De priscorum Christianorum synaxibus extra aedes sacras commentarius

발행: 1770년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

mo , in proxima persequutione sub Se Vero Principe nimis periculosa dc exposita evas1t

Quare Zephyrinus & Callistus ad viam Appiam, Triumphali fere ex diametro oppositam in qua

Vaticanum C Emeterium Occurit nova coeme

teria simul & concilia M m. aperuerunt, ubi egere Synaxes dc baptisma subinde administrarunt Urbanus , Pontianus, Cornelius, Stephanus &alii. Fabianus autem quum coemeteria eXornavisset, uti modo diximus , cat cumbas illas &concilia M m. in coemeterio Callixti videtur nimium nota reddidisse. Percrebuit ita sub Cornelio , & Stephano ejus proximis successoribus notitia illius coemeterii, ut Stephanus ipse Pontifex deprehensus a satellitibus cum solemni mysterior' m perageret , eidem caput amputatum fuerit in sua sede iisdem in cryptis constituta. Nova proinde ac tutiora perfugia, novas latebras, Stephani successores quaesivere sub Decio & Valeriano aliisque principibus, qui Christianos prae caeteris exagitarunt . L κ quibus nota male quis inferre potest tutos haud semper fui se habitos circum coemeteria conventus Christianorum, & loca eorumdem saepissime mutari o portuisse, ac proinde frequentius & paulo seca rius in iisdem terrae visceribus & arenariis Christianos fuisse congregatos. Sed esto sediculas a-

182쪽

i ψ6 De Chrimianorum iisque latitasse concedamus, tamen non sempe taediculis cingebantur, & aliunde Christianorum multitudinem, qualem exempli gratia interem tam suisse sub Numeriano adnotavimus, ad has

accessum habuisse , in iisque fu i de . exceptam ad synaxin , persuadere vix poterit Clampinius. Res est verosimilior & adductis hactenus momentis conformior, statis quibusdam Synaxeon diebus collegisse Presbyteros intra coemeteria Christianos, verba ad ipsos fecisse, & panem Eucharisticum distribuisse. Suadent id ampla dormitoria cryptarum, erectae arae, ipsaeque sedes Pontificum, quos etiam in maximo furore persequutionum aliquando ibidem moram traxisse , a) ut & Christianos ad certamina pro fide praepararent , & furiales tyrannorum iras effugerent, indicabat S- Damasus qui initium Epitaphii quod S. Sebastiani cryptis apposuit ,

hoc versu exorsus est Hie habitasse prius Sanctos cognoscere debes. Quae

α Ex pontificum numero, qui in cryptis, ac

coemeteriis latitarunt , commendantur praesertim

Callixtus, Urbanus, Pontianus, Antherus , Alexander I. Fabianus, Cornelius, Stephanus, Sixtus II., Caius, Liberius, Bonifacius, Ioannes III.& alii, quorum gesta veteres Scriptores prodiderunt. Vide etiam Baronium ad ann. C. I 22.296. dic.

183쪽

Quae & Ciam pinius vel invitus videtur conis testisse ; dum assirmavit Christi fideles primaevos subiis te cryptas & coemeteria , ubi Martyrum sacra pignora servabantur , eademque summa Veneratione coluisse. Iam si hoc fecisse Christianos Clampinius fateatur , non video cur iisdem in locis fieri synaxes potuisse postea pernegaverit.

Vidimus hactenus , quae Ciam pinius congessit , neminem plano persuadere posse Christianos synaxes suas in Coemeteriis haud egisse . Εκcutienda num forent, quae vir clarissimus Castus Innocens Ansaldus nuperrime exposuit in Ciam-pinii sententiae confirmationem a) . Sed cum in eo praecipue vir doctus operam posuerit , ut

Gallieni edictum ab Eusebio recitatum b) in

lustraret , demonstraretque coemeteria , quorum ab Eusebio mentio sit , nonnisi areas fuisse , plateas scilicet amplas & spatiosas ; ac proinde ad has Christianos convenisse , vel ad aedes coe- meteriis proximas; quae omnia adversus Ciam pinium jam expendimus , plura addere superflua

res a) In egregio Conamentario, cui titulus Multa udo maxima eortim , qui primis Et Iesiae sectilis Chri

186쪽

i4S De Christianorum

res esset. Observamus tantum male Bas agrum, cujus argumento exterritus Ansaldus Clampinii sententiam complexus est , ex eo quod primi Christiani in coemeteri a se reciperent , pauci rusmum hinc eorum numerum collegisse . Nam sive de areis , sive de coemetetis Imperatorum edicta in te ligantur , neutrum legitime deduci potest . Erant areae amplae satis, & magnum Christianorum numerum continere poterant . Erant ampliora coemeteria , ad quam saepe finitam populi multitudinem convenisse tempore Numeriani Caesaris novimus . Atque id praecipue de coemeteriis Romanis intelligi volumus . de quorum vastitate & amplitudine ita scribit magnus Baronius ca). Vidimus saepiusque Iustramimus Priscillae Coemeterium , haud stridem invenGtum atque refossit m via Salaria tertio ab Urbo lapide: quod nullo magis proprio vocabulo dixerimus prae ous amplitudine , multisque atque diversis Ousdem viis, quam subterraneam cadita

iem : quippe quod ipsius ingressu primaria via caeteris amplior pateat , quae hinc inde vias diver- Ias habeat, easdemque frequentes , quis rurgus in diveryos viculos dividantur im angiportus t rursus ut in civitatibus , statis locis velut fora

187쪽

squaedam, ampliora sint spatia ad conventus sacros agendos , eademque sanctorum imaginibus exornata, nec desimi, licet nunc obstructa , ad tamen recipiendum desuper excisa fo amina Obstupuit Urbs cum in suis suburbiis abditasse novit habere civitates , Christianorum tempore persecutionis olim Culonias , modo autem se pulcris tantum refertas. Alia ccetne teria & quidem amplissima descripserunt Baronius ipse , Bosius , Arring hius, Boldet tus , Bottarius 8c alii, ut inepte omnino ex Christianorum ad ii Ja accessu dc mora paucitas inferri Christianorum possit. Ac licet non ubique adeo ampla eL sent vii Romana , erant in singulis tamen uris bibus locisque multa , ut continendae multitudini Christianorum prorsus sufficerent . In illis igitur Christiani latibulis saevientibus maxime

persequutionibus languescere coacti , moerore misque duro stilentio premere , absconditi morabantur plarique , ut hoc etiam modo persecutorum ex animis effraene averuncarent odium αNeve majores cierent irasόNam miseris nec fere quiὰem aut lenire doIorem colloquiis impune licet.

188쪽

CAPUT XVIII.

Christiani a celebrandis Gnaxibus prohibiti Domi

habebant Eucharisiam , quam tum temporis omnes lotis , nudisque manibus recipiebant.

Ovservavimus hactenus loca , in quibus

primi Christiani sacras egerunt Synaxes . Quia tamen non semper aut in areas , & cryptas se recipere , aut privatis in sedibus coetus agitare poterant , aut nullibi denique congregari, habebant iidem secum in domibus Eucharistiam ipsis delatam a Presbyteris a vel ante persequutionem in sacris aedibus exceptam , quam venerarentur , & pro necessitate su merent , dum Vitam in /enebris luctuque trahebant. Hujusce moris meminit Basilius scribe ias ad Caesariarn Patriciam: Quod autem persecutionum temporibus cogitur quis, absente sacerdote , aut Diacoxo , Communionem sua ipsius manu accipe-

189쪽

re, id grave non esse supervacaneum es fieredere; quia hoc diuturna consuetudo ipsis rebueconfirmat. Quae confirmantur Teitulliani, ikIC. stini Martyris testimoniis supra recitatis, ac etiam Hieronymi, qui sua aetate domest icam Conam unionem in usu fuisse his verbis videtur indicare ca) , scio Romae hanc eqse consuetudinem , ut fideles semper Christi Corsus accipiant , quod nec reprehendo nec probo: unusquisque enim in suo sensu abundet , sed ipsorum consesentias con venio, qui eodem die post coitum communicant im

- - - Nollem flumine purgant. Quare ad Martyres ire non audent e quare non ingrediuntur Ecclesias an aliut in publico alius in

domo Christus est y Quod in Ecclesia non Acet nec domi licet. Sive autem Eucharistiam sacris in coetibus sumerent, sive delatam ab sacerdotibus domi reconderent, nudis eam manibus eκ- cepisse verosi milius est . Cyrillus Hierosolymitanus catechesi V. mystagogica, quae est de sacrae

190쪽

i et De Chri stanorum hi turgia modum ritusque suscipientium Eutha

stiam ita describit. Accedens autem ad commu-naonem non expansis manuum volis accede , neque digitis disiunctis , sed siniaetra velati sedem quandam incias dexterae quae tantum regem fu-yceptura est , Θ concava manu suscipe Corpus Christi dicens Amon. Idem decretum tulit Sexta Synodus a dc Paullus Paclaudius Hagiothecium edidit b ), in quo S. Maria AEgyptiaca eo modo ac figura exprimitur , Corporis &Sanguinis Christi vivifica dona a Zosima Abbate excipiens Nuda etiam manu fuisse exceptam ex viri cujusdam facto, a Cypriano memorato, constat c nam ille quum se idolothytis prius maculavisset, ad sumendam Eucharistiam postea accessit, apertisque inde manibus praeter cineres nihil invenit, Sanctum Domini edere iv contrectare non potuit ; cinerem ferre se apertis manibus invenit. Atqui ii Patres, qui hoc modo sanxerunt recipiendam esse Eucharistiam , nihil adversum stabilivisse dicendi sunt summae illi reverentiae , qua erga Eucharistiam jugiter affecti

b) Diff. IX. de Cultu S. Joannis Baptistae &c.

SEARCH

MENU NAVIGATION