Vocabularium architecturae aedificatoriae authore Carolo de Aquino Societatis Jesu

발행: 1734년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

VOCABu LAR Iu Minter canaliculorum avitates. Tria in singulis triglyphis numerantur , aequali spatio relicto canalibus, luoIamplectuntura sunt autem ad metopas constituta. Ainpellationem habent ara militudine humanorum semorum

quam partem erectam reserunt. Planetii, ianuide Fas EsTELLA. Parva senestra. In re munitoria sunt in muris

spiramina ad explorandum . Item relicta in iisdem multiplicis figura soramina prope pinnas murorum , a quibus tutius tormenta, , insilia vibrantur. Visiuntur etiam alicubi ad portarum latera in aedibus ulti canis, cum expeditis ad defensonem fistulis majoribus, caetern-que ad insidias subitas irruptiones amoliendas , Dratu. Feritose, Balsriera Tasas Tac. Foramen in pariete cum repagulo, ad lumentas recipiendum , c innovandum aerem, ne conclusi aedes putrestant tu, semper molesto, interdum etiam exitioso . Plures , aut pauciores aperiuntur pro domorum

amplitudine is crassitudine , vel exilitate parietum. Translate posuit Terentius pro opportunitate ad viti inducenda: Huic quantam fenestram ad sIIIa palmeterit lSocratis est dictum, oportere fenestrata esse hominumis pectora. Id si contingeret, in sinuosis illis humanorum pectorum latibulis , minus technarum fraudumque, nee tot malignarum pravarumque cogitationum semina conderentur. Nullus dubito , senestram insuper ab Antiquis usurpatam suisse pro armario excavato in pariet is licet hanc nominis notionem Lexicarii non recenseant ut enim redie exponit Lambinus illud Plauti Casin. i. i. ,--------- conclurire in fenestram sirmiter,

non aliter commode explicari potest , quam senestra pro

armario accepta.

FER MEN Tu M. Horatius I. I. serramenta appellat omnis gemneris ad fabricandum instrumenta

---- cras ferramenta Teanui'

Tolletis fabri.

102쪽

ARCHITECTuRAE AEDIFICATORI Q. Irast Ruu Metallum notum , quod in fornacibus subactum emollitum, omnibus sere artibus, sed aedificatoriae praecipuum in modum , deservit. Quod ex metallis sciret magis ore neccssarium , prae caeteris copiosum, facilius parabile esse natura voluit. Idcirco auri , argentique venis exquirendis maria sulcantur, quam remotissime navigat avaritia serri autem fodinae ubique pro veniunt. Cum nulta sere censeantur artes abrefacta ad quorum usium aliquid ferri copia non conserat cumque edomitum in fornacibus malleorum ictus sustineat, invitaque natura duritie, in quascumque fabri jusserint,sbrmas se induat , merito proinde patientia typus symbolum selet efferri . Quamobrem apte mulacrum .

Herculi ab Alcone ferro est positum, ad costantissimam ejus viri tolerantiam in ex antlandis laboribus,, periculis adeundis exprimendam . Adjumenta quidem pra,sidia nobis serrum praestat eximia ; sed ii rite ponantur

calculi, datique accepti rationes subducantur , innumeris humani generis cladibus , agrorum vastationbbus , excidiis Urbium, post serrum inventum, obnoxii sumus. in sapienter Plinius serrum, optimum, pessitanimque visae instrumentum nominavit . Ferrum quasi serum dicitur . Ejus inventum plerique ad Chalybes , nonnulli ad Dactylos Idaeos , nec pauci ad Cyclopes reserunt, iuxta Elnam artem serrariam antiquiss- me exercentes. Non levia in aedificiis commoda extante ferro in laminas attenuato Consciuntur praecipue ex illis canales, qui producti ad extremitates tegularum ferreisique uncis admodum harpagonum inhaerentes, acceptas aquas in tubosin infundibula, item ex lamina structos , reddunt, egeruntque in scrobes expurgatorias, ex quibus postea in cisternas influunt. Lava TasTRA . Apud Festum ex Ennio , per detractionem syllabae mediae, dicitur ostium templi minusculum quasi propter suam exiguitatem videatur potius senestrata,

quam ostium . . . .

103쪽

Flautia Vit r. l. o. a. Vinculum, ac veluti clavus, quo ligna nectuntur. Figura varia elaborata deserviunt colligationibus, quae fiunt serreis iubscudibus , in capite ustulatis Fibbia, Borebia , Fermagito viati L Tio . Colligatio per fibulas . Cur l. Io. 3. Ficri La, is Substant Pi in opus figuli. Vide Figulus. F1critas, e . Plin. A figulo sathum , vel ad figulum per

tinen Sa

ria LINum i opus figuli. Ain. Vide Figulus. sic Lasus , a um . Ad figulum pertinens narro. FIGutianis , re. Quod pertinet ad figulum, ut rota figularis Versetior rota figulari. Adagium in versipelles, vel instabiles. IVI. FIGuLINA , at, sed ustatius per syncopen Fic LIsc, ae officina figuli. Plin. Ficroa , oris Aringendo, idest sormando . Non de figulo solum dicitur, sed de quocumque artifice, materiam suam formante. Cicero. Flautius , i. Idem Fictor, si astes. QuJ opera format excreta Plinius l. 3. Ia tradit Dibutadem Sicyonium primum omnium opera ex creta formasse Fabulatores Graeci eam laudem reserunt ad Prometheum, qui ex luto primum hominem coagulaverit. Horatius. Fertur Prometheus addere principi Limo eoams particulam undique

Defectam ct infani leonis

Nimirum Graeci accepta ab AEgyptiis, maebraeis monumenta plurima sacrae Historiae ad inania commentitia inventa verterunt. Docemur quippe ex Genes a rerum omnium conditorem Deum primum hominem de stimo sermasse quod vel ipsius opera, vel Angelorum munisterio effectum , ex S. Augustino docet S. Thomas apuLCornelium Lapide. Hinc usurpare omnes possumus verba Iob ici. Memento, qu)d sicut lutum feceris me. Plasticen sive figulinam facultatem matrem exti-

104쪽

tisse statuariar, sculpturae, caelaturae, a Pasitele pronunciatum sui II refert Plinius i. 33. ia Artem antiquissisimam Samii prae caeteris illustrarunt. Hi ne simia festilia , aestimata plurimi ab Antiqui , propter praestantiam cretae, quae in ea Insula , omnium ieetissima habebatur . Simulacra malua vetustissima origine fictiles

selum erant. Nec vero aliarum tantummodo rerum figurae ex limo testaque formabantur, verum Deorum etiam

simulacraci Sene de Consiolat ad Helv. Tum per Hiler Deos religiose jurabatur. Adde Propertium I. q. I. Fictilibus resere Dei haec aurea templa. Idem Seneca Epist. 9o. Tuberonem laudibus extollit quod in publica coena fictilibus usus esset additque , homines contentos iis esse oportere, quibus Dii etiam uterentur. Adstrue ejusidem illustre dictum de eodem . Tuberone : Aliorum aurum argentumque fractum es, milites constatum; at omnibus seculis Tuberonis V lia durabunt. De urnis, arcisque fictilibus, quae condendis mortuis erant in usu vide Salmasium ad Soli num. Apud Athenienses Choroebum primum omnium

figlinam aperuisse tradit Plinius l. 7. 56. Regem vero Numam instituisse septimum Collegium Figulorum assirmat idem Plinius I. 33. 12. FiLui. Pro linea fabrorum accipit Varro. Fisrux . In aqua ductibus fistulta plumbeae aquas deducunt. Cunnella, Cannoneelli Uide tibi. Fisruca . Duplici gaudet signiscatione. Nam instrumentum est, alto manubrio, latoque pede constans, aptum ad solidandas areas, pavimenta. Orso. Iterum est instrumentum ansatum , serreis capitibus , trabalique

castello innixum quod in se blime elatum, dejectumque, suoquo pondere in rubjectum corpus irruens, illud profunde in terram adigit immittitque Utile est ad pa-lificationes , tam in aquos locis, quam in sicco extruendas . Substernuntur hoc instrumento aedificiis p damenta , qua superimpositas moles firmissime sustinent. Becco,

105쪽

Beera , Battipali. De primo instrumento Plinius . 32. 23. Pavimenta festucis pavita . De altero Caesar Mil. Civ. l. q. Hare cum machinationibus in me immiserat niuei ue adegerat.

FisTu CATio . Actus exaequandi per stucam vel ustis fistu- eae in solidandis areis, vel immittendis, ut supra, in terram palis Palassia. Pisae o , s. istuca aequo. Plin. l. 36. IS. FisTu Tu opus . Vide Fi ea. Fioxas ornamenta sunt in epistyliis is capitulis Corinthii, Compositi ordinis. Quatuor in capitulis locari silent, juxta quatuor facies, seu latera abaci mea ut snguli in medio emineant, aliquantulum inclinati supra volutarum elices, mutuo obversi . Antiquitus os ad modulum rosia inversa apponebatur pyramidi, quartholo superstruebatur , ut tradit Philander. In capitulis etiam Dorici ordinis rosia apponi solet in medio abaci, uel stellula, aut quid simile ad modum crustae. Flore R s. Focuhus . Parvus secus. Iusen Sat. 3. Focus is fovendo dicitur . Pars aedium , ubi excitatur ignis, masservatur . Caminus . Pro domo sumitur passis, praesertim a Poetis . Certare pro aris Iocii, Parce mi est a Cicerone usiurpata, pro labore, operaque adhibita ad defensionem patriae. Plurimi semper factum est apud Veteres, ut domi luceat socus , ignisque accendatur. Ea primum cura iis, qui in novas aedes , vel in diversoria migrarent. Sic autem lysse apud Ho

merum:

Nune ante omnia mi lucescat In aedibus ignis. Hinc vetus dictum Miluet accenso domui si ornatior igne.

Appone illud Tibulli:

Me mea paupertas vitae tradueat inerti,

Dum meus assiduo luceat igne seur. In veteri nummo Vulcanus visitur Laribus , iis domestiuis, Disjljas by Orale

106쪽

ARCRiTECTu RAE AEDIFICATORIAE . Ssticis superpositus , ad indicandum , quod apud Ethnicos pro certo habebatur, Lares Deos , Ocum , tamquam praecipuam edi uin partem , sibique singulari modo sacram dicatam colere. Illuc pertinet illud Plauti in Aulul. Hae Inferantur in focum nostro Lari in friunata faciat gnat nuptias. Ut iisdem Diis honos haberetur , coronari selebant socicorona lanea . Propertis Lleg. q. 6. Terque focum circa laneus orb7s eat.

Adde Ovid. Fall. . .

Decidit an e feros lanea vitta focos Fonis E . Ex quibus aliquid effoditur , ut nomen enunciat. Occulti sunt sub terram certis in locis thesauri metallorum, marmorum , gemmarum , salis . Uitae necessitas, soler mortalium industria in naturae gremio tectas opes ad usum lautitias vertit. Per effracta atque concerpta ejusdem naturae viscera, in intima montium ferro tum est; comparata a prostissis terrae matris venis vitae subsidia . Atque utinam sebsidia tum , ,& non impotenti etiam ambitioni, avaritiaeque inexhausta, ut ipsi sunt sodinae, alimenta . Regionum syllabum, ubi largiore suetur sed inae proveniunt, vide iapud Hota annum IoesIcuti ARIuin ii. Sic Cale pinus mendose pro fenicularius campus Legitur apud Cic. l. a. Epist. 9. ad Attic. Turnebus ad foenum refert male pinus ad locum ubi foenum asservatur . Nihil horum ad Tullii verba . Ea sic le- untur Scribe quaeso utrum ipse Caesar hiet

Farnicularium , an in Campum Martium cogitet. Expone cum oculatissimo Lipsio Elec'. l. a. o. Scribe, utrunia

Caesar in Campum Martium cogitet ad comitia, an in Hispaniam ad reliquias belli Poenicularius campus locus est in Hispania sic appellatus a copia foeniculi, quod gignit testis est Strabo l. q. Cur autem foenicularium campum pro Hispania posuerit Cicero, non ad modii in

107쪽

quaerent eruditi, qui norunt causas, propter quas Ci-eero in Epistolis ad Atticum obscure multa, ter gryphos, aut petebat, aut nunciasiat. FoesILD. Locus, in quo affervatur foenum. FOLIA ACANTHI . Uide Calathus.

Fosc. Licet proprie locus sit, ubi aqua statet, manatque, atque adeo unditur, ex quo sontis etymon nihilominus etiam arte saeis aquarum aggregationes sontes appellantur. Et nativi quidem, ut numero carent, ita summa varietate, miris ubique natura proprietatibus, potissimum vero medicamentarii, spectabiles sunt. De his agit Plinius i. a. Qiti sunt arte elaborati, statuis, columnis, alioque ornatu concinnati, sora urbana , plateas illustrant. In viridariis porro virorum Principum imbricatis testulis , Telamonibus , Caryatibus Hyppodelphinis, aritonum buccinis exornati salientes ex fistulis turbinatim aquas, miriscos lusus spectantibus exhibent. Sed neque sontium perspicuis aquis

pepercit vetus superstitio , quin illos, Nymphis mi istaque additis in custodiam deturparet. Sortitiones etiani a sontibus petitas, praesertim a Graecis , erudite demonstrat Casau bonus ex Pausania in Laconicis. Id autem sebat velictis calculis , animadvertendo numerando quocirculos in aquis succedentes vel quidpiam conjiciendo , observandoque , num supernataret , uti deret. Fost caps . rama unitio, constans lateribus geminis angularibus, adversus hostes protentis , laque interius di plici in angulum coeunte . Propugnaculis caret quo solum discernitur ab opere cornuto. Non solum in arcibus , verum etiam ad viarum saucos,is pontium transitus construi solet, ad prohibendum aditum, infirmiora loca corroboranda . Tenaglia. Est etiam apud Vitruvium l. Io. instrumentum duas habens regulas, serreo axiculo, seu vecte tereti capitatoque nexas, acili. compressu , reductuque divaricatis , uti res postulat, brachiis . Usus est ad arripienda , Melevanda pondera , Id coi

108쪽

ARCHITECTuRAE AEDIFICATORI E. IIdeo prcediime regulae, seu brachia, dentata inter duntasunt, in extrema parte introrsus recurva Macuminata, ut firmius apprehendant . Alia tamen exemplaria

proforcipe , sorficem habent apud Uitruvium Folli . Pro loco, sive sedili in spectaculis capto usurpantur. Lisiui l. i. Ubi sibi spectacui quisque faceret, Fori appellati. Sedilia in balneis soro etiam nuncupat pumlejus a Foaica . Locus , ubi alvi onus dejicitur , sed sere publicus.

Item quaecumque immunditiarum publica receptacula, soricas appellamus, quoniam foras extrahuntur. Una,

Cesso.

Fostas . Martinius in hac voce , rarus, inquit, singularis. Non est , quod ad Apule jum confugiat e nam praeter Ovidium , cujus adducit locum , foris, forem, fore, dixerunt Plautus , Terentius , Cicero, Horatius. F res dieri, quod soris aperirentur . Duplex portarum aedium usus apud Veteres fuit Antiquitus enim intro reserando impellebantur; quo fiebat , ut porta ipsa intus reciperetur. Hac hodie forma nostrae sunt anuar. Sed cum frater Valerii Publicolae, ut narrat Plutarchus, de Sabinis triumphasset, domus illi publice aedificata est, cujus janua non , ut pristi sui moris , introrsum trahendo, sed in viam publicam pellendo aperiretur. Ex quo fiebat, ut porta Valerii adaperta, non intus, ut aliae, reciperetur; sed in viam publicam explicata, se ad murorum latera extra reflecteret. Et hoc quidem modo omnes omnium aedium anuae apud Graecos pande bantur. Nostris ad hane sermam anuae nullae lunt, si excipias , quae in aditu templorum opponuntur interdum reductiles, quae ad tutiorem custodiam visiuntur per vias in officinis fabrorum. Fenestra tamen sunt alicubi ad eam formam , praesertim in villicis aedificiis ; in quibus, praeter interiores alias, adduntur aliis seras explicandae, congeminato cilicet adversus ventorum impe

ius munimento . Ex his habes veram originem soris,

109쪽

sorium . Ianuae nimirum erant, quae more Graecorum

foras in viam publicam impellebantur . Quoniam vero ab hujus generis anuis periculum erat ne earum impulsiupellerentur, qui aut sorte praeterirent, aut pro soribus starent in via , ideo donio exituri blebant prius pulsare intrinsecus propriarum aedium sores , eoque strepitu admonere; qui oris erant, ut sibi caverent, absisterentque, ne laederentur sorium impulse. Duo vero hie discenda se offerunt. Primum id anuarum genus anulum ferreum , ve cornicem , qua pulsentur anuae, introrsus habuisse , cujus percussione oras agentes monebantur, impellendas mox ab exituris fores . Alterum , quod ad distendum occurrit, exhibent Plautinae, aerentianae Comoedue . Ib his sabulis numquam sere quisquam egreditur domo, qui antea crepuisse fores dicantur. 1

rent.

crepuit a Gliceri osium Plaut. Aulul.

-- at a foris erepuit; senex

Geum aurum effert forar. Factum nempe id exi hujusmodi anuarum , ut exposui . At, inquies, si anua ad hanc formam non erant in usi apud Romanos, sed honoris ergo Valerio praeter

communem morem concessae, cur apud Latinos Comicos etiam a populo usurpatas legimus 3 occupavit responsonem huic quaestioni Muretus Uar lecti . I. I 8. nimirum propterea quod Comoediae I. atinorum conversae fuerunt e Graecis retentaeque in iis Graecorum consuetudines, mores, insiti ruta ut nomine quidem , Q-que Romana lingua , Togata dicerentur, paratu caete ro a Graecorum Palliatis nihil differrent. Moris sui pra sertim apud Romanos coronari sores . Lauro coronatas

triumphantium, palma oratorum , qui rivales in causis superassent, myrto in nuptiis, cupresso in funeribus, ex plurimis discimus Scriptorum testimoniis. Vide de hoc ritu Paschalium de Coron &Casaubonum cum Salmaso

110쪽

masio in Hist. Augusta . Et quoniam Ueterum superstitio in Diis comminiscendis impense licentiosem prodigam se exhibuit, singulis sere januarum partibus tutein lares eos attribuit, orculum nempe foribus, Cardeam cardini, Limentinum limini Janum ver omnibus omnium aedium anuis . Vide S. Augustinum de s Civit. Dei. Fostuc. Detineatio suturi operisci typus , modulus, vel fgnaculum archetypum , quo quidpiam, praesertim metallum , unditur, vel imprimitur . Forma , Disegna Modeit . Item in aedificiis quod substruitur rudi opera ad structuram superinducendam e Sordino , Centina Armatura . Item aquarum canales lignei , lateritii plumbei, sed praecipue structilesis concamerati atque adeo earum receptacula , repagulis occlusa in emissariis, formae appellantur. Italis etiam Forme . Singulari modo sormasis formulas dicimus gnacula archetypa , matrices numismatum . Trebell. Poll. in Uictor Cusi

funt eis nummi , quorum hodieque forma extat apud

Treviros

FORMuLA. Parva forma. Apul. FORNAc. Locus plerumque concameratus , ubi panis, calx,

vitrum, serrum similia succenduntur ad varios usus artificum . Non dicitur a vocefornix, ut tradit Calepinus , sed a Veterum voces mus, seu forvus, seu forbur,

nam omnibus his modis legitur, quae lignificabant calidum servidum , quod postea usus recepit . Eiusdem originis est, ut Nonius habet, furnus, quem Antiquisor num dixerunt.

FORNIcario monstructio ad figuram fornicis . Vur. 6. a. Parietum ruicatio. FORNIco . Fornicem , vel ad fornicis formam aedifico. opus fornicatum . Adareo, a volta Plin. l. I 6. c. 62. FoκNic. Sine addito est arcus triumphalis Lip. Dec. q. 3.

De manubiis duos fornices in foro Boario e fecit. Est etiam structura concamerata ad instar hemicycli, cujus

a figura

SEARCH

MENU NAVIGATION