Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de qutuor virtutibus cardinalibus, & de ecclesiasticis censuris

발행: 1769년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

401쪽

C. V. De Irregularitat bus. 399rea Interdictum hujusmodi diυinis celebrandis is Eeelesia se ingerat, in suo agens ose scio, sicut prius.

Dixi, nisi te tima ratio excuset, E.G. ignorantia invincibilis, inadvertentia , oblivio , necessitas proximi, vel vitandi sta dati , metus &c. juxta alibi dicta . Item excusat petitio fidelium , si sit toleratus juxta Constantiense decretum. Ex dictis inferes I. Irregularitatem non incurri per exercitium minorum O dinum ; nam ut saepius dictum est , consuetudo obtinuit , ut eorum munia etiam a Iaicis solemniter obeantur . Ita communiter contra Famanum & alios , qui in cap. Si quis Presbyter conantur contra-xium adstruere.

Inseres II. ligatum excommunicatio ne minori Irregularem non fieri , etiamfiactum sacri ordinis exerceat: nec Pariter

interdictum , & suspensum , si ea , quae non sunt sibi per tales censuras prohibita ,

exerceant.

Inferes III. Irregularitatem hanc non contrahi ab eo , qui censura ligatus praestat ea, quae solius jurisdictionis, non OG dinis ossicia sunt : ut fi exerceat jurisdictionem excommunicandi , approbandi , absolvendi a censuris ; secus de absoluti ne sacramentali , quae secum fert actum ordinis. Nota. Episcopus, vel Saceidos censura

402쪽

o De Censuris, o Irregular in b. ra ligatus , qui auctoritative coram se jubet Missam , vel alia divina ossicia celebrari , fit irregularis , ut eruitur ex

cap. Illud , de Cierico excommunicato miani serante a quae Irregularitas potius auctoritate Doctorum , quam jure scripto nititur , cum in textu non primatur , ut notant Doctores.

Q. An tigatus duplici censura, s s

cror Ordines exerceat , duplicem incurrat Irregularitatem y

R. Amr. Quia duo specie committit delicta , quorum unicuique sua poena r spondet; secus, si una solum censura ligatus , pluries celebraret.

De Irregularitatibus ex Defectu. Irregularitates ex desectu etiam ad quatuor reduci Possunt, quarum prima est ex desectu animi, secunda ex desectu comporis , tertia ex desectu sortunae , quarta ex defectu sacramenti.

403쪽

3. L

De Irregularitate, quae Oritur ex defectu animi . Tres enumerantur defectus animi, qui Irregularitatem inducunt , nempe rationis , besentiae, & fisi obfirmatae .

Ι. Quoad desectum rationis irregulares sunt pueri , amentes , furiosi, energ meni sive arreptilii , nempe qui a malo daemone vexantur , lunatici sive epileptici , nempe qui morbo comitiali seu caduco ita inopinato corripiuntur , ut continuo sensibus destituti cadant. Sed ob serva hic , sermonem non esse de rationis Carentia praesenti, cum haec sit potius incapacitas, sed de ea quae praecessit . Dico I. Amentia , quae est per modum habitus ex organo , Vel ex humore habitualiter laeso, quoad ordines suscipiendos semper Bregularitatem inducit; quoad susceptos, quoties praesumitur non esse Omnino sublata. Prob. I. pars ex Can. Μaritum, diu. 33. ubi dicitur , non ese ordinandum, qNi in furiam aliquando versus insanivit. Et sane: nam qui ita insanivit, raro praesumitur perseete sanus. Unde qui ex caussa Permanente & habituali aliquando usum Tationis amisit , etiamsi postea factus sit compos sui, non potest ordines suscipereo Ita communiter. Prob.

404쪽

Prob. 2. Pars ex Can. Communiter,dis. 23. ubi amentes , vel simili morbo laborantes, si per annum probati inveniantur ab insania liberati , poterunt Episcopi judicio in susceptis Ordinibus ministrare. Dico II. Si amentia proveniat ex causisa transeunte , puta ex vi febris, Vulneris, vel subitae passionis, sublata caussa, cessat

Irregularitas . Ita communiter ex praxi communi .

De lunaticis sive epilepticis, & enem umenis idem dicendum, quod dictum este amentibus. Unde sit morbus ordinationem praecedat, sunt hi perPetuo irregulares ex laud. Can. Communiter. Si autem post Ordinationem recensitis morbis Obnoxii esse incipiant , tunc si frequenter tali morbo laborent , ab exercitio Ordinum sunt arcendi ob indecentiam , & p riculum casus, usque dum judicio Episco- api perfecte convaluerint. Si vero raro, &sine labore, ac spuma impetantur, pomunt Celebrare , adjuncto tamen alio Sacerdote jejuno, qui Μissam supplere valeat, si celebrans deficiat. II. Quoad desectum se entiae Irreg Iares sunt illiterati, illi nempe , qui non habent doctrinam necessariam, C . Illiteratos, din. 3 6. De necessitate scientiae in ordinandis nemo ambigit : sed usque ad quem gra- idum ejus carentia Irregularitatem inducat,

405쪽

C. V. De Irregularisat bus. UI controvertitur inter Μoralistas. Pro solutione hujus quaestionis Nota, quae de scientia ad Ordines requisita statuit Trid. susXXIII. cap. q. D. 13. Ο

Ubi pro initiandis ad primam Tons

ram requirit, ut sciant rudimenta fidei .& sciant legere, ac scribere. Ad ordines minores, ut ad eos Pr movendi saltem latinam linguam , σquae ad eosdem ordines ρertinent , intellia gant; ita ut nemo iis initiari possit, quem non scientiae spes majoribus ordinibus diagnum ostendit. Ad Subdiaconatum , & Diaconatum, ut ad eos promovendi literis , oe his ,

quae ad Ordinem exercendum pertinent, iu-

structi sint. Literae, quibus Subdiaconos , dc Diaconos imbutos eue praecipit Triden- , linum , comelectuntur sacramenti Ordinis notitiam, & intelligentiam Osficii divini, ad cujus recitationem tenentur , qui suntia sacris, ut notat Giberi. Ad Presbyteratum hi solum pro-- vendi , qui idonei sunt ad populum d

Cendum ea , quae scire omnibus necessaria sunt ad salutem , & ad ministranda

sacramenta.

Sed rursus hic quaeritur , utrum C rentia scientiae, quam exigit Concilium , inducat Irresularitatem, an tantum Viol

tionem meri praecepti , ita ut ordinatus sine

406쪽

sine scientia a Tridentino requisita, ex dis. pensatione Episcopi possit in susceptis OG dinibus ministrare, dummodo sciat legere, dc scribere . Negat Gibbalinus decretum Concilii imponere Irregularitatem. Dico . Defectus scientiae competentis, qualem ad Ordines exigit Tridentinum , Irregularitatem inducit. Prob. Illum scientiae gradum in Ordinandis requirit Tridentinum , quo Praediti , suis possint apti esse ossiciis. Sed qui

eo scientiae gradu carent , sunt irregulares. Ergo &c. Major propositio constat ex iis, quae ex Tridentino supra retulimus. Minoe probatur ex cit. Can. Illiteratos, dise. 36. ubi haec habentur: Illiteratos , aut aliqua parte corporis vitiatos , vel imminutos nurulus praesumat ad Clericatus Ordinem promovere I quia literis carens , sacris non

potes eue aptus osciis. Inruper si pro Irregularibus habendi essent solum ii , qui adeo rudes sunt, ut legere nesciant; sequeretur, eundem ignOrantiae gradum, qui Irregularitatem inducit in juniore Clerico, Irregularitatem inducere in Diacono, vel Sacerdote. Quod

esset ridiculum . -

Hinc Irregulares sunt r. qui linguam latinam non intelligunt, saltem quoad se stantiam talis locutionis , cum hujus limguae scientia ad exercitium ordinum requiratur . a. Qui carent scientia sacra, &

407쪽

C. V. De Irregu ritatibus. 4o 3 competenti in Ordinibus a Tridentino requisita: cum aliter non possint exercere debite , & congrue suum officium ac proinde tales rudes graviter peccant tam Or-i dines suscipiendo , quam susceptos exerin

Porro Theologi etiam benigniores docent , promovendos ad Sacerdotium non posse, tuta conscientia, Sacerdotium suscipere, nisi sciant saltem universaliora principia , quibus solvant dubia saltem communiter occurrentia proxime moribundis: di nisi di itincte sciant , quomodo se gerere debeant circa moribundos , nempe 'uando scilicet possint eos absolvere , an in articulo , vel periculo mortis , & in quali periculo an praesente Confessario. approbato, an absolute , vel conditionate: quando moribundum possint censere disit positum ad absolutionem, quid ei imponere , si habeat casus , vel censuras reser

vatas.

Advertendum hic cum Ggnans in cast. Quaeris , de aetate oec. Episcopos contra hoc decretum Concilii dispensare non posse etiam magna ex caussa. Unde sacra Congregatio Concilii, ait laudatus Canon ista, et- Iam in locis, ubi maxima est Sacerdotum inopia , nunquam censuit ignaros promoveri posse ad sacros . Verum habilitas a Tridentino requisiita non tam exacte exquirenda in casu necessitatis, ct in eo, qui

408쪽

nec ad sacramenta ministranda, nec ad Mnimarum curam deputatur.

III. Quoad defectum fidei obfirmatae, Irregulares sunt Neophyti, ii nempe, qui - recens a Paganismo, vel Judaismo ad iidem conVerti sunt, ex Can. Sicut Neopli'

in , dise. 68. f. II.

De Irregularitate ex defectu corporis. Nota I. Primis Ecclesiae seculis comporis defectus non inducebant Irregularit tem , modo his laborantes Possent exere re ordines, ut colligitur ex Can. 76. ρ folorum o ubi dicitur posse in Episcopum eligi oculo defectum, & obtuso crure, dummodo dignus sit. Non enim, inquit, m tilatio corporis Episcopum polluit , sed inquinatio animae . Et quidam Episcopus apud Palladium hi toria Lausiaca, cap. 1λ. aiebat , Ecclesiam legi veteri in hoc pu sto non esse subiectam , seqMe paratam ορο dinare υirum bonae vitae, etiam naso amputato . Tunc enim cicatrices, & vulnera propter Christum tolerata, splendida erant Clericorum ornamenta ; & vitae sanctitas corporis vitia tegebat. Nota II. Seculo V. frigescente carutate, ne venerabiles Ecclesiae ministri ob corporis vitia populo contemtibiles essent,

Ecclesia generaliter, & indistincte statuit,

409쪽

, C. V. De Irregularitatibus. 4o7 ut corpore vitiatι , aliqua membrorum da mna perpesse , debiles corpore a Ciero , o Ordinibus arcerenttir , ut constat ex Can.

I. 3. & ia. dis. 33. Nota III. Corporis deiectus , qui ex posteriori Ecclectae di sc i pli na Irregularitatem inducunt, a Summissis ad duo capita reducuntur , ad impotentiam nempe , dc ad indecentiam. His praenotati S, Dico . Corporis defectus Irregularitatem inducit , quoties impedit exercitium ordinis, vel notabilem deformitatem parit, quae caelari non possit. Ρrob. I. & 2. pars ex cap. a. de Cisrico aegrotante , ubi dicitur , Presbuterum, cui medietas palmae cum duobus digitis

AE cista fuit, non posse celebrare ς quia ab Itari arceri debet, quia nec secure propter debilitatem , nee sne scandalo propter de- . formitatem mini rare potes . Prob. I. pars. Quia deformitas, quando caelari potest , non censetur notabilis

Hinc resolves I. ob impotentiam ministrandi Irregularem esse, qui caret indice , Vel pollice . Item qui ita manibus tremulis laborat, ut frangere hostiam , vel Calicem tenere nequeat . Item qui oculi sinistri lumine caret, qui dicitur oculus Canonis ita ut non possit rite legere Ca-nonem. Similiter omnino surdus: si vero surditas ordinato superveniat, non reputatur

410쪽

4o8 De Censuris, o Irregularitat b. tur impedimentum ; cum ministri auditio non sit necessaria . Similiter si tanta sit dexteri oculi vis , ut sine indecenti conversione Canon legi possit, impedimentum

cessare plures docent'. Item omnino irregularis est mutus , non tamen balbus seu blaesus carens dentibus: si vero tanta esset balbuties , ut risum etiam invitis excitaret , aut tanta esset loquendi dissicultas , ut nulla vox distincte, ix integre pronunciari posset , impedimentum induceret .

Abstemii , qui ita vinum fastidiunt , ut

vomitui obnoxii sint, jure naturali Sace dotii incapaces sunt. Resolves II. Oh indecentiam irregularem esse , qui notabilem habet corporis deformitatem, ita ut horrorem, scandalum, aut risum moveat adstantibus : ut sunt qui carent oculoe sive dextero , sive sinistro , naso , pede , labiis , vel habentes oculos nimis deformes , laborantes lepra , gibba, si conjuncta sit cum nimia desorismitate . Item enormiter claudi , qui sine haculo pergere nequeunt ad Altare . Item qui habet cicatricem enormiter foedam in

facie.

Resolves III. censendum non esse i regularem, si deformitas caelari possit: ut

qui habet aures detruncatas, quae Velamine capillorum tegi possunt , vel crura distorta , quae latere possunt , vel oculum erutum, cui vitreum substitui potest.

SEARCH

MENU NAVIGATION