장음표시 사용
31쪽
transtulisse Cicero de natura deorum docet his verbis. Etenim fana multa spoliata, & simulacra deorum de locis sanctissimis ablata videmus a nos ris. In frontispicio autem praedictarum aedium, aeneum illud Lupae simulacrum, ex cuius uberibus pendere Urbis conditores ait Virgil. rostitutum nunc videmuS. De quo in Catilinam Cic. sic meminit. Tactus est etiam ille, qui hanc urbem condidit Romulus, quem inauratum in Capitolio paruum, Sc lactentem uberibuSinhiantem fuisse meministis. Et primo de diuinatione his Enni carminibus. Hic A luestris erat romani nominis altrix Ouartia, quae paruos mavortis semine natos Huberibis grauidis, vitali rore rigabat. uatum cum pueris flammato fulminis iciu Concidit, atque auulpa pedum vesigia liquit. Visuntur in superioribus locis domus eorundem duo Simulacra aenea, iuuenili forma, alterum s ans serui habitu, alterum nudum pueri sedentiS, pastori haud absimilis, curuato corpore e planta suppurati pedis spinam acueuellenti.
De Clivo Capitolino, Tarpeia ruoe, Ss xo carmeram .
L I v vs Capitolinus,per quem publicuS in arcem erat ascen-sUS,Vbi nam fuerit, permagna est inter antiquitatis diligentiores dubitatio. Blon. cnim ad eam arcis partem fuiste, qua versa in Aventinum, nunc ecclesia S. Georgh inVelabro e regione respicit, verbis Liub his nititur comprobare. Q Uum commissum praelium esset,Coss. transfugas Numidarum,quitum in Auctino ad mille de trecentos erat, media Vrbe trans ire Exquilias iusserunt, nullos aptiores inter convalles, tectas hortorii, de sepulcra,vacuas undiq; Vias ad pugnandum futuros rati: quos quum ex arce, Capitolioq; cliuo publico in equis decurrentes quidam vidissent, captum Aventinum Conclamarunt. Et certe Suet. in Caesaris vita hunc ipsum innuit locum. Gallici,
inquit, triumphi die Velabrum praeteruehens pene curru excussus est axe distracto, ascendit i Capitolium ad limina quadraginta elephantis dextra &sinistra lychnos gestantibus, quemadmodum Sc Ouidius his carminibus Inde, velut nunc est, per quem defenditis, inquit,
Arduus in valetes, es fora clium erat. Et quanquam omnia haec verisimilem Blon. rationem faciunt, non tamen certum locum ostendunt, quia,cum clivus emineret, facile potuerunt Numidae ex altiori loco decurrentes ex variis Capitoli) partibus spectari. Ser. autem,Vt Visum est, scribit Saturni templum fuisse ante Clitium Capitoli , iuxta Concordiae templum. Quod si intelligimus de templo Saturni Capitolino, non video qUO- modo stet iuxta Concordiae, quod valde distabat, erat enim prope Seueri arcum. Verum cum in urbe, Concordiae multae fuerint sacrae aedes,necesse est Scrialiam significare: aut certe dicere clivum Capitolinum futile, ab eodem Seueri arcu ad Senatoris stabula, ubi fundamenta antiqua non iugiter recta, sed intro flexa adhuc cernuntur,quq portae locum vacuum relinquunt, sic enim procedit,
quod dicit Ser. Ibi quidem fuit Saturni templum, S intra ipsum, & concordiae
Clivus collocaretur. Et mehercle Cic. actione sexta in Ver.prope Fo Ro.fuisse, his admonet verbis. Tamen cum de foro in Capitolium currum flectere incipiunt, illos duci in carcerem iubent. Arcus etiam Seueri ad radices Capitoli in Capite tori excitatus, sub quem triumphantes transeuntes Capitolium ascendebant,facit ut Blondi opinionem affirmare dubitem,nisi velimus diuersis temporibus
32쪽
ribus utroq in loco fuisse,quod caret ratione. Plures tamen aditus habuisse Cor. I ac .verba supernis adducta,catis ostendunt. Sed de clivo Capitolino quisq;, quapi Obat, eam sCquatur opinionem. Hunc autem silice stratum esse Liuius primo decad:s quintae sic docet. M. II milio Coc. Censores clivum Capitolinum silice sternendum curauerunt,&Porticum ab sede Saturiit in Capitolium ad Senatu tum ,ac super id Curiam strauertant. Haec autem porticus videtur una ex illis , de quibus idem Cor. sic loquitur. Erigunt aciem per aduersum collem usq; ad primas Capitolinae arcis fores. Erant antiquitus porticus a latere clivi dexterra Lbeuntibus. In eorum cliuo Domum Milonem habuisse scutis refertam commemorat Cic. dubitatur autem Vtrum haereditariam, an conductam, quia superius
dicit nullum angiportum esse,in quo Miloni non esset coducta domus. Blon. in Roma triumphante scribit floralia ad clivum Capitolinum messe Maio celebrari solita esse,ubi prope prostitutae mulieres paucis ante annis tabernas, & casas habebant. Sed vellem huius rei authorem addidisset. Rupes Tarpeia,ex qua sontes& damnati pr cipitabatur, foro Romano superstiti Dion significare videtur Iais
verbis. Duci eum iussit in superstantem foro collem est enim locus is rupes vasta, unde eis mos est deiicere aduersarios. Meminit & Plin. Metellus, inquit,Capitolio ad Tarpeium raptus,ut praecipitaretur. Ful. vero putat Tarpeiam rupem fui se,ubi nunc facinorosi puniuntur: quod &nobis magis placet, nec verba Diony.huic sententiae repugnant, quia de toto colle loquuntur. Saxum Carmentae, de quo mentio est apud Liuium ab ur. co.Tyberim despicit, eregione pontis Sen tori .Porta Stercoraria in clivo Capitolino collocatur a Sex. Pomp.ubi sordes extemplo Vestie sublatae condebantur, in Tyberim mox transferendae.
A p V L A s in quibus leges, & publica acta continebantur, in Capitolio fixas, ac seruatas esse plures testantur. Cic. pro Sex.Inspectantibus vobis toto Capitolio tabulae figebantur. Et mox: Sed unum egregium de rege Deiotaro Pop. Rom. amicissimo decretum in Capitolio fixum.& Philip . tertia: Falsas leges C. Cuearis nomine,&falsa decreta in aes incidenda,& in Capitolio figenda curauerit. Polibius tertio scribit foedera, quae inter R omanos & Carthaginenses icta fuerant,perscripta in tabulis aeneis intemplo Iouis Capitolini diligentissime ab AEdilibus conseruata: Vespasianum maerearum tabularum tria millia, quae cum Capitolio conflagrauerant, inues agatis exemplaribus, restituendi curam suscepisse, in quibus tabulis publica in ommenta cotinerentur; Quarum una cernitur adhuc in Lateranensi Ecclesia. Clodius etiam tabulas, in quibus res in tribunatu suo gestae continebantur, hic affixit; quas Cic. ab exsilio reuersus vi deleuit,auth. Plut. Idem Cic.in Cat. commemorat aera legum in Capitolio tacta de coelo, Staiquefacta. Idem prope modum de Diu. his Ennij carminibus: P ampater altitonans steletanti nixus Olympo Pse suos quondam tumulos, ac templa petiuit, Et Capitolinis inieci edibis ignes.' 'ecies ex aere vetu3, generata v nata
Concidit, lapses vetusto numine lego. Erant & leges a Romulo institutae, quarum argumentum tale est. Ne quid inaugurat aciunto. Patremicra, magistratustis peragunto neunta
Sacrorum omniumpotesta sub regibur esto. P Saba
33쪽
Populus magistratres creanto. Leges Hsunto. Bella decernunto. Deorum fabulas ne credunto. Deos peregrinos, praeter Faunum, ne colunto. Nocturnas in templo vigilias ne habento. Parricidas omnes capite puniunto.
Ne quoprasentibisseminis obscaena verba facito. uisquis demissam ad talos togam in Urbe habeto.c sonstrososparta quisquis' aude cadunto. quis,nisper portas, Urbem ingressitor,neve egreditor. Maenia sacrosanctasiunto. Mulier viro legitime coniunctafortunarum, O sacrorumsocia illi eclo, ut dom silete dominus, ita haec domina.Filia, ut patri, ita desuncto viro hares esto. t Adulterii conuictam, vir,es cognati (vti volent necanto
Si Oinum biberit domi, ut adulteram puniurato. Parentum liberos omne ius esto,relegandi, vendendi,O occidendi. Erant autem apud Romanos curatores eorum locorum,in quibus tabulae publicae seruabantur, ut index hic ostendit:
C. CALPETANVS STATIVS. SEX. METTORI S. M. PERPENNA LVRCO T. SARTIUS DECIANVS CVRATORES TABULARIORVM PUBLICORVM FAC . CVR.
Augustus victor totius Agypti,quam Caesar pro parte superauit, multa de nauali certamine sustulit rostra aerea, quibus conflatis,quatuor este cit Colunas, quq postea a Domitiano in Capitolio sunt positae, quas hodies, inquit, Ser. conspicimus. Nunc vero in Lateranensi ecclesia sunt sitae: de his intellexit Vir. cum dixit,
Legimus aut Syllam ex Iouis templo Athenis columnas aedib. Capitolinis vexisse. Cum olim Anseris clangore arx esset seruata,in perpetua rei memoria Romani eius argenteum simulacru in eadem statuere arce, de quo Lucretius sic, Romulidarum arcis siruator candidus anser. Et Properi.
siseras se tutum voce fuisse Iovem. Ob hoc,inquit Plin. institutum est,ut cibaria anserum censoreS in primis locent.
De quibus am Spitaphiis , Titulis in Capitolio existentibus.
OSSAN ERONIS CAESARIS GERMANICI CAESARIS. F. DI v I AVGv. PRON. FLAMIN. AUGUSTALIS QVAESTORIS. OSSA AGRIPPINE. M. AGRIPPAE DIVI AVG. NEPTIS UXORIS GERMANICI CAESARIS MATRIS. C. CAESARIS AUG. GERMANICI PRINCIPIS. OSSATI. CAESARIS DIVI AVC. F. AVGV. PONT. MAXIMI TRIB. POT. XXXIX.
Vias autem urbis magna ex parte disturbatas Vespasianus restituit, ut in marmore in porticu aedium Conseruatorum posito ostendit talis index.
34쪽
1M P. CAESAR iv ESPASIANO AUG. PONT. M A X. TR. P O T. II i. IMP. LIX. PP. COS. III. DE s. III L
NEGLIGENTIASvPERIOR. TEMPOR. CORRUPTAS IMPENSA SUA RESTITVIT.
Sunt enim fornices in publici salis receptaculo,huiusnodi insinsitione vetusti
In aede D. Mariae de Aracoeli, est ara, quatuor pulcherrimis exornata columnis, ubi legitur titulus huiusnodi. '
De quibusdam adjiciis, aliis rebus in genere.
V sti A M Calabram in Capitolio Romulus culmis texerat, ad quam celebrabatur, id est, vocabatur Senatus & populusa rege Sacrificulo, ut ludorum &sacrificiorum pernosceret dies. Prope hanc ipsius Romuli Casam ponit M. var. Metelli autem, A Constantini Porticum habuit Capitolinus mons,& Bibliothecam Maiorum pulcherrimis,marmoreisq; columnis exornatam: Atriuntq; publicum,quod tactum de coelo memorat Liuius. Ser. ait locum sacrufuisse in Capitolio, ex quo sumebatur verbena,qua coronabantur Feciales, & Paterpatratus foedera facturi, vel bella indicturi : & lapidem Silicem,quem tenebant iuraturi per Ioueni,haec verba dicetes. Si sciens fallo,tum me Diespiter,salua Vrbe, arce i, bonis eiiciat, ut ego hunc lapidem. Fuisse,inquit Gellius, loca in Capitolio cellis,cisternisqs similia,ubi repo-1 Cbantur ea, illae in templo vetustate erant facta inutilia. Seiuges in Capitolio aurati a Cn. Cornelio positi sunt. M. Valerio Messalla, & Liuio Salinatore Cossi eodemque tempore duodecim clypea aureata ab aedilibus. P. Claudio,&P. Sulpitio Galba ex pecunia,qua frumentarios ob annonam compressam condemna uerant, author est Liuius, qui quinto belli pii. Clypeum Martis cum imagine Asdrubalis statuit in eodem colle, Ac secundo decadis quintae columnam Rostratam,sic: In suspensa ciuitate ad expectationem noui belli nocturna tempesta te columna rostrata in Capitolio bello pia . tota ad imum fulmine discussa est. At tertio eiusdem decadis testatur. S. C. in Capitolio solitum haberi: Eo,inquit,facto auocatam a se concionem Tribunus questus, & in ordinena se coactum, ex Capitolio, ubi erat concilium, abiit. In Templo Iotiis Capitolini fuit Pallium breue, purpureum, lanestrum ad quod cum matronae, atque Aurelianus Impe. iungeret purpureas suasvestes,cineris specie decoloratq videbantur,diuini coni paratione fulgoris . hoc munus rex Persarum ab Indis interioribus sumptum Aureliano dedisse perhibetur. Cn.& cet guinio aedilibus curulibus Limina Capiatolii aenea sunt fabrefacta: Tegulas autem cereas Q catulus inaurauit,auth. plin. hinc Virg. Capitolia aurea dixit, quanil & propter statuas aureas , alias pretiosa ornamenta aurea dixisse existimauerim. Numam antequam Imperium adiret, P et augurium
35쪽
augurium in Capitolio captauisse scribit Plut . Solinus autem T. Tatium in arce, ubi fuit Templum Iunonis Monetae, habitauisse: Quo in loco prius steterat Domus Manli ; de qua Cic.pro domo sua ita meminit, M. Manlius cum ab ascensu Capitoli Gallorum impetum repulisset, non fuit contentus benefici sui gloria, regnum appetisse est iudicatus: ergo eius domum euersam duobuS loci S conuestitam videtis. Libri Sibyllini in templo Iouis Capitolini sub terra,in arca lapidea ab hominibus decem custodiebantur,author Dion Cassar primo consulatu tria millia pondo auri furatus e Capitolio, tantundem inaurati aeris reposuit. Suet.
I quis Capitolis pulchritudinem, diuitias, & ornam Crata
oratione celebrare,proq; illorum admirabili, & pene incrc libali amplitudine verbis illustrare conetur, nullam profecto inueniet tantam dicendi elegantiam,aut copia, quin verborti exilitate deprimat,quae sese extollere possecofidebat, cui Cic. nullii inueniens epitheton magi S con Ueniens, Deorum & Iouis terrestre domicilium appellauit. Quare in huius laudem ero contcntUS referre Ca tantum, quae memoriae traduntur a Marcellino,qui loquens
de Constante Costantini filio tunc primum Romam veniente,sic sequitur. DC- inde intra septem montium culmina per acclivitates, planitiems posita Vrbis membra collustras, SI suburbana quidquid erat primum eminere inter alia cuncta spectabat, IouisTarpei delubra,quantum terrenis diuina praecellunt. Et infra describens AEgypti mirabilia sic habet. His accedunt altis sustulta fastigiis tepta,
inter quae eminet Serapeum: quod licet minuatur exilitatet verborum, atrii S t men columnaribus amplissimis,& spirantibus signorum figmentis, & reliqua operum multitudine ita est exornatu,ut post Capitolium, quo se venerabilis Roma in aeternum attollit,nihil orbis terrarum ambitiosius cernat. Eandem imitatus sententiam Cassiodorus: Traiani inquit,Forum vel sub assiduitate videre miraculum est, Capitolia celsa conscendere, hoc est humana ingenia superata videre. Nunc vero pene nudus est rellistus.
De Concordiare uis Statoris T empto,e qui it furia.
N situs Vrbis descriptione secundo loco vallem inter Capito
lium, Palatinumq; molem lac entem posuimus, eamq;, secundum longitudinem, no vltra Palatini latus terminavimus; cuius aedificia & loca par est tandem, ut in antiquam speciem, splendorem,quoad fieri poterit, restituamus. Et quia nihil est quod magis res augeat,& conseruet quam Concordia, ab ipsa rite principium facturi videmur. Cocordiae igitur Templum vovit Camillus, si plebem patribus reconciliallet, quod in foro, ut tradit Piut. vi autem Var. inter Capitolium, & foru deinde exstruxit. hunc autem secutus Sex.Pomp. Senatula, inquit, Romae tria, unum, ubi nunc est ardes Concor diae, inter Capitolium & forum, Valer. autem Max. ait Sempronium Asellionem pro aede Concordiae sacrificium facientem ab ipsis altaribus fugere extra forum creditores coeo isse. Sed cum non unum fuerit Concordiae templum videndum ne Plur. de eo intelligat, quod erat supra Comitium, ad horum usque productum. Huius autem porticus extant adhuc ad radices Capitoli) octo ingentes columnae cum inscriptione hac: s E N A T V S
36쪽
Quo autem tempore restitutum sit a Senatu incertum est. Extat tamen in Late-xanensi basilica de restitutione memoria huiusmodi.D. N. CONSTANTINO PIO FELICI AC TRIVMPHATORI SEMPER AVGusTO OB AMPLIFICATAM TOTO ORBE REM-PvBLICAM FACTIS CONSILIIS S. P. Q. R. AEDEM CONCORDIAE VETVSTATE COLLAPSAM IN MELIOREM FACIEM OPERE, ET CYLTu SPLENDIDIOR RESTIT VERvNT.
Hinc autem centum gradibus ad Monetae Iunonis temptu ascendebatur. Cic.Ph. septima. Oculta enim fuit eorum voluntas, iudiciunis de M. Antonio, qui frequentissimi in gradibus Concordiae s heterunt. O vid. Candida te niueo posuit lux proxima templo, vafert sublimes alta Cmoneta gradu . Furim antiquum populis erator hetruscinuerat, O votisoluerat isse Dem. Causa, quod a patribu3 sumpti ecesserat armis Vulgus es ipsasuas Roma timebat opes. In Concordiae S enatus frequenter habebatur, conciones. Idem Cicero in Ph. pro Sextio & domo sua. Lampridius: cum Senatus, inquit, frequens in curiam, hoc est in aedem Concordiae Templum auguratum conuenisset. In eo dem templo fuit Statua Apollinis, Iunonis, &Latonae Apollinem &: Dianam infantes sustinentis : Aesculapiique, &Hygiae a Nycerato fabrefacta. Sthenis
autem, Cererem Iouem,& Mineruam,flenteSque matronas,& adorantes, sacrificantesque fecit, quae erat in aede eiusdem Concordiae. Martem vero,& Mercurium Pisicrates. Zeusis manu in Concordiae delubro erat Marsitas religatust, Erat& Liber pater Cassandraque a Theodoro picta. In prono Templi fuit Victoria, quar M. Marcello Claudio, & M. Valerio Coss. icta est fulmine. Habuit Concordiae templum Cellam de qua Cicer. ph. tertia sic meminit. Armatos in Cella Concordiae cum Senatum haberet incluserit, & quinta: in Cella Concordiar Collocari armatos, latrones, sicarios e templo carcerem fieri. CGcordia dicta,inquit Var. a corde congruente. Eregione autem huius, ad radices tamen Palatini montis, Templum Iouis Statoris, a Romulo votum fuisse, testis est Liuius, a pud quem ita loquitur Romulus: Iupiter tuis auibus iussus hic, in Palatio , prima Vrbi fundamenta ieci, arcem iam scelere emptam Sabini habent, inde huc armati superata valle media tendunt: at tu pater deum , hominumque hinc saltem arce hostes, deme terrorem Romanis fugamque foedam siste. hic ego tibi Templum Statori Iovi, quod monimentum sat posteris, tua prauenti Ope seruatam Vrbem esse, voveo. &: Cicer. Priusquam enim iret in exilium his Io uem precatus est verbis: Teq; Iupiter Stator, quem vere huius Imperij Statorem maiores nostri nominauerunt, cuius in templo hostilem impetum Catilinae repuli a muris, cuius Templum a Romulo victis Sabinis in Palath radice cum vi ctoria est collocatum, oro,atque obsecro,serte opem pariter retip. Cuncte quC ciuitati, meisque fortunis. Ouid. etiam in Fas . in radice Palatini sic collocat. Terum idem Statoris erit, quod Romulud olimitante Palatini condidit ora iugi. Quo in loco nunc sunt spondae murorum altissimae ad boream pertinentes. In hoc conciones haberi,Senatusque solebat.Idem in Cat. pro lege agraria,& alibi
37쪽
saepe. Nam . S. C. iure fieri non poterat, nisi in loco per augurcs constituto,quod templum appellaretur. non enim Omnes sedes sacrq templa erant. Curia in qua habebatur Senatus templum erat, auth. Gellius,& Var. Vnde inter Aedes sacras,
de templa illud interest, quod in his. S. C. poterat haberi, in illis vero nequa-
qiuam. Ego tamen causae uitandi cribras eiusdem verbi repetitiones,& quo per
nomen templi facilius inueniatur, quod quisque cupit, hanc differentiam non plane seruauu Hoc autem templum inccndio Neronis exustum fuisse docet Cor. Tac. Liuius vero votum bis, bello videlicet Samnitico, & in pugna ad Luceriam. Miror aute quid est cur quidam Iouis Statoris templum ad radices Capitolii posuerint,ad eam inquam partem,quq in planam urbem vergit,ubi nunc est aedes Diui Andreae in Statera, decepti solo cognomento; qui si Ciceronis &Ouid. verba obseruassent, & Romuli dicentis apud Liuium in Palatio, non tam foede in hunc lapsi essent errorem.
Dememplo desta, Romuli, ac de Luco eiusdem Vestia.
EMPLuM autem Vestiet inter Capitolinum, SI Palatinum montem, ubi Ditiae Mariae Gratiarum aedes nunc est sita, collocari a Diony. videtur. Quod aurcin non fuerit sub Palatio, ut putat Ful. probant, qtr sequuntur Plut . verba: Restitere Romani quo nunc loco Iouis Statoris siturin est templum, ita consertissimo agmine Sabinos adorti fundunt, fugantque, &v-vsque ad locum, Regiam nunc dichim,ac templum V estae palantes agunt. Nam si Romani restitere ad radices Palath, quomodo sequitur fundunt fugantque Sabinos ad templum Vesti, quod secundum Ful. fur flet,ubi
restitere Romani, non autem quo fugati sunt Sabini, contra opinionem Plutar.
Diony. dc Liu , qui de hoc templo ita meminit. M. Coeditius det plebe nunciauit tribunis se in Nova via, ubi nunc sacellum est, supra aedem Vestae,& reliqua. Erat enim prope forum Romanum. Hinc Apianus ait. Asellium praerorem torre lacra Castori, & Polluci in foro facientem, cum quidam lapide falam excultilleti, ad templum V estit cucurrisse. Cor. Tac. de Pisone loquens: ex foro, inquit, i git in aedem Vestae. Condita autem fuit a Romulo, ut intra demonstra olmus ex verbis Diony. qui etiam memoriae prodidit, Castora, dc Pollucem in pugna aduersus Thusculanos duce Posthumio dictatore ullos pugnantes pro RO HI an i S, eodemque tempore in foro equos abluisse ad scaturiginem manantem ita Latemplum Vestae. Fuit eiusdem deae Lucus, quia Palath radice in Nouam x iam
deuexuS erat, ex quo, ante Urbem captam exaudita VOX eli, Vr muri port T rC-ficerentur: futurum esse, nisi prouisum esset,Vt Roma caperetur. auth. CicCr .ae
Diu. Atrium, siue Regia Numae prope Vestae iacellum Plut . futile existimat, noautem, ut Ser. aedes Vestae Atrium Numae. Videamus autem obiter, quid tibi ve lit Vir. cum inquit. Cana Fides, se Vesta, Remo cumfratre Cuirinus Iura dabunt. Per fidem enim Fidei templum intelligit, antiquissimum, utpote ab AEnea, vel (ut alii volunt a Numa in Palatio extructum, quo cogebatur Senatu S cum de rebus ad statum rei p. sicut in Atrium Vellae cum Pon. max. cum de rebus a reliinionem pertinentibus esset deliberaturus. Apianus his ita te habentibus , natus in Fidei templum contulit per Remum autem & Quirinum Fo. NO. II quo erant simulacra conditorum Vrbis lambentium ubera lupae. Liuius aediles ad fiscum ruminalem erat enim incomitio) simulacra infantium cotidi toruin Urbis sub uberibus lupae posuerunt. Et cum in foro causae aget Lentur, 'si
38쪽
author de Virginia loquens ostendit, sic interpretamur. Romanos leges, & ciuiles, & pontificias ad religionem pertinentes uniuerso orbi daturo S, Omniumquc terrarum Imperium, quemadmodum Iuppiter pollicebatur, habituros. Templum Romuli steterat ad radices Palatini, in medio eius lateris, quod Capitolium respicit, ubi nunc est aedes Diuo Thodoro dicata, de quo videtur intellexisse Diony. cum de lupercali loquitur in hunc modum. Ostenditur secundum viam, qua itur ad Circum, templumque ei proximum, in quo est lupa praebens
pueris duobus ubera, antiquae operae simulacra aerea.
De Lupercali, es ficu Ruminali.
VPERCA L autem fuit quaedam spelunca sub monte Palatini in qua deCapro luebatur, id est sacrificabatur: unde & LuperCal dictum putant. Alij vero dicunt quod illic lupa Romulum S: Remum nutrierit, Alij, quod est verisimilius lucum
hunc esse sacratum Pani deo Arcadiae, cui etiam mons Lycaeus in Arcadia est consecratus, dictus quod id est lupos non sinat in oves s uire. Ideo Euander sacrauit locum, Lupercalque nominauit, de quo Dionysius sic scriptum reliquit: Arcades in colle ipso firmati, cum aedificia alia more patrio exornassent, templa quoque construxerunt, atque primum quidem Pani lycqo admonente eos Carmenta. est enim apud Arcades Pan vetustissimus, plurimum in honore habitus. Nunc tamen, circunsepto aedificiis templo, priscam loci naturam com- prehendere nequit coniectura. Erat enim antiquitus, Ut dicitur, antrum ma
gnum sub colle arbusto conteetum,& fontes sub petris profundi, adhaerensque rupibus saltus & quidem opacus, ubi Ara deo constructa sacrificia patria perficiebant. Idem tradit apud Lupercal Romulum,& Remum expositos fuisse, quem
in locum lupa vadens sese condiderat. Aliorum autem fama est Lupercal tu morem a Romulo & Remo originem traxisse,tunc cum laetitia exultantes,quod iis avus N umitor eo loco, ubi educati erant, Urbem condere permiserat. Facto enim fac risicio,caesisque capris epularum hilaritate,ac vino largiore prouecti, cu-cti Ouinis pellibus immolatarum hostiarum iocantes, gestierunt. Verum ut denominis etymologia, & origine, ita de loco varia est opinio. Pom. Letus ita scribit. Sub Capitolio Tyberis inferebat sinum,qui pertingebat radices Palath, ubi nunc est aedis S. Theodori,ubi expositus Romulus, SI Remus in alveolo, ibique fuit ficus Ruminalis: supra in Capitolio eregione istorum locorum Lupercal, hoc est mansio lupae. Erat autem Lupercal prope tres columnaS. Vt autem (secundum aliquos) accipimus, quae de ficu Ruminali eius est sententia,ita, quae de Lupercali, prorsus reiicimus ii de utroque vero quae est Scruti, qui in circo Maximo ponit Lupercal, eius sunt haec verba: Rumon Tyberis dictus est, unde ficus Ruminalis, ad quam eiecti sunt Romulus & Remus, quae fuit ubi nunc est Lupercal in circo, hac enim labebatur Tyberis atequam VertumnuS factis sacris uerteretur. Et ubi Virg. inducit Aeneam ex Tyberi muros Palanteos spectantem, inquit:Nec situm praesentem cosiderare debemus . tunc enim nullis obstatibus aedificij per Lupercal Tyberi fluente facile mons poterat videri Palatinus. Quod autem Tyberis sinum inferret ad radices Palatini bene procedit ; veru perCircu laberetur caret ratione,quia Auen. ad alteram fluminis ripam esset relictus, nec sequeretur, larefert Liuius; Herculem traiecisse Tyberim, dum fessus procubuisset, Cacum boues furatum eos in speluncam traxisse; fuerat enim necesse per Tyberim quod est dictu absurdum, nisii dicamus per Circum
39쪽
lapsum ante Herculis aduentum in Italiam. Praeterea idem Scr.codem in loco utrunque restituit, sicut & P. Victor, cum Lupercal fuerit, ubi nunc ecclesia S. Theodori, quemadmodum superiori capito,ubi de templo Romuli fumus locuti, tetigit Diony.Ficus vero Ruminalis in Comitio eregione aedis Diui Cossinar&Damiani,&ad latus Palatini circo oppositu Maximo, quod Cor. Tac. sic probat. Eo anno quo certatum est inter Harmum duros, & Catto S, Ruminalem arborem in Comitio, quae supra octingentos & quadraginta annos Remi Romiliq; infantiam texerat, mortis ramalibus,& arefccte trunco diminutam, pro digh loco habitum, donec in nouos foetus reuiuisceret. Si autem volumuS, quod ait Liuius, pueros in proxima alluvie, ubi ficus Ruminalis, expositos secundum Tacitum dicemus, Ty bcri forum Romanum alluisse,fercntes si puero S descendiste ex Palatio in Comitium, ibi is exposuisse infantes, nulla cnim est ratio alia, ut Liui cum Taciti convcniant verba. verisimilius est, secundum Diony. apud L Upercal expositos esse, nutritos vero apud ficum Ruminalcm, ut innuit idem Tacitus, cum inquit, texit infantiam P omuli & Remi: aut fluitante kapha in Comitium delatos . Nam Var.ait infantes non expositos, scd delatos ad ficu Ruminalem, & L. Florus repertos ad arborem, quae non fuisse(vt vult Ser. ubi Lupercal ostendit etiam Plut . his verbis. Locum Cremonum vocant, sed pridem Germano nomen fuerat,quod germanos fratres vocemus, nec porro longius ficus Ruminalis. Non desunt autem qui Lupercal cregione Septigoni Seueri fuisse putent, quos secutus est Blon. in Roma triumphale at hoc stultum est credere. crito modo Cnim Euander a Tyberi in Urbem rediens, potuit ostendere gelidum,ut ait Vir. Lupercal ab altero latere montis auerso existens,meridiem iusiue ortum aestiuum respiciens, cum ad boream pertineret unde recte Poeta,ge lidum appellauisse videtur. iniis autem Lupercalia instituerit,ubi,& quo modo ferent,scribit Val. Max Ser.&Plut . in Anton vita. Ruminalem autem ficu sunt qui volunt a Romulo, quasi romularem denominatam. Alij a lacte infantib. dato. nam pars gutturis ruma dicitur. Huius autem arboris etiam Augusti temporc vestigia extitisse docet Ouid. his carminibus, rhor erat, remanent vestigia, quas vocaIur Romula nunc cus, rumina sicus erat.
De Cia Noua, vico Iugario, L Thuso.
IAM Nouam fuisse e regione templi Iouis Statori S perivallem inter Capitolium,& Palatium productam, significat haec Liuis verba. Exsuperiore parte cedium per fenestras in No uam viam versus habitabat enim rex ad Iouis Statoris aedem)populum Tanaquil alloquitur. Idem . Templum in Nova via supra aedem Vestae Aio exstructum. Quanquam Cic. de diuinatione non templum dicit, sed Aram. Dc via hac meminit&Om eius sunt haec carmina, Forte reuertabarrisis vestilibus illic,
Sua noua Romano nunc via iuncta foro ess.
Crediderim hanc viam antiquissimam,diuertamq; ab ea,quae instaurata a C racalla sub thermis ipsius fuit. Victis Iugarius qui,auth. P.Vic.&Thurarius dicebatur, per radices Capitolij a porta Carmentali ad forum Romanum aditum praebuit. Liuius; ab aede, inquit, Apollinis boues freminae duae albae porta Carmentali in V rbem ductae: post eas duo signa cupressea Iunonis Regine portabantur: tum septem&vi ginti virgines longam indutae vestem carmen in Iunonem di o O Reginam
40쪽
Reginam canentes ibant, illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis,
nunc abhorrens, & inconditum si referatur. Virginum ordinem sequebanture cena viri coronati laurea, praetestatique a porta Iugario vico in forum venere.
Blon. vero ait, nihil aliud habere quam quod idem author dicit saxum ingens a Capitolio in ipsum victi procidisse ; quq verba certum locu non desiignant, sicuti
quae nos allegauimus. Fulvius autem ponit vicum Iugarium interRomanu,Boariums forum, quod falsum esse praedicta Lita. verba ostendunt. In hoc vico fuit DomusL. Amerinani equitis Ro. Vt ex fili j epith.legitur. Iugar aute nomen obtinuit ibi fuerat Ara Iunonis Iugq quam matrimo. iugere putabant. auth. S ex.Pom. Queadmodum autem Vico iugario per radices Capitolh a portaCarmentali in forci Romanum,ita vico Thusco per radices Palat. montis ab eode foro in
Velabrii patebat accessus; sicuti eiusdem Liuij verba, que sequuntur, ostendunt. In foro pompa constitit, per manus reste data virgines sonu vocis plausu pedum modulantes incesserunt, inde vico Thusco, Velabroque per Boarium forum in Clivum Publicum, atque in aedem Iunonis Reginae perrectum. Pater ergo virgines ingresIas porta Carmentali, Iugario vico per radices Capitoli producto in forum: pos ea vico Thusco, ad Palath radices iacenti, per Velabrum,forumque Boarium in Aventinum, peruenisse. Nescio autem quo auth. Fulvius venit id campi, quod es inter Capitolium, Palatium montem Aventinum, & Tyberim, vicum Thus cum appellatum: si ita esset, satis fuerat Liuio dixisse Inde vico Thusco in clivum publicum,atque in qdem Iunonis Reginae perrectum: sed Velabrum a vico Thusco diuidens,ostendit ibi finem fuisse vici Thusci, ubi vel brum incipiebat, quod cum foro Boario, in eo campo fuisse, demonstrabitur. Ab eodem autem Liuio huiusce vici etymologia est peteda. Narrat enim in bello aduersus Aricinos caesis Hetruscis, partem exiguam ipsorum Romam profugisse, ibique benigne exceptos, diuisosque inhospitia: deinde curatis vulneribus, alios domum profectos, multos autem Romae hospitium, urbisque charitatem tenuisse, locumque ijs ad habitandum datum, quem deinde vicum Thuscum vocavere. Diony. Dedit, inquit, eis Senatus regionem urbis, inter Palatium & Capitolium, quatuor ferme extensam stadia convallem, quae ad aetatem usque meam vicus Thuscus appellatur, per quem quidem transitus es a foro ad circum Maximum. Propertius his consensisse videtur, his versibus. Ut tu Roma meis tribuistipraemia Thustis, Vnde hodie Thustud nomina utcm habet. Alii aliter referunt historiam. Videlicet vicum ipsum Thuscum appellatum AC Gio Vibieno Thusco,qui cum sua manu Romulo contra Latinum in auxilium venerit, Arpos Cos obitum, quod nimis munita loca tenerent, neque sine suspitione essent, deductos in planum, Sc ab eis vicum Thuscum denominationem accepisse. In hoc vico lenones habitauisse os hendit Plautus in Cistel. hinc Horatius. Ac Thusci turba impia vici.
De Arctilus Romuli. Senatulo, Ouidb Domo.
R C v s veteres, quos Romulus lateritios posuit, &florentes postea opibus Romani nunquam passi sunt in
marmoreos mutari, ne Conditoris urbis suae memoria
deperiret, Blon. scribit aetate sua collapsos, ubi nunc sunt ecclesiae S. Mariq de gratia, dc de interno. eam, inquit, viam ad portam Appia expeditissimam videmus. Alij vero volunt de his arcubus intellexisse Iuu. cum
