C. Plinij Liber secundus De mundi historia

발행: 1573년

분량: 650페이지

출처: archive.org

분류: 화학

221쪽

hrae, hoc est, dodecatemorii inchoati e prima stella Arimiis, quae Plinii tempore secuta est vernalem intersectionem Zodiaci & aequatoris septem partibus, & olim octo partia

hus praecestit eandem vernam intersectionem. Veteres inbtia sumpserunt diuisionisZodiaci & signorum non ab intemsectione vernali, sed e prim1 stella arietis, quae tunc fere

octo gradibus praemedebat intersectionem vernalem, hanc veterum sententiam hoc loco secutus est Plinius. Sed sciendum est, quod ecliptica octauae sphaerae pro diuersa sua ha-hitudine, non semper in eodem puncto aequinoctiaIem primi mobilis intersecat, sed aliquando in ipso principio arietis fit interseelio, aliquando ante, aliquando vero post, propter motum octauae sphaerae superparuis circulis. Vnde liquitur, quod puncta aequinoctialia non sunt fixa , sed variantur pro diuersa habitudine eelipticae octauae sphaerae ad aequino talem primi mobilis. Sol enim tunc essicit aequinoctium,quando sito curo ferturin aequinoctiali primi mobilis. Orbis autem Solare corpus deferens nunquam superficiem octauar libit atrae egreditur, ergo illas ipsas vicissitudines intersectionum, quas habet ecliptica octauae, necessh est etiam SoIem recipere, qtii in ista superficie perpetuo mouetur, ne illam unquam egreditur. Vnde se litur, Solem aliquando existere in circulo per poIos eclipticae primi mobilis & caput Arietis eiusdem transeunte, & tamen non esse in puncto aequinoctiali, quia nondum suo centro attigit aequinoctialem primi mobilis Plinius vero hoc Ioco utitur vocabulis Arietis & Librae pro asterismis ipsorum,& vult caput arietis praecessiste intersectionem vernam octo partibus, quod an verum sit ex Ptolemaeo testimari potest, qui ait, quod sua aetate prima stella Arietis praecesserit sectionem vernam . partib. H

die vero istae intersectiones nequidem in signis istis fiunt , sed in Piscibus & Virgine anticipant g. gradus seril, qtiem admodum patet ex tabulis. Eodem modo iudicandum est, quod non sit necesse semper solstitium fieri, Sole exis ente O s in ca-

222쪽

in capite cancri vel capricorni primi mobilis. Potest enim Sol existere in circulo per polos Zodiaci primi mobilis de

caput cancri eiusdem transeunte, & tamen in isto loco non habere maximam declinationem, sed ante in ipsa fuisse, vel post in ea futurum esse. De hac tota tractatione legant adolescentes Peurbachii libellum de motu octauae splhaerae: nullum enim de hac re scio melius scriptum extare.

( Bis permutatis spacijs. hoc est, binis factis vicib.

incrementi dierum& noctium, ita videlicet ut dies incipiant augeri in solstitio brumali, quod fit Sole existente in octava parte Capricorni, quod eodem modo intelligitur, sicut supra dictum est, de octava parte Arietis & Librae. Sic rursus noctes augeri incipiunt 8c decrescere dies in solstitio aestiuo in octava parte Cancri. Ex his potest intelligi quare dicat, Bis permutatis spaciis in auctum diei.

Inaequalitatis causa obliquitas, &c.

Hic locus est praecipuus in hoc capite: complexus est autem velut compendio totam illam tractationem de cau- sis inaequalitatis dierum & noctium , dc ait causam inaequalitatis esse obliquitatem Zodiaci, hoc est, Zodiacus est magnus circulus, ideo necesse est semper eius aequas partes super subtereue terras esse. Verum quia est obliquus, rursum necessi est aequali tempore non aequaliter eunt oriri: aliquae enim eius partes recte oriuntur de aliquae oblique. Recte

oriuntur quae longius tempus in exortu sito occupant, ergo etiam longiore tractu tenent lucem. Obliqud oriuntur, quae odore transeunt spacio, id est, celerius ascendunt: huius autem motus est velut norma ac regula aeqtiinoctialis circulus, cuius partes semper aequaliter inaequali tempore ascendunt. Quae autem signa recte & quae obliqud ascendant,& quomodo pro diuersitate regionum ascensiones varientur, legant studiosi librum tertitum de sphaera, ubi

haec tota tractatio copiosius explicatur.

223쪽

Quare Iovi fulmina assignentur.

LAtet plerosq; , magna coeli assectatione compertum il principi b. doctrinae viris, supernoru trium sid rum ignes esse, qui decidui ad terras fulminu nomen habeant: sed maxime ex ijs medio loco siti: forta

sis quoniam contagium nimij humoris exsuperiore circulo, atq; ardoris ex subiecto, per hunc modum egerat. Ideoq; dictum Iouem fulmina iaculari. Ergo ut d flagrante ligno carbo cum crepitu, sic a sidere coelestis ignis expuitur , praescita secum afferens, ne abdicata quidem sui parte in diuinis cessat id operibus. Idq: maxime iturbato fit abre, quia collectus humor abundantiam stimulat, aut quia turbatur quodam ceu grauidi sideris partu.

APPENDIX.

Hoc caput magis ad Meteorologicam tractationem pertinet quam ad astrologicam: vertim quia Epicureorum philosophia haec cum coelo coniungit, & Plinius, qui illam in plerih locis sectatur, has causas inter coelestes collocat: quaerit autem causam cur Iovi fulmina assignentur: Principio autem praefatur se quaedam arcana proditurum esse, quae plerosi eruditos latent, haec autem comperta acri studio il principibus doctrinae viris, hoc est, qui ingenio & doctrina excelluerunt, qui dicunt tres superiores Planetas ignes esse, Sic etiam loquitur Lucretius cum ait: Et ignes Passim per caeli volvunt se inania templa.Siue aliunde flueris alicunde extrinsec- aer .

Gersatagens ignes, siue ipsi sirpere possunt,

stub cuinq; cibin vocat, atq; iuuitat emites

224쪽

Flammea per caelum passentes corpora piam. Hunc igitem ait Plinius fulminis nomen habere, quando ad terram defluit, maxime tamen ait id accidere in Ioue, propter contagium nimium humoris exsuperiore S turni circulo, aliue ardore ex subiecto Martis. Contagium voeat excrementum collectum ex vicitiis sideribus, exsuperiore circulo, hoc est, ex Saturno, humorem: ex subiecto, hoc est, Marte, ardorem, quae excrementa cum in Ioue conueniant, excitatur propter contrarias qualitates talis pugna, qualem videmus quando ex flagrante ligno humido carbo cum crepitu exilit. Quia vero supra dictum est, ullas contrarias qualitates in coelestibus corporibus existere , necesse enim esset illa mutari ac alterari ex hac pugna pro diuersitate victricis qualitatis. Praeterea, stellae non sunt actu nec calidae nec frigidae, sed tales dicuntur potentia & effectiud. Vnde nullo immore terreno ali nec nutriri possunt, alioqui ipsorum corpora alterationes & mutationes reciperent, sicut nostra, quod quia non fit, ideo ratio Plinii est satis infirma.cut Iovi Cur autem Ioui praecipue fulmina assignentur, existi- fulmina ino fieri, quia haec stella foecunda est in ciendis flatibus, &

modo materiam fulminum in aere cogit alcue condensat. Eandem causam Pontanus complexus est, cum inquit: Aeris ipse etiam campos tenet, unde per auras Fulmineo invehitur cum, quo maximus Atlas Intremuit, tonube poli, atq; exterritapressit corda viri m pauor exanguis, Oc.

( Praescita secum afferens, &c.

Id est, praenunciat futura: nam ex fulminibus praedici solent futura, ut ille ait: Has iris Iouis esse cavit longaetinisu 'ex eduers non aequa Dei portenta sacerdos Terrificat, dira lage iat per pectora curas Relligio, o

225쪽

I N L I R. I I. C. P L I N. et et s

( Ne abdicata quidem sui parte, &c.

Id est, ne excrementis quidem siderum carentibus diuiana virtute, Quasi dicat , etiam haec excrementa vim pra monendi & sutura significandi habent. Cessante, hoc est, ociosa existente in diuinis operibiis & sacrificiis.(Idq: maxime turbato fit aere.)si fulmina ex stellis velut parturientibus decidunt, cur non fiunt etiam sereno coelo Quia, inquit, collectus humor abundantiam stimulat, id est, fiunt fulmina turbato aere, hoc est, nubiloso, collectus enim humor abundantiam stimuIat, hoc est, nubes augent, e prouocant humiditatem de calorem in Ioue: aut quia aer turbatur, hoc est, afficitur peris cum Iouis sidere, quando videlicet sidus Iouis cum crepitu & violentia quadam concutitur, ut expuat ac egerat quod m ipso redundabat. Quem autem infirma sit haec ratio, intelligi facile ex veris &firmis elementis physicae potest.

CAPUT XXI.

Interualla siderum.

INterualla quoque siderum 1 terra, multi indagam De distam re tentaverunt: & Solem abesse 1 Luna undevigin- i ii partes, quantum Lunam ipsam st terra, prodide-'runt. Pythagoras vero vir sagacis animi, i terra ad Lunam centum viginti sex millia stadiorum esse cob legit. Ab ea usque ad Solem duplum. Inde ad duodecim signa triplicatum. In qua sententia & Gallus . ij Ia

Sulpitius noster fuit. . t eu viciet is

226쪽

lissimum locum de distantia Lunae & Solis de reliquarum stellarum i centro terrae, de qua relegant studiosi Alphra

Recitat hoc loco Plinius sententias quorundam de hac distantia, atque ut solet, nihil constituit utra sit certior aut verior, sed ea de re iudiciu in lectori relinquit: ait atatem Solem abesse e Luna undeviginti partes, illaru videlicet quarum tantum una est a terra ad Lunam. Est autem hic varia lectio, alii legunt, quarum unam Lunam ipsam e terra. Certum est textum reis mendosum si legatur, quantum Lunam ipsam e terra, nam statim subiungit, ab ea usque ad Solem duplum, ergo non tantum abest quantum Luna a terra. Est autem haec sententia Plinii, decies novies maius esse illud spacium quod est a Luna ad Solem, quam illud quod est a terra ad Lunam. Ex Pythagorae autem sententia Luna abest a terra i ais. millibus stadiorum, hoc est, ter mille septingenta & octoginta miliaria nostratia. Ergo haec distantia multiplicata per decem, nouem producit stadia, quae fiunt a Sole ad Lunam. aute rationem secutus sit pythagoras inmensurandis his spaciis non constat, atque ideo existimo esse mendosam, constat enim Lunam humillimam distare a terra tricies tribus semidiametris dc semisse, quae faciunt miliaria vicies octies milia & octoginta. Cum experientia autem consentit, quod distantia Solisil terra maxima est a 3 o s. par. s. min. St. secvn. a quasi auferatur Lunae distantia d terra, scilicet is . par. Io. min. remanet distantia Solis d Luna Ia s. par. 3 s. min. o. semcun. quam diuide g I prouenii mi is a A. Distantiam itaque a terra ad Lunam Ptolemaeus instrumentis& obseruationibus deprehendit , cuius sententiam legant studiosi lib. s. magnae compo. & propo. IT. quinti epitomatis. Sed quia plei i qtie litinc laborem quaerendi fugiunt, arbitror me rem gratam studiosis facturum, sit has

227쪽

quantitates in unam tabellam conscriptas oculis spectata otias proponerem, ut semper octilis obuersentur sine aliqia a obscuritate, praesertim in numeriS nobis notis. Initio tamen monendi sunt, ut quantitatern semidiametri terrae discant: ad hanc enim reliquarum Oinnium quantitatum fiet collatio. Continet autem semidiameter terrae miliariai s piet talium , qualium gooo passus efficiunt unum, hoc est, miliaria germanica communia. De inuentione autein semidiametri terrae dicetur in penultimo capite huius libri. Distantia itaque centri epicycli Lunae e terrae centro

in apogaeo, continet terrae semidiametrum quinquagies no-uies,&est miliariorum germanicorum s o 686 r. Semidiameter autem epicycli, continet semidiametri terrae quinque partes & decem minuta, hoc est, miliaria germanicarum q 3 P. Si iam Luna est in apogaeo sui epicycli, addatur

haec distantia ad priorem,& relinquetur distantia Lunae aecentro terrae: si in augis sui epicycli opposito, subtrahatur. si in longitudinibus medijs, nulla additione aut sub tractione opus est. Distantia centri epicy. Lunae e centro terrae in augis opposito continet semidiametrum terrae tricies octies, ecest miliariorum germanicorum adicis sad quam divstantiam addatur vel sub trahatur quantitas semidia. epicycli , prout ipsa est in eius auge aut oppo. & relinquetur ver eius distantia e terra. Distantia autem Solis il centro terrae continet terrae semidiametrum millies ducenties decies, hoc est, miliaria

germanica Iog y so o. distantia autem e conuexo Lunae

ad concauum Solis millies centies & quadragies quinquies

semidiametrum terrae continet. Eodem etiam rudo diametros horum corporum cer- Semidia tis obseruationibus deprehendit Ptolemaeus, 3c tradit stamidiametrum corporis Lunaris continere nullam inte- & terrae.

gram partena semidiametri terrae, sed tantum I . eius mi

nuta,

228쪽

nuta, hoc est, miliaria germanica et S i. Vnde ex ratione diametri ad circumferentiam, ambitus corporis Lunaris erit miliariorum 1 spo. Itad Lunae ad terram est proportio sicut unum ad tria& duas quintas. Proportio vero corporis Lunae ad corpus terrae est sicut proportio unius ad 3p.& quartam ferri hoc est, terra est maior Luna trigesies no-nies, & insuper continens quartam fere. Semidiameter autem corporis Solaris continet semidiametrum terrae quinquies & go. minuta, hoc est, miliaria germanica et q.; T. Circumserentia autem corporis Solaris continet miliaria et 83 p. ga. Est itaque proportio corporis Solis ad corpus terrae sicut 16 6. ad unum, hoc est, Sol est maior terra centies sexagies sexies, & Solis diameter est quintuplus ad terrae diametrum, & insuper eius continens medietatem. Item proportio corporis Solaris ad corpus Lunae est 6 s 3 p. & medii, ad unum: hoc est, Sol est maior Luna sexies millies quingenties & tricies no

Vberrimam harum rerum tractationem,&singularupropositionum demonstrationes legant studiosi apud Pto-iemariam lib. i.&Bebri librum s. de in Optice Vitellio. lib. Io. Propo. sy,

TABULA CONTINENS DISTA m

TIAS PLANETARUM A TERRA,

numeratas in Semidiame. terrae & eiusdem milliaribus, ex capite so. Albategni .

Cent

230쪽

De siderum Musica.SEd Pythagoras interdum ex musica ratione appellat tonum, quantum absit a terra Luna. Ab ea ad Mercurium, spatij eius dimidium : & ab eo ad Venerem fere tantundem. A qua ad Solem sesquiplum. A Sole ad Martem tonum, id est, quantum ad Lunam a terra. Ab eo ad Iouem dimidium , &ab eo ad Saturnum dimidium, & inde sesquiplum ad signiferum : ita septem tonos essici, quam diapason harmoniam vocant, hoc est, uniuersitatem concentus. In ea Saturnum Dorio moueri, Martem

phthongo, Iouem Phrygio, & in reliquis similia, i cunda magis quam necessaria subtilitate.

(Sed Pythagoras interdum, &c.

r, i, go o supra dictum est quae sit distantia horum trium corpo-

heptac ho rum ad se inuicem. In hoc loco eandem sententiam iterum dum repetit, diuersa tamen sermonis serma. Refert enim hanc totam rationem ad proportiones musicas, non puto alia causa, nisi exercendorum puerorum causa, quos hoc modo assuefacere voluit Pythagoras, ut harum artitam cognationem obseruarent. Pythagoras enim in schola sita tantum mathematidas disciplinas tradidit, in quibus diu multumue adolescentes exercuit,& ut illos ad demonstrationes assuefaceret. Sic etiam heptachordum construxit, secundum numerum septem Planetarum, ex suppositis interuallis secundum musica interualla seu proportiones, non quod reuera haec essent interualla sphaerarum, sed harmonicam rationem ita concinnavit ad orbes coelestes, plane metapho-

SEARCH

MENU NAVIGATION