Augustini Mascardi Romanae dissertationes de affectibus siue Perturbationibus animi, & Ethicae prolusiones. Nunc denuo typis editae

발행: 1667년

분량: 583페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3Oo Aug. Ma cardi Sive enim cupiditatum suarum assentatrix mortalium natio, ea tantum curiose pervideat , quae iucunda sui specie animis blandiuntur; siue nihil animae

commune cum corpore, ubi de morbis, atque interitu agitur, opinionis errore decernat . in hoc certe cognationem illam, atque consensum, qui doctibres etiam rapit in admirationem sui . aut intelligere, aut fateri per summam im pudentiam pudet. Quo, quo te VerteSaut caeca, aut obstinata mortalitas Θ quid sordes tuas vel praeteris incuriose, vel dissimulanter abscondis Θ velis, nolis, ea etiam parte,qua maxime diuinus est homo, ea inquam maxime humanus est. Non est hic animus, AuditoreS, a corporis contumelus exordiri,ut in animae calamitatibus dissertatio conquiescat . Neque enim dolorum nostrorum memoriam sibi refricari virtus vestra,atque prudentia pateretur; atque si maxime conditionis humanae obliuisci vellemus, excitarent nos identidem dolores, ac morbi, indiuidui nostrorum corporum contubernales.'Illud tantum si per vos

licet,addidero, quod in Aae ioco Platonis si tamen Axiocum scripsit Plato me

legere memini, vitam hominibus veluti aurum a natura commodato concessam,

quas nos duiu utimur, illa interea tan-

352쪽

Prolusiones Ethicae. 3o I quam seuerus ianerator a tergo inimianens, seposcit usuram; & ab aliis quidem dolores,caecitatem ab ali)s, sebr a plerisque; ab uno vulnerum cruciarum, crurum ab altero debilitatem, ab hoc podagram , articularem ab illo morbum vi lentes extorquet. Quod hic de varia pestium alluviosse,quae corpus inundant sapientissime Socrates , utinam ad animam non liceret tam vere,quam catalis-tΟSe traducere; quot enim illa, quantis-- que agitur intemperios, dum gaudio e fertur , metu deprimitur, cupiditatibus exardescit,moerore contrahitur, inflammatur iracundia, inuidia contabescit, omni denique suriarum genere agitur, atque versat tir Θ Vtrique autem humanar conditionis incommodo obuia1r itum a veteribus es , sed exitu tam inse-lici, quam sutilis iuerat utrique morbo adhibita medicina. Stoicis animorum Curatio; corporum vero fabulatoribus obtigit. Hi vel Cencos nescio quos La- VMepitharum Reges Neptuni beneficio nul O i fias vulneribus obnoxios;vel talos a Vulta Rcano ex aere fabrefactos, unica tantum ab 'summa corvice vena ; vel Achilles fatalibus Stygis undis aduersus omnem ho- stium impetum obduratos excogitarunt , ad ingenij lasciuiam eleganter, ad veritatis fructum imperitu . De Stoici,

353쪽

3Oa . Aug. Malicardivero ambigue adhuc, distractaeque sententiae nihil nobis certum,definitumque relinquunt a nisi insanire cum literatorum vulgo velimus, qui duritiem plust quam adamantinam Stoicorum sapienti

tribuerunt. argumentum tamen hodiernae dissertationi ex parte suppeditant; unde paulatim ad inquirendum de Christo Domino, quod pollicitus eram, gradus. fiat. Et primo quidem maximam Stoico rum inuidiam ab carteris philosophantu familijs conflatam video, quod hominem ita ab omnibus omnino perturbationibus intactum velint , nullus ut supersit in eo sensus aut humanitatis , aut vitae; quem ego rigorem animi, torvitatemque naturae duram, & inse-κibilem , tam longe ab hominum conditione recedere cum viris sapientissimis censeo, quam proxime accedit ad stipites. ASthiopes memorat apud Diodoru Αgatarchides aduersus affectuum fgritudines tam pertinaciter obduratos

ut frustra illos vel ira sollicitet, vel

moeror deprimat, vel amor extimulet, vel metus externet, Hospides tam stolide intuentur, ut ante Oculos positos

ne videant quidem: irruentes in se belluas, aut belluis saeuiores homines in rabiem iam prolapsos tam confidenter

354쪽

Prolusiones Ethicae. Jo 3 expectant, ut velut innoxie praeterituros accipiant : truculentas filiorum, uxorumque' lanienas tam placide spectant, nullo ut in carnifices odio, nulla in pereuntes commiseratione tangantur verum caput ad ictus singulos moueant,

emotae videlicet mentis argumento.

Nos autem unico oris , nasique praeiudicio homines esse statuimus, AuditoreS, an solidimi potius lunensi de rupema amor, in humanam speciem efformatum,

quo praeclari feritatis artifices, idolum sibi crudelitatis effingunz, dum pertur bationum simulacra disijciuntλ & si quis

tamen indolentiam illam , & reliqua hu manae sapientiae deliramenta, quae Stoi corum sapienti in speciem tribuuntur,

aduertat, unum certe ex Ethiopum plebe extra Arabicum sinum educatum existimabit Nota sunt,atque adeo ad inanem muliercularum admirationem saepius decantata, illius familiae paradoxa, sapientem vesin Tauro Phalaridis be tum esse; sibi semper parem , & gaudio perfilsum; imperturbabilem; illum nunquam opinari, sed scire; nihil illi praeter

opinionem euenire solum sibi sussicere; se solo contentum esse; solum diuitum; liberum; Regem; aequalem Deo; &huiusmodi sane permulta; quae Operose ab veterum monumentis a Lipsio collo

355쪽

Eta, atque in unum quasi doctrinae corpus redacta sunt. Haec autem omnia, cum eo potissimum grauium virorum opinione collineent, ut Stoicum illum

sapientem nusquam hactenus a Plutar- ν;d. cho, Tullioque repertum ) super morta-

Cie. lib. litatis fines evectum in diuinitatis conae ami finio constituant ; quid , oro voS, aliud nobis impudenter obtrudunt, nisi Vanum quoddam rei penitus interceptae simulacrum,ex homine, Deoque confla tuni,laruam hominis, Dei umbram, animal solo: superbiae tumore magnum , Stoicum dico; qui dum ambitiose per turbationes animorum auersatur,omnia Perturbat naturae iura, in ipsum hum nitatis artificem perduellis: ut non im P merito Stoicorum olim arrogantia Rubellio Plauto a Tigillino, apud Tacitum exprobata, illum demum , Seneca iam, perculso, deiecerit. Huc accedit, quod notaabsurde a Crantore dictu est, isthuc nihil dolere, non sine magna mercede contingere,immanitatis, in animo, stu- Poris in corpore. Huccine tandemd Mentum est, ut per summam innocentiae, atque seueritatis simulationem, superbissimae mentis elatio, & fastus intumeia, cat e tanti ne apud homines fieri, hominem exuisse, ut Musis, & Gratias nullo

nquani sacrificio placatis, sponte dege,

356쪽

Trolusiones Ethicae. 3oueneremus in lapides, durum Pyrrhae ge- nuS, & longe proiectum λ Huius autem metamorphoseos causam in sapientiam velle reijcere, quantae dementiae, quam

inauditae fatuitatis est ergo sapientia

quae contumaces alioquin mentes,& cognatione diuinitatis gestientes , ad m destiam componit; eas sponte compositas, inani spuriae virtutis opinione, efferet in tumorem Θ quae morosos, & in f miliari consuetudine subrusticos,huma nitatis iure demulcet,& mitigat, optima siue naturae, siue virtutis constitutione . temperatos efferabit tam inconsider te sentiunt Stoici tam foede labuntur λtam perdite humanae naturae facultates excindunt,robur elidunt,virtutis sontes exhauriunt, accensos ad veram gloriam impetus extinguunt e non credo. Sa- .pientissimam ego Stoicorum nationem,& in morum institutione doctissimam semper putaui; a cuius placitis si pauca

admodum demas , de praepostero praecipue Vitae, mortisque contemptu ) nil, lest, quod cum chriltianae religionis institutis mirifice non consentiat, ut ex Senecae, atque Epitecti lucubrationibus patet. Cur ergo tam furiosos illos exustimem cum Lactantio,vt rebus a natura insitis castrare homines velint; cum prq-

strum Zenonem grauissimae familiae

357쪽

3 oo Aug. Mascardi principem apud Athenaeum legerim, vino solitum asperitalcm naturae tem-lςrare, ut in familiari consuetudine facialis esset, & comis e Rem igitur altius repetendam arbitror, ne vel opinionis praeiudicio, inhumanitatis insimulare

viros immerentes videamur; vel in s scepta semel perturbationum causa praeuaricemur. Stoicos ego ab Academiacis,ac Peripateticis, sola vocum diuersitate discrepare ubi de perturbationibus temperandis Ioquuntur caeterum doctrina cum ijsdem omnino, sentire, confidenter, atque diserte pronuntio. Auctorem habeo ut eam in hanc sententiam, Inter antiquos M. Tulliurnmidio- dissimum Stoicorum; mox Marco Tullio testes non paulo locupletiores Augusti,

num in libris de Citiitate Dei, & Aquinatem Thomam, geminum, ut videtis,

I heologiae sidus, in vasto hoc, & maxime dubio doctrinarum pelago; quorum

secundo lumine quicumque in altum prouectus, theologicae veritatis. profunda rimatus est, nullas unquam impegititi Syrtes; nullis abreptus aestibus naufragium expauit; nullis Sirenarum ille cebris irretitus blande peremptus est.

horum autem rationibus ita summan contractis, ita rein breuiter, Vereque conficio. Assecttis animorum eos tan-

358쪽

Prolusiones Ethicae. 3Φ7 tum putarunt Stoici, atque cum Stoicis Galenus, qui a recta ratione disceduo, atque hominis constant ram, opinionis vitio labefactant: illos propterea aegriatudines, aut morbos, non a natura prinsectos putant, sed iudicio , - & voluntate susceptos. ita enim apud M. Tullium

Zeno: Perturbatio es auersa a recta ratione aduersus naturam, animi commotio isi quae gutem sunt animi motiones ra tionis imperio temperatae, eas nec mo boS,nec perturbationes, nec affectus appellant , verum multiplici aut volunt iis , aut constantiae nomine , aut cautionis,aut gaudij intelligendas dicunt. His

hunc in modum constitutis; nae Stoici non inlataiunt, dum illis omnibus, quali

morbis , carere sapientem volunt, quo niam perturbationum arbitrantur esse matrem , immoderatam quandam in temperantiam ., Quemadmodum enim,

modum viiijs apponere nemodi potest,qnis vitiorum partem sponte suscipiat

ita si perturbationes non radicitus eue las,sed approbes moderatas,moderatam etiam iniustitiam moderatam ignaviam; intemperantiam moderatam approbes

necesse essiquo in angumento multus est Tullius in quaestionibus Tusculanis; multus item in Epistosis Seneca. Verum si tam angusta rem contrahunt Stoici, ut

359쪽

immoderatas tantum appetitiones perturbationum nomine censendas ducant,

cum illis & Platonis, & Aristotelis do-Qrina consentit, & perturbationeS non recidendas, sed excindendas iubet: Sed hoc ipsum scilicet inter doctiores anquiritur ; virum perturbationis nomen, ad eas.etiain motiones animi iure perti-aneat, quae a recta ratione reguntur, dc a

Stoicis ut sunt curiosi vocum captatores alieno vocabulo voluntas,cautio Maudium, & constantia nuncupantur. in re omnes video philosophantum sectas, ab Stoicorum opinione discedere. Quaecumq; enim sentientis animae appetitiones, quae vel rem, boni specie, Concupisciunt , ac persequuntur, cYCI malum ataeriantur, atque refugiunt, rectissime perturbationes appellantur,siue rationis imperi; in subeant, siue detrectent. aegritudines autem, ac morbi illaetantum dicendae sunt, quae cum immo' deratius efferantur, ipsam animi sanit tem labefactant, & rationem de popestate deijciunt. Hoc igitur ratu sit apud omneS. In virum stultum pariter, atque sapientem, animae sentientis appetitiones , naturae quodam quasi traduce derivari: vcrum in sapiente ancillantur

rationi; illam in stulto de principatu Proturbant. Nullum proinde inter Stob

360쪽

Profusiones gibicae. 3oylos,aliosqtie discrimen est; dum ex communi sententia, sapientis animuS per turbationibus percellitur quidem, ac pungitur; nunquam tamen prosterni potest ab ijs, quas omnino habet in potestate.

Finnos solitos memorat Olaus Magnus , negotiatoribuS aduersa tempe state diutius impeditis, venales ventos

triplici nodo constrictos exhibere fumos alibi, hic ventos pretio emptos videtis:) quorum ubi primum dissoluerent, ventis uterentur placidis , atque tranquillis : ubi vero alterum, vehemCntiores experirentur; ac tertio demum

laxato, foedis omnino tempestatibus agerentur . Apud Indos Apolloniux dolia se vidisse testatur, pluuijs, Vela tisque resertos, quibus regionem vel nimio solis ardore torridam, ac dehiscentem opportune compluerent ue vel madidam,atque insalubribus vaporibuς obductam salubriter exsiccarent: Eo-lios hic ventorum vires in memoriam reuocate. Merae sunt hae de ventis impostorum praestigiae, atque ventosae loquacitatis illecebrae; quae si tamen explicentur idonee, mirum quam exacte , sapientis in animi perturbationes imperium patefaciunt. Quatuor in D nielia Iaticinio ventos in mari pra liau-

SEARCH

MENU NAVIGATION