- 아카이브

C. Plinij Liber secundus De mundi historia

발행: 1573년

분량: 650페이지

출처: archive.org

분류: 화학

81쪽

8 COMMENT . IACOB. MI L.

ter excipit radium Solis, ut eum penetrare non sinat, sed ibi moram facere& efficacem esse quasi cogat.

Calor autem non tantum ut lux, laominis gratia, sed rerum omnium mixtarum causa ex Sole ad nos perfertur, vi eas suauiter laueat, & frigus arceat, quod perpetuo exhalaetum e terra & aqua, motui omni ac praecipud generationi atque vitae rerum hostiliter aduersatur. Deinde vires omnes nascentes terra percoquat, & ad iustam maturitatem perducat absumpta humiditate immodica, qua prius diffluebat. Animantium autem corporib. peculiariter gratus est, quia fouet & auget internum& natiuum calorem,& aperit poros, ut inclusos noxios halitus excerpere, & puriorem ac uiuificum spiritum ex aere circumstante haurire possit. Purgat aerem dispergens ac consumens ibi collectas huin iditates, nimis flaccida reddituras corpora ani-irantium,& oneraturas vitiosis humoribus. Aquas late stagnantes & maria omnia calor ille Solis resoluit in subtilem vaporem, cuius magnam de impuriorem partem relinquit in aere,ut ibi collectns vapor in nubes, vagetur, donec superueniente frigore condensatus & in aquae guttulas, aut niuis stellatos floccos mutatus, in terram defluat, eam ,

exuctam & exhaustam alat quasi & irriget.s dlli, ali Sed partem illius vaporis purissimam verisimile est vivaporibus .radiorum subleuari, & motu celerrimo mundi paulatim attenuatam cum aethereo spiritu commisceri, ut haustus ille

spiritus, cum ab aliis stellis terrae propioribus, tum praecipue i Scile, intra corpus eius fulgentior reddatur divitii fico calore perfusus & temperatus, illi perennitati est uentiuuberrime radiorum materiam suppeditet. Hoc ut opiner, moliet me immensa vis aquarum pluuialium, quae assidue in maria deuoluuntur, neque illa unquam ita adaugent, ut redundantia ultra littora sua excurrant. Cum autem ex partia aquae parte immensam halitum ac vaporum copiam existere tolere, ollae ad focum feruentes nos doceant, quo

alias peruenire dicemus illam tantam vim aquae, quam tot& tam

82쪽

& tam grandia flumina assiduo, sine ulla intermissione Iahentia,&saepe niuium liquefactarum aut imbrium aquis

aucta in m a re infundunt, si non eam calore Solis attenuatam in vapores primum,mox in aerem conuerti credimus Cum autem aeris regio finita & nunquam vacua sed plenaseinper sit, & haec conuersio aqtiae in maximam multitudinem vaporum assidud fiat, millo modo etiam illa an)plissima regio inter Lunae sphaeram & terram, etiamsi prorsiis aere vacua esset, tantae copiae vaporum capiendae satis ampla foret. Ideo oportet haec rectc considerantem fateri, aliquam huius recentis aeris partem motu mundi perpurgatam&subtiliatam aetheris spiritui misceri, dc inde il Sole ( ut de exteris stellis hic nihil dicam hauriri, ut scaturiginem illam suam uberrimam radiorum perennare possit. Nam si quis contendet illos vapores uniuersos ex aqua marina factos reseruari in aere aliquandiu collectos in nubes,& tandem per pluuias & similes causas decidere rursus in

terram & mare, nimis tenuiter rerum naturas aspicit, ac non cogitat, saepe unum, alterum, tertium, plures etiam

aliquando menses etiam in his locis septentrionalibus, ubi radius Solis imbecillior est, abire sine ulla pluuia, quid dicemus in illis calidissimis locis fieri, ubi aut nullae, ut in Aegypto, aut rarisse imae prorsus toto anno sunt pluuiae,& tamen prae caloris vehementia in illis locis mutatio aquaruinin a Ereos vapores multo est validior & copiosior, ubi colligi illam tantam sine ulla intermissione auctam vim vaporum aut asseruari dicemus pExperimur grandes vires nimis copioso aere per violentiam infuso di sirumpi, imo aeneas bombardarum machinas in multa sepe frusta dissipari, eo quod exigua pulueris

tormentarii particula igitis calore resoluta in maximam vaporis ac fumi multitudinem, satis amplum spacium pro sua corporis quantitate non inuenit. Eahem est causa cur ipsius terrae saepe latus tractus cum superiniectis montibus de

aedificiis contremiscat & alicubi perrumpatur, quando va- por

83쪽

to COMMENT, IACOB. MIL.

por terrae inclusus & in caloris resoluentis aereas partes auctus, sipaci uni iustum pro suam agilitudine no inuenit, cum natura singulis corporibus pro sua magnitudine certa loca immutabiliter assignarit, & nequaquam ferat diametrorsi

penetrationem, seu plurium corporum in unum & eundem locum inversionem. Ominino igitur credamus ruptam ac dissolutam iri uniuersi quoque mundi machinam, si hic recens ex aquis factus aEr, aut non den uo uniuersus in terram ct mare repelleretur, quod non fieri experientia testatur, aut in aetheream regionem halitus partes no reciperentur. Primunt enim, ut dictum est, cogitetur elementorum diuersitas, quo ad loci rationem. Ex sextario aquae igni admotae tanta fit vaporum multitudo, ut multo amplius spacium impleant. Deinde aestimemus multitudinem immensam omnis in toto orbe terrarum fluentis aquae, quae si tantum triduo in uno vase aut loco colligi posset, unde nihil e flueret aut decideret, haud dubie molem aquae effectura e set tantam, quae terreno globo non multo minor, si non maior futura esset. Sed haec tanta vis aquae fluentis non diem unum &alter pi& aliquot postea mens hs interquiescentis, ut plutitae sua interualla habent, sed labentis perenni cursu cum tota in amplo mari absumatur vi caloris solaris ,&conuertatur in multo maiorem vaporum & aEris molem, quim aquarum fuit, id ue assidue i Sole fiat: Credemusne hoc spacium quod inter terram Sc Lunae sphaeram

continetur,&aeris regio vocatur, eam molem vaporum

singulis momentis auctorum capere& retinere posth. Imo vero cum hoc existimare sit absurdum, potius fateamur aliquam illius recentis aEris partem in aetheream regionem hauriri & ibi subtiliatam & perfusiam Iuce ac calore vitali, refunda per radios in terram , ut quod terrae ac mari impurum ac crassum ablatum est, reddatur eidem iuxta legem iusticiae seruandam de commimicatione beneficiorum cum enore maxime, hoc est, ornatum coelestibus bonis , luce& calore uiuifico, hoc si ita est, ut omnino arbitror, poterit etiam

84쪽

etiam aliqtio modo aestimari utilitas praecipua tantor si flumis nim de catusa, cirr eoru influxu perennitatem esse oportuerit. Nam cum terra propter hominem perpetua luce

pervices illustranda& calore uiuifico fotienda&ad generatio item excitanda sit, & calor ac lux coelestis sine radio, hoc est, aetii ereo quod ain spiritu deferri ad terram non possit, eos alitem spiritus Sol ex sese gignere& effundere perpetuo sine succedente assidue materia non queat, elemen taris moles in subsidium vocata est, ut perenni fonti solarium radiorum aliquam materiae partem suppeditaret. Nec quis absurdum existimet dicere, aliquid elementaris naturae, quae est infinitis mutationibus obnoxia , misceri aethereae illi nobisistimae&constantissimae substantiae, cum sit nile quid in corpore humano fieri experiamur. Ex sanguine enim quem coxit epar ex varietate ciborum vilissimorum, saepe etiam sordidorum , cor intra dextrum ventriculum aliquam purissimam partem sorbet, reliquam maximam relinquens in venis, ad nutriendas omnes totius corporis partes. Eius sanguinis partem, quae minus pura

fuit, ad pulmonis necessarii sui ministri nutritionem percoquit S est undit, sed purissimam partem in sinistram cellulam segregat,& ex ea spiritum illum nobilem gignit, qui

totum corpus fouet& vegetat, & vitae quasi vehiculum est, cuius purissimam partem cerebro impertit, ut ibi rectius purgatus de lucidior redditus sensibus omnibus, at adeo etiam menti ipsi ministret. Si igitur in homine, qui etiam hanc ob causam dicitur, videmus ex elementaribus& vilissimis corporibus, varia purgatione, & coctione transmutatis, tandem spiritum talem effici, qui non vitae tantum, sed etiam sensibus ac menti instrumentiam idoneupraebeat: An absurdum dicemus credere etiam ex terrestri& aquea mole aliquid decerpi, quod facta multiplici atte-

iuratione&purgatione, intra aetheream regionem recipiatur,& e corde mundi, hoc est, Sole haustum, cum aeti aereo

spiritu misceatur, dc perfilsum vitali calore ac luce coelesti,

F rursus

85쪽

rursus effundat tit in terram maxitnarum utilitatum calici, qtias a fumanti b. & rebus ii ascenti b. raditis solaris confert.

Dicitatin est haec ei ius de lucis & caloris, quena raditis solaris ad ter as petieri, effectibus praecipuis. Restat alia longe maxima utilitas, qtiod idem calor, non fovendi tantum&vegetandi vim habet, sed etia in facultatem vivificandulati animandi materiam elementarem, ut quod prius vita carebat, minc vitiere, hoc est, nutriri, crescere, gignere, sentire, moueri, appetere,& alias functiones animati

corporis obire incipiat. Hoc vivifico spiritu Solis impulsa terra & quasi graui data, post victam hyemis asperitatem,

concipere, ac noua germina protrudere incipit, quae e dem spiritu largitis afficiente, copiositis nutrimentum attrahimi, de sese extendunt & dilatant, stores deinde mox semina proferunt, quae tandem caloris intensio percoquit, di ad maturitatem perducit. Arbores penil emortuae frigore, perfusae spiritu Solis propius accedentis, attrahere ex terra in medullam suam , succuna conuenientem incipiunt, ex quo cocto &digesto folia primit m enasci intur: mox flores, & ex iis fructus sese effindunt, qui calore Solis maturati semina sua,& aliquid praeterea, quod usum animanti b. in cibo praebeat, cotinent. Animantia eodem solari radio extimulata mox post brumam lasciuire es ad generationis opus cum impetu ruere incipiunt. Imo etiam si mi is & puluis terrae rigatus rore& solari spiritu perfilsus, varia animalium & insectorum genera producit.

Eodem radio Solis semina piscitum deiecta in aquas &destituta a parentibus, an iniantur solo radioru solarium contactu in infinitam illam piscium multitudinem. Eodem solari spiritu cadauer Tauri pii tres actu, in apum examina, equi in crabronum saeua agmina, Asini in scarabae ortim pigram 8e foedam cateruam di bluitur. Eodem spiritu coelesti per Solis radios effuso hirundines de aliae multae volucrum species, quae per hyemem in riparum

86쪽

pirum cauitatibus aut palustrib.arundinetis mortuae pro susiacuerunt, reuiuiscunt & subvolant, cum ex longinquis regionibus ad nos reuerti creduntur.

Ita solaris radii natura admiratione long8 dignissima

est, propter rerum, quas continet&ad nos de coelesti regione defert, praestantiain & nobilitatem, quas diximus esisse lucem, calorem, & cuin illo coniunctam vitalem quandam vim, quarum rerum utilitates, quas praestant animantibus & caeteris rebus, aliquas aestimare prodest, enumerare omnes nemo potest.

Pergamus igitur ad caeteras radii solaris proprietates, quae nouas causas, easd iustissimas praebebuiit, cur conditoris in huius unius sideris persectione sapientiam admir mur& celebremus. Primum autem dicemus de motura- dii, ubi considerari primum debet celeritas seu impetus. Deinde figura motionis, Postremo ea, quae illum radii fluxum comitantur

Dictum est supra, corporis solaris esse in motu utrod Demotu celeritatem vix aestimabilem, magis tamen in motu violen-x sim, io, quo constat Solem rapi unius horae pacto per arcum longitudine stia continentem 3 i et semidiametros terrae. At illinc ipsum rapidissimum motum corporis solaris, loli-ge vincit radiorum celeritas, qui ubi primum Sol aliquam partem sui corporis supra terram extulit, eodem momCuto temporis praecipites ex corpore Solis in terram desili-imi, eiusd loci horiχontem uniuersum illustrant , cum tamen Sol in apogaeo a terra absit interuallo i et i o semidiametrorum terrae, quod spacium, dum in suo orbe, motu rapidissimo mundi conficit Sol, sermo quatuor horas consumit. Hunc momentaneum , ut sic dicam , defluxum lucis coelestis in radio imitatur lux in aliis quod corporibus, quae ipsa quod puncto temporis se in longissima acta dis undit, & oculis ingerit, cum sonus tardius in aere

crasitore Buoritatur, quamobrem fit, ut cum eodem momento flanama pulueristolimentarii accensa cum globos ex F a machi-

87쪽

8 A COMMENT . IACo. MI L.

machina erumpat ,& fragor ille horret idus ex ipsa globi violenta extrusione existat, tameta citius flaminae fulgor procul conspiciatur, quem sonus audiatur. Eandem celeritatem lucis coelestis imitatur decursus

spirituum animalium per neruos, qui eodem momento, quo membrum quodcvlad nerito vicinum re dente tangitur in cerebrum aduolantes laesionem membri ii unciant, sic eodem momento, quo oculi attres is aliquid triste aut laetum cerebro nunciarunt, spiritus animalis per neruos decurrens, cor ferit, ut ilico vel ad depudionem mali, aut vindictae sese armet, vel ad amplectendtim bonum monstratum sese dilatet.

De saura Figura autem motus radiorum primum cum ipso cor- motui ra pore Solis est circularis. Ne enim e suo corpore avellun- μ' . tur, ut sagittae ex arcu emista procul avolant, sed solari globo adhaerent, & continuato defluxu ac perenni, semper noui spiritus est unduntur. Ideo cum suo fonte circumseruntur circulari motu primum. Deinde habent ipsi peculiarem motum rectili in eum quo feruntur maximo cum impetu, ut dictum es , pariter ad medium mundi, hoc est, deorsum,& a medio, hoc est sursum. Nam eos, qui terram

attigerunt, procul vltra eam, versuS Coelum CXCurrere, experientia probat, cum certum sit lunam soli oppositam fulgere aliena luce, quam aduersi radii solis eo aduexerunt. De iic quae Cum autem per amplissimam aetineris & aeris profun-nio tu radii ditatem feraiatur radii per illain rapidissimam mundi gyrae' ni t ' --, thoc onmino admirandum, quod in tanta sua longitudine & moriis mundi celeritate, nusquam curuantur, non helicd obluctantur, aut incertis flexibus torquelatur, sed reficissimae lineae ductum omnes cons anter sequuntur, donec per medium liquidum &nd resistens de chirrunt. Vbi vero medium aliquod crassius & diffici alter cedens attigerunt, qliod tamen permicuitate sua ad hi ictu citrantitum praebet, parum infringuntur radii sita guli in binos, qui angulum in superficie crassioris medii efficiunt, ultra quem

88쪽

angulum radius rectitudinem suam retinet, sed ut crassius medium penetrare facilius possit, nonnihil introrsum versus perpendicularem radium declinat, ut st vicinis radiis aliquid opis & roboris quasi assumat. Deinde ubi radius fractus per crastius corpus pelluciduincluctatus est, iterum frangitur& angulum constituit, post quem radius extrorsum versus, d perpendiculari deflectit, quasi iam transiturus per corpus purius, ubi minore conatu opus sit, ideo fretus suis viribus, non expetit amplius vicinorum radiorum opem, sed ad primo institutum rectissimae lineae cursum reuertitur, elim constanter tenet,

donec insolidum terrestre corpus, non amplius pelluciduincidit, ibi demum insigniter frangitur, ita ut ex puncto contasius resiliat sursum pars radii versus fontem filum, ut pilam videmus violenteriinpactam duriori solo aut parieti recta linea inde resilire. Hic duo se offerunt admiratione dignissima. Primum, quod per illam prope immensam profunditatem aetheris N aeris delapsus radius quamdiu non impeditur & rectili neae regulam seruat, nullam corpori pellucido, per quod fertur, lucem aut calorem impertit, hac ipse parsimonia sua quasi testans, se haec bona soli homini dc rebus hominis causa fouendis & vivificandis integra reseruare, sed ubi primum in aliquod crassius corpus resistens incidit, ubi eunt frangi neces le sit, locum anguli, quem fractio radii efficit,

pariter luce & calore perfundit. Haec fractio fit tantum in terrae pellucidis corporibus&in aere terra admodum vicino dc densis vaporibus pleno. Nam homines eruditi firmis rationibus probarunt, vapores densiores de nubes non subleuari in aere vltra quadringentorum stadiorum altitudinem, quae faciunt duodecim miliaria nostratia. In illos igitur crassos vapores impingens radius, cum penetrare seruato rectissimo illo cursu cuo non possit, frangitur, ut a

vicinis medio radiis auxilium petat, ut dictum est, dc in loco anguli lucis aliquid relinquit, quae lux mixta vaporum F 3 obscu-

89쪽

8S co MMENT . IACOB. MI L.

obscurae profunditati, varias illas in nubibus species efficit, ut arcus coelestis, iusticiae & clementiae Dei testis, paretia

quae imperiorum motus & mutationes significant, halones, virgas tempestatum nuncias, aurorae item illum roseum di iucundissimum ruborem, & alios nubium varie pie arsicolores & figuras. Reflexio autem radii fit tunc demum, quando is illiditur in corpus terrestre sua natura obscurum & luci minimb peruium . Ibi cum maximo impetu &celeritate illisus radius sursum versus tantem suum resilit, &in angulo, quem insuperficie solidi illius de obscuri corporis constituit, multum lucis&caloris relinquit. Est autem hoc secundo loco dignissimum consideratione & admiratione, quod certissimas leges seruant radii, dum franguntur & reflectuntur. Nam ut de fractione prius

dicam, radius medius, qui ad perpendiculum in subiectum crassius corpus pellucidum incidit, cum aliquot proximis radiis fine fractione tectissimo cursu perrumpit, ideod nullam in stiperficie crasti corporis lucem relinquit, sed longius ab illo medio radio distantes & oblique incidentes fraeti sensibilem lucem in loco anguli relinquunt, hac lege ut omnes radii aequaliter a medio distantes ad aequales angulos

frangantur. Ita reflexione vero hanc perpetuo obseruant legem, ut quantum angulum in plano obscuri corporis e se ficit incidens radius, ei prorsus aequalem angulum alter resiliens radius in eodem plano constituit. Ea immutabili lege angulorum aequalium fit, ut alias essicacitis calefaciat radius, alias languidius. Quo enim obliquius in planum Horixontis radius solis incidit, eo & reflexus radius humilior est&ab incidente remotior: sed quo altius cum sole accedente ad verticem nostrum radius decidens erigitur , eo resiliens quod rectior assurgit de incidenti iungitur breuiori interuallo, ita ut cum sol superverticem alicuius loci incidens radius perpendiculi modo ad angulos rectos in terram deiicit, radius reflexus cum decidente sine ullo imteruallo copuletur,& ex uno radio geminatus est ciatur.

90쪽

Cum autem natura generaliter omnium rerum similium coniunctioni maiores vires addiderit,& disiunctas minus est caces esse voluerit: Eandem etiam legem statuit radius

solaris, ut quo propius iunguntur, eo plus roboris ad calefaciendum habeant,&longius distracti, remissiorem calorem efficiant. Hinc est qliod orientis Solis & occidentis, item incedentis per humiliorem, hoc est, borealem etodiaci partem ante & post brumam radii sint imbecilliores, quia

longissim g disiunguntur, radius incidens&reflexus. Contra in aestate ac maxime circa meridiem radii ad calefaciendum ideo sunt efficatiores, quo reflexi decidentibus propiore interuallo iunguntur. Est autem huius legis naturae, qua diximus, omnibus rebus spius iunctis mattis robur inesse, tanta vis, ut quando plures radii ex diuersis locis reflexi alicubi concurrunt

in puncto uno, tantus calor excitetur, ut admota materia

etiam ignescat, id quod plurimis modis experiri licet.

Est etiam hoc admiratione dignissimum, quod cum radius solaris tunc demum lucem & calorem imprimat, quando in corpora terrestria & sua natura obscura & minimεpellucida incidit: multo efficacius laas ipsas res effundat iaea corpora, quae durissime & densissim8 compacta sunt. Ideoq; firmiter ac constanter excipiunt radium Sstis,quem cum in corpora incidit mollia, rara, & cessione sua quasi aspernantia aut fastidientia illistim radium. Deinde ea quoque corpora essicacius illustrantur, quae continua leuitate complanatam superficiem habent, qualia sunt metallorum exact8 limata&polita corpora, quae constant uniformi Mita tersa superficie, ut nullam maculam aut naeuum in superficie contineant, ea non modo fulgorem Solis ita efficaciter excipiunt, ut is procul in alias partes sparsus effgiem quassi Solis exprimat: sed etiam quarumcund rerum laceperfusa tu imagines, colores, figuras exprimunt, & ostendunt. Vnde illa speculorum est admiranda varietas, quae in

doctrina catoptica describitur. D E

SEARCH

MENU NAVIGATION