장음표시 사용
391쪽
3qO Aug. Mascardicitate sane grauiore, quam culpa contingit , hominum animos ad misericordiam inflectit. At quid de illorum vecordia stat uendum, quibus per animum in corpus, non tam aegritudo, quam eadem ipsa quae modo enumeraui aegritudinis incommoda derivantur;dum nimis anxia valetudinis cura, & publico saepe abstinent, & negotijs sese subducunt, de
omnem doctrinae cultum, curam omnem virtutis abiiciunt ; ne vitam scilicet usura vitae, hoc est ne videndo OculOS, a diendo aures, vocem loquendo consumant λ Atque haec demum erat infelix illa hominum natio cridiculam appellarem, nisi tanta cum animi pernicie delirareto quam exaetis retro diebus,quasi victimam sacris solemnis ieiunij 1erijs
deuouendam seposueram; nunc vero, ut
me promissi religione soluam, bona fide ad aras, vestro omnium iudicio iugula
Verum in ipso statim meae dissertationis exordio date mihi hanc veniam A A. vi refricare tantisper Bacchanaliorum
memoriam liceat;neque enim verendum est, ne temporis sanctimonia profana rerum commemoratione maculetur ,' quin potius illud consequar oratione mea, certe conabor) ut vestrae vos grauitatis, in alienae leuitatis exprobratione,
392쪽
vrolusiones Elbicae. 3 ετ poenitere non possit;& si qui sunt video
autem esse quainplurimos) quos com munis petulantiae turbo transuersos egit, in modestiae orbitam , & temporis ratio, & vethrae virtutis exemplum reuocabit . Et in publica sane licentiae quasi licentia,gratulatus mihi vehementer sum, tam firmam, solidamque omnium ordinum valetudinem. cum eo plerique curas verterent suas, ut qua ciborum ingurgitatione, qua defatigatione corporis Immodica, qua diurnis, nocturnisque concursationibus , valetudinis constantiam, aut explorarent, aut frangerent, Multorum vidi vultus sub personis autuantes, & sudore perfusos .an quia in exuenda verecundia cum vi tute non leuiter luctandum voluptati
fuit' ari quia ut alienam personam cum dignitate sustineas, strenue tibi allaborandum esse Alios contemplatus su contumaciter obuersa in pluuias,& ventos facie, tam foede perculsos, ut non magis nuda Iudaeorum discurrentium capita , sub impurae plebis contumelijs vapularint, quam exposita obstinate spectantium, an expectantium ora, sub caesi iniurijs contabescerent. Alios miratus sum comessabundos in theatrum properantes, & crebros inter anhelitus, per stipatos multitudinis cuneos in ca-
393쪽
342 g. Mascardiueam irrumpentes λ quo nimirum Comoedos praestolarentur ) ut diuturna sedendi defatigatione primo desides, &oscitantes, mox etiam fracti,exaustos in ingressu labores, inertia laboribus mΟ- rosiore mitigarent. Alios audiui neq; enim tam dira mihi venit videndi cupitido ad multam noctem, sub Ioue frigido, currus nescio quos circumforaneos
subsecutos, ut peregrini, hoc est perem-bulantis suauitate concentus deliniti, trusatiles Ludionum choreas, & desultoria gladiatoriae seritatis simulachra , Iutulenti spectarent. Nam solidae pene noctis epulas, hoc loco praeterire consilium est. Haec igitur cum animaduerterem non ab infimis tantum plebis minurae quisquilijs, aut ab adolescentibus artatis lenocinio deceptis, usurpari, Verum ab ijs etiam, qui graues, sapiente'; apud multitudinem audiunt, honestissimi solatij loco, ad mentes hilarandas adhiberi tunc enimuero neque enim
vacabat censorem agere ) omnem prorsus ab urbe corporis aegritudinem eXulare confidentissime praedicabam. Cur enim in ea ciuitate vel tenuem morbi suspicionem mihi fingerem, ac curis meis, in qua morbus ipse toties intemperantiae blanditijs prouocatus, & pery yxopemodum extortus in corpora, nunquam
394쪽
Prolusiones Ethica. 3 q3hunquam tamen insanorum venisset in vota P beata proindo Romanae Reipublicae tempora, longo veluti postlimianio, redi)sse existimabam, cum nullis medicorum cruciamentis dilaniata mortalium corpora, illud feliciter vitae spatium implerent, quod naturae liberalitas ampliasset, non artis medicae praestigiae contraxissent. 2Esculapij ergo cum Iani templo claudendum. Quid multa immortalitatem illorum stultitiae stultus ominabar, qui cum maxime id agerent,
Vt morerentur, nec aegrotare quidem possent; vitam vero ideo ducere viderentur, eam Vt impune prodigerent. Verum ut nulla est in rebus humanis diuturna selicitas, insperata morum viacissitudo falsum me fieri subegit, & v
torum ludibria non animo tantum obi cit, sed in oculos etiam auersantis imp t . Vix tantillum dieculae unius spatium intercesserat, cum admirabilis tota urbe catastrophe facta est . ubi enim abiuratis, proscriptisque bacchanalibus , sacra solemnis ieiuni) dies, multis plane cinerea, hoc est feralis, illuxit; tunc quasi pestilentiam urbi maligni capillamentum sideris inhalasset , discursari
caeptum ad medicos , de ciborum delectu anxie deliberatum; diligenter de victus ratione quaesitum; interrogatum
395쪽
saepius manu caput utrum aegro incon- , sulto doleret , explorata subtilius arteria, rarique admodum reperti, quibus medicorum urbanitas non morbi saltem opinionem humanissime commodaret. Atque ita noctis unius veneficio in Va- , letudinarium Roma degenerauit. Pandoram nescioquam sestiua poetarum natio commenta est, varia morborum genera in pixide circumserentem; cuius operculo ab Epimetheo, per imprudentiam, remoto, uniuersa illa morborum colluuies humanum genus penitus itum-dauit. Illud ego male ominatae pyxidis operculum, prima Quadragenarij solemnis die deiectum video Auditores , ex illo siquidem macies, O mala febrium
Terris incubuit cohors. Hinc eorum querimoniae, qui naturam onerant contumelijs ; qui semper in aegritudines intenti , qualemcumque Corporis calorem calumniantur; qui sibimet insensi importunis palatum potionibus exsurdant; qui de ciborum natura rixantes , ut cum Bernardo loquar: Legumina inquiunt , Nentosa sunt, potum aqua non fustinet pectus, caules nutriunt melanchesiam; choleram porri accendunt; pisces de stagno, aut de lutosa aqua mea penitus complexioni non
396쪽
Prolusiones Ethica . 3 speongruunt: qui tussim denique continenti cerebri exsudatione irritatam incusantes, postquam alienas aures importuno strepitu verberarint'; ipsam tandem in hunc fere modum cum poeta flebiliter alloquuntur.
Quid tantum hanc pulsas animam , mala pectoris hospes , Et fragiles vitae succutis alta fores ZMuid me adeo spirare vetas, atq, ima pro fundo
Pectora singultu pulsa, repulsa premis ecede loco vesana. Verum id unum egisse hactenus videra possum, ut insanam illorum consuet dinem sigillarem, qui cum alletico propemodum corporis robore, crudas debacchantis voluptatis illecebras ' blandientia laborum tormenta; temulenta:
t et pestatis iniurias ferendo fuerint; ad primum statim solemnis ieiunij conspectum, tanquam visis hostibus prosternuntur, & concidant: illius macie sui florem sanguinis inficiunt; illius sicci tate succum valetudinis exhauriunt; ad illius situm squalentes impalescunt; &tunc demum febrem induunt, sponte
commotam , cum sebriculoso ieiunia nomine cor per aures repente percellitur . Ceciderit res, ut libet, & qui lapides in canem consulto conieceranIo P s nouογ
397쪽
u uercam fortuito vulnerarim: casum libenter exosculor consilio meliorem.
Verum illo, si fateri libet, esea collineabat oratio, ut ostenderem quod initio proposueramo dum toti in corpore
curando sumus, sensim animum elanguescere, & exquisita in procuranda valetudine diligentia, ingenij vim hebescere, atque retundi; curasque omnes a rebus praeclare gerendis, ad inertiam, somnumque traduci . Quod ut luculentius adhuc probem , animum ut humaniter hactenus fecistis aduertite. Iis , quorum consilio stat uniuersa reipublicae moles,somno perparce indulgendum recte praecipiunt sapientes viri . Hinc apud Homerum Iupiter, caeteris quasi minorum gentium Dias more hominum consopitis, pro Achillis tuenda dignitate solus excubat,& somnium adornat, quo dormiturientem Agamemnonem, ad pugnam capessendam adhortetur. Immo somnium ipsum a Ioue fabrefactum Nestoris speciem mentitur , &Graecorum Imperatorem humaniter increpat , quod liberalius quieti se daret, quam Principem tot bellorum periculis distentum deceret. egregium sane documentum , in Rempublicam a Platone,in orationem de Agesilao a Platonis aemulo Xenophonte translatum. Turpe
398쪽
Prolusiones Ethica. 347 nimirum arbitrabantur, orientis solis radios ad somni umbras discutiendas
expectarii cum praeuertendus potius eius exortus videatur; ut noctis patritimonio vigilantia circumscripto,quantude illo licet tiansferamus in diem, VLtaeque spatium extendamus. Quid hic Valetudinarius, cui laboriose negotio-xu moles incumbit excusse dormiendi satietate iam somno, utria tamen adhuc surgendum sit, sua cu inertia deliberat ;atque ut animi vestigia corpus non raro subsequitur, alternum saepe reuolutuSin latus, nutantis insertitudinem sententiae altius in lecto defigit. Mox de coeli facie quaestionem instituit, & dei tores interim in aperta submittit,qui de ventorum afflatu, de nebulae pertinacia, de nubiu volatu conijciant. Atqui postquam amica omnia , atque tranquilla
coniectores retulerunt, unum tamen
adhuc superest, quod bantem eXcruciet. Nimiru nondum altius prouectus est sol; dubium autem immaturae crepusculuin lucis, certissimum capiti exi- tium maturaret. Excoquendum scilicet aeris vitium solis ardore, humidaequo vapores noctis calore siccandi, antequa 'caput tot curis grauidum, in apertum
producas. Quid enim si humente adhuc aere madefactum, pernicψm imbibat,
399쪽
quam ad oculo s,dentesque transmittat pquid si contractum matutino frigore cerebrum,in fluores exprimatur,quibuS deinde pulmones anhelent λ utendum igitur adulti iam solis beneficio, cuius vitali vi rarescente caligine, humanum etiam corpus hilarescit. Nec de rebus agendis interea magnopere laborandum cum illud unum negotium maxime negotiosum sit, quo valetudinis indemnitati consuliturinula caetera omnia,VCIiS, nolis inniti. semel enim collapsa valet dine reliqua pessum dari. Macte tam nobili vitae traducendae doctrina, quisquis eS tandem, qui linteatus philosopharis
in lectulo. Gratulor tibi ingenium vere lucidum, indolemque solarem. Iam iam aderit toto cum curru suo sol, & Memnoniam hanc statuam , quae sine solis luce vocalis es e non potest, in bono lumine collocabit. Ego interim e tantis tenebris libenter emergam, & valeti dinari, nescio cuius dissertationem, non omnino somniculosam excipiam. Nihil de me , quod magnopere con queraris habes, inquit non nemo, si curandae valetudini totus immineo;neq; enim Reipublicae ita traditus sum, ut lalienam securitatem redimendam si iste-
perim curis meis; sed priuatos intra 'Darietes, modestia inuolutus mea, nihil
400쪽
Trolusiones Ethicae. 3 49 moliri magnum cogitationes iampridem docui. 'Stet quicumque Nolet poteus cula culmine lubrico,
Me dulcis saturet quies. ita mihi quotidie vivo, ut ita no vixisse, poenittat. Nam de prisca in literarum studijs industria mirii quantu remisi ei &ingenium quidem natura concesserat ad doctrinae conquisitionem egregie factu , acutum, Volucre , perspicuum, habile; memoriam vero tam liberaliter indulserat, ut Hortensio, Mithridati, Senecae non inuiderem. Et operae sane pretivi
constabat, nam siue in rerum a corporis concretione seiunctarum contemplati ne operam collocarem , siue intelligentiae vim ad amoeniora conuertereminon
frustra susceptos labores ipsa laborandi
iucunditas testabatur. Verum ubi semel in Platonis Timaeum tot, tantisque d ehorum viroru lucubrationibus illustre, incogitanter offendi; pristinus ille ducendi ardor, quo dudum abreptuS, nullam quietis partem capiebam, repente deferbuit. Ipso namque docente, naufragium corporis in animae malacia formidandum , penitus introspexi. Anima siqitidem, ait Plato, corporiS vires supergressa vehementer effertur, ipsum autem languoribus affigit: con. lectis