장음표시 사용
91쪽
quatuor in pulvere , admixto saccharo penidio vel aliare, aut in bolo datum altero Vel tertio quoque die,
Mercurialia autem videntur, non ob virtutem ania helm inticam, ut Desatillius autumavit 3 sed ob aliam specificam , qua virus feti sim enervatur ad demum exstinguitur, proficere. 1 Vid. Claude δε Chomel ea si , shori, and certain meis
Ceterum laude sua, praeter mercurialia , f. III. non prorsus defraudanda videntur haec : Limatura cu-pri , scarabaeus melotonilia , & alter mel Oe dictus , an a- gallis herba , & quae in nostris regi ombus per aliquot annos celebrata , hactenus autem a minus eruditis tantum praescripta & commendata fuit, radix bella donia se virulenta, quae si laudato S effectus praestet, qui ipsi adscribuntur, ut scilicet una dosi granorum quindecim exhibita , & ad summum ter totidem diebus repetita , omnem hydrophobiae metum tollat, certe omnibus aliis
remediis , quod quidem Optandum, praeferenda erit IJ. Ana gallis, abjecta plantula ac fere insipida , & cui ob id fortassis paucissimi fidant, se mihi ita probavit, ut semel hominem demorsum &jam primo morbi gradu
Correptum a futura rabie liberaverim. Datur ejus drachma dimidia bis in die per unam, duas , tres , quatuorVe
92쪽
hebdomades ; nec inutile est , infusi ejus patellas aliquotquotidie calide sorbere. Si majora sint vulnera, atque locus commodus, etiam decoctum illis applicari potest.
Commendationem denique merent Ur remedia duo , unguentum Neapolitanum & pitulae e X camphorae scrupulo dimidio , cantharidum grano, & mercurii dulcis grano uno semis, Ope mucilaginis tragacantae compositae quae ab mei Ihom, consummatissimo medico, inventa, R in terris Hanno veratris ante aliquot annos publicata sunt. Modus utendi is est , ut per sex menses quotidie vesperi memoratae pitulae deglutiantur, & per idem tempus Unguentum neapolitanum pisi unius vel duorum magnitudine Vulneri, candente ferro uit O , illinatur. Minus fidendum autem putamus auxilio arterio tomiae in dorso pedis institutae ; quod v. cl. Arri inius nuper proposim ca), parti ira quod una tantum observatione fclicem exitum probavit , partim quod non sine aliis selectis remediis, mercurialibus puta, curationem
peregit. Ut dissicultatem hujus chirurgiae in isto loco
Non memorem. i) Vid. Harmover. M Gain , a. I 67. 6 . St. a. I 768.33. 38. IOR. St. a. I 769. I 4. St.
Eadem remedia, quze hactenus hominibus demorsis prodesse dixi , etiam brutis herbivoris . at majore
tantum quantitate data, con Veniunt. Bestiae Vero carni UOrae melius extemplo trucidantur ,r atque tum illud Non negligendum est, ut accuratissime inquiratur, an
talis bestia vere rabida fuerit; si quidem persaepe rabies bestiam, quae momordit, non infestat: quod si cognitum demum
93쪽
demum ipsis eripere potest. Ita Vero re 8 eXpedienda est dioecisi canis faucibus, gingivis & dentibus affricatur frustum elixae carnis , idemque deinde cani sano ad de vorandum exhibetur ; quod sit devoret, signum est, canem non fuisse rabiosum ; sin autem repudiet cum anxio& tristi ejulatu , rabie correptum fuisse constat i).
i) Hoc experimentum a Petito , Chirurgo propositum legitur in Mem. cie l'Acad. des M. de PQT. Gn. IT 2 . p. 39. f. II .
Hydrophobia, quae in acutis morbis sponte nascitur , absque Venenato contagio , tam deleteria , ac canina , non est , neque hujusmodi remedia , quae ad hanc proposita fuerunt, desiderat. Repetitae & largae venae- sectiones inprimis hic conserunt IJ. i) Vid. Medic. EUvs of Edinb. T. I. n. 29.
Morbus contagiosus, & acutus, variolarum nomine insignitus , antiquis Graeciae & Latii medicis incognitus I , a Rhage primum descriptus a , & ab Afris in Europam delatus, ut plurimorum fert sententia cy), inde a seculo nono in Germania se extulit, atque inde ab hoc tempore post aliquot annorum intervalla epide mice grassari ubique consuevit. I) Contrarium quidem post Fracastorium, Zacui. Limita
nutri, Foroium, Lauroniliam aliosque plures , probare multo studio conatus est doctissimus medicus Io. fr. Halm. L. Varioliar. antiquitates, nunc prim&m e Graecise uia, Brig. I 3 3. 4. alioque , cui index praescriptus , CGrbo pejillens a Carbunculo Ae Variolis veterum i linou ,
94쪽
Ccc. HIAE Don. Willi. Trillari de eodem argumento epistolavratisi. 1736. 4. Sed refutatus fuit a IVermoso in di quur
med. de variolis anthracibuS , Hanno V. I 3 S. 4. et) Quod vero diu ante Rhaetis tempora morbus in Arabia grassatus sit, & a. s a. illuc advenerit, Cel. D. Iac. I eis e ex scriptore Arabe probavit, in diff. miscelian. obferυationes medica ex Ariahum moniamentis. L. B. I 746. 3 Notabile interi inest, quod Huetius in metianis P. I 32. memorat e X Gregor. Tiaron. L. VI c. I 4. vari Olas jam a. seto. in Gallia fuisse Observatas; unde sequitur, eas minime ab Afris in Europam fuisse illatas. Sed vide, quae LVermosus super hoc loco commentatur. l. c. p. 9. not. II. f. II 6.
Observat ille, si recte attendas, quatuor omnino stadia, & sic decurrit. 1 Primum stadium praecursoris quasi instar est , Rapparatum exhibet,ac ab Ingressu morbi usque ad quartum diem circiter producitur. Quo spatio lassitudo, dolor dorsi , nausea , Vomitu S , paVOre S , & motUS convulsivi, at hi quidem magis juniores, quam ad ultiores , corripiunt. Per tape etiam sanguis ex naribus fluit. Ιntensa febris cum siti protinus inter initia praesto est. In junioribus tamen ea mitior apparet, quam in adultis,
quorum mens adeo Blteratur. Alvus modo naturalis,
modo liquida, in ado suppressa est. Urina paullo post emissionem turbida , subalbida , aut subflava , vel sulphurea conspicitur. 2 Tertio vel quarto morbi die alterum incipit sta dium, quo symptomata hactenus memorata, praeter febrem , se subducunt, & nunc primum in facie , quam prae reliquis partibus seligunt, & manibus, post haec in reliquis membris , inque capite quoque, puncta quaedam rubra, nunc sparsim, nunc consertim, Vel utrovig
95쪽
modo, usqtie ad sextum diem paullatim erumpunt Ex quo febris valde minuitur Vel ex toto finitur, sed halitus oris foetere peculiariter incipit, & totum conia clave adimplet. Maculae cuti S pUS gradatim concipiunt,& paullatim in pullulas lenticularis magnitudinis elevantur , halone rubro cinctae. 3) Ab octavo ad undecimum diem , quibus tertium stadium continetur , pustulae ulterius usque ad pisi magnitudinem assurgunt, & depressum hactenus verticem dimittunt. Calor rursus increscit aliquantisper ;facies nonnihil tumet; fauces dolent ; oculi saepe inflammantur; pustulaeque suum halonem rubrum amit
tum stadium constituunt, maturitatem consecutae , flavescunt, atque partim siccantur, partim rumpuntur, Autrobique in crustas abeunt, quae vel sponte defluunt, vel ab ipsis aegris decerpuntur , areolis subrubris incute aliquamdiu remanentibus.
i) Ηoc stadio usque ad finem morbi Ill. Stoerhius saepe verum pus in lotio conspexit ann. med. II. p. 162. quod mihi quidem nunquam adhuc visum. f. III.
Atque sic quidem cum variolis benignis sive simplicibus comparatum est; quae in se nullum periculum habent, atque adeo, quamquam rarissime, sine omni febre essiorescunt, nec medicamentis indigent. Vocantur eae vulgo etiam discretae & consuentibus tamquam malignis opponuntur. Sunt vero illae his interdum multo perniciosiores ; multaque symptomata , qUMmoxime periculosa, in discretis solis eveniunt. Siquidem non tam a purulentae materiae copia, & multi:u-
96쪽
dine variolarum, quam ab aliis circumstantiis, exitium imminet. Perraro fit. ut aliquot diebus ante febrem, vel ipso primo invasionis die, pustula una vel plures majores in facie , collo , aut brachio erumpant , & confestim pus concipiant; Muiser-pox angli S appellantur. Atque hae faustissimum morbi eventum promittunt. Interdumque etiam bubones sub axillis ante morbum subnascuntur, ejusdemque benignitatis signum exhibent.
Aliquando etiam , ut ut raro , docti quidam viri evenire contendunt, Ut materia morbi non macularum atque pustularum specie exterminetur , sed sub febre successive per sudores exhalet ac diffletur ; unde vero morbosa gravia pathemata post haec in corporibus plerumque procreentur. Num Vero reS ita unquam acciderit, uti spectatores egregii sibi eam conceperunt, mihi non valde credibile videtur, propterea quod de ejusmodi aegris nondum compertum fuit, an pol haec in alia epi-demia immunes a variolis manserint , neque subtilitas mi asmatis in hisce cassibus cum infaustis eventibus subia secutis bene congruit. g. II 8.
Hactenus de variolis benignis. Nunc vero sciendum est , eas haud infrequenter , & subinde adeo epidemico more , ab hac recta via , in superioribus descripta,
aberrare, tumque malignas cognominari. Quas mihi, ex parte, Videor protinuS eX eruptionis modo cognos cere , cum non maculas, sed papulaS reptaesentent.
Ejusmodi vero sunt latae, depressae, Verrucosiae ad discretum genus pertinentes , Vibicatae, lividae , halone
nigro cinctae, sanguinolentae cruorem rubrum vel ni grum tenuem fundentes, nec non VaritS eXanthemati
bus , aut majoribus pustulis nigris intermistis, & diar rhoea , mictuque, aliiive proiluviis cruentis ilipatae.
97쪽
Non raro accidit, ut erumpentes confestim pustulae tertio vel quarto post die, cum jam maturescere debe rent , lividae & subcruentae evadant, maculis nigris per totam corporis superficiem sparsis; quae variolae, ex confluentium genere , intra unum vel alterum diem hominem jugulant. Saepissimeque hoc tempore sanguis tenuis ex diversis partibus , maximeque urinae itinere, egreditur. Atque hae omnes variolae cum febre maligna se ostendunt; plerumque aut citius aut tardiuS, quam benignae , erumpunt; ex parte quoque iterum disparent; ad maturitatem aegre perveniunt, & prorsus non suppurant; aut si aliquatenus id eveniat, in crustulas vertuntur non sine magna molestia, calore febrili nunquam se remittente.
Post: primum stadium alvi dejectiones putridae, vomitiones , & motus convulsivi interdum accedunt, saepeque recurrunt. Facies omnibus insigniter intumescit, vox admodum rauca fit; & respiratio laboriosa ac suffocatoria. Febris praeter haec nova ubique accenditur in suppuratorio stadio , multo quam primaria periculosior, suppuratoriam vocant; sub qua aegri plerumque e vita abripiuntur die decimo, undecimo, & decimo quarto, interdumque vigesimo primo demum, modo convulsionibus tentati, modo a poplexia, aut suffocatione oppressi. Pessimae vel in ipso morbi apparatu necant.
Copiosior salivae fluxus in ipsim hanc febrem suppuratoriam plerumque incidit, aliquot dies perdurans, modo bonus, modo malus. Quem tamen etiam subinde in benignis & distinctis variolis observare licet. Plurimi aegri, quos alvi iluxus nono aut decimo morbi die, vel interdum citius exercet, incolumes eVddunt, etiamsi variolae maxime pestiferae videantur.
98쪽
At pessima diar rhoea est, s faeces gri sese, summeque
foetidae excludantur, & flatus perpetuo erumpunt. Confluentes medium quendam quasi locum inter benignas & malignas obtinent , & salivet e fluxu nunquam non , persaepe etiam di arrhoea judicantur , quae plerumque in supra dictos dies incidit, interdum vero cum incolumitate aegrum a primo die usque ad nonum vel hindecimum prehendit. Eaedem vel pure bono scatent, vel crudiore latice acri, tenui, pallido, & qtro dammodo pellucente ex parte repletae sunt; unde cristallinae cognominantur. Suntque illis aliquando etiam majores bullae interspersae , ex quibus ruptis humor e L fluens vicina loca erodit. Pars magna ichoris in sanguinem , Ut Videtur , resorpta, pustulas flaccidas & vacuas aliquantum relinquit ; unde siliquo strum nomen Obtinent. Verum hoc qualecunque genus crystallinarum pustularum non modo in confluentibus, ted etiam in discretis interdum occurrit. g. II9. Equidem ex naturae lege variolae in cutem erumpere consuerunt, quod nemo ignorat; non ideo tamen
negandum est, quod multi docti viri faciunt, illis etiam interdum & rarissime viscera & intestina laborantium, Vel laryngem, aut oesophagum conspurcari. Quod quidem, nisi per extispicia compertum fuisset I), ego
etiam negarem; certeque ad id credendum squamulae per alvum copiose eXcretae , Vel vomitu etiam rejectae, me non adducerent et . I ) Unum tantum testem hujus insoliti phaenomeni, sed fidei probatissimae , hic allego. Justitim Gos r. Glinatum
99쪽
a uo argumento usum videas, post alios , Sim. Paul. Eiθὸherum in Progr. de υariolis in internis partibus. . I 2O.
Qui malignas variolas superarunt, iis saepe buboneS, parotides, furunculi. aliave ulcera difficulter sanabilia, ossibusque cariem facile inducentia nascuntur ;aut febris lenta succrescit; aut alius exanthematicus morbus acutus succedit. Alii caeci, aut stir di, aut muti fiunt, aut nervorum resolutione in extremitatibus corripiuntur. Alii an longos pulmonum morbos incidunt. Sunt etiam, qui graviore erysipelate pedum livido adficiuntur, & protinus nunc pereunt. Sunt denique, qui insultu a poplectico subito exstinguuntur. 'Verum etiam variolae benignae suas metastasses, licet leviores, interdum habent, ophthalmias, febres nocturnas , tusses. Ulcera &. pustulae corneae, staphylomata, S leucomata utrobique, multo frequentius vero in confluentium genere, oriuntur. Quod & maxime cutim effodit & scedas cicatriculas ac foveas relinquit, & coalitum narium palpebrarum , & gulae I producit.
Quamquam per contagium transferri variolas certissimum est; incertum tamen est, & prorsus obscurum, utrum natura ex se ipsa morbum proferat, an adventi-tius ille tantum sit, & a primo suo ortu saltem in Europa talis fuerit, quemadmodum plerorumque fert opinio. Postremum quidem ex natura ejus contagiosa apparet, observationibusque fide dignis confirmatur ;nec prius tamen probabilitate omni caret, imo, me judice, multo probabilius est, propterea maxime, quod ozacta tempora in accessu suo ac reditu, non minuS ZO
100쪽
in duratione observat morbus, nec ex contagio se in alios sive singulos, sive per societates ma oreS Vel in OreS copulatos, semper profert. Quapropter etiam nec In aere, nec in tempestatibus, nec in regionibus causi morbi universalis recte quaeritur; multoque minus ex aliis hypothesibus recentiorum medicorum
Liseri, Paullini. Si obrii, Marescotti, W0oduardi, Vi0lanti, Hahuii stim cienter explicari potest; ut Halinianam tamen omnium verisimillimam esse censeam. g. 122. Ceterum circa variolas sequentia adhuc momenta notari & considerari merentur.
1 ) Omnes pene populos ac homines iisdem in se stari s nec embryonibus quidem exceptis, sive mater durante graviditate illis laboraverit, sive non laboraverit. a) Epidemico more eas plerumque grassari; sed aliam tamen epidem iam altera esse perniciosiorem. 3 Dum languet morbus, paullatim illum cedere alii, maxime exanthematico, miliari, morbilloso, scar- latino, & variolis spuriis. Qui semel eum expertus est, rarissime altera vice, multoque rarius pluribus isto prehendi. Ubi tamen cautio adhibenda, ne , si illa observatio occurrat, variolae spuriae pro veris habeantur. Ceterum id non vulgare est, quod ex insignis practici ore Pechlintis habuit, visas sibi semel dextra parte variolas , sinistra morbillos , diviso ad perpendiculum