Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de qutuor virtutibus cardinalibus, & de ecclesiasticis censuris

발행: 1769년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

m I. De censuris in Communἰ. 279 per modum statuti. Ita multi contra mulintos' quia probabilius peregrini subjiciuntur legibus territorii , in quo versantur ratione suae personae in eo exsistentis : Ergo& censuris , quae harum legum violationiadnexae sunt. Prob. q. pars : ut sit doli capax , qui censuris ligari debet; alias non esset culpae,& emendationis capaX ., Hinc neque perpetuo amentes, neque pueri ante rationis usum sunt Censuris o noxii ; quia: nequeunt peccare. Impuberes subjiciuntur Censuris non solum a jure , ut patet ab excommunica tione ob ingressum in Monasterium Μ

nialium , & ob percussionem Clerici ; sed

etiam ab homine . Communiter tamen eximuntur ah excommunicatione, & rese vatione.

rarum a

Prop. I. Materia Censurae saltem totalis es precatum grave , externum contra praeceptum Ecclesiae contumaciter admissum . Prob. I. pars . Censura poena gravisi

sima est , cum privet magnis bonis spiritualibus . Atqu1 poena debet respondere culpae ; alias esset iojusta. Ergo imponi

282쪽

28o De Censuris , Irregularitatib. nequit, nisi ob culpam gravem . Unde in

Canone 4 I. cap. a. quaeilione 9. dicitur :anatbema es aeternae mortis damnario , nonnis pro mortali debet imponi criamine , σ illi , qui aliter non posuerit cor rigi. iDixi, Inam Censurae minores, ut eXcommunicatio minor , latensio actbreve tempus ab aliquo officii usu, & interdictum particularis personae ad breve intervallum ex communi Doctorum sententia possunt ob culpam levem infligi . .

Nota hic : Si materia tum in se, tum spectatis omnibus circumstantiis sit levis , non potest sub gravi Censura prohiberi . Verum si materia levis in se, sed fine, &circumstantiis sit magnopere graVis , tun si a superiore prohibeatur sub expresso Praecepto , Censura adjecta illius transgressioni gravis est . Hinc Praelati sub malori ex- , communicatione sibi reservata locutionem prohibent cum Monialibus , etiam de re ceteroqui licita ob periculum , ne sacrae

virgines a divino servitio aVertantur. Prob. 2. pars: ut sit externum. Nam

Censura licet sit poena spiritualis , infligitur tamen in exteriori Ecclesiae foro. Atqui Ecclesia in foro exteriori non judicat de mere internis , & quae nullo signo exteriori manifestantur . Ergo &c. Nobis In noeentius III. datum es de manifesis tan

283쪽

c.I. De Censιris n Communi. 23I qui scrutator eis cordium . Atque hinc ,

manarunt haec juris axiomata : Non habentiatentia peccata vindictam , Can. 23. Caus. 32.quaesto.Cogitationis poenam nemo patitur. Hinc inferes ob haeresim mere mena talem nullo signo externo manifestatam , Censuram non contrahi: secus si homo illam manifestaret, tametsi solus in cubiculo clausus , sejunctus ab hominum consortio ; quia tunc haeresis esset utique occul

ta , sed simul sensit,ilis & externa.

Item peccatum exterius, propter quod Censura infligitur, debet esse in suo genere consummatum tum quia lex non obligat , nec operatur ultra intentionem legislatoris verbis expressam ; tum quia odia restringi decet. Hinc Neapoli non incurrit in reservatam excommunicationem latam contra Pa-

, trantes homicidia , & mutilationes membrorum in Ecclesiis , qui animo occidendi vel mutilandi, hominem graviter Vulneravit , nisi mors, vel mutilatio sequatur : Ω-C . quando in lege aliud exprimatur. Si enim lex declaret, se Velle Punire conatum,& quamlibet malitiam attentatam , jam

non est necesse, ut peccatum in tali genere sit consummatum . Sic excommunicatio reservata incurritur a provocantibus , aut acceptantibus duellum , etiam pugna non

secuta a Item Censura contra exsecutoreS CrI- miri

284쪽

minis lata, mandantes, Vel consulentes non comprehendit, nisi in lege sint nominati. Ita omnes ex communi illo principio , odia in puris poenalibus esse restringenda. Prob.3. pars. ut si contra praeceptum Ecclesae contumaciter adm sum . Nam Censura ecclesiastica ad contumaciam, & rebellionem contra Ecclesiam reprimendam est constituta juxta illud Matth. Mai Ecclesiam non audierit, sit tibi scut ethnicus . Ergo culpa , quae Censurae subjacet, debet esse

contra praecepta Ecclesiae cum contuma

cla ; & ideo Innocentius III. Cap. Ex pa te de V. S. ait : suia reus citatus noluit

parere judici , aut a comm so delicto jus

Ius se emendare noluit. Hinc ob peccatum mere praeteritum non potest ferri Censura, nisi tractum successivum habeat, vel quia reus in eo perseveret , vel ut cogatur scandalum tollere, ivel per congruam satisfactionem injuriam resarcire. Ideoque Censura ferri debet pro inobedientia , vel contumacia saltem vir tuali & interpretativa, quatenus delinquens scit, nec tamen curat Ecclesiam prohibentem sub Censura. O. Num pro ferenda Censura requiratur eu ba contumacia propria, an s.ciat aliena pR. Ad incurrendam excommunic tionem majorem requiritur culpa , & contumacia propria ς cum sit poena omnium l

285쪽

'I. De Censuris in Communi. 233ravissima : ad incurrendum vero interdium generale, & suspensionem non personalem lassicit peccatum Srave alterius, qui tamen sit caput communitatis. Prop. II. Forma Censurarum sunt ritus , seu conditiones , quas jura, oe consuetudo praescripsere . Prob.ex Cap. Constitutionem de sente tia excommunicationis in VI. & ex cap. I.Cum medicinalis eodem titulo , ubi Innocentius IV. formam, & ritus serendi Censuras praescribit , nempe I. ut praecedat canonica monitio , id est trina juxta Canones , Vel si adsit gravis caulsa una pro tribus, dui

modo pro tribus valitura esse exprimatur E. G. moneo te pro tribus υicibus . a. Ut ex scripto recitetur qui quis igitur excommunicat , excommunicationem in scriptis proferat , dicitur in laud. cap. I. 3. Ut caussa Censura exponatur. q. Ut reo petenti exemplum , seu , ut ajunt , copia ejusimodi scripturae intra mensem tradatur; alioquin judex ipse suspeaditur a divinis officiis.

Q. I. u recensitae conditiones omnes

sint necessariae ad valorem Censurae ZR. Neg. & dico I. ad incurrendam Censuram , quae lata est per modum si tuti, seu legis, vel ab homine per sententiam Seneralem contra actum futurum nourequiri aliam monitionem, quam Promul

gationem ipsius legis. Lex enim cum sit

286쪽

284 De Censuris , di Irregularitat b. publica & permanens, semper satis per se

monet eX cap. 26. de Appellationibus et deoque si huiusmodi sint latae sententiae, ipso facto in eas incurritur, etiamsi occultum sit delictum . Si vero Censura a jure sit ferendae sententiae, praeter monitionem, quam ipse legis promulgatio complectitur,

antequam in transgressorem feratur Censura , requiri aliam monitionem docent non pauci. Dico II. ad contrahendam Censuram,

quae specialiter fertur ab homine pro satisfactione , aut emendatione peccati praeteriti, requiri omnino praeviam monitionem . Nam ferri Censura nequit , nisi in

contumacem : contumaX autem esse nequit,

nisi sit admonitus. Ergo &c. Dico III. Ceteras formal tales quas vocant, seu conditiones, quae in cap. CAMImedicinalis sub gravi poena praetcribuntur, necessarias esse ad accidentalem solemnitatem , secus ad substantialem valorem Ce surae. Probatur, quia ad Censurae valorem nullo jure praescribitur certa forma. Hinc valet Censura, cum judex sufficienter manifestat suam voluntatem, & speciem Cen- .surae , quam infert . Quare valida esset Censura, licet illicita , si caussa, quae tamen revera eXsistat, non exponatur , si scripto omista sola voce proferatur, vel si solis nutibus , aliisque signis externis manifestetur.

287쪽

C.I. De Censuris in Communi. 283 Q. II. suaenam forma in absolutionea Censuris servanda ΘΗ. I. Censuram absque absolutione non auferri , constat ex hac propositi. qq. damnata ab .Alexandro VII. uuoad forum

conscientiae, reo correcto, ejusque eontumacia cellante , Censura .

tura rei non requirere certam verborum

sormam , cum non siit sacramentalis , sed posse valide conserri per quaelibet signa , quibus absolutio impendi aperte significetur . Imo apud omnes convenit validam esse, licet illicitam , absolutionem ah habente potestatem ordinariam datam absenti, vel invito , & male disposito ; quia Censura cum sit solum poena potest a superiore ad libitum valide auferri . Verum Censurae absolutio ut sit licita, regulariter loquendo , non est impertienda , nisi reo praesenti, & Verbis congruis , quae rituales libri praescribunt . . III. uuinam sint Censurarum eis sectus pi i R. Varios esse:& i. quidem Censurae privant quibusdam bonis spiritualibus, de quibus cap. sequenti sermo instituetur. 2.Obligant in conscientia, ita ut peccent, qui Censuris irretiti eas obeunt actiones,quibus prohibiti suerint. 3. Violatio Censurae per exer

288쪽

285 De censuris, oe Bregularitatib. f. IV. De Casisses a Censura ἰncurrenda

excusantibus. Nota. Caussae ab incurrenda Censura excusantes ad sex capita ab Au ioribus revocari solent; nimirum injustitia caussae , Censurae invaliditas , ignorantia , metus , impotentia, appellatio. De Injustitia caussae diximus f. I. Illud porro advertatur . quod id omne, quod excusat a culpa comtra Praeceptum, eximit quoque a Censura, quae sine culpa contrahi nequit. Praeterea Censura dicitur invalida T.

desectu potestatis in judice , ut si lata sit in personam non subditam, vel si judex auctoritate careat, aut eam ligatam habeat . a. Si subditus appellationem interponat tem Pore opportuno . 3. Si judex omittat so mam tubstantialem a jure praescriptam . Q. I. An ignorantia excuset a Censu

ra contrahenda 8 ..

Nota. Ignorantia multiplex est, iuris, fasti , & poenae e atque ea dividitur in vincibilem , & invincibilem I in crassam seu supinam, & assectatam .

Ignorantia juris laborat , qui ignorat legem prohibentem , vel praecipientem elaborat ignorantia facti , qui E. G. nescit esse Clericum, quem percutit . Ignorantia poenae est, cum quis perspectam non habet .

289쪽

C.I. De Ceuhuris is Communi. 28ybet poenam ei crimini adjectam . E. G. Scis prohibitam esse Clerici verberationem, di quem verberas, esse Clericum: at ignoras huic illicitae percussioni adjectam esse Poenam . Ignorantia vero in vincibilis est, quae superari humana industria non potest; contra vincibilis dicitur, quae superari potest . Haec ignorantia vincibilis alia est affectata, cum quis studiose ignorare vult, quod scire tenetur: alia crassa vel supina, cum quis nullam adhibet diligentiam ad investigandum id, quod potest, & tenetur

scire. Denique alia est antecedens, quae est caussa actus : alia concomitans , quae non

est caussa actus , & sine qua actus fieret. Ut quando aliquis ita odio affectus est contra Clericum, ut occidens hominem , quem ignorat esse Clericum , illum tamen Occideret , si agnosceret Clericum . His animadversis ,

Dico I. Ignorantia inυincibilis sive iu-νix , sive facti , sive poenae excusat ab iuincurrenda Cenbura.

Prob. I. Quia ipso jure ignorantes

Censuris non ligantur, nisi eorum ignorantia crassa fuerit , aut supina . Ita dicitur in cap. II. de consit. in VI. Prob. II. Quia ad contrahendam Censuram necessaria est contumacia , & culpa mortalis . Atqui ubi est ignorantia invincibilis , saltem alterutrum deest . Ergo &c.

Ex bis colliges, I .eum qui occidit Cle-

290쪽

288 De Censuris , o Irregularitatib.

ricum in sylva , quem in vincibiliter putabat esse feram, a Censura excusari; quia deest culpa, quae necessaria est ad contrahendam Censuram . ΙΙ. Eum qui scit duellum esse iure di-Vino vetitum , ignorat vero invincibiliter legem ecclesiasticam sub Censura illud Prohibentem, Censuram non incurri; quia deest contumacia , licet peccet contra jus naturale , & divinum .

prohibentem E. G. ingressum in monasteria Monialium, & ignoraret in vincibiliter huic ingressui adnexam esse Censuram , huic non subjici . Ut enim aliquis Censuram incurrat , necesse est , ut monitus fuerit saltem a lege. Sed qui poenam lege latam ignorat invincibiliter, monitus non fuit a lege ; quia ipsam invincibiliter ignorat. Ergo. IV. Eum qui invincibiliter nescit esse Clericum quem percutit, immunem esse a Censura ; quia actio cum non sit voluntaria circa id , quod ignoratur, non potest dici culpabilis , & contumax transgressio legis ecclesiasticae . Idem docent de ignorantia

concomitante , quia pravus aflectus non influit in actionem externam , quae revera procedit ab Ignorantia.

Dico ΙΙ. Ignorantia crassa oe supina sive juris, sive facti , sive poenae non excusat ab incurrendis Censuris . Prob.

SEARCH

MENU NAVIGATION