장음표시 사용
401쪽
Exponit sphaerae circumstantiam, qualis videlicet sit haec sphaera, & quomodo a spliaera mundi differat. Non est, inquit, forma absoluti orbis , iupter montium excelsitatem , vallium Blanditatem, & camporei planitiem, quae inaequalem quide superficiem constituunt,utpote aliis partib. em nentib us, alijs depressiorib.existentib us, tamen talis superficies, quae coprehenditur ambitu linearu ex medio puncto seu centro eductarum, quarum quidem linearum extremus seu marginalis ambitus figura absoluti orbis efficit. Unde, inquit, si capita linearum, h. e. summitates linearli eductarum ex centro terrae in superficiem incluseris,lunc fit figura orbis absoluti. Sed quia terra ex centro init, ac versus hunc ambitum yndiqua passurgit, non tamen illum omni b. suis partib. contingit, Apter eminentiam ac excelsitatem montium, non potest ab solatum ac velut torno perfectsi orbem efficere, Apter illam inaequalem eminentiam partium ipsius il centro. Hanc sententiam exponit Plinius collatione cum coeli figura, illud quidem perfecto sphaericu existit, quia caua convexitas in se vergit, hoc est,rotunditas insistit sibi un- did: partes enim undigin se vergunt, ac seipsas sustinent. Terra vero, quia assurgit selida, plena & no vacua, non excavata ut coetu, illa perfectiotie non opus habet, sed in orbe cogitur Sidca circumagitatione mundi circa eam, culps motus ip a centru existit. Haec est planissima sententia lusius capitis, & non negat Plinius formam terrae esse sphaericam , sed addit aliquam correctione, ut intelligatur qualis sit sphaera, no videlicet torno exacte fabrefacta ac levigata, sed quae alicubi habeat eminentias propter montes, qui ut ossa in animalibus molem corporis gestant, ita montes terram continent, ne in sese corruat aut dehiscat. Infra cap. 86. &initio libri sci. copiosius de hac re dicetur.
De Antipodibus an sint, & aquae rotunditate
402쪽
1 ens hic p ugia a literarum, contraq; Vulgi, circun- Antipst fundi terrae undiq; laomines, conuersisq; inter se pedibus stare, & cunctis similem esse coeli verticem, simili modo ex quacunq; parte mediam calcari: illo
quaerente cur non decidant contra siti, tanqua non&ratio praesto sit, ut nos non decidere mirentur illi.
Interuenit sententia: quamuis indocili probabilis iturbae, inaequali globo, etsi sit figura pineae nucis, nihilominus terram undiq; incoli. Sed quid hoc refert, alio miraculo exoriente 3
'm' pendere ipsam ac non cadere nobiscum, ceu spiritus dio uni iter vis mundo praesertim inclusi, dubia sit: aut possit ca-
, .u .e' dere, natura repugnante, & quo cadat negante. Nam sicut ignium sedes non est nisi in ignibus, aquarum nisi in aquis, spiritus nisi in spiritu, ita terrae arcentibus cunctis, nisi in se locus non est. Globium tamen effici initum est, in tanta planicie maris camporumq;. Cui sententiae adest Dicaea chus vir inprimis eruditus, regum cura permensius montes, ex qui b. altissimu prodidit Pelion M. Cc L. pag. ratione p8rpendiculi, nullam esse eam portionem uniuersae rotunditatis colligens. Mihi incerta haec videtur coniectatio, haud ignaro quosdam al- pium vertices, longo tractu, nec breuiore L. milibus passuum assurgere. Sed vulgo maxima haec pugna est, si coactam in verticem aquarum quoq; figuram credere cogatur. Atqui non aliud in rerum natura aspectu manifestius. Namq; & dependentes ubiq; guttae paruis globantur orbibus: & pulueri illatae Sondiumq; lanugini impositae, ablatuta rotunditate cernuntur. Et ia
403쪽
poculis repletis media maxime tument. Quae propter subtilitatem humoris, molliciam v in se residentem, ratione facilius quam visu deprehenduntur. Idq; etiam magis mirum, in poculis repletis, addito
humore minimo circumfluere quod supersit: contraeuenire ponderibus additis ad vicenos stipe denarios, scilicet quia intus recepta liquorem in verticem attollant, at cumulo eminente infusa dilabantur. Eadem est causa, propter quam d nauibus terra non cernatur, e nauium malis conspicua: ac procul recedente nauigio , si quid quod fulgeat religetur in
mali cacumine , paulatim descendere videatur, &postremo occultetur. Deniq; oceanus, quem fatemur ultimum, quanam alia figura cohaereret atqueno decideret, nullo ultra margine includente 3 Ipsum id ad miraculum redit, quonam modo, Cur aqua etiam si globettur, extremu non decidat mare. Con-d tra quod , ut sint plana maria , & qua videntur figu- non deesra , non posse id accidere, magno suo gaudio magnaq; gloria inuentores Graeci subtilitate Geome- sotrica docent. Namq; cu d sublimi in inferiora aquae in m igi- ferantur, & sit haec natura earum concessa, nec quisse diri u
quam dubitet in littore ullo accessisse eas, quo longissimὰ devexitas passa sit, proculdubio apparere, quo quid humilius sit, propius centro esse terrae,
Omnesq; lineas, quae emittantur ex eo ad proximas aquas, breuiores fieri, quὰm quae ad extrem si mare a primis aquis. Ergo totas, omnici; ex parte aquas vergere in centrum: ideoq; non decidere, quoniam
Quod ita formasse artifex natura credi debet: vi
404쪽
Cur cle, cum terra alida & sicca constare per se ac sine humore non possit, nec rursus stare aqua nisi sustinente terra, mutuo implexu iungerentur: hac sinus pandente, illa vero permeante totam, intra, extra, supra, venis Vt vinculis discurrentibus, atq; etiam in summis iugis erumpente: quo spiritu acta, & terraepondere expressa, siphonu modo emicat: tantumq;
. periculo decidendi abest, ut in summa quaeq; & al
tissima exiliat. Qua ratione manifestu est, quare tot fluminum quotidiano accessu maria non crescant.
Si terra est sphaerica, statim quaeritur, an etiam sint Antipodes, hoc est, homines qui pedes suos IIostris pedib. ex Anii ode, diametro obuersos habent. At si sunt, mirum es quo mo- an sitit. do ambulent de non decidant. Haec quaestio de Antipodib.d multis prolixil est: agitata, sed quia facilis de expedita est
responsio homini mediocriter in hartim artilina elementis exercitato, breuiter huius loci sententiam exponam. Si terra est sphaerica, quemadmodum superiori capite probatum est, necessario sequitur esse Antipodes. Quod autem non decidunt, causa est, quia omne graue naturaliter tendit deorsum. Si autem deciderent, caderent sursum , hoc est, versus coelum. Hae enim positionum differentiae saon sunt resipectu nostri considerandae, sed respectu coeli. In quacu que enim parte terrae aliquis existit, illic coelum est sursum, Ac terra deorsum, cuncti enim homines habent supra se coelum sinuli altitudine, etiam hemisphaerii quantitas eadem est. Unde Plinius re, dicit, illos mirari: nos non decidere. Quae autem terrae loca Antipodes inhabitent, facile intelligi potest ex circumscriptione meridianorum & paralelorum in sphaera. Illi enim dicuntur Antipodes, qui & eundem mertilianum & horiχontem, sed diuersos paralelos, aequaliter tamen ab aequatore remotos, habent, ac distant inter
405쪽
inter se i 8 o. gradibus maximi iii coelo circuli, atque hoc modo Hispani habent Indos Antipodes. His quod ad partes anni, rationem dierum, ortum & occasium siderum &si initium accidentium attinet, nihil est commune, sed omnia contraria propter situm contrarium,
Antaeci dicuntur, qui in diuersis & e regione positis Eonis, sub eodem meridiano, sed diuersis paralelis, aequaliter
tamen ab aequatore remotis, habitant: His augentur dies
noctesm permutatis vicibus, hoc est, cum hi qui ad Meridiem habitant diem Iongissimam habent, alteri qui ad Septentrionem degunt, diem habent breuissimam, &c. Periaeci dicuntur, qui in eadem 1ona habitabili sub eodem paralelo & Meridiano habitant, his omnia sunt communia, nisi quod spacia dierum & noctium permutantur. Cum enim his Sol oritur, alijs occidit, & econtra, &c. Cur autem singula terrae loca non habeant suos Antipodes, causa est, quia maior pars terrae est aquis operta, ita ut ab hominibus habitari non possit: &quia longitudo terrae nusquam nisi in limitibus spacio dimidiae sphaerae excurrit, unde etiam tantum illi qui in limitib. habitant, hoc est, in extrema Hispania vel India, suos habent Antipodes.
Quod autem inquit: Interuenisse sententiam, terra minae quali globo habitari, hoc est, quia terra inaequaliter extra aquas eminet, quaeritur quae sit forma partis eminentis seu extantis extra aquas: & utplurimum respondetur esse formam nucis pineae, hoc est, longiorem quem latiorem existere, quemadmodum proximo cap.copiosius exponemus.
SECvNDus locus est de terrae situ, de quo supra cap. s. dictum est. Si enim quaeritur , si sunt Antipodes,
quare non decidunt 3 quare non magis quaeritur, cur uniuersa terra non decidat, cum tamen & ipsa in aere siuspensa pendeat 3 Supra respondit, fieri hoc propter nexum contrariarum qualitatum in elementis, hic vero ait, quod natura repugnet huic casui, ned aliquis locus in uniuersa natura praeterea existat, in quem inclinare possit. Vis enimc spiritus
406쪽
spiritus mundo iii cliis non est dubia , hoc est, non ignotarnain aer sua natura leuis est& sursum euolat, cumq3 terra undique aere circundetur, necesse est vi & impetu aeris circundantis eam contineri in medio immobilem, nam natura repugnat , posse terram cadere: naturalis enim innotus grauium est deorsum, neque habent alium loctim in quem cadant, terra autem omnium elementorum tenet infinium locum : ergo no est alius locus in quem cadere possit. Praeterea cum singulorum elementorum certa ac peculiaria loca e natura sint attributa , in quibus naturaliter subsistunta id quiescunt, ita ignium sedes est in ignibus, hoc est , parteS eiu S appetunt locum totius ignis, sic terrae in ipsa terra, hoc est, ubicunque terra extiterit extra medium uniuersi, vellit extra suum locum naturalem, non quiescit, donec rursus suam sedem contigerit naturalem ac propriam, taper consequens, cum reliqua cuncta elementa in suis sedib. maneant, ned terram irrumpentem admittant, necesse est terram quoq; in se, velut in suo loco naturali, haerere atque quiescere.
T E R et 1 v s locus est serma terrae, quem quia supra exposuit, liscnon explicat, sed tantum respondet ad obiectionem vulgarem , quomodo potest est e sphaerica in tanta
planicie maris de camporum,dc tanta altitudine montium pResipondet breuiter, cuncta haec nullam efficere diuersitatem, propterea quod nullam proportionem habeant ad uniuersam rotunditatem, hoc est ad sphaeram terrae. Praescidit tamen de hunc locum dubitatione, cum inquit, Milii incerta haec videtur coniectatio de mensuratione montium d Dicaearcho facta.A R T v s locus est de aquarum forma, quas etiam probat esse sphaericas. Recitabimus primium probationes
Plinii, deinde si quid obscuri est in textu interpretabimur.
. ζ P R I M v M argumentum. ParteS sequuntur naturamisi iis lini totius : Guttulae semper cadunt in orbem: ergo tota aqua cam. est sphaerica.
407쪽
S pCvNDvM, ab experientia. Aqua infusa pocialis ita medio semper tumet, nihil tamen immoto poculo delabitur, ergo sua natura aqua quam proxime ad figura sphaericam accedit. Confirmat idem argumentum a signo. Si cni in pondus ad vicenos tape denarios in vas aqua plenum iniectum fuerit, leuat tantum aquam illam, non effundit, ergo aqua sua natura in tu inorem assurgit. od ait in textu, contra euenire, hoc est, non exundare & nihil circum
fluere ponderibus additis ad vicenos saepe denarios,&addit causam, quia intus recepta, hoc est, quae recipiuntur in fundo poculi paulatim,&non uno impetu, illa liquorein iaverticem attollunt : at infusa, hoc est, liquida addita dilabuntur, hoc est, defluunt, quia non possunt aquam in poculo repleto attollere, ita* dessuit id quod redundat.T E R T I v M ab experientia. Turres aut signa in littoribus collocata e nauium carina non cernuntur, sed tantum ex nauium malis: Ergo aqua habet tumorem qui prohibet radium visivum ex naui in littus recta linea excurr re, non potest autem illum ipsum ex malo excludere, propter altitudinem superantem aut aequantem tum orsi aquae. I A R T v M est demonstratio ex definitione sphaerae sumta: Sphaera est corpus unica superficie contentum, e cuius medio lineae ad eius superficiem eductae sunt aequales. Aquae corpus cohaeret una stuperficie undid a centro aequaliter distans: ergo aqua est sphaerica . Minor iubatur, alioqui enim delaberetur at ue difflueret nullo ultra margine includente ipsam. y I N T v M continet demonstrationem Geometricam, aquam esse rotundam, ex qua deinde respondet ad quaestionem, cur mare non decidat, cum tamen alieno termino non claudatur: Idd respondet fieri, propterea quod figura circularis ex omni parte in centruin vergat, atque in interiora nitatur, ipsa is se sustineat, nec egeat vilis fulcris aut vilis sustentaculis. Sed prius sententiam verborsi textus exponam, deinde demonstrationes addam.
408쪽
Propositio est: Oceantis milia alia figura cohaerere posset nisi globosa, praesertim nullo ulteriore margine ita cludente ipsum, hoc est, nullo alio termino ipsum includente. Statim infert absurdum , quod ex hac propositione sequi videtur, etiamsi mare sit figurae sphaericae, qui fit quod extremum non decidit mare 3 Respondet, hanc quaestionem arte geometrica explicandam este,& ad hanc demonstrationem assumit duas hypotheses. Prima, Aqua sua natura ex locis altioribus fluit in loca decliuiora, donec cia exaequet,& aequalem cum prioribus distantiam efficiat. Secunda, Loca centro viciniora, humiliora de decliuiora sunt, quem illa quae d centro remotiora sunt. His praemistis, si aduersarius non concedet aquam esse sphaericam, sit plana, ut linea A B,& centro C, interuallo
vero C A, vel C B, describatur circulus A B D, & connectantur puncta C A, & C B, & d puncto C in lineam A B per ra. primi Euclidis perpendicularis ducatur C E, quae producatur ura in punctum F. Constituentur igitur duo triangula A C E,& E C B aequalia, de angulos ad Eutrinq; habentia rectos. Quoniam igitur anguli utriusque trianguli ad C, vel A & B, seorsum sumti, minores sunt angulis ad E. Igitur per is . primi Euclidis latera A C,& CB, quae maioribus angulis subtenduntur, maxima sunt,&per II. hypothesin maior est distantia punctorum A & B ilcentro C, quilin puncti E. Qxiare si aqua plana est, contra natiiram in loco altiore manebit, nec in locum decliuiorem suet, quod est contra primam hypothesin. Sed non manet, verum flu- .it ex locis A & B altioribus in locum humiliorem E, tam diu, donec & illium aequaliter il centro attollat. Qtiare per circuli definitionem aquae superficies sphaerica est.
409쪽
OZEandein demonstrationem recitat Pliniussa fidem propemodum verbis, nisi quod lineas & literas, quae in scholis adhibentur, ut rem essiciant faciliorem, omittit. Prii noeniinponit hypotheses, quarum prima est: Namq; cum
e sublimi in inferiora aquae ferantur, & sit haec natura earum concessa, scilicet propter grauitateni ipsi-
iis, nec quisquam dubitet in littore usio accessissecas, quo longissime devexitas passa sit:) Hoc est,
inanifesta experientia cogit nos concedere &fateri, aquam
suere e locis altioribus in loca humiliora & decliuiora, &quidem eo vh, quousq; devexitas,id est, decliuitas patitur,
hoc est, donec circumferentia extrema e centro aequaliter
recedit. Secunda . s Proculd tibio apparere, quo quidhurnilitis sit, propius esse centro terrae, omnes cs; lineas, quae emittantur ex eo, ad proximas aquas, scilicet centro terrae, breuiores fieri, quam quae ad extremum mare a primis aquis: Id est, locus humilior est, qui centro terrae vicinior est, vitior vero, qui ab eodem centro est remotior, quare & lunae ex eodem centro, ad aquas proximas, hoc est,centro vicinissimas ductae,ertint breuiores, quam lilaeae quae ab eodem centro ad extremum mare, hoc esset, ad aquam devexitati proxiimam ducuntur: hic enim locus e centro longissime remouetur.
Deinde ad has hypotheses infert conclusionem: ( Ergo totas omniq; eae parte aquas Vergere in centrum. Quicquid enim sequitur ad consequens bonae conseque tiae, sequitur de ad antecedens. Ad priores enim hypotheses sequitur, Ergo aqua tamdiu fluet in locum decliuiorem, donec de illum ad prioris altitudinem attollat: Quod cum verum sit, per consequens sequitur, circumferentiam aquae esse sphaericam per definitionem circuli: plures enim lineae ab eodem centro ad eandem aquae circumferentiam aequales ducuntur. Acutitur Plinius hoc syllogismo: A qua ex
410쪽
locis altioribus semper sitiit in loca decliuiora, donec de illa
ad eandem altitudinem attollat. Loctis centro vicinus est liti mili mus: Ergo aqua semper fluet ad eum, donec&ipsum aequaliter i centro attollat, & per consequens superficies aquae est sphaerica, si quidem undique aequaliter a centro recedit. S E Q v I T v R: (Ideod non decidere, quoniam in interiora, hoc est, ad centrum nitantur.) Corelarium est, quod ad priorem conclusionem sequitur, quo respondet ad quaestionem supra iupositam, QIare maria non decidant. Cum enim iam demonstratum sit aquam esse rotundam , cuius figurae partes in seipsas vergunt, & in interiora, hoc est, ad centrum nituntur, impossibile est eas decidere possse: alioqui enim nec in se vergerent, nec ad centrum niterentur, nec aquarum sedes propria esset in aquis, aut ignium sedes, nisi in ignibus. Ald hanc esse huius loci Plinii sententiam, testantur partim Aristoteles libro a. de mundo, partim Theon commentator Ptolen)aei, ex quo Plinium hanc demonstrationem deseripsisse existimo, cuius verba asscribam, ut adolescentes ipsi videant, quomodo Plinii verba ad Aristotelis& Theonis demonstrationem, quae eadem sere est, conueniant. Extant autem in primo lib. comment.