C. Plinij Liber secundus De mundi historia

발행: 1573년

분량: 650페이지

출처: archive.org

분류: 화학

251쪽

IN LIB. II. C. PLIN. et s

citis appareat in ipsis dilutionibus nihil insidiarunt, friussis,

aut sophismatum esse.

PRIMvM ARGvMEM. TvM sumitur il materiae Cometa, proprietate. Stellae non consumuntur. Manifesta experien- nontia omni tam temporum docet paulatim minui ti absumi ii 'ii ' Cometas, & pleroso supra horixontem extingui, sicut ipsi

vidimus tres Cometas paulatim attenuatos tandem supra hortet ontem defecisse. Et Aristoteles elard inquit: omnes Cometas conspectcis suo tempore extinctos esse sine occasu, id est, supra horirontem cum aliquanto ante deissent occidere, & Iongius ab horletonte, ut fit propter attenuatam materiam, euolassent. Sic enim & Alexander Aphrodisiensis interpretatur Aristotelem. Imo hoc etiam am maduersum est, plerosque Cometas primum exiguos paulatim erevita, deinde rursus decreuisse&absumptos esse. Seneca scribit. regnante Archelao Macedone conspectum esse Cometen initio modicum, qui postea creuerit, ac se diffuderit, totamd viam Lacteam compleuerit. Pontanus ait se vidisse Cometen admodum breui capite &coma sub initium, qui deinde mirae magnitudinis factus ab ortu instaptentrionem deflexerit, & adeo creuerit, ut occupffrit quinquaginta gradus. Quid est autem alienius a natura stellarum, quam vel augeri earum corpora, vel minui, & absumi p Haec cum accidant Cometis, impossibile est eos esse stellas. Nec extincta Cometarum flamma in eo loco aliqua apparet stella. Proinde Sc illa opinio repudianda Est, quae Com. ifinxit Cometas circa certas stellas speciem quandam esse, n6 est j, qualis est illa quam vocant Halon circa Lunam. Satis opi- qie nor demonstratum esse, quod Cometae non sint stellat, sed 'quod eorum materia sit clementaris, cum & augeatur, ecminuatur, dc absumatur, sed tamen addemus argumenta aemotu sumpta.

tus est certus & regularis, quare oriuntur & conspiciuntur statis temporibus. Cometae vero non apparent ullis statis tempo-

252쪽

temporibus,& cum fulgent dissimili mos motiis habent.

Quare non possunt esse stellae, cum neo certos, ned regulares motus vllos habeant. Cometa, TERTIVM ARGvMEMTu M. Cometae non posnon esse sunt esse stellae fixae, quia non solum non consistunt in uno steti b--sed etiam mirabili celeritate mouentur, quam sensitis indicare potest. Deinde nec regulari motu aut certo feruntur. Pontanus vidit Cometen primum abortu in septentrionem agi, donec ad arcton venisset, is cum iam Saturnus& Mars recto cursu iterum progrederentur, deinde iter flexit ab arcto ad occasum, tanta celeritate, ut uno die ad triginta gradus emensus sit. Vidimus&ipsi Cometam anno I i 3 i. magna celeritate vagantem per Leonem , Virginem, & Libram,& alias conficientem uno die quatuor gradus, alias quin , alias sex gradus. Extat enim obseruatio viti doctissimi D. Appiani de eius Cometae motu. Tam velox cursus satis ostendit, Cometas nequaquam esse fixas stellas.

Cometas ARTUM ARGvMEN Tu M. Cometas non

iij.., re planetas primum ipse numerus testatur, quia tape accidit ut omnes Planetae consipiciantur suis locis, cum alibi fulget Cometa, id quod ipsi obseruauimus ann. I s 3 I. cum

qitidem Iupiter esset in Libra, liunc Cometa celeriter praeteriit& reliquit. Eodem tempore obseruaturus mane Cometen Bornerus Lipsiae vidit Mercurium in Leone , cum iam Cometa et iasisset ad Virginem. Deinde nunquam disecedunt a Zodiaco Planetae. Constat autem procul euagarii Eo diaco Cometas. Multi nascuntur etiam alibi extra Zodiacum, quare hae flammae non sirnt Planetae. Anno is 33. fulsit ingens Cometa procul il hodiaco iuxta Persei imagine na, spargens flammam versus Brumalem occasum, adeo Iongam, ut circiter octo gradus occupJrit.. Et Aristoteles ait, Comolen qui pridie ante Solem oc-

iderat, postridie aliquo interuallo post Solem occidisse, sammam sparsisse ingentem, quae fere tertiam coeli partem

253쪽

occuparet. Is Cometa discessit a Sole de d rodiaco uso ad

1onam orionis, ibi tandem attenuatus & consumptus est. Cum igitur nulla certa regione nascantur, & passim errent cometae,& e Eodiaco procul euagentur, maxime consentaneum est eos non esse Planetas. Et varietas ac dissimilitudo motus non obscure significat materiam esse halitum in aere. Non uno aliquo loco, non spacio certo oritur aut vehitur, sed alias alibi incenduntur Cometae, & varid agitantur, propemodum ut aliae traiectiones. Saepe trahuntur ab aliqua stella, ut plerunque a Marte, eius motum cum imitetur huius flammae mat ria, valde consentaneum est, materiam elementarem esse Celeritas etlim motus indicat vicinitatem, nisi enim in aere vagarentur procul infra stellas, non possent tanta spacia tam cito conficere. Locus et ii deprehendi potest machinis

geometricis, quae testantur illam flammam in aere existere. Hactenus recensui argumenta, quae ostendunt Cometas non esse stellas, quorum primum adeo perspicini m&firnaum est, nihil ut requirendum sit amplius. Sed tamen &reliqua eandem sententiam vel confirmant vel illustrant. Seneca vero in hac disputatione contraria argumenta recitat, quae breuiter diluam.

CONTRARIA DII UvNTUR.

P R I M v M , Cometae mouentur instar stellarum du-Serie S senplici motu, uno secundum ordinena signorum & proprio , s.

altero rapti motu primi mobilis. Si autem essent fumi in- te furatur. censi, non mouerentur tali cursia regulari. Respondeo, Antecedens non est perpetuo verum: saepd enim prorsus irregulari molli vagantur extra Zodiacum. Deinde etiam cum vehuntur iuxta signorum ordinem , id fit prorsus per accidens et rapitur enim materia alicuius Planetae uiribus d quo inflammata est. Habet& alterum motum per accidenti videlicet, quod otitur de occidit motu diurno, quia ille a Er ins summa

254쪽

Materia

Cometarum.

et set Co MEN. IACOB. MI L.

suthina regione uni cum coelo in gyrum circumagitur, in

hoc aere materia Cometae una circumuoluitur. SECvMDvM, Cometae magnitudine, Olim ne, loco videntur conuenire cum stellis, Ergo verisimile est non esse halitus. Respondeo: Antecedens non est verum. Primum

magnitudine longd differunt a stellis: stellae nec crescunt nec decrescunt. Econtra recitauimus exempla Cometaru, qui initio exigui, paulatim creverunt. Caeterum illud uniuersale est, paulatim deflagrantes minui, donec absumantur. Ergo magnitudo longil aliter se habet quimin stellis. De lumine res loquitur ipsa, figuram luminis flammat potius similem esse, quem stellarum luci. Recensui supra Cometam ex Aristotele, cuius flamma occupauit tertiam coeli partem, id non conuenit cum stellis. De loco physicus sumit argumentum ex aliis signis : quia enim absumuntur

Cometae, necesse est eos in aere ferri. Sed machinae geometricae locum oculis ostendunt. T E R r i v M , Si Cometae in aere existerent, mouerentur motu a Eris sursum & deorsum, sed videmus cometas moueri, & ab ortu in occasum, & alio motu iuxta ordinem signorum. Respondeo: Suprema regio aeris rapitur &circumuoluitur una cum coelo, quare Cometae viae circumaguntur, quia in illam regionem sumi isti exhalarunt, ibidcommixti inflammati sunt. Cu M igitur iam agitatis argumentis perspicuum sit , Cometas non esse stellas, sed flammam ortam ab aliqua elementari materia, videlicet quae deflagrat Si consumitur, palim est materiam Cometae esse fumos, id est, viscosos &lentosti alitus commixtos, qui tandem & motu de siderum radiis incenduntur. Tanta autem copia fumi attrahitur, ut moles velut montem unius aut duorum miliarium aequans, sufficiat multorum dierum incendio, & praebeat flammam aliquot climatibus conspiciendam. Hac via&methodo, qtiam recensui, physicus deprehendit materiam, videlicet ex signis Cometaru, ex consumptione, ex irregulari motu.

255쪽

Quanquam autem iam de caeteris causis multat obscuraeqti aestiola es adhuc restant, tamen in tantis tenebris naturae, aliquid est depreliendisse materiam, & inde non so-essiciente.

Ium effectus aliqui prospici possunt, sed etiam aditus ad e

scientes caiisas patefactus est, quarum etsi est magna obscuritas, tamen cum vapores &halitus cieri a Sole, Luna& aliis stellis manifestum sit, sequitur necessario, etiam aliquam in astris causiam esse, cur tanta sumi copia attrahatur&commisceatur, seu coalescat. Ita ut de pluuiis, de rore, de stellis cadentibus& caeteris traiectionibus constat materiam esse tum vapores frigidos, tum calidos halitus, quos quanquam terra sua vi exudat &Exhalat, tamen in ipsis ciendis magna vis est coelestis luminis, ut temporum ac tempestatu disti militudo indicat. In aestate torrefacta terra plus exhalat fumi. In hyeme aedit humidos & frigidos vapores. Manifestum & hoc est, Lunae motu teinpestates mutari. Constat& illud, in tempestatibus excitandis aut mutandis, magnam vim habere insignes coniunctiones aut positus aliorum Planetarum. Haec ita manifesta sunt, ut siquis dissentit, is Helleboro potius purgandus quem docen- .dus videatur. Vt igitur in caeteris Meteoris in genere Effliciens causa est lumen coeleste, ita & de Cometis, causam ese ficientem in genere, attrahentem tantam fumi copiam de inflammantem, iudicemus esse lumen coeleste, ortum ab aliquo certo stellarum positu. Sed hic, ut fit, in rebus obscuris quaeritur: Cur non fiat-

pius apparent Cometae, ut alia meteora, aut si certi positus stellarum sunt causa, cur non regulariter apparent pDeinde receptum est omnium seculorum consensu, Cometas prodigia esse. At si habent causas physicas, ut caetera meteora, ut pluuiae, ut ros, non significant euentus futuros

in hominibus aut rebvspublicis. Agnoscoquem difficilest curiosis ingeniis de his quaestionibus satisfacere. Sed ingratitudo est, ideo vel certa vel explorata reiicere, vel consentanea veris comprobata autoritate doctoruaspernari, etiamsi

256쪽

etiamsi non omnes quaestiones explicare possvnitis. Quartandem res in natura penitus perspicitur 3 ac iure Aristoteles ait, humanas mentes, aspicientes naturam rerum caligare velut noctuas in hice diurna. Et sapienter Socrates ait, homines aut nihil aut pauca scire. Fateamur ergo nos pleraqs ignorare. Sed tamen non sumus Academici, quaedam esse certa Deus voluit, horum cognitio cum sit vitae utilis& necessaria, retinenda& confirmanda est. Deinde multa probabilia autoritate & obseruatione eruditorum colliguntur, quae inciuile est aspernari. Proinde ut ad illas quaestiones redeam, non est negandum Cometas habere phy sicas causas, etiamsi miros euentus significant. Nam& positus stellarum, qui sunt aliqua causa Cometae, significant futuros euentus, & tamen illae ipsie stellae certa lege naturae at is ordine mouentur. Imo hae significationes illustre testimonium sunt, hanc naturam rerum ab aliqua aeterna mente conditam esse, quae destinauit pleraqa ad significanda sutura. Ne illud quidem nego, ad playsicas causas accedere aliqua maiorem vim tum in Cometis tum in pleriso aliis prodigiis. Neque tamen physicae

causae tollendae sunt, & harum ipsarum animaduersio monet hoc incendium in aere non esse fortuitum, sicut alia vulgaria meteora, ut stellae cadentes, fortuito motu sumi oriuntur. Nam Cometae tunc existunt, cum sunt aliqui insignes& atroces siderum positus, qui cum ipsi diuinitus aliquid

portendant, consentaneum est, diuina quadam vi, etiam congruentes tunc significationes in materia atque elementis excitata.

Longa autem eruditorum obseruatio testatur has esse coelestes caulas Cometarum. Cum in aliqua coniunctione superiorum Planetarum, aut in eclipsi aliqua, dominantur infatistae stellae, ut cum Saturnus, Mars& Mercurius, Solena aut Lunam infaustis aspectibus in eclipsi intuentur, praese tim cum praecessit etiam aliqua infausta superiorum coniunctio, nam hae coniunctiones efficiunt in aere & elementis

caeteris

257쪽

caeteris longas & durabiles mutationes. Et ut fit in iis quae

mouent materiam, cima concurrunt multae cause congruentes , magis respondent essectus, ut in morbis cum plures causae concurrunt, certiores sunt effectus. Haec obseruatio pend vim habet Regulat, adeo ut Appianus praedixerit ex riturum Corneten qui fulsit anno iis a. Praecessit Com ten qui apparuit anno Is o S. eclipsis Limae in Aquario, cum in opposito loco in Leone conuenissent Sol, Saturnus, Iupiter&Mercurius. Et Luna in Mars ex trigono aspexit. Deinde mense Nouembri secuta est coniunctio Saturni &Martis in Leone, e quibus discedens Luna mox accessit ad oppositionem solis, aliquanto post fulsit Cometa, cum illae praecedentes cauta materiam contraxi'nt & inflammassent. Secuta est mors Philippi regis Hispaniae, exarsit&bellum Venetum, in quo quilm variae vices extiterint, quantis affecti sint cladibus Itali & Galli, quae regum fuerint defectiones, historiae os endunt, & pleriq3 adhuc meminerunt. Vt igitur Cometa habuit causas non valde obscuras, ita e sectus suist illustres,&quidem cito secuti sunt Cometam,

Constat autem coniunctionem infaustam in Leone denunciare periculum Regibus & Italiae, id hi euentus comprobarunt quos recensui. Causam Cometae qui sui sit anno Is 31. referunt ad eclipsin praecedentis anni,& Saturni, Mercuris & Martis coniunctionem in tauro. Secutus est deinde & aIter Cometes anno is 3 r. quem constabat in ipsa coniunctione Solis & Martis in Libra accensum esse, & cum proprio motu constanter assectaretur Martem, satis apparebat eum lumine Martis trahi, quare causa excitatae materiae referebatur ad Martis coniunctiones. Fuerat aute Augusto praecedente eclipsis Solis in Virgine. In ea eclipsi fuit Solis, Lunae, Martis & Mercuris coniunctio. Et initio anni statim post introitum Solis in Arietem fuit coniunctio Saturni, Martis & Lunae in Geminis. His coniunctionibus insecta Luna, unae cum caeteris iudicabatur excitasse magnam copiam lenti & velienati halitus. Erat igitur admodum terribilis

258쪽

asis et o M M E N T. I A C D. M I L.

ribilis flamma: nam & magnitudine&duratione vincebat

alterum Cometam, quem superiore anno videramus. Arsit enim tres totos menses. o D A v T E M materia vi stellarum excitetur,

quod il stellis temperametatum accipiat, non laeuis haec aut inerudita coniectura est, quod plerund rapi Cometas peculiari motu ab aliquo Planeta animaduertitur: nam materia non sponte aut casu sequitur, sed propter cognatam aliquam qualitatem ortam ab ea stella cui obtemperat. Haec ratio physicis quidem satis persuadet, certas stellas e se causas efficientes Cometarum. Apud Pontanum describitur Cometa, ut supra recitaui, huic nihil dubium est Martem fuisse ducem proprii motus, quia Cometa perinde flexit iter, ut Mars, aliaes retrogradus, alias progrediens ipsum traxit. In Summa Anglicana legimus Cometam fulsisse anno i 3 IJ. accenseam in coniunctione Iouis & Martis in Cancro, & a Septentrione versus meridiem discessisse iuxta motum Martis. Cuna igitur manifestum sit trahi Cometas

motu stellarum, non dubium est, & materiam eorum excitari a stellis. Haec cum ita sint, constituamus certum stellarum positum efficientem esse, videsicet infaustas superiorum Planetarum coniunctiones& eclipses, praecipu8 vero cum concurrunt. Constat autem ine istibus, qui a materiae varietate aliqua ex parte pendent, etiamsi notae sunt causae efficientes, tamen quando sufficiant ad ciendam materiam, non ita certo constitui posse, sed cum multa concurrunt, plus valent. Medicus videt causiam efficientem Febrium , sed tamen diitersis corporibus dissimiles sunt effectus. Saepe enim alicuius natura fortior , vincit causam,s, victi febrium. Duo hauriunt idem venenum, quorualter extinguitur, alterius natura non superatur venen . Ita quamuis agnosci possunt causae efficientes Cometae, tamen quando sufficiant ad ciendam materiam in tanta varietate materiae non potest certo constitui. Et huiusinodi effectus non sunt omnino regulares.

259쪽

quia oriuntur il certo stellaraim positu, nec prorsus regu - appareant Iariter propter materiae varietatem. Quanquam autem has

esse causas efficientes, quai diximus, eruditorum obseruatio & quaedam physica ratio testantur, lainen cum uniuersa natura mirabili consilio ordinata sit, non est absurdum, ad has physicas caulas adiungere maiorem vina & arcanam. Hactenus de efficientibus causis dixi, in quibus explicandis iudicia eruditorum secutus sum, a quibus temere discedere arrogantia est, quae martibus non solum turpis, sed etiam periculosa est, propterea quod artium conturbatio nocet Reipublicae. Et quanquam Cometas inter prodigia recte numerant, tamen si vere volumus iudicare, multo tristiora prodigia sunt in Repub. ingenia monstrosa, quae delectantur nouis & absurdis opinionibus , & colatur bant artes & leges, quem ullae in coelo faces vita, aut terraemotus, aut similia signa, quae in elementis interdum existunt. Fost M A est ipsa flamesa ardentis halitus, quae procul Deforma sparsa efficit comae speciem. Et quoniam disistiniliter spar- causa. gitur, non potest una aliqua certa & perpetua figura harii

flammarum existere. Vnde&specierum certus&definitus numerus non existit. Plinius recenset multas species. Recentiores numerant nouem figuras, quarum paucae conueniunt ad Plinianas. Quare nihil opus est accommodare recentes appellationes ad illas Graecas, quae leguntur apud Plinium. Existimo ne quidem certas esse figuras: nam consentaneum est flammam casu pro materiae situ non aliquo certo modo spargi. Et quia raro apparent cometae, diuersae aetates, diuersas formas annotauerunt, etiamsi cometae

ipsi fortassis non usq adeo dissimiles fuerunt. Nos vidimus tres intra triennium, quorum duo priores magnitudine decolore nonnihil differebant: nam secundus erat multo amplior priore, &, ut ita dicam, obscuro quodam pallore esse videbatur, prior subrubens seu flavus potius. Caeteris in infigura non erat notabilis dissimilitudo. Tertius erat candia

260쪽

dus,& fiamma mirae longitudinis efficiebat seu ensis seu perticae speciena, erat* meo iudicio proprie Aut . Cum igitur figurarum discrimen in pleriso sit obscursi& inutile, ego appellationes breuiter recensebo, sine accuratis descriptionibus. Partitio Aristotelica est: commodi- Cometaruor . nam duae tantum species apud Aristotelem traduntur,e Crinita dc barbata. Vocat crinitam cum flamma aequaliter spargitur circa corpus. Barbatam describit cum materia in longum porrecta, excurrit flamma in unam partem. Ad has si quis volet, accommodet figuras nuncupatas variis appellationibus, nam longiores possunt referri adpogoniam, id est, barbatam, caeterae ad crinitam.

Apud Plinium hae sunt appellationes: κια; e, id est, Crinita, quando capiti paulo minus toti circumfusa est aequaliter cauda siue flamma. id est, barbata, d, barba, quando deorsum vergit appendix latiorii barbae figura.

Lemm d iaculi similitudine, nam sist sh di significat iaculum, quando longius procurrit appendix dc tenuis est. dicitur, si breuior, & iuxta corpus latior & paulatim in naucronem terminatur. Ab κ a disco, quando corpus Cometae lata rotundi-trte fulgens raros ex sese & obscuros radios a margine undiquao emittit. Vulgo vocatur Rosia.

aristrix dolii figuram habet , a vis .r, quod significat

dolium axfestet , id est, cornuta, quando appendix seu coma intorquet se ad similitudinem cornu. Talem apparuissh Ω-runt cum Xerxes traiecit in Graeciam. haeiareaeIta, similis ardenti faci.

boee, si id est, equina vel iub ala stella. Illa vero est magna apud Physicos quaestio, sintne iudigia& an Cometae aliud significent praeter physicos effect . Sunt autem Phy sici effectus, vehementiores flatus ventorsi, sic

SEARCH

MENU NAVIGATION