장음표시 사용
111쪽
Solemnes etiam peregerunt Stationes , quae Eucharistia finiebantur. Solemnes quoque stationes cum Synaxi sancti Martyres in carceribus celebraverunt . Erant vero Stationes determinatae in Ecclesia excubationes sa) cum semi-jejuniis conjunctae, quae scilicet hora nona solvebantur cum solemni Eucharistiae perceptione. Has peragere eum solerent Christiani, ne quidem in carceribus ommiserunt, ut jejuniis supremum placarent Numen , & sacrae Hostiae oblatione pacem Ecclesiae conciliarent. Quod ex actis sinceris b)discimus S. Fructuosii Tarraconensis, urbis in Hispania citeriori Episcopi, Augurii & Eulogii ejusdem Diaconorum . Imperantibus Valerianodi Gallieno, Amiliano vero & Basso Coss. die dominico an. 239. comprehensi, conjectique ia
a) Vide Petavium Not. XXIII. pag. 336. ad exposit. fidei Epiphanti edit. Col. I 68 a. b) Apud Ruinari. Act. Mart. sinc. num. 3.
112쪽
81 De Christianorum carcerem die insequenti Rogatiano catechumeno baptisma contulerunt. Feria inde quarta celebrarunt solemnem stationem, ac demum sexta ad supplicium perducti sunt. Quae dum contingerent: Cum multi ex fraterna caritate eis
offerrent, uti conditi permixti poculam sumerent :ast Fructuosus nondum es hora solvendi se unii, agebatur enim hora diei quarta, siquidem in carcere quarta feria Stationem Iolemniter celebraverant. Igitur feria sexta Mius atque securus fe- sinabat, uti eum Martyribus Trophetis in paradiso, quem Dominus praeparavit amantibus se , persolveret flationem; scilicet S. Martyr etiam morti proximus jejunii tenax potum recusavit, quia nondum hora nona, ad quam stationum jes unia ducebantur, advenisset, ac vellet omnino in statione perseverare. Quod confirmat Prudentius sa)Saeculi iv. Christianus Poeta. Quosdam de populo vidit Sacerdos Libandum sibi poculum offerentes, Jejunamus, inquit, recus potum 2 ondum nona diem resolvit hora. Nunquam conviolabo ius dicatum Nec mors ipsa meum Sacrum resolvet.
113쪽
Sed quod beati confessores feria quae praeceia serat quarta , sacra synaxi sint verint Stationem ex verbis iis flationem solemniter celebraverant colligendum est ; quo vocabulo, Alba spinio judice, a ) vix quemquam reperias antiquitus usum esse, nisi ad designandam sumtionem Eucharistiae. Quare hoc loci significat Fructuosum quarta feria stationem suam solemnem cum sociis Eucharistiae perceptione fecisse. Quibus ita explicatis , prosequitur Albas pinius , saepius mecum ipse cogitavi, quae vis hujus sermonis ;quaenam in eo gratia esse posset ; qua denique ratione in Paradiso potuerit Beatus ille Martyr stationem suam quam hic inter humanos inchoaverat , perficere atque persolvere . Verum
tandem hanc esse reperi, quod quemadmodum die Mercurii stationem suam usu dc manducatione Eucharistiae expleverat, & solemniter fecerat, ita illius diei stationem sperare se posse ita coelis absolvere , & implere ejusdem Corporis fruitione, sed nudi, aperti, dc omni velo purgati . Quamobrem autem Christiani has stationes instituerint, non alia commodior ratio apparet, inquit idem perdoctus Aurelianensis Epia
114쪽
plena usurpasse , ut Deum ejusque iram demulcerent; uti enim videmus oborta nova aliqua persequutione, ad jejunia, preces, lacrymas, &adgeniculationes solitos olim Christianos confugere, ita verossimile est primis illis saeculis, quibus miseriis & persequutionibus undique & quasi perpetuo stiparentur, has functiones & pia officia instituisse , ut peccata sua expiarent, Deumque Ecclesiae & fidelibus pacatiorem efficerent . Ac revera stationes Corporis Christi communione absolvi consuevisse potest: confirmari Tertulliani testimonio , eos , qui a statione sine Eucharistiae sumtione, quod hac jejunium solvi arbitrarentur , recedebant, ita reprehendentis: s a ) Similiter stationum diebus non putant plerique sacrificiorum orationibus interveniendum quod statio solvenda sit accepto Corpore Domini . Ergo devotum Deo obsequium Eucharistia resoLvit e aut magis Deo obligat Z Nonne Iolemnior erit flat io tua, si ad aram Dei steteris Accepto Corpore Domini reservato utrumque falvum est, Or participatio sacrificii bi executio incit. Quibus docere voluit Tertullianus jejunia Christianorum , quae diebus stationum peragebantur, sacra haud vitiari mensa, uti delicatulis quibus
115쪽
Dnainus. 8sdam videbatur, sed potius consecrari . Admonet vero istos, quandoquidem haec opinarentur, ut si velint acceptam in manibus Eucharistiam paullulum reservent sinito demum stationis spatio temporis consumendam ; antequam scili cet absolverentur conventus &Synaxes, quibus communicatione Eucharistiae , piisque precibus finis imponebatur . Iis vero momentis , qua
primis Christianis celebrandarum stationum , dc jejuniorum caussam praebuisse Alba spinius monet, alia potest conjungi , dc quidem fortasseverior ratio ab Origene a Clemente Alexandrino b Epiphanio so) aliisque vetustis probata scriptoribus; primitivos nimirum Christianos quartam sextamque feriam , quae stationibus habendis decretae fuerant, singularibus pietatis officiis dedicasse, quod quarta feria Christus Dominus comprehensus sit, dc sexta crucis Eus , ut etiam ait Auctor Constitutionum Apostolicarum d) . Igitur m curoris tristitiaeque caussa dieS a ) Hom. 1 o. in Levit. b Lib. 7. in Levit. c) In expos. fidei δc haeresi 7s. n m. 6. d) Lib. 7. cap. et q. Vide ad haec Beveregium invind. Cod. Canon. &c. lib. 3. cap. X. num. 6.
116쪽
8ς De Christianorum S=naxibus. dies illas feriasque consecrarunt; quamquam ne gandum haud sit magnis in calamitatibus, &Ecclesiae adflictionibus egisse quod ajebat Tertullianus inlustri illa sententia sa): Nos vero Hunitis aridi , On omni continentia expressi ab omni vitae frugi dilati, in sacco cinere Solutantes, invidia caelum tundimus, Deum tanomus . Hinc tot illa insignia gratiarum munera, & copia prodigiorum , quae veteres Christiani a Divino
Numine impetravere. a) Apolog. c. 4O. pag. IῖO. edit. HaVerc. I 7qq.
117쪽
Laici in vinculis propter Christi fidem constituti Dcram pero eperunt Eucharisiam , praefidentibus Synaxibus in carceribus habitis Sacerdotibus is Diaconis.
H Ast nvi de Synaxibus ab Episcopis habita
tis cum fidei caussa vinculis constricti in carceribus detinerentur. Nunc de Saetificiis iisdem in locis a Presbyteris celebratis , ut laicos pari caussa devinctos solarentur , &pane Eucharistico redderent fortiores ad squaliorem carceris perferendum , aequa ratio postulat ut disseramus. Ac profecto caetera inter, quae gravissime scripsit de primitivis Christianis Ioannes Fronto Cancellarius Parisiensis , ea mihi semper verissima visa sunt, quae habet de eorumdem ad carceres accessu . Quod si quis , inquit sa) ob fidem communem carcere inclusus sa a) Epistola de Moribus 8c Vita primorum Christianorum ad Franciscum de Harlai Archiep. Rotho magensem pag. 9. edit. Veronensis 1733.
118쪽
s te Christranorum est , eo convoiant ut opem ferant. Num adeo
fida custodia, quam non sibi demereant: nuIla clau-sra adeo firma, is tuta quae non penetrent. Huc se conferunt alii post alios , compedes catenas eorum Uenerantur , Uulnera exosculantur, fractis membris exhaustis corporibus refrigeria praebent. Et inter illa unus Christus resonat Onualmi decantantur; orationes statis horis offeruntur. Cumque huyusmodi pietatis inciis praesint ii, qui Sacerdotio inter alios polient, praesint , inquam , non ut imperent tantum , sed ut aliis praeeant , tumet adsint iΠio etiam intra carceris squalorem, in tantis Dei angustiis facra sunt i Corporis θ' sanguinis Christi -- seria celebrantur. Scilicet locus, ubi pro Chriso patitur Christianus sanctus est; ubi tam eximia , tam Deo placens , tam caelo digna victima reperitur. Multa cum ratione illic pro ChVistia-κo immolatur Chrsus , tibi pro Christo libenter immolatur Christianus. Quae veterum scriptor urntestimoniis illustrari mirifice possunt. Lucianus secundi saeculi scriptor ita scribebat de Christia
norum in Peregrinum , carcere detentum, e ' ritate sa): Coenae oariae introducebantur , O sacri eorum sermones dicebantur .... Aliqui etiam
119쪽
tinavibus ex quibusdam Asiae Civitatibus veneruut , e comia muni mittentibus Christianis, qui viro opem ferrent, consolarentur . Incredibilem autem celeritatem ostendunt siquid tale publicum contingat . Illico enim nulli rei parcu nt. Proinde Pe-νegrino tunc multae pecuniae mittebantur , is non exiguum proventum hunc lucrifecit. a Nee mirum, cum summopere Episcopi adniterentur, ne
quid Christianis fidei caussa detentis deesset. Quanis tum autem, ajebat Cyprianus b e secessu suo per epistola D ad Clerum , ad sumtus fugerendossime illis , qui gloriosa voce Deum confessi in careere sunt constituti; sive iis qui pauperes indigentes laborant ; peto nihil defit quum fummula omnis , quae redacta est , illic fit apud Cleyleo,
distributa propter o modi casus , ut haberent plures unde ad ne cestates pressuras singulorum operari possint. Magna quoque in Libro ad Martyras de pietate di caritate priscorum Christianorum praedicavit Tertullianus , antequam scilicet ab Ecclesia Catholica omnino recederet; nam postmodum cum Montani dogmata & se.
α) Totam hanc de Peregrino Historiam a Lu- Ciano enarratam expendit Jo. Clierkus Saeculo II. Ηist. Ecclesiast. ad An. CLXV. num. I. & seqq. b) Epist. IV. pag. 3I. edit. Venetae 1 Par.
120쪽
De Christianorum veram disciplinam prorsus complexus suisset ,
invidiosius Luciano Christianorum caritatem traduxit in libro de se uniis contra Puchisos , id est catholicos, & eximia eorumdem pietatis opera calumniatus est. Iam vero pari cura satagebant Episcopi & Presbyteri, ut salutari etiam viatico Christi confessores munirentur qui pane
Eucharistico eosdem mirabiliter roborari cognoverant. sa) Aderant hinc in carceribus frequenter Diaconi & Sacerdotes , qui quum interdiu propter arcani disciplinam aliasque caussas sacris haud deberent operari mysteriis, noctu aliquando Sacrificia celebrabant. Patere id arbitror ex eodem Luciano, qui finem non adsequutus, ob quem qui Sacerdotio inter Christianos erant insigniti , in carceribus commorarentur, eosdem cum vinctis dormiisse scriptitavit. mane quiadem, ajebat b continuo videre erat ad carcerem expectantes anus , Uiduas quasdam , is pue
ii qui apud eos in muneribus erant non alii caerte quam Sacerdotes & Diaconi ) eum itu iutus, corruptis custodibus, dormiebant. inae quidem
a) S. August. lib. II. num. IIO. contra litteras Petiliani pag. 233. tom. IX. Opp. edit. I 733.