Augustini Mascardi Romanae dissertationes de affectibus siue Perturbationibus animi, & Ethicae prolusiones. Nunc denuo typis editae

발행: 1667년

분량: 583페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Aug. Mascardi meus, sed ira, quam zelus iustitia format, inquit Gregorius, & doctrina & sanctimonia magnus . Ego interim perturbationum inulacris de pectore, quod in sederant,deturbatis,omnem remouisse a me superstitionis opinionem, & cum i amico in gratiam me redi)ste non ambigo . Utinam tam stelix in beneuolentia quoque vestra promerenda, quam in ca-

Ptanda sitidiosus. C Η ARIDEM V S, diue de litterarum Burijs ad animi

cultum traducendis.

QVod ab Atheniensibus usurpatum

sapienter legimus, ut Ioui post - vindemias quidem,sed a mustimaturitate ultima, solemni die libarent, inique vim salutarem omnibuS pre- Carentur , id liceat mihi Decembri tandem mense, ad seram hanc studiorum meorum instaurationem auspicato tr ducere . Quod igitur bene vos, bene me N. N. nunc primum bonarum artium Procreatrici sapientiae,post alios omnes suadelae poculo praelibamus ; & cum facunda praeludentium tempestaS Opportune detonuit, tum demum Vocula ne

332쪽

nescio quam, in commiani silentio ex Plicamus; ut quoniam exaudiri a vobis, Cae teris declamantibus , aegre potuitat, honestissimum hoc saltem faciat, ab

aliorum taciturnitate compendium . Fuissent Musarum haec sacra a nobiS re-. Petenda maturius ; neque ego labores meos a doctissimorum virorum conso

tio hactenus segregassem; nisi pormia tuna blateronis audacia consilio meo, vocibus improbis intercessisset. In hominem videlicet incidi, qui se e coelo delapsum exploratorem, & veluti ab Ioue legatum, ad res mortalium inui

sendas, ferrea non minus Voce, quam fronte iactaret. Publicum se humani generis paedagogum , medicum, Esculapium: nullius metuentem, omnibus metuendum; extra fortunae aleam constitutum, supra naturae fines evectum 3 regibus magis inuidiosum , quam regni inuidum; extorrem patria, ciuem Vnia . uersitatis 3 decoctorem auri, vindicem libertatis ,r uno verbo Diogenem Cynicum. hic enimuero splendidus phil sophiae parasitus, sapientiae sycophanta ucircumforaneus virtutis circulator,

sophista necessitatis, hic inquam e ste quilinio adlatrans praetereuntes, incomditam vocis asperitatem ad conuellenda d0ctrinarum ornamenta detorquet . . QM,

333쪽

2 2 Aug. Mocardi s , quo mortales ruitis, stolidum genus , & staudibus opportunum pquam inanis per antiquorum membra uas, ac literas meditatio vestra est pquam fatuae lucubrationibus sudandiampades , ut vestri, aut alieni nominis aeternitati praeluceant i impallescitis chartis literata contabescentis gloriar mancipia,atque inter librorum aceruoS, per vigilias, ac labores vitam non tam producitis , quam prodigitis; ut vitaevmbram, sub immortalitatis nomine,ab opinione doctrinae post humanitatis. necemtatem ultimam emendicetis . quam dum summis mentis angoribus aut pa-

raris, aut paritis, inanissimi talicitatis

posthumae captatores, ad posteros pro 'locatis . Mortales, heu mortaleScredulum genus, & mar sortis ignarum lRn tanti est pubescentem aetatis florem ad erudita literarum spineta lacerare r. virtutis otium literario negotio proscribere et animi tranquillitatem ingeniosis sollicitudinum aculeis iugulare: corporis valetudinem doctis morborum fur17s deuouere: ad aram Palladis, utiq; Gorgoneae, humanae vitae solatia ma-

f rς , Vt incertus nescio quis haeredis

.ma: rumusculus, non audituros olim

cineres surda titillatione sollicitet in sepulcro ' ita ne in doctrinarum regno,

334쪽

l Prolusiones Ethicae. non atramento, sed sanguine perennia talis decreta scribuntur λ ita in stientiarum theatro nullum stabit laboribus tuis simulacrum par, nisi literata des tigatione' fatiscentem, animam prius agas, quae deinde inuadat in statuam . illamque tuo spirare spiritu ad aeternitatem doceat Θ mortales. bona verba

mi homo: tragice satis declamatum hactenus, vel potius latratum est: & ut

nondum , quae cupiebas omnia , in literas euomueris, quae tamen sint futura, si pergas, caninae bilis eiectamenta iam video. obuiam igitur eundum dedecori, silentio tuo censeo . Ais tu ex Cynicorupraescripto & assines vestros succenturiatos Stoicos , ad insaniae propugnationem educis e porticu ) nihil ad vitam

cum Iaude traducendam con erre humanbrum studia doctrinarum . Virtutis opus honestatis unius manu ingeniose dolatum, ineptas scientiarum caelaturas, otiosa veluti parerga, negligere.

Ciuilem virum solido seuerioris sapie

tiae nutrimento pastum, lacteam illam disciplinarum spumam, mellitos et quentiae globulos, medicatas Poetarum offas aversari. , robustum, ac masculum virtutis vultum, nativa pulchritudine efflorescentem, adstititium meretricia

siue candoris, siue ruboris lenocinium

335쪽

detestari. Generose tu quidem, atque in 'speciem splendide; vi leo plane videri

potueris, nisi canis esses. Ego vero calumniae praeuaricari iam caeperam, cum bracteatae virtutis crepitaculum, & c noras personatae sapientiae nugas, cynicum animal, inanitate plenallimum ostentaret. Verum ut propius accessi, bullas illas , verrucasque sermonis Penitus introspexi, germanae virtutis

imaginem venari diligenter potui, sis liciter inuenire non potui . Adesdum igitur Diogenes, famae mancipium sugiatilium . in ipsa despicientiae prosessione superbissimum, tympanum seueritatis, ignorantiae tintinnabulum, adessium c pitulum doliare, obsonator inediae, impudentiae ludio, & poenas procacitati debitas, veritati persolve. Humanas

disciplinas ringaris licet,& Stoicorum fidem implores ) tantam ad excolendos

animos efficacitatem afferre statuo, ut admirabili consensione ad mortalium Relicitatem cum ipsa virtute conspirent quod ego dum paucis probo, vos obsecratos diligenter pervelim N. N. Vt a

Maximi Tyrij dissertatione sane luc

lenta , quae in eodem argumento Versatur, avocare tantisper animum, pro

'estra humanitate velitis; ne si diutius

in an cenitate illa ingenia prope diuini

336쪽

Prolusiones Ethleae 28svestra haeserit cogitatio, me diuersam

penitus insistentem viam, inopinato destituat. Qinesitum olim a viris non insipientibus memini , cur elegantia doctrinae nunquam sit ab humanitatis laude seiunctat an quia nulla fere nisi clemens, mitisque natura, ad excellentis doctrinae cultum, & admirationem incitatur λ an potius quia bonarum

artium tanta vis est, atque praestantia , ut illarum praesidio natura, caeteroqui contumax, agresteS mores exuat, in duat liberalesὸ ita omnino arbitror,Auditores , studia enim uniuscuiusque in mores paulatim commigrare viri sapientissimi docuerunt: ut non immerito nomen ipsuin humanitatis , ad summarum artium facultatem, literatorum vulgus, communi populorum consensione traduxerit. In Climaeo Adonidis artia. templo, leonem regium, ac ferum l. II. e. animal mansuescere; Indorum elephan- 3- Οtes tum maxime barrientes,& seruitium

indignatos cantiunculis demulceri, si disti .

quis anteamirabatur, nae ille discipli- istud narum vires ignorat, ad efferatos, & in Causio. Omnem Vesaniam prolapsos hominum animos emolliendos. Praeclare siquidem in hanc sententiam Ouidius.

Adde quod ingenuas didicisse fideliter

artes i

337쪽

Aug. Massardi Emollit mores, nec sinit esse feros. Praeclarius tamen autor Ouidio praestantior, in legibus Plato, hominem eruditionis ope subactum, mitissimum animal, ac plane diuinum dixit, inerti

ditum autem , ac rudem, serocissimum, ac maxime indomitum appellauit. Nimirum Orphei voce truces animae, & in belluinam feritatem degeneranteS reuocantur ad humanitatis iura , legesque naturae Amphionis suauitate mortales, durum Deucalionis.genus, ac meri lapides ; commouentur; in Helicone, n tali musarum iugo, venenata serpenitim spicula retunduntur; ad aurei conspectum rami acerbus inferorum nauta ma-

. . . . . e s

turescit ; & ii sacra in loco possumus adhibere, ad Dauidis numeros malus Saulis hospes agitato parcit hospitio ;hoc est , ut uno verbo concludam , OntumaΣ , ac serus animus placido musa rum commercio sese frangit, ac mitigat; quod adeo cum veritate consentit, ut inter Graecos philosophantes eruditionis antistes Plutarchus,non mediocriter

Marcio Coriolano, & Caio Mario iure succenseat, quod quia Musis, & Gratijs non litassent, inhumano quodam im

Petu abrepti, turpem, ac foedum rebus luis exitum inuenerunt. Sed liberius

minQr, quam par esset nostra haec euagatur

338쪽

vrolusiones Ethica et 8

gatur oratio. Inijcientam ergo desultanti tanum, ut satietati vestrae pariter Occurratur, ac labori meo . Apud Dionem Chrysostomum Charidemus adolescens longiori dignus vita curriculo, nisi annos ingenio anteuertens,ad gloris metam praecoci maturitate properasset, cum vix e vitae carceribus erupistet ;) is inquam adolescens , morti dixerim, an immortalitati iam proximus, grauissimam instituit de humani generis conditionibus orationem. Et quoniam diuinitatem cominus intuebatur, illius, ut videtur, particulam transtulit in disse

lationem suam. Mortalium vitam conuiuio, mox & carceri elegantissime

comparauit; i& duplici hac imagine latius explicata, ita sortunae utriusque ruicissitudinis accurate descripsit, ut situm tamen Nirtuti locum, eumque Praecipuum, in utraque reliquerit. Singula distincte non persequar; sed cum studia doctrinarum iucundissimum esse

in Charidemiconuiuio acroama ἱ necessarium vero in eiusdem captiuitate solatium probauero, tum demum Cerberea veluti ossa in Cynici os iniecta, vobis , uti spero,non improbantibus perorabo. Et primo quidem, quod stelix, fatistiumque sit, vos ad humanae vitae conuiuium sisto.Horas videbitis mollipedes

339쪽

. Aug. Mascardi Iouis filias a caeli foribus tantisper abductas , ut accumbentibus ancillentur; mensas ipsa rerum Natura componet ; obsonia tellus , mare , aer , satis abunde suppeditabunt I MenS , atque

Incontinentia quam dispar pocillatorum part) sitientibus propinabunt. optime hactenus Charideme t sed quodnam ad intemperantiam cohibendam,ad cauendam ebrietatem amuletum conui

uis tuis adornasti ' an subdolum fortune nescis ingenium,tum maxime lauientis, cum blanditur effusius t dum enim pa- Iatum humanae inlicitatis vino suavitervellicat, oculorum aciem vini fumo maligne prs stringit,& candorem mentis infuscat. Bene habet; AA. prudentissiImus adolescens cauld omnia circumspexit. Sobrium igitur constet, per Charidumum, caput, & nulla voluptatis nutet illecebra; si tamen eruditos inter se conuiuae misceant pro re nata sermones, ut ad animum disciplinis imbutum Circaea sertunae pocula non pertingant . Vittas olim excogitatas in conuiuijs, ad capitis dolores, ex liberali , & maxime profusa ingurgitatione leniendos, docuit me cum Athenaeo , doctus in paucis Aristophanis scholiastes in auibus: eas vero quia tam

mollei sumus, ut deliciemur in morbis

340쪽

prolusiones Ethicae. 289 in floreas paulatim coronas abijste, praeter alios, discimus a Plutarchoreasdem denique a temulentis, incerto vestigio per urbem impune furentibus gestari solitas , triumphalem scilicci

profligatae temperantiae lauream, apud multos, tum pristae, tum recentiS memoriar scriptores objeruamuS. Vsque adeo tum maxime florere nos stulte credimus , cum virtus in animo miserabiliter deflorescit. O floreum prorsus, hoc est ludicrum fortunae blandientis coronamentum; quod nisi doctrinae institutionibus sponte deponas : nisi redimitum te Polemonem, ac voluptatibus diffluentem erudita Xenocratis oratio

intra modestiae septa, abiectis floribus

mature coerceat , causa quidem in Luciani bis accusato,cadet Academia,nunquam tu tamen in humanar vitae conui

uio Bacchum quod prorcipiunt sa

pientes viri) Mercurio, Musisque coniunges. Nimirum ita vetereS morum magistri prudentissime ' decreuerunt 3 conuiuiorum hilaritatem, hoc est so tunae lasciuientis insaniam, eruditionis grauitate temperandam esse; ne si doctrinam a sortunatorum hominum consortio segregemus, eius etiam alumnaς Omnes, honestatem, modestiam, ten γperantiam tollamus e medio. hinc prie-'N clara

SEARCH

MENU NAVIGATION