Relectiones theologicae, opus varium eruditione, pietate, vtilitate insigne. Authore A.R.P.M.F. PetroPaulo Philippio ordinis Praedicatorum, ..

발행: 1614년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 철학

321쪽

Confirmatur. Nam si ad hoc, ut aliquid dicaturnat rate rei sufficit, si ei conueniat, tamquam stanti sub diuina omnipotentia, lactione, sequitur, quaecumque miraculose fiunt, imo cipsam transubstantiationem panis,&vini in Christi corpus, Tanguinem esse naturalia 3 cum creaturis conueniant, ut flantibus sub actione, omnipotentia diuina . Et quid prohiberet dicere personam verbi esse humanitati naturalem in Christo Dominoscum ei conueniat, tamquam personalitatis propriae conditiones exercenti, ut sub diuina omnipotentia , actioneque consideratur maec autem absurda sunt adeo , ut omni-nbindecorum videatur in eorum absurditate probanda

immorari.

Confirmatur secundδ.Nam potentia obedientialis non se extendit ad ea, qua implicant contradictionem:at duo supposita infinitar perfectionis intra latitudinem speciei dari contradictionem implicat, sicut etiam implicat contradietionem auferri hanc infinitatem perfectionis intra Iatitudinem speciei ab indiuibuo naturae subsistentis extra omnem materiam, quia est illi substantialis: ergo ad ista non se extendit obedientialis potentiae . Confirmatur tertio. Hanc actionem in diuinam superadditam , vel concurrentem aliquo horum modorum , qui sequuntur concurrere necesse est ad principium individuatiuum talis naturae multiplicandum . Vel primo,

active, ab extra talem proprietatem determinatiuam is

producens . Et hoe est impossibile, quia apertim me patet futurum esse extrinsecum penitus,t nullo modo naturale; quale probatum est necessario debere esse constitutivum indiuidui naturalis intrinsecum Vel secundo tamquam impediens, ne sequatur ex natura illa infinitas perfectionis illi natura alioquin secundum se debit et Idque, non ponendo aliquid in tali natura, sed tantum non concurrendo ad hoc , ut ex ea infinita , aut maior perfectio sequatur, sed tantum in tali mensura. Sed hoc

improbatur.

Primo . inia haec Dei actio nihil in natura illa specifi, calonens, ed tantum impediens liberes cum ad extra

322쪽

operatio fit de omnino voluntarie concurrit: ergo si talis actio subtrahatur a Deo , tota rei illi debita perfectionaturaliter consurget in illis indiuiduic ergo dari possent plura indiuidua habentia infinitam specificat suae persectiouis latitudinem, quod supra demonstratum est esse impo fibile Aut certe ex omnibus illis indiuiduis oporteret inopinabili metamorphosi confici unicum individuum quam chimeram quis intellectus deuorare posset secundo. Haec sequela persectionis infinitae debitares turae extra omnem, teriam subsistenti non pertinet ad genus efficientis causae in uia persectio substantialis , ut si non est quippiam realiter productum, sed est modus rei essentialis, qui rationem haber potest, causalitatem

verbnon potest. At quae hoc modo se habent, non videntur posse etiam per huiusmodi non concursum Dei impediri. Ea enim sub tali impedimento cadere possunt,quae reuera efficiuntur. Vide Caietan. p. p. quaest in principio. Et similia ter quaest. D. in principio. . Tertio. Hic modus repugnat responsioni concedenti positionem proprietatis intrinsecae determinantis natu ram, eiusque multiplicationem Dergo in sententia Bagnis iste modus asseri non potest . Nec potest dici, quod huius proprietatis principium quidem actio diuina non sit , sed natura impedita, ne ampliorem producat quia pura negatio concursus Dei non potest esse ratio, cur natura prὀducat. Sed neque natura sub talis concursus negatione tum quia iam receditur a responsione dicente hanc proprietatem conuenire naturae, ut stat sub actione diuina Clam enim non actio diuina supponituri, sed negatio actionis: tum quia negatio concurlus, neque dat,neque limitat, aut determinat vim naturae ad pro ducendan hanc proprietatem determinatiuam, quae vis natui a in seipsa consideratae non conuenit. Quarto Ista maior, aut minor persectio non nascetur ex intensione, ac remissionein us tormae etiam apud Bagnesium. Alioquin cura constituatur ex ea id diuiduum,: Q unum

323쪽

unum individuum mutari posset in alterum, si plaeeret Deo concurrere cum natura huius indiuidui ad maiore perfectionem producendam, quod non implicat, ide5que absolute posset a Deo fieri. Ergo nascitur ex sermis diuersorum graduum. Consequentia probatur ex vi diuisionis. Quomodo autem poterit sententiam suam in schola Doctoris Sancti sui sustinere, qui p.p.q. o.4 ad secundum expresse vult magis, & minus persectum sumptum ex sormis diuersorum graduum speciem diuersificaro Quinto, durum, ac inopinabile videtur, si dicatur posis quidem in una specie athoma Angelos a Deo multiplicari numero, non posse tamen essici duos Angelos aequales . Et tamen videtur emcaciter ita probari. Nam si natura una est specie, variatur ex principio totali; ut stat sub actione diuina in tanta persectione igitur non possunt illa, quae habent eamdem naturam eodem modo lumptam, in tantaque perfectione constitutam inter se esse distincta, & per consequens non possunt esse plura indiuidua . Consequentia probatur, quia remouetur omne distinctiuum secundum numerum. Sexto.Quae dedecent Dei bonitatem impossibilia censenda sunt, etiam comparatione Dei: Dedecet autem , Deum auctorem esse ad hoc, ut res vlla sit imperfectior, quam exigant eius naturae secundum se sumptae merita igitur id impossibile censendum est. At si plures in eadem specie Angeli forent, hac actione Dei eorum natura sDeo auctore deterior fieret Quod probo. Quia non posset gaudere in ullo supposito suo tota latitudine suae specificae perfectionis infinita. Nam neque infiniti creari possent Cui saltem in omnibus collective sumptis infinita illa latitudo specificae perfectionis reperiretur quia in finita multitudo non potest existere inachiae pri par. S. Thom quaest. . art. q. nec possent esse duo, non dico infiniti, sed unus infinitus, alter vero persectionis finitae.

Nim hic secundus, quo distingueretur a primo illo infinitolin ipso enim etiam persectio illa esset formaliter,

324쪽

RHectis Quarta. 29 s

non virtualiter solum, quae es fingitur in finito. Oporre autem distincta ab inuicem habere aliquid, quod non fiein altero. Prosecto si solis pradibus caliditas distingueretur in indiuidua, non subiecto suoci non possent dari duae caliditates aequales , quae dantur modo obdubiectorum distinctioneis, quibus insunt. Quod si dicas praecisione, vel non praecisione ulterio. ris perfectionis illos distingui recole hanc praecisionem puram esse, vel negationem, vel priuationem atqui uti austis tali constitui individuum intrinsece quis dixerato praetera secundo , quomod5 non conuincetur auctore Eleo rem fieri deteriorem , cum priuatione debitae perfectionis constituatur in esse pirastitim cum nullo modo natura eleuetur ad altius quod dixerim ne humanitas

in Christo dicatur impe retia, quae propri generis persectione, seu terminatione priuata est ex eleuatione ad personalitatem diuinam. Et tertiis, saltem hoc indiuiduum auctore Deo erit impersectum Prosecto non videtur cum summa bonitate congruere, ut eius absoluista omnipotetia exerceatur in creaturis impe iscetione aliqua deformadis Ex quibus omnibus hoc secundu meminbru satis exclusum videtur.Traseamus igitur ad tertium. Vel tertio modo cocurret, adaugendo virtutem. ut aliquid ex natura illa sequatur, ut sub Dei amone est,quod non sequeretur ex eadem secundum se sumpta.Modi huius exemplum posset asserat,4 extrinsecus in Angelo intellectum illuminate, ex praesentia enim substantiae intellectualis, quae substantialis quaedam lux est, intellectus illuminati vigorem quemdam sortitur ad capessendas reuelationes, quae proponuntur, ex parte etiam intelleis

ctus , qua de re alibi tractatum est, δε intrinsecus rasen fitiua parte hominisci quae in supicraeo sui cogitativa a scilicet potentia,ex coniunctione ad rationalem animam fit potens, substantias particulares, te ipsam cognoscere, & particulariter etiam discurrere quae ab intelis lectu disiuncta praestare nullo modo potest. Sed iste etiam modus omnino falso assereretur. Primo quia cum haec augmentatio virtutis haberi non possit,ini

325쪽

α dis De Angelorum di ct spee ea.

ab ipso Deo secundum omnipotentiam suam absolatδsumpto apertissime patet illum modum secundo loco exemplificatum nullo prorsus modo posse habere locum

quia non potestinio talis naturae cum Deo conuetare

quacumque Potentia. Nam licet Deus supplere possiecreatam personalitatem, ita ut substantialiter eadem fit Deitatis, humanitatisque permna id ver,etiam omnino supernaturaliter non tamen potest supplere indiuiduatiui principitrationem quia oporteteret unionem fieri in materia, quod est falsum,4 contra fidem

Secundus vero modus. .

Secundo excluditur . Quia talis sub Deo continentia, indeque virtus consequens supρonit rem, cui isto modo coniungitur , natura saltem prius existere , quam hoc modo contineatur: existentia vero singularitatem rei similiter praesupponit,4 consequenter ex hac continentia

non potest Angelus indiuiduationem sortiri. Tertio. Haec virtutis augmentatio non contingit, nisi in ordine ad opus aliquod, non autem ad aliquid substantiale. Et patet uim in exemplo, tum in ipso quid nominis; Virtus enim operationis principlum est . Indiuiduari ave non pertinet ad opus, sed praecedit omnem operationem, tertinet ad substantiale complementum rei

Quarto Magna videtur propriae vocis non dicam signoratio ne videar iniurius esse colendissimo viro, sed inconsideratio asserere, quod in hoc modo sit corroboratio virtutis naturae huiusmodi. Nam virtutis corroboratio non conuenit rei uniuersali, vel intellectu conceptae, sed existentici igitur ista, quae fingitur corroboratio, non potest conuenire naturae, nisi iam sinis gulari praeexistenti vel tempore, vel natura. Semper enim existentia singularitatem praesupponit. Quinto In rei corroboratione non destruitur id, quod natui aliter rei secundum se consideratae conuenit feci illud ipsum perficitur At haec sententia, responsumque a Bagnesiassirmat destrui, quod secundum se naturae conis uenit. Nam ab ea aufertur, ne totam habeat infinitam

in propria specie sua latitudinem .

Sexto.

326쪽

SMiab. Quam apparentiam habet persemonis potestas producendi plures proprietates determinatiuas ad certam, finitamque latitudinem , si comparetur potest ii producendi infinitam latitudinem milum nisi statim concipiatur illud impersectionis, hoc vero persectionis esse. Non ergo potest hoc tertio modo amrmari, quod Baene finxit sub actione Dei positam naturam posse plura huiusmodi principia indiuiduantia producere,ad plura indiuidua in athoma Angeli specie constituenda. Ex his omnibus arbitror Auditores ingeniosssimi satis euidenter concludi veritatem septimae Conclusionis nostrae,in ostendi opposita non solum non esse, vel in Dali Thomae schola, vel absolute veram , sed neque probabilem. Quod si ista omnia apte ad praecedentem lex tam Concisionem accommodentur, eam reddent euidentissime probatam, imo, ut arbitror, demonstratam . Suff,

esunt igitur ista pro veritatis determinatione primo loco promilia, .sECUNDA PAR RELECTIONIS. od secundo loco promisimus Auditores Nobilissu 2 mi in desensione veritatis positum est

Contra primam itaqu Conclusionem arguitur a quibusdam auctoritatibus actorum nonnullis quibus quasi eam labefactare conati, licet in Conclusione non dissentiant, non facile intelligo, cur respondere noluerint ipsi

norunt.

Prima auctoritas est Athanas in quaest ad Anthio cum latentis . Sicut Angeli unius specie sunt, ita credimus de nostra natura. Et alibi, Substantia certe sicut hominum, ita innEelorum estina . Secunda est Basili contra Eunomium . Angeli omnes ut appellationis unius , sicin eiusdem naturae sunt inter se. Et videtur loqui de unitate athom . Nam paulo post ita habet. Sicut inter Angelos quidam ossicio , auctoritate, dignitateque excedunt alios M tamen omnes sunt

siusdem naturae,in essenties ita spiritus sanctus , licet ordine

327쪽

ordine originis sit tertius in goriosissima rinitare, est tamen eiu sciem naturae cum Patre, a lio. Quae de Angei s di ta verba si intelligerentur de generica unitate , mal8 Spiritus sancti cum Patre, Filio unitatem in natura persuaderent Tertia auctoritas est Dama se lib. I. elem cap. .dicentis, Ea, quae continent latisdividua, vocari infimas species , sicut Angelus, equus . R espondetur hanc rationem sicillime dilui. Et prim5 ad omnes eas auctoritates simul dicimus; Si sunt intelligendae , prout sonant, Si ab hoc Auctore adducuntur soportet concedere de facto in omnibus Angelis specifi .cam, indivisibilemque formaliter unitatem naturae, sicut in hominibus cunctis , cum dicat expresse nam esse stbstantiam Angelorum, ut hominum: quorum unitatem constarandi uisibilem formaliter esib. Caeteriim non loquuntur in huiusmodi materijs antiqui Patres cum tanta 3ormalitates; quia contra Haercticos agunt ad ovos conuincendos non curant huiusmodi naturalia, niti quartim funecit ad intentionem principalem, Proinde Diuus Baslius in eodem libro post verba superius adducta, sic habet in forma a Quorsum haec oratio' Quod non omnino, si quippiam ordine, aut dignitate secundum, aut tertium est id etiam naturam alteram habet. Nam Angelorum alius Princeps, alius subditus , tamen omnes Angeli eiusdem naturae sunt: stella sicliae praestat in gloria, tamen stellarum omnium natura est via r mansiones multae apud Patrem, idest d gnitatum diuersitate. glorificatorum autem una est natura, Numquid hic Doctor inter Philos phostain. iii versatus Athenis omnes stellas, fixas, errantes existimabat esse unius athomae speciei quod nulli omnino umquam venit in mentem Aduertendum itaque est Angeloruin omnium posse dici unam esse naturam dupliciter primo secundum en litatem naturalem. N hoc modo su alternam quiden unitatem specificam omnes habent. Secundo modo, secundum superadcitam entitatem supernaturalem, in eo

328쪽

Relectio Quarta. 99

sundatam, quod unius speciei indivisibilis gratiam se

maliter participantes ad eumdem finem colendunt uno eodemque modo operandi, qui communis est uniuersis Angelis, hominibus vero non conuenit. Et hoc modo omnes sunt unius naturae etiam athomete, Mindiuisibilis, Equidem, Diuus Augustinus in Enchirid ad Laur.cap. as .in Damascenus a. lib. d. orthod. cap. 3. hanc rationem reddiderunt, quare Deus hominem reparare voluerit, Angelum ver,despexerit quia unico illo peccato Adae tota ruerat humana natura, non autem ruerat

Angelica natura tota, cum longe plures perseuerauerint adepti beatitudinem . Ex quibus verbis non debet ansam arripere suae opinionis amator ut censeat hos Patres asserere unicam indivisibiliter esse omnium Angelorum substantiam sed solum praedicto modo; quod Diuus Thomas expressissime, ac pientissime docuit de Spiritualibus creat, art. r. ad primum, unde accepit Caiet de ente, cap. s. quaeris ad quintum argumentum. Ex his facile ad singulas auctoritates descenditur pie interpretandas.

Ad rimam dicitur, primo Vnam naturam, substantiamve Angelorum dici modo declarat, scilicet non quoad Physicam substantiam, sed quoad modum tendendi in supernaturalem beatitudinem. Secundo dicitur, ad auctoritatem Athanasi nihil referre, si unitas ilia naturae verificetur secundum omnia. Stat enim aliqua verti assimilari in uno esse tamen in pluribus dissimili ac , Satis igitur erit, si assimilentur in unitates; esto differant

in modo. Illi enim erunt unius naturae subalternae, homines vero unius naturae, sed athomae cae indivisibilis. Ad secundam auctoritatem eadem, quae ad primam responderi possunt Sed praeterea aduertendum est, intentionem Basiliresse infringere hanc consequentia. Est secundus , vel tertius ordine, vel dignitate , ergo est alterius naturae. Hanc autem ostendit omnino inutilem collectionem esse, ex eo quod reperitur ista diuersitas ita unitate naturae. Sit ne illa generica, siue specifica nil referes. Nam reperitur in generica unitate, ut inter Angeloss

329쪽

Ios in specifica, ut in stellis fixis,4 in hominibus glorificatis is in utrisque simul, ut in omnibus stellis errantibus i fixis, ouae specie differunt, in Angelis, hominibusque glorificatis, qui ut glorificati sunt eiusdem indivisibilis pecie sunt. Neque enim probare contendit furi argumentum sumebat Videntitatem naturae Patris, liiij in Spiritus salactis quam nec potuisset probar ,

ex virtute specifica naturae humanae sed tantum defenderes, ut dictum est. Interim vero diligenter aduerte omnium glorificat rum dignitatibus ac mansionibus secundil inaequalit tem differentium quae certe reperitur non solum in hominibus tantum separatim ab Angelis consideratis, aut inter Angelos eode modo consideratos, sed inter mosque collectim ac mutuo ad inuicem comparatos unicam dici esse naturam. od cum physice, ne fingi quidem possit inter Angelos,in homines,reliquu,est, ut accipiatur de eis, ut glorificati sunt inomodo interpretatus est sanctus Doctor, quam paulo supra ex Diuis Augustino, Damasceno auctoritatem huic similem adduximus. Sed quaeso, quid valeret Linserre unitatem athoman sex unitate appellationis imana reperitur etiam appellationis multiplicitas; dsim quidam Cherubin alii vel Seraphin .vel throni appellantur: quae si operationum dicas

est nomina , ita dicet alius in nomen Angeli officilesse

appellationem, non substantae. Ad tertiam auctoritatem. Est prima communis responissio, in exemplis non requiri veritatem exempli, sed intentae veritatis explicationem adque si Angeli nomei Angelicam naturam abstracte significare credatur. Si ver per illam vocem Angelus, quaelibet species Angeli assumi acciperetur,nil prohibet proprie dici Angelumes, scilicet Gabrielerri, vel Raphaelem vere infimas appellari species; iubie tantum indiuidua continere . de quare inserius plura dicentur. Non enim singulae plura indiuidua, sed unicum quaelibet silures autem plura habent indiuidua solum non autem species vllas , quibus uniuersalia quaedam comparentur At

330쪽

Ateontra quintam Conclusionem acrior eoncertatio surgit, quae pluribus argumentis impugnatura quae statim adducta di luentur, ut tota disputatio breuior, atque dilucidior procurrat. Sit igitur ex coto Argu

mentum a

Primum. Omnis natura, quid ditas de se est eommunicabilis pluribus ergo Natura in quidditas Gabrielis de se est pluribus communicabilis consequenti ac st mani sesta Antecedens probatut Nam csse in pluribus, aut perfectionem dicit, aut imposectionem . Non certe se- cuudum , reperitur enim communaeabilis natura in pluribus suppositis in ipso Domino Deo nostro formaliter cum sit Deitas formaliter in Patre Filio, cla Spiritu San-ecto nihil autem dicens imperfectionem in Deo formaliter esse potest. Si perfectionem igitur dicit , in homine,aliisque corporeis speciebus ponitur, quas omnes excellunt Angeli pluri inum , profecto nulla verisimilitudine ab Angelo negari potest. Et Confirmatur. Omnis species de facto praedicatur de Iluribus solo differentibus numero . Ergo Species Angei, etiam infima praedicatur de pluribus numero, consequenter etiam ne de facto'hm pluribus est numero solo disterentibus Antecedens solum indiget probari; nam consequentiae peruiae sunt. Est Titur argumentum.Cuilibet naturae de facto semper inest,seu conuenit sua dissinitio. At specie tamquam diffinitio assignatur praedicari de pluribus numero disserentibus ; ergo ista praedicatio de facto conuenit omni speciei, seu naturae specificae. Respondetur praenotando primo ad omni famam euacuationem, inuasi annihil ationem huius argumenti, quod tanti fit a quibusdamo Communicabilitatem naturae aequivoce dici de communicabilitate activa, te passiua, ut sic loqui liceat δε dilua est quando natura aliqua singularis seipsam pluribus ali3s, vel naturis, vel perλnis communicat; quomodo ex infinitate sua Deitas communicat se humanitati nostrae in Christo, possetque se multis alijspari ratione , etiam Angelicis, vel creatis, yel creabilibu coinrnunicares, si vcllat itemque dum substan-

SEARCH

MENU NAVIGATION