C. Plinij Liber secundus De mundi historia

발행: 1573년

분량: 650페이지

출처: archive.org

분류: 화학

591쪽

dissoluunt priusquam decidant. Facisi etiam intelligi potest caula, cur exilia tu fontes. Impellitur enim aqua spiritu, qui illam per angustias elidit velut actam machinis, sed statim relabitur, suum o naturalem cursum & motum recipit.

Ignium &aquarum imacta miracula, dc de Mattha.

I Amq;& ignium, quod est naturae qtiartum ele

mentum, reddamus aliqua miracula. Sed primum ex aquis. In Comagenes vibe Samosata stagnum est, emittens limum( maltham vocanto flagrantem: cum quid attigit solidi, adhaeret: praeter ea tactus se quitur fugientes. Sic defendere muros oppugnante Lucullo, fiagrabatq; miles armis suis. Aquis etiam accenditur. Terra tantum restingui docudre experimenta,

APPENDIT.

rantum ex Transitio ad postremum elementum , quod summa Io-aquit mi. cum sibi legit in arce. Et quemadmodum supra in aEris atq*- uu aquarum expositione tantum miracula quaedam recitauit, quae cuinusitata consuetudine& naturali ratione pugnare aliquo modo videntur: Ita hic in expositione ignis etiam quaedam miracula colligit, quorum cauta videntur obscuriores existere. Principio autem ignium ex aquis miracula colligit, hoc est, illorum miraculorum, quae in Aquis deprehenduntur, quorum praecipuum est ignis qui Mattha voca- Malalia tur. Est autem malitia duplex, alia succus pinguis, ut bitu- qui naturali cognatione iunctus sulphuri, qui effluit ex locis petrosis vel specubus subterraneis, quem Babylonii appellant Naphtham, Samosatei Mattham alii camphoram, alii ambram, alij succii rin, alii pissasphalium, alij petrole-

592쪽

um, quae omnia nihil aliud sunt, qua m bitumen ex certis terrae locis effluens. Alia malitia est artificialis, quae ex calce , vino, adipe suillo & oleo confecta, quae cum semel ignE concepit, retinet illum tenacissime: di eum aliquid solidi attingit, ita adhaeret, ut necue reuelli, neo vlla arte restingui possit, nisi operiatur terra , & suffocetur: huius Matthar compositionem describit Plinius lib. 36. cap. et q. Supra dictum est, alia corpora plus de uno, quem reliquis elementis continere, unde etiam necesse est, ut qualitates praedominantes, cum in actum deducuntur planum , intendi, & secundum naturam propriam efficacissime agere. Ita sunt quaedam corpora, quae plurimum caloris continent, vel innati vel aduenticii, propter siccitatem vel pinguedinem aeream bene continuatam ac viscosam , quae non sunt ignis actu, ille enim est omnisi tenuissimus sim uid calidi sisimus, & in profunda facild penetrat, & cuncta comminuit de extenuat, a id prorsuS in suam naturam conuertit: sed eiusmodi sunt quae facito in ignem vertuntur, modo mutationis principium, ab igne seu calore actu existente, accipiant. Ita iudicandum est de hoc igne, qui Mattha vo- Malitiscatur, illum videlicet haerere in materia cremabili, qui tau- ig'n'tisper, donec alimentum sufficit, haeret, ned extinguitur, propter spissitudinem ac tenacitatem huius materiae, cuius humor continuans ita se in siccum, cui adhaeret, insinuat, ut quasi inseparabilis ab illo reddatur: &tantisper durat incendium, donec aliquid superfuerit, quod igni alimentum praebere potest. Vnde etiam tactus fugientes sequitur propter lentorem. Sic defendere muros, scilicet, Samosi teni. tunc enim flagrabat miles armis suis, hoc est, una cum suis armis. terra restinguitur, hoc est, fimo, qui poros o, struendo ignem suffocat

De Naphtha. simia

593쪽

Ssimilis est natura Naphthae: ita appellatur circa Babyloniam , & in Aus agenis Parthiae profluens, bi

tuminis liquidi modo. Huic magna cognatio igniu, transiliuntq; pro timis in eam undecunq; Visam. Ita ferunt . Medea pellicem crematam, postquam sacrificatura ad aras accesserat, corona igne rapta .

Naphtha talitum nomine differt d Mattha, & significat fluxum bituminis liquidi, vi cal oris ex terra expressi, quod plurimum ignis in sese continet. Unde de facillim dignem concipit. non autem omne bitumen est Naplitha,

sed liquidum tantum, de illud quod est veluti flos bituminis, sicut sulphur candidum veluti flos reliqiti sulphuris existit, quod incensum nulla ratione nec arte restingui po test, propter eandem quam supra dixi causam. Meminit Naphthae Strabo lib. I s. In Bab3 lonia etiam bitumen multium innascitur liquidum, quod Naphtham vocant, cuius natura est admira bilis: igni enim admotum eum corripit. & si corpnseo illitinii igni admoueris, deflagrat: nec aqua ullo pacto extingui potest, sed magis ardet. Alexandrum tradunt experientiae gratia puero cuidam inhilneo naphtham inspersisse ac lucernam adminiisse , ut prope puer totus deflagraret,&c. Meminit & Phitarchus in vita Alexandri Magni: Haud procul inde Naphtha magno inundat fluctu, qui bitumini perquim fimilis, tantam igni cognationem habere videtur, ut priusquam flammam attingat, per ipsum luminis splendorem pd per medium aerem incendat, &c. scilicet, propter partium tenuitatem. Transsii tanto protinus, hoc est , ex longinquo, quasi dicat porro tenus Pellicem Medeae intelligit Creusam, Creontis Coriti-thiorum regis filiam, cui Medea sacrificaturae in die nuptiarum misit tanquam gratulabunda huiusmodi coronam.

594쪽

De seinper arden tibus locis.

Erom in montium miraculis, ardet Aetna noctibus semper, tantoq; aeuo ignium materiae sufficit, nivalis hybernis temporibus, egestumq; cinerem, pruinis operiens. Nec in illo tant tim natura saeuit, egustionem terris denuncians. Flagrat in Phaselide mons Chimaera, & quidem immortali diebus ac noctibus flamma. Ignem eius accendi aqua, extingui vero terra aut foeno, Gnidius Ctesias tradit. Eadem

in Lycia Hephaesti j montes, taeda flammante tacti,

flagrant adeo, ut lapides quoq; riuorum & harenae in ipsis aquis ardeant: aliturq; ignis ille pluuijs. Da culo si quis ex ijs accenso traxerit sulcos, rivos igniusequi narrant. Flagrat in Bactris Cophanti noctibus verteg. Flagrat in Medis & Cestia gente confinio Persidis: Susis quidem ad turrim albam , d xv. ca minis, maximo eoru &interdiu. Campus B abylo niae flagrat, quadam veluti piscina iugeri magnitudine. Item Aethiopum iuxta Hesperium montem,s Ollarum modo campi noctu nitent. Similiter in Megalopolitanorum agro, tametsi internus sit ille tu cundus, frondemq; densi supra s e nemoris non adurens, & iuxta gelidum fontem semper ardens. Nymphaeu crater dira Apolloniatis si iis portendit, ut Theopompus tradidit. Augetur imbribus, egeri imbitu

men, temperandum fonte illo in gustabili, alias omni bitumine dilutius. Sod quis haec miretur 3 In me dio mari Hiera insula iuxta Italiam, cum ipso mari

arsit per aliquot dies sociali bello, donec legatio se

natus

595쪽

natus pialiit. Maximo tamen ardet incendio Theonochenia dictum, Aethiopum iugum, torrentesque Solis ardoribus flammas egerit. Tot locis tot incen-

dijs rerum natura terra S cremat.

Ignes stub Initio hoc loco exponenda est in genere causa genera-xer βη*i tionis ignium in subterraneis locis, ex qua deinde causae incendiorum particularium sacito intelligi possunt. Materialis causa es terra pinguis sulphurea, nitrosa, aluminosia, &praecipue bituminosa. Nam haec ignem semel conceptum retinet diutissimo , nec ulla aqua extingui potest, cuni reliqua omnia aqua extinguantur. Eiseetitia verd est spiritus ignitus, ignescit vero cum vi caloris talis materia ex terris exprina itur, quae antea virtute radiorum est percocta, Sin tale cremabile humi illi conuersa. Quia vero incidit in materiam habilem incendio, ideo in his tantum locis&non in alijs excitantur incendia. Aristoteles ait causam ignium in terra esse incensionem spiritus collisi, discerpto prius in exigua frusta aere, sicut patet excitari ignem attritione duorum corporum solidorum, chalybis videlicet & saxi. aer enim inter ea existens hac sorti attritione incenditur, at si fomenta subministrantur, excitatur reuera igniS. Ignium in Mirari tamen potest, qui fiat, quod haec incendia ducendiariir rent tot seculis, quemadmodum Aetnae montis aut Vesu-gui tamen verisimile sit voracitate ac rapacitate ignis, breui tempore quantumuis uberem ac copiosam materia absumi, cuneta enim ignis sua violentia comminuit, atque

depascitur. Nihil hoc loco aliud dici potest, nisi quod supra de fluminibus dictum est, subinde nouam aquam gigni ex spiritibus, qui per subterraneos specus meant: ita etiam in

his montibus subinde nouum regeneratur incendium exactione caloris in materiam cremabilem. Constat enim . aquam pluuialem in haec loca illabentem continuo in naturam sulphuris de naphthae conuerti. Ea enim est natura stilphuris

596쪽

phuris, ut celarrime in locis mineralibus regeneretur, praeterea bitumen aqua affluente augetur & alitur. Sic inquit Seneca: Nec igitem non manere eundem, quia non ipsum

ex se est, sed in aliqua inferna valle conceptus exaestuat, &aliis pascitur, in ipso monte alimentum non habet, lec. Ad

extre sntim vero quando omnis materia absumta est, at minera sulphuris omnes praeci sunt, time ignis etiam extinguitur, quemadmodum hodie ferunt Aetnaeos ignes extinctos esse. In proximis Milaiae montibus aliquandiu durauit incendium, id quod testantur lapidei carbones, qui magna quantitate hodie ex his montibus euehuntur, quib fabri in officinis suis utuntur plane pro ligneis. Constat aerem incensum tantum esse flamma, terram fieri carbones. Prismum exemplum est de Aetna monte. Sic autem inquit Plinius, Uerum in montium miraculis, hoc est, interna iraculosos montes, ardet Aetna noctibus semper, videlicet flammis conspicuis, tantod aeuo ignium materiae sufficit, hoc est, tam longo tempore praebet materiam cremabilem elemento ignis. Referendae sunt huc causae quas iam de incendiis diximus. Praeclare ad has alliidit Claudianus de raptu Proserpinae: Seu mal e sulphurei ductum per viscera montis Oppressis ignescit acllais, di pondera librat. Poetae fabulantur illic CyclopaS sepultos.

Gurgite Trinacrio morsentem Iuppiter Aetnat obluit Evceladum, vasti quoq; pondere nioni

Aestuat, di petulans expiratnucibM ignes. Lege Virgilium lib. g. Aeneid. Lucret. lib. 6. Chimaera mons Lyciae non procul a Phaselide oppido Chimaera. circa Pamphyliae fines, de quo notus est versiculus Homeri:

Ignis Chimaerae accenditur aqua, extinguitur vero stuppa&sceno. ergo manifestum est, materiam huius incendii esse bitumen, quod rebus siccis extinguitur, humidis vero alitur, tanquam re cognata de amica.

597쪽

Commentarius inquit, Chimaera mons est Lyciae, cuius hodie quod ardet cacumen,itixta quod leones sunt: media vero pascua sunt,&ima serpentibus plena. hunc Bellerophon habitabilem fecit, unde Chimaeram occidisse dicitur. S E Q v I TvR IN TEx Tv: Eadem in Lycia, scilicet, in cuius finibus est Phaselis, sunt Hephaest ij montes, de quibus sic scribit Seneca Episto. go. In Lycia regio notissima est, Epla aestion incolae vocant, foratum pluribuS locis solum, quod sine ullo nascentium damno ignis innoxius circuit, laeta itad regio est & herbida, nihil flammis adurentibus, sed tantum vi remissa & languida resiligentib.&c. De Cophantis vertice noctu tantum flagrantis causa est, quod materia ignis frigore noctis densatur ac cogitur. Praeterea flamma interdiu per lumen Solis, nisi magna sit, non conspici potest. Flagrat & mons in confinio Mediae dc

gentis Cestiae. Flagrat & alitis mons Susis ad albam turrim ex quindecim caminis, d cuius maximo Se interdiu flamma conspicitur. Locus iste, ut ex Strabone apparet, non procul abest a Demetriade oppido. Vocat autem caminos terram cauernosam, unde flamma euolat, velut spiraculo quodam educta. Nam ignes subterranei vel emicant, vel occulti latent. Emicantium alii ex profundo terrae exeunt, ut in Aetna de Plecta monte Issandiae: alij incute&superficie te haerent. Virori hos ignes scriptores caminos ardentes vocant, superiores tantum Crateres, qui fero perpetuo flagrant, nisi quando terraemotus vel nouos crateres aperit, vel vetereS clausos reserat. De campo ardente circa

Babylonem, potest colligi ex Strabone, non longe ab oppido Demetriadis abesse. Similiter in agro Megalopolitanorum ardet campus. e Pausania scribitur ardere prope

ille campus sit iucundus, hoc est, viridis, arboribus & sioribus vestituS.

In Apolloniatarum tractu in Epiro iuxta Dyrachium saxum est, quod vocatur Nympheum, ex quo egreditur

598쪽

ignis qui imbribus crescit: huius enim ignis semes est bitumen. Loca vero quae craterem huius igois ambiunt non sunt exusta, nec glebae qffossae squalent cineribus. Strabo libro septimo. quod ait temperandum fonte illo ita gustabili, videtur alludere ad Fontem Styga. Hiera insula una ex aliis dictis, quae ex tribua crat ribus nocturnas evomit flamimas, donec legatio senatus piauit, hoc est , donec missus Q Seruilius proconsul ad sedandos naotus uni cum Fonteio legato & caeteris militibus& ciuibus Romanis, quotquot Asculi inuenti, e Marsis interfecti sunt, quae caedes piauit, hoc est, expiauit iram diuinam aduersus Romanos. Apud Aethiopas mons excelsus est dictus Theon ochema, in cuius vicinia riui plures in mam suunt. Strabo citat testem Hannonem Carthaginensem , terram circa hui)c montem flammas emittere, quae noctu valde sunt conspicuae, ipse vero ardet ignibus aeteritis,

Ignium per se miracula.

Raeterea cum sit huius unius elementi ratio ta-cunda, seq; ipse pariat, & minimis crescat scintillis,

quid fore putin liun est in tot rogis terrae 8 Quae est illa natura, quae voracitatem in toto mundo auidisssimam sine damno sui pascit Addantur ijs sidera innumera, ingensq; Sol. Addantur humaui ianes, &lapidum quoque insiti naturae, attrita inter se ligna, iam nubium & origines fulminum. Excedit profectoo m nia miracula, ullum diem fuisse, quo non cuncta conflagrarent: cum specula quoq; concaua aduer-s Solis radi s facilius etiam accendantur, quὰm Vllus alius ignis. Quid, quod innii merabiles parui, sed

599쪽

naturales scatent In Nymphaeo exit e petra Ramma, quae plata ijs accenditur. Exit & ad aquas Scantias. Haec quidem inualida cum transit, nec longe in alia durans materia. Viret aeterno hunc fontem igneum contexens fraxinus. Exit in Mutinensi agro statis Vulcano diebus. Reperitur apud autores, subiectis Ariciae aruis , si carbo deciderit, ardere terram. In agro Sabino & Sidicino unctum flagrare Iapidem.

In Salentino oppido Egnatia , imposito ligno in

saxum quoddam ibi sacrum, protinus flammam exi stere. In Laciniae Iunonis ara sub dio sita, cinerem immobilem eo , perflantibus undique procellis . Quin & repentinos ignes existere,& in aquis, &in corporibus etiam humanis. Trasymenum lacum arsisse totum: Servio Tullio dormienti in pueritia ex capite flammam emicuisse: L. Martio in Hispania interemtis Scipionibus concionanti, & milites ad viationem exhortanti, a rsisse simili modo, Valerius Antias narrat. Plura mox & disti fictius. Nunc enim

quadam mixtura rerum omnium exhibentur miracula. Verum egressa mens interpretationem naturae, festinat legentium animos per totum Orbem, veluti manu ducere.

APPENDIT.

Ignium& In hoc capite notanda est differentia inter calorem p. 8hii, & calorem reliquorum calidorum corporum, item inter ignem actu,&eum, qui potentia talis est: postremo inter ignem eleinentarem, & eum, qui ex conuenienti materia inceriditur ad usus humanos, &eum qui exhalationibus in aere incenditur, ut Cometarum, faciam, & reliquarum ignitarum impressionum ,& eum qui in subterraneis meatibus ardet.

Ignis

600쪽

Ignis elementaris est calidissimus & siecistimus omni humiditate destitutus, qiuae quoquomodo ipsius calorem restinguere posset. eius materia est rarisiima, ideo praecaeteris elementis minimum materiae continet, & propter summam raritatem non multum lucis emittit. sed noster ignis impurior existit. alijs enim corporibus miscetur,&alienis qualitatibus afficitur. Cum enim ignis sit leuissimus de rarissimus, non potest retineri neque figi in ullo loco, nisi unctuoso & cremabili nutrimento , quod ipsum ignem & crassiorem & impuriorem reddit. si itaque materia, quae ignem continet, fuerit aerea , tunc talis ignis vocatur flammae si terrea, candens carbo. talia enim nutrimenta prohibent quo minus igniseuolet atque evanescat.

Aer autem purus non potest esse alimentum ignis propter raritatem. cum enim ignis fit rarior, statim fieri psium euolat, neque figitur aut sistitur. sed si fuerit mixtus vaporibus& exhalationibus, ardet, & tale incendium efficit stammam. ergo flamma est ignis crassior & taculentior puro igne, unde etiam lucet propter spissitudinem. durat autem flamma tantisper, donec pabulum ipsius fuerit absumtum. sic enim ignis natura i Galeno libro primo, capite undecimo de simplic. medic. facultatibus describitur, rh ad

calor itaque ignis de calor reliquorum corporum longissime inter sese distant, primo, quia ignium calor est in

summo, aliorum corporum est contenaperatus ipsis. Vnde nutrit, concoquit, fouet & gubernat corpora tam animalium quam stirpium & plantarum. sed ignium calor destruit, quia propter summam raritatem illabitur in uniuersas partes, & humidum tam nutrimenta quὰm radicate depascitur , unde quicquid relinquitur , in cinerem di fauillas conuertitur. Pro diuersitate & dissimilitudine

SEARCH

MENU NAVIGATION