Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectiones ad institutiones Justiniani in usum Regni Neapolitani. Liber 1. 4. “Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectione

발행: 1778년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류:

51쪽

so Prael. ad Instit Iustin. Lib.I. o. u. eis scilicet per judices recedi non poterat d. q. R. h. t. Ratio igitur judiciorum pati non debuit, ut

ante sententiam responsa jurisconsultorum litigantibus innotescerent. Cons. Hei nece. in antiquit. Roman. h Ceterum jurisconsulti publice adprobati non tantum responsis, sed & scriptis inclaruerunt scriptis autem non minoi auctoritas. Obsectarum tamen dissidia eadem saepissime inter se contraria erant. Inde jurisconsultorum inter se conflictus, & ob discordes ipsorum sententias maxima incertitudo judiciorum ante Valentinianum fuit. Proinde ab eo cautum , ut quidam tantum jurisconsulti in judiciis auctoritatem haberent d. . un. C. Theod. de respons prud. Uerum hodie responsa jurisconsultorum omnium in pandectis ablata aequam juris auctoritatem obtinent l. I. C. deven iur. enucl. Nunc, quod superest , de jure non scripto pauca subnectamus. - XU. Ius non scriptum consuetudo dicitur. Ea diuturnis moribus introducitur , neque diversama jure scripto vim habet ε. 9. At. Id ita placuit,

quia differre non videbatur, utrum per sussragia populus voluntatem suam declararet, an rebus ipsis,

& facto t. a1. F. do legib. Hinc in scripti juris

ambiguitatibus consuetudo vim legis obtinet l. 38. . eod. Ceterum si dubitetur, an aliqua consuetudo re vera sit introducta , de ea tria quidem probari debent, temporis scilicet diuturnitas, actuum frequentia, & eonvenientia cum recta ratione . Quod ad primum, nusquam est in jure civili cautum , quantum temporis requiratur ad consuetudinem introducendam. Falluntur igitur, qui, consuetudinem decennio introduci statuunt: rectius vero res isthaec remittetur arbitrio judicis . Is enim

52쪽

De iure natur. Gent. oe civ. s Ienim rebus accurate perpensis, prudentia , & religione sua opportune definiet, an consuetudo sit 'introducta. Idem de actuum frequentia dimimesto . Nam de ea quoque arbitrio judicis pronunciari jubet Imperator in I. I. C. quae sit foug. consuet. Nihil interest tamen , utrum judiciales, an extra judiciales sint actus , qui pro consuetudine probanda allegantur. Quod enim actum judicialem ea in re memorat Ulpianus in I. 34. F. de te ib. id prudentissimum quidem censeri debet,

necessitatem tamen haud habet. Vide Donet t. com-

XVI. Postremum, quod in consuetudine requiri diximus, est convenientia cum recta ratione. Nam , ut scribit Constantinus in I. a. C. qua sit v. consuet. consuetudinis, in que longaeυi non vilis /esi auritoritas , verum non usque adeo fui

valitura momento, ut rationem vincat, aut i

gem , In eo tamen Constantini rescripto maxima odifficultas occurrit. Ibi enim scribit ConstantinuS , legem a consuetudine vinci non posse. Id Uero aperte pugnat cum l. 32. J. de legib. Nam ibi definit jurisconsultus, ipsam legem per consuetudinem abrogari posse. Cujacius ad discordiam componendam Constantini rescriptum intelligit de conflictu senescentis legis, & nascentis eonsuetudinis, quae nondum sit confirmata. Eam igitur tribuit Constantino sententiam, legem jam senescentem , nondum tamen extinctam nascenti consuetudini cedere non debere ad tit. β. de iusi. πytiri Verum inus ille longaevus, quem ibi memorat Constantinus, Cujacium omnino refellit. Firmatam enim oportuit consuetudinem esse, cujusulum Constantinus longaeυum appellat. Projnde D a aliter

53쪽

. aliter ego rem componendam existimarim. Finge igitur, Constantinum per rescriptum illud consuetudinem aliquam abrogasse; finge etiam, dubitasse Proconsulem, num nova Constantini lex consuetudinem illam abolere posset : ita sane nulla dissicultas erit in Constantini rescripto. Id scilicet eo pertinet, longaevam ipsam consuetudinem cedere debere legi, quae recenter a Principe scripta fuerit. Neque enim adeo pollere consuetudo potest , ut legem vincat adversus eam a Principelatam.

TITULUS III.

De jure personarum.

IUrisprudentia id unice spectat, ut jus suum euique

tribuatur : ejus igitur simplex,& unicum objectum est jus cujusique suum. Proinde falluntur interpretes , qui triplex constituunt jurisprudentiae ob Etiam , personas scilicet, res, actiones. Nam tria isthaec perpetuo jurisconsulti spectarunt potius veluti summas juris rudentiae materias, quam veluti distincta ejus objecta. Cons. Huber. digress 4. I.

Error autem interpretum inde fortasse manavit, quod personae, res, actiones in institutionibus separatim exponuntur. Eadem vero methodus & in pandectis observata fuit. Ibi enim a quinto ad se. ptimum usque titulum de jure personarum agitur; octavo parcissime quidem de rebus. Inde statim devenitur ad actiones, quae libros pandectarum sere omnes Occupant. Passim tamen, ab actionibus oc

54쪽

De iure personarum. S3casone desumpta, exhibentur omnia, quae ad res, aut personas pertinent. De personis autem sermonem instituentes primum omnium illud advertimus,

inter hominem , & personam maxime distinxisse

juriscon sultos. Hominem enim dixerunt, cuicumque obtigisset humana mens in humano corpore rhinc servis etiam id vocabulum tribuerunt. Contra personam appellarunt eum dumtaxat, cui sabiem status libertatis esset. Proinde personae voca. bulum servis plerumque denegaverunt. In praesenti autem loco Tribonianus & liberos, & servos producit in scenam. Rectius igitur hunc titulum inscripsisset de iure, vel flatu hominum , ut iapandectis est factum. Sed, his omissis, diversas hominum divisiones seu hic, seu alibi in jure propositas expediamus.

II. Primum omnium homines distingui possunt vel naturalis, vel civilis juris intuitu . Respectu juris naturalis primo homines distinguuntur in ma. res , & foeminas. Nam hermaphroditos & experientia refellit, & jus civile negligit. Hinc ejus

sexus eos Mimandos pronunciat Ulpianus, qui magis in ipsis praevalet t. io. F. de stat. hom. In multis autem juris articulis deterior est conditio scemina. Tum, 'Uam masculorum l. o. F. eod. Ibi quidem non definitur, quibus in casibus id fiat ; eo tamen reserri possunt species generatim omnes, in quibus dignitas sexus spectari debet argum. l. I. F. de fe-nat. Non desunt tamen in jure casus, in quibus conditio foeminarum est melior. Uerum in ejus modi speciebus privilegia mulieribus conceduntur ob sexus infirmitatem. Ita quidem ob sexus infirmitatem mulieribus non nocet juris ignorantia Ly. P de jur. 2' fati. ignor. AEquum est igitur ,

55쪽

si Prael. ad Iustit.Justim Labr. Tit.III. in ipsis deliciis ob iuris ignorantiam admitti solitis cum foeminis indulgentius agere. Id ipsum tamen intellige, si ob juris civilis ignorantiam delinquatur . Nam in delictis jure Natura vetitis mulieres juris ignorantia excusare se nequeunt L38. q. a. θ. ad leg. Iul. de adult. Ill. Rursus juris naturalis intuitu homines distingui possunt in natos, & nascituros. Homines

in ventre matris partem maternorum viscerum

censuere Stoici Plutarch. de placit. philos s. I s. Eam vero philosophiam amplexi sunt quoque juris consulti r. F. de inspiciend. Neutr. Hinc addubitari queat , an impunis abortus sit matri ex regulis Romani juris. Ea in re interpretes dissentire video. Cujacius post Accursum ad ι . f.

de extraord. crimin. eo inclinat, ut, si foetu jam animato fiat abortus, capite mulier puniri debeat; sin primis in mensibus,&'nondum animato foetu,

coerceatur exilio obserυat. I9. 9. Partus autem

nondum animati abortum levius esse facinus inde probat Cujacius , quod ad multitudinem imminuendam in Civitate eum Aristoteles adprobarit polit. T. I9. Eodem pertinere scribit, quod ipsa

Dei lex abactorem foetus non animati pecuniaria poena puniverit ; contra capitis poenam statuerit adversus eos, qui partum animatum abigerent exod. 2I. Uerum ea in re Aristotelis quidem auctoritas frustra allegatur. Is enim cum iaculo & ipse errans falso censuit, primis in mensibus foetum in utero anima, & sensu carere. Exodi vero locus fallem ex versione divi Hieronymi eam scelus distinctionem haud firmat. Aliunde nos non de legibus Iudaeorum , sed de jure civili quaerimus . Ex jure vero civili nulla lex hactenus producta fuit, . quae

56쪽

De iure personarum. I squae pro scelus abacti diversitate diversas poenas adversus abactores irroget. Nam nil tale probat

lex 38, 3. 3, ff. de poen. quicquid secus ita tuat

Antonius Matth. ad libri s. F. tit. S. c. I. IV. Licet autem Romanae leges eam partus distinctionem ignorent, exploratum est tamen in ju re civili, aliquos saltem abortus puniendos esse. Definiendum igitur, quos tandem abortus jus cuvile puniat. Ea in re ipsae matres distingui de bent ab extraneis , quorum opera abactus sit seditus. De extraneis apertus est Pauli locus in l. 38. g. s. de pinu. Sic enim ibi. Qui abortionis, aut a

matorium poculum dant, ex se dolo non facianx, ymmen quia mali exempli res est, humiliores in moralium , honestiores in infulam , amissa parte bonorum , relegantur a quod si eo mulier, aut homo perierit, summo supplicio afficiuntur . Quod ad matres, sub libera quidem Republica nulla poena

coercebantur olim , quae sibi partum abigerent. Veterum ea de re testimonia produxit Noodi. in Iul..Paul. 9. Severi tandem, & Antonini rescripto justae uxores sunt ab iis distinctae, quae extra matrimonii vinculum concepissent. His ex jure veteri abortus fuit impunis adversus justas u*ores Ob abortum exilium temporale suit indictu' t. 39. ff. eod. Horum vero Principum rescriptum mire convenit cum jurisconsultorum philosophia . Nimirum , ut supra monuimus, censu. runt jurisconsulti, partum in utero maternorum Viscerum partem esse. Proinde mulieri, quae nupta

non foret, abortum oportebat impunem esse. Idem in justa uxore obtinere noluit SeveruS, RAntoninus, ne ejus improbitate spes parenti, heressamiliae interciperetur. Poena igitur abortus adversus D uxores

57쪽

uxores repeti debet ex injuria viris illata aest. eod. Verum ex regulis Christiani juris partuuin utero distinctus a matre est . Apud nos igitur mulieribus quibuscumque, bomicidio semet intemdicto, etiam conceptum urere , dum sanguis iae hominem delibatur, dissolυere non licet Tertuli. in apologer. Quapropter in Regno hodie, ut passim alibi, aeque o uniuntur , quae sibi partus abigunt,

seu ex justo 'matrimonio, seu vulgo conceperint. Ex regulis tamen Romani juris apud nos abortus crimen extraordinarium censeri debet: hinc arbitrio judicis vindicari solet. Cons. de Franch. &ad eum de Luc. decis. 329. V. Argumenti utilitas me ad aliam quaestionem hic vocat. In pluribus scilicet juris articulis par tus in utero vel sibi , vel aliis prodesse potest . Videamus igitur, quae privilegia adhuc in utero partus habeat, & quatenus vel sibi, vel aliis prodesse queat. Si de ipsius partus commodo aga tur , ei leges perinde favent, ac si natus jam esset L 7. st . de stat. bom. Hinc supplicium praegnantis ad partum usque differri placuit t. 3. st

de poen. Praegnans etiam humari non debet, antequam ei laetus excidatur l. a. f. de mora. infer. Eodem pertinet, quod si intestati vidua uterum gerat , filio quidem superstiti pars quarta tan tum hereditatis assignari debet ; reliquum servan dum est vectri. Incertum est enim , quot naici possint, & partus tergeminorum haud infrequensi. 3- F- s pars bered. per. Ita quidem jus est, si

de commodo ipsus partus quaeratiar. Verum si de aliorum commodis sit controversa, partus in utero alteri prodesse non potest, nisi vivus si natus,

S pleni temporis d. l. 7. st. de sar. hom. Ita sa

58쪽

De iure personarum. s ne filii quidem hereditatem matri ius deseri; et

tamen mater succedere nequit, nisi primo filius vivus sit natus; deinde nisi tot praeterlapsi fuerinta conceptione menses , quot in jure requiruntur , ut partus vivere possit. Materia isthaec in heredulatibus praesertim, ac substitutionibus usus est celeberrimi . Proinde res ipsa flagitat, ut videamus de mensibus, in quibus jus civile partum vitalem censeri jubet. VI. Ab initio Romani veteres rerum naturalium sat ignari ex eo, quod plerumque fit, demensibus vitalibus judicarunt. Nono autem, aut decimo mense post conceptionem plerique nascam tur . Septimo igitur, aut Octavo mense natos Vbiales non censuerunt Gell. no I. Attic. 3. I 6. E.

nimvero ipsa experientia paulatim docuit , partus etiam septimestres vivere posse. Ita eo deventum, ut & septimo mense nati vitales existimarentur ι. 12. β. de flat. bom. Septimo igitur mense nati aliis etiam prodesse possunt , modo vivi sint eduti . Quin licet execto ventre , aut non integer eo mense nascatus aliquis, is quoque aliis prodesse potest l. 32. f. de liber. oe post. Menses autem in ea re solares jurisconsulti spectandos monent. In eo scilicet argumento Hippocratem potissimum sequuti sunt veteres, ut constat ex d. ι. I 2. f. desar. hom. Hippocrates vero in tempore genitali . definiendo menses solares perpetuo sequitur . Hinc in partu vitali, qui septimum saltem mensem inisgredi debet, dies requirit centum , & octoginta

duos cum parte sequentis in Gibr. περι ε ταμ- .

Eumdem autem Hippocratem sequuti iurisconsulti in partu septimestri septimum mensem plenum non requirebant. Aperte enim Vlpianus edicit,

59쪽

justo tempore videri natum, qui die centesimo mctogesimo secundo post conceptionem sit editus I g. uit. f. de furs , oe legitim. hered. Non minus igitur ex Hippocratis , quam jurisconsuli rum sententia vitalis est scelus , si mulier pariat sub initia septimi mensis. Proinde, ubi apud Paulum legitur septimo mense pleno partum Uitalem nasci oportere, sexto legendum existimarim

4. sentent. v. s.

VII. Ex dictis hactenus liquido constat, in iure vitales censeri, qui septimo, nono, aut decumo mense nascuntur. De partu es imestri nil quicquam apud jurisconsultos occurrit ; eum etiam vivere posse negavit Hippocrates in libri τ'αι τροφ.

Hinc passim post Cubcium tradiderunt interprmees, laetus inimestres vitales non censuisse jurisconsultos. Eamdem sententiam sunt amplexi prast matici . Hinc per Sacrum Consilium pronunciatum refert Afflictus, patrem in dote materna mctimestri filio non succedera detis. 236. Verum eam hodie sententiam experimenta refellunt. Constat enim , complusculos inimestres in lucem editos ad extremam senectutem produxisse vitam. Aliunde ratio reddi nequit, cur vitalis sit quidem septimestris, octimestris vero vivere nequeat. Vid. Paul. Zacch. quas . medicoteg. tιbr. I. rin 1. quas . . & Carol. Drelincuri. in quali. de vivaci octime'. Neque vero ex flentio jurisconsultorum inferri potest , partus ictimestres olim apud RO.manos vitalas non fuisse habitos. Ubi enim juris. consulti dixerunt, partus septimestres vivere posse,

tacite etiam octimestres vitales agnoverunt. Sane

Caecilius comoedus ille vetustissimus jus Romanum non ignorabat- Is vero in mensibus genitalibus

60쪽

percensendis octavum non praetermisit apud Gel. lium uoti . Attie. a. Io. Sic enim ibi. Insoletne muιier decimo mense preere 3Pot, nono etiam, septimo , atque octavo. Utcumque id apud Romanos suerit , exploratum est hodie, partum inimestrem vitalem esse. Pro inde ejusmodi scelus apud hos aliis quoque pro desse debet, modo vivus nascatur argum. i. 7. fde stat. bomin. Sed, his omissis, expediamus, in tra quot menses posthumos nasci oporteat, ut justi liberi habeantur , & parentis praemortui here ditatem petere possint.

VIII. Pridem observarunt rerum naturalium periti viri, intra nonum, aut decimum mensem plerosque nasci ; perraro ultra decimum mensem detineri laetum in utero Hippocrat. περι οκταμην r. Quapropter eos tantum, qui intra decem menses

a morte patris enascerentur , justos liberos haberi voluere Decemviri. Si enim longius spatium j sto partui praestituissent , perieulum erat, ne per stupra invaderentur hereditates alienae. Cons. I cob. Gothosire, in probat. ad rab: 4. Iure igitur Antejustinianeo in lucem editus post decimum mensem a morte patris ab ejus hereditate repelle batur ι.3.3. II. F. de suis texit. Passim tamen

tradidere doctores , ab Ustiniano justum pariendi

tempus ad undecimum usque mensem suisse pro ductum novelι. qq. m. Verum id nequaquam ab

Imperatore cautum. Ibi quidem declarat Iustinimnus , duodecimo mense a morte patris justum milum nasci non possis inde autem non licet imferre, justi partus spatium ad undecimum mensem post patris obitum extendisse Iustinianum. Mensit

enim duodecimus ibi memoratur, quia μει spe

SEARCH

MENU NAVIGATION