De priscorum Christianorum synaxibus extra aedes sacras commentarius

발행: 1770년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

onaxibus . t s 3 erunt primi Christiani. , ajebat Origenes a) qui divinis insteriis interesse consuevistis quod eum suscipitis Corpus Domini cum omnἰeautela, θ' veneratione servatis , ne ex eo parum quid decidat, ne consecrati muneris aliquid dilabatur. Eadem innuunt Graecorum, & Latinorum Veterum Liturgiae, quae ex perpetuis &vetustis Ecclesiae utriusque traditionibus manaverunt. Ac quidem ut nuda manu Eucharistia sumeretur, congruum Patribus visum est , qu

hac ratione Christianos a credibus, ab idolorum cultu, a rapinis , aliisque sceleribus avocare , atque absterrere nitebantur, verissima oratione Cnristianos saepe admonendo , ne qui manibus attrectarent sacro- sanctam Eucharistiam , iliadem postea ad scelera abuterentur b). Cogitabant a Ηomil. 13. in ExodUm. b) Cyprianus lib. de lapsis pag. 377. edit. Venet. I 728. Gregorius Nagian Zenus de ornatu Μulierum tona. 2. opp. Hinc Ambrosus Theodosium immanis septem millium Thessalonicensitim hominum caedis reum , sibique obvium hisce verbis

elicepit , referente Theodoreto lib. I. cap. I 8. uomodo mantis exie tirus es in uste caesorum sanguine adhtic stillantes st tauomodo sacro .san tum Domini eorpus ejusmodi manibus excepturus es ' auomodo pretiosum sanguinem admoturus es ori sua , qui verbo

furoris tui tot hominum sanguinem injuste es disi f

192쪽

is 4 Christianorum

bant etiam manum hominis , ad Dei inamaginem facti, cuivis esse corporeae materiae . aut instrumento praeferendam . Quo momento persuasi Trullanae Synodi Patres quorumdam divitum , dc hominum ambitiosorum inventa perstrinxerunt, qui Eucharistiam in pretiosis receptaculis accipiebant. Si quis inquiunt ca) immaculati Corporis in onaxis tempore esse particeps voluerit, θ' offerre se ad communionem , manus in crucis formam figurans sc accedat

gratiae communionem accipiat. Eos enim qui ex auro , vel alia materia, quaedam loco manus receptacula efficiunt , per et am immaculatam communionem recipiunt , minime admittimus , ut qui inanimatam subvectamque materiam Dei immagini praeferant. Qua etiam ratione ductus Lucianus Martyr, se rem haud ingratam Deo facturum credidit, si in carcere altari mensaque carens, supra proprium pectus consecraret Eucharistiam .

Haec constans & perpetua orientalium disciplina fuit, ut scilicet , nudas manus ad recipiendum panem Eucharisticum extenderent. In Occidente primis seculis variam disciplinam de hac re exti

Gregorius Theologus epigramm. CLIX. pag. III. Anecdot. Graecor. Muratorii, aliique Patres multis a) Canon. IOI.

193쪽

Synaxibus. Is

thisse plerisque persuasum est ex quibusdam Conciliorum a dc Patrum b) decretis, quibus jubentur foeminae cum Domumcati seu velo albo ad Ecclesiam accedere , subjectisque eidem manibus communionem accipere . Sed haec recentiora sunt , quam ut disciplinam veterem monstrare possint, tum varia rerum earumdem lettio est e) apud.diversos scriptores . Sane Dominicatis nullum vestigium adparet eo in vetustissimo Hagiothecio , cujus meminimus , nec illius ullam mentionem fecit Auctor Constitutionum Apostolicarum cum ordinem prae scripssit communionis, monuitque solum mulie res ne operto capite , ut ordinem earum decet cedant. Quod velum non subtile esse debebat ,

'a) Concilium Antissiodorense A. 378. celeb. b Serna. 232. de tempore Augustini , seu verius Caesarii qui vixit, saeculo sexto. ρὶ Balugius Concilii Anti modorentis canonem

ita legit ex antiquo codice mulier comm&nicans Dominicale sutim super caput non habuerit, usque in alitim diem dominicum non communicet. De Dominicali vide Castalium de Sacr. Christ. Ritib. cap. XIV. pag. 9 I. Dui res nium in Glossario tom. a. p. I 23. Bonam lib. a. c. I 7. num. 9. rer liturg. Ra inaudum de sobria muliere cap. I. Thiersium in Tract.

de expos. Sanctissimi Sacramenti, Beriendium desac. Oblationibus

194쪽

136 De Chrsaianormn quale quarumdam virginum erat , quas hendit Tertullianus a quia illex est libidinis , acuit carissitatem proprius Uidendi subcandicantem sub eo cutem . Censemus proinde virorum juxta ac mulierum parem fuisse in recipienda Eucharistia consuetudinem primis temporibus Iquae postea vero de Dominicali is minarum in duela sunt , aut de velo , quo juxta Apostoli mandatum velare caput suum mulieres debent, esse intelligenda , aut si alicubi Dominicali re ceperunt Eucharistiam serius id fuisse mandatum ,

nec universalem, receptamque ostendere consuetudine in Ecclesiarum. Lavissie autem manus suas Christianos omnes antequam communicarent

Christi corpori non est pluribus ostendendum . Nam qui antequam orationem inciperent b id

in more positum habebant , neglexisse ne fas erit dicere cum Eucharistiam manibus attrectarent Altius illorum cordibus, quam caeterorum illud erat inditum Hesiodi IIIotis manibus Iaera tractare nefas es . Sacerdotum apud Iudaeos mos abluendi manus antequam sacra contingerent, Deo jubente commendatus, notissimus est. Idem antequam sacra sua sed profana attrectarent a) Lib. de Velanii. Virgin. cap. 2.

195쪽

onaxibus .ient Ethnici facere consueverant. Plurima exempla prostant apud Theophrastum, Macrobium, Homerum, Persium, Iuvenalem, Plautum, Sopho clem , & Virgilium , apud quem AEneas nefas esse profitetur aὶ tractare sacra , quum primum e bello tum venisset, donec se flumine a luerit

Tu Genitor cape facra manu , patriosque penates Me bello e tanto digressum , D' caede recenti, Atrectare nefas , donec me fumine vivo Abluero . Extructis Ecclesiis amplissimis , 8c comparatis iis omnibus , quae congrua erant ac necessaria primorum temporum disciplinae , vascula etiam ante earumdem sores in atriis collocata sunt ,

quibus se purgare Christiani possent , antequam in Sanctuarium ingrederentur. Meminere hujusce moris Tertullianus, Socrates , Eusebius , Sozomenus, Synesius, & Paulinus, qui Canthari nomen hisce fontibus inditum signifieavit eum ita

Sanaes

198쪽

i18 Christi inorum Sancta nitens 1amulis interluit atria omphli

Cantharus,intrantumque manus lavat amne ministro

Quare autem Ecclesia primis saeculis laicis concesserit manibus accipere Eucharistiam , nunquam vero iisdem permiserit sacrorum vasorum contactum , quae Sacrificio inserviebant , rationem exhibet Morinus satis probabilem & congruentem a) , Corpus nimirum Christi rem esse sacrificatam , actionem vero , per quam panis sit corpus Christi, esse Sacrificium. At vero de ratione sacrisciorum est, si demas holocaustum , ut sacrificio adsidentes illius fiant participes , ut ex sacris litteris b) habemus . Christi igitur corpus, quod est omnium sacrificiorum veritas ,& perfectio, ab omnibus participari debet , &ideo contingi. Deinde Christi corpus , sive Eucharistiae sacramentum est veritas , cujus figura erat apud Iudaeos agnus p/sthalis , quem uia quaequi familia comedere tenebatur . Denique iubet Christus in missae instituitonς omnes κρcipere, consequenter di contingere. rpus igi.

tur a) De fac. ordinat. P. III. EXercit XIII. c. 3. num. XVIII. pag. 179. edit. I 693.

199쪽

tur ci,ntingi a fidelibus absolute est necessitatis timo ideo fit panis corpus Christi maximo cum

miraculo , ut contingatur a nobis , & contactu suo nos samnificet , atque disponat ad immortalitatem. Eadem erit consequentiae vis, si corpus Christi in sacramento consideretur , quatenus scilicet animarum nostrarum medela, dc φαρμακον est, prorsus contactus est necessarius ,& eius participatio. Sed vasorum longe disparratio est: nulla est laicis imposita necessitas ea contrectandi. Nihil est illis cum vasis commune : nulla cum iis participationis & unionis realis utilitas . Nulla figurarum cum veritate relatio. Quapropter jure potuit huiusmodi contactus prohiberi. Populus e carnibus sacrificio rum participabat, vasa tamen sacra tangere pro .hibebatur . Vasiorum ministeriis deputati erant Levitae; populi subsidio nihil erat opus. Verum concesso parem esse utrobique rationem quod esse non pote st; in iis quae sunt institutionis Ecclesiasticae, alterum colligi non potest es te prohibitum ex alterius prohibitione ; potissima enim ratio hujusmodi prohibitionum esto penes voluntatem & arbitrium instituentis . Sufficere debet legem de uno latam esse , de altero nullam Quae Morini momenta sat caussas indicant , ob quas antiquitus laicis atre stare manibus Euchaiaristiam concessit Ecclesia, hodieque etiam iisdem

200쪽

rso De Christianorum Synaxibus in os immittit panem Eucharisticum, quintamen unquam sacrorum vasorum contactum ipsis concesserit, aut putaverit concedendum. optima erat primorum saeculorum disciplina, sed consequenti tempore justis aequisque de caussis aliam longe diversam induxit Ecclesia propter summam, ac legitimam quam hilae in rebus habet, potestatem.

SEARCH

MENU NAVIGATION