장음표시 사용
151쪽
num a coepit omnem facultatem fuam pave ixibus Christianis erogare , b perquirere crFρtas O si inveniret absconditos Christianos de facultati-tibus suis victum vel tegumentum ministrabat. Plura alia exempla suppeditabunt sincera Acta Martyrum vix a quoquam ignorata. a) Ex ML. Cod. Basil. Fontis olei apud Boudet tum lib. I. Observat. cap. III.
152쪽
Clampinu adversa fententia expenditur
Rant igitur Christianis veteribus coemeteis
ria, quod nunc temporis Ecclesiae sunt . Erant sacris muneribus destinata, & convenientibus frequenter Christianis debitus ibidem Deo, ac Religioni cultus reddebatur . a Erant latibula in quibus ab omni prorsus delicto immunes , apud barbaros tamen judices , tanquam patriae Religionis perduelles infensique hostes Deorum Religionis delati, ad insectantium rabiem ac saevitiam ad tempus declinandam sese occultabant; cum alii interim, qui nondum fidem Christi palam confessi erant, nec in medium pro Christiana Religione dimicaturi prodierant , intra abditos terrae sinus iisdem alimenta ministrarent . Erant denique Christianis ubique ad necem quaesitisceu quaedam armamentaria a) Panvinius de Coemeteriis Cap. XL
153쪽
onaxibus. I 2Irla , ex quibus arma educerent; panem scilicet Eucharisti cum acciperent, quo robur , ac vim admirabilem adversum hostium incursiones adsequebantur . Haec omnia constare arbitramureκ recitatis martyrum confirmarique mirifice Alexandri martyris inscriptione , qua in cavernis Christianos salutem sibi quaesivisse clarissime edocemur . Ioannes tamen Clampinius, vir doctissimus , hiis in monumentis, in quibus praecipue musiva opera , & sacrarum profanarumque laedium structura aliaque similia dissertationibus illustrantur, adversam illi, quam ha stenus propugnavimus, de Synaxibus' in caemeteriis cryptisque celebratis, sententiam , totis plane viribus propugnare visus est . Probaturus enim adversus Acatholicos tribus primis Ecclesiae saeculis publica aedificia fuisse, in quibus Christiani sacra possent peragere , distincta omnino a eoemeteriis, cryptis & catacumbis, eo tandem longa disputatione progressus est, ut negaret a cryptas Christianis ad Synaxes lia bendas aliquando inserviisse, nec in iis unquam moram habuisse prolixam . Qilae ut tueretur plura argumenta congessit, in quibus exsolvendis seret patienter Lector , ut paullulum im
154쪽
Iar De Christianorum moremur . Ex Eusebio primum Gallieni edi ctum sa) profert , quo Ethnici jubebantur , ut cuncti a religiosis locis abscederent , eaque redderent Christianis. Unde ergo postulat Ciam pinius , Ethnici abscederent , quasiloca Christianis redderent 2 Ea profecto quae ab eis rapuerant , quaeque habitatione Occupaverant. Num autem coemeteria cryptasque occupasse Ethnicos dicendum est, eademque sibi in domicilia delegisse . Minime gentium . At haec &alia hujusmodi probant quidem Christianos aedes habuis se , in quidem sacris operari possent a coemeteriis distinctas , quasque ab Ethnicis occupatas iisdem restitui mandavit Gallienus , sed neutiquam ostendunt Christianos haud potuisse sacris etiam in coemeteriis cryptisque Synaxes agitare . Imo quum aedibus destituti privatique persaepe forent , ut ex illo edicto quo eaedem Christianis restituuntur, est manifestum, necesse profecto habebant aliis in locis se colligere, in quibus agerent Synaxes . Et haec non semel coemeteria fuere ; commodiora profecto multis illorum conventiculis, in quibus cum possent congregabantur. Est vero non satis acute scriptum quod adjicit Clampinius , nimi
155쪽
rum I ncredibile esse, voluistis Ethnicos , genus hominum deliciis adprime deditum , cryptas dccoemeteria occupare & in his mortis penetralibus ac cavernis vitam traducere . Alio proseisto ex capite , atque caussa omnino diversa repetenda fuisset coemeteriorum occupatio , eκ odio nimirum in Christianos,. atque voluntate , qua per petuo satagebant ne ii suos mandarent sepulturae. Audiatur de hoc Ethnicorum proposito Laetantius, Diocletiani saevitiam in deneganda mortuis sepultura ita describens sa). Quis Caucasus, India , quae ψrcania , tam immanes tam sanguinarias unquam bestias aluit e Quoniam fe
rarum omnium rabies usque ad ventris saturitatem furit , fameque sedata protinus conqui cit. Illa est vera bestia, cuius ana Iussone Funditur ater ubique cruor, crudelis ubique Luctus , ubique pavor, & plurima mortis imago. huius tantae belluae immanitatem potest promerito de cribere, quae uno loco recubans, tamen per totum orbem dentibus ferreis saevit , is nou tantum homi in artus di at , Jed O ossa ipsa comminuit , in cineres furit , nequis
- aὶ Lib. s. Divin. Instit. cap. II.
158쪽
extet sepulturae loeus. Quaenam illa feritas , quae rabies, quae insania es, lucem vivis , terram mora tuis denegasse. Et universim de omnibus Ethnici queritur Ambrosius, eos direptis omnium faculistatibus Christianorum a) ipsos Oitales anhelitas , nullis unquam negatam defunctis , inhibuisse supremae commercia sepulturae ; quae etiam innuit non semel memorata Alexandri Martyris
inscriptio , & plane persuadent pleraque ab Ethnicis in corpora Martyrum gesta , quae b Animus meminisse horret, luctuque refugit. Nec alia sane de causis a nisi ut Christiani cine- factos , dissipatos , ac submersos sociqs sepelire
non possent. Ac revera ubi potuerunt Christianorum coemeteria occupaverunt, Areas scilicet, hoc est planities satis amplas & spatiosas, in quibus etiam suos consueverant agere conventus,& defunctos mandare sepulturae. Quod ut clarius exponatur , praemittendum est non omnia coemeteria, ac sepulcra Christianorum intra abditos terrae sinus fuisse excavata, sed pleraque in terrae superficie constituta . His areae nomen
159쪽
onaxibus: Ias inditum erat , similitudine ab areis praediorum dc villarum sumta , quae ideo areae dicuntur ,
teste Marco Varrone, ca) quia in illis frumenta jam falce resecta teruntur, solaribusque subjecta radiis arescunt . Hinc satis opportune sepulcris suis huiusce generis arearum nomen Christiani quoque indiderunt ; quod piorum scilicet hominum corpora inevitabili mortis falce instar frumenti resecta , sepulcrales inter cineres arefae a consistant , ad diem tandem novissimum ange lorum manibus intra beatitudinis horreum congeis renita b) . Haec ratio nominis Ch istianis fuit 'Quid eadem de re , nominisque origine Gnti les , & Grammatici veteres statuerint hon varicat nunc temporis curiosius investigare . Hi porro in locis areisque Christianos su os habuisse conventus c) , & egisse Synaxes certissimum
est , pluribus inconcussis Ecclesiasticae Historiae
sa) De Ling. Lat. lib. q. & Festus V. Area. b) Arring hius Rom. subterran. lib. I. cap. I. e) Eusebius lib. VII. H. E. cap. XL pag. 293. edit. Tauri n. AEmilianum Praefectum Christianis
dixi me scribit : Nullatenus axiem licebit vobis , nec q&ibuscumque aliis conventus agere , aut ea, qtia vocantiar, Coemereria adire . Haec sepulcra , ait Vale
sius, latini areas dicebant , de quibus mentio ingestis purgationis Caeciliani dc felicis.
160쪽
126 De Christiano νum documentis, quae apud Eusebium legere est a Et ne Christianos sub dio sacros agitasse conventus dicamus saltem eos qiii sacris operabantur mysteriis parvula in aedicula constitisse , quae removeri ad libitum posset, ne ab Ethnicis detegeretur , conjicere non inepte possvinus. Porro loca haec , quorum occupatio facilis Ethnicis erat, saepe surripuerunt, uti ex eodem Eusebio pa
tet di clarissimo Tertulliani testimonio b) .
Diaria D praegide cum de areas sepulturarumnsrarum acclamassent : Areae non sint ; areae ipsorum non fuerunt, indicans priori loco areas , sepulturas scilicet Christianorum ; altero vero areas terendo tritico destinata , quod nullum divino consilio collegerant; quod Christianis areas, in quibus mortuos sepeliebant , inique surripuissent. Igitur quemadmodum Ethnici non alia de caussa Christianorum areas, hoc est coemeteria in terrae
s a ) Lib.cit. cap.XII pag. an. ubi Gallieni edictum refertur , Christianis areas illas , seu coemeteria restituentis. Vide etia Acta Proconsularia S. Cypriani , &. Felli ad notationem in Epist. Cypriani