Augustini Mascardi Romanae dissertationes de affectibus siue Perturbationibus animi, & Ethicae prolusiones. Nunc denuo typis editae

발행: 1667년

분량: 583페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

sanguine paulo ante recusaui , Pausurat praestantem pollentemque in Latio genium , Bellonae a priscis oppositum libuit aduocare . Quod si Sabinorum Vacuna , quae otiosis, atque vacantibus praeponebatur, desidiosum numen,ine tiaeque plenissimum vobis videbitur,

eandem tamen victoriae nomine nuncupatam cogitate 3, intelligetis otio vigorem excitari, nec inconsultam do-bissimi poetae fuisse sententiam Tempestiua quies, maior post otia Nirtusones obtendi opROLUSIO NON ais A est humanas mentis contumaciaes N. N. Vt cum luculento veritatis . Iumine circumfusa sponte caecuti3t, te nebras tamen i as vel sole teste clarissimas, ne fateri videatur, excuset o Neq; hic ego longius aberrabo , ut in retrusis disciplinarum adytis orationis meae si mamenta conquiram , cum apertior reS sit, quam ut reconditis rationum momentis indigeat Immo quoniam superioribus mensibus causa mihi cum Medicis intercessit, praeteriti tantisp.r r Vires instigat, alitque Frustra mortalium viiijs excusati

452쪽

Trolusiones Ethicae. 39IDicabo memoriam temporis, & quae inxem, de qua disputo, iam tum animo aliatius insedere, in ipso statim vestibulo prolusionis effutiam . Levi nescio quis peregrini caloris motiuncula, quasi priamo febris tentamento vellicatur, cum statim de aegritudinis causa curiosa amiacorum beneuolentia instituit quaestionem . Negat aeger mali aliquid time dum sibi, inter meditamenta frugalitatis, & temperantiae diligenter innutrito. Febrem enim de vulturum genere,

nisi quod opipare depascatur, in visceriabuS, ac venis inuenerit, protinu& auol

re: aestu proinde tangi se, non torqueri; aduentitio quidem illo,sed non tabifico quique vel aetatis calare , vel defatig tione corporis immodica, vel inclementia tempestatis excanduit - ΗΟc unum denique scire se, sebrem non esse, egregie et iam sanus es: optime iam sibi constat arteria excusationibus tuis ; AEsculapio Gallum vove, occultis alius doloribus confoditur; turpissunis maculosa pustulis intumescit cutis; comam, ba bamque & sortasse primam, non detonsam, ut olim, vel cum Nerone Capitolio, vel cum Atheniensibus, & Romanis

Apollini libat ; sed per foedam capitis

iniuriam, ita diffluere uiuens , ac Videns G

453쪽

v1ri sibi reIictum esse merito conquera tur. Nec propterea tamen exoticas ex India merces, Neapoli quondam humanae vitae pretio comparatas a Gallis, alioque transuectas nouit; sed cum luna rixatur. Malignum scilicet caeli sidus , di sagarum excantationibus , quam MF-staruin sacris opportunis, fluori S corpus continenter inundat; quorum sala non ad aeternitatem corpora condiuntur, sed vita corroditur ad interitum.

Ingeniose ; Indicum lignum, quo sandae contundendus eras, ad sudorem largius exprimendum seliciter declinasti; pretiosam hydrargyri pestem naturae ing nio fugacem, sed Medicorum genio m

dullis inligendam intimis euitasti. Felix

euentus te bonus, voti reum, cum pate

xa, spica, &papauere prestolaturo P des alicui dolent, & articuli punctivi culis feriuntuc; adhuc tamen, ut ait ad Lucilium Seneca, dissimulamus, di aut talum extorsisse nos dicimus , aut ii exercitatione aliqua laborasse. Dum inauspicatam podagrae nomen, pedibo

licet aalae defixis, effugiam, quodlibet morbi genus comminiscantur Medici, in eorum sententiam si pedarius ire non potero, impelli me trusatilem patiar.

Vsque adeo excusatio S amamus, Ut

addictum supplicio corpus, ne morbi

454쪽

consessione conualescat, excusationeta Prodamus, Sed quorsum haec, dicet alia quis ' an ut operam otiosis ambagibus Iudas, expectationi tam honorificae coimcionis illudis e Apage inconsultam de

aliena moderatione sententiam, circuit fusae coronae maiestatem veneror, quam

qui maxime; nec temere de triuio lit ratorum in suggestum abrept us, plebis eruditae cachinnis locaui linguam , et quentiam commodaui, immo, ut semel omnia vesco verbo concludam, Stoicum ago non Cynicum. Nam per Deum immortalem, quae humani generis calamitas , quacumque doloris isignificatione funestior, ita ad omnem virtutis sensum mortalium animos hebetauit, ut cum in corporis morbis aegritudinis vis saeuius irritata Medicinam extorqueat ab inuito,in animis vitiorum tabe quodammodo obstupefactis, ipsum etiam desideriusanitatis emarceat, nec una, vel leuiSculpae professio ab aegro possit extundi λNimirum si calor infusus in venaS prae cordia inclementius torreat, arteriamq; incondito, ac subsultanti motu concutiat, febrem prosecto durus ille, ac pe possitius, aperte fatebitur, & morbi e cusatione seposita, Machaones OmneS, Omnes Podalirios vocabit in vota. Qui

catarri sales insulsissime causabatur, si

455쪽

394 Aug. Mascardilacertorum, genuumque iuncturas dolore dist alii senserit, ac propemodum dissilire; non secus atque si in equuleo tortus, aut sene pensilis, cum A aco suo de veritate dissereret, venereas tandem flammas, ad quas plane decoxit hypocausti domabit incendio, ut excoquat vitium sanitatis: lupam vero, non altriacem illam Romuli, Remique, sed perniaciem suam, acerbissimo conuiciorum aculeo compellet in lustra. Lepidus a tem: podagricus domesticis fractus compedibus, atque imminens libertati non vitebitur modo , clamoribus morbum, sed vel in nouitio balneo, quod nuper ad spem mortalium ludificandam erupit in vicinia ,, expiscabitur valetudinem 3 Vt quasi medicatis Medeae liquoribus reco-- ctus ; de repente' prodeat non e pyra ,, sed e balneo Phoenix . Solus animuS quia insulicitatem non agnoscit infelix , morbis Iibenter adulatur suis atque aegritudinis causas accersitae veneno eXcusationis proterve pascit,ne obulae va tutis beneficio gloriose depascat . Flagitia fateri piget, quae non pudet admittere; alia omnia praeteximus culpae', quam quae culpae nomine censeantur, &in ipsa professione vitiorum lingua vi tutem crepat; iustissimis autem consciae mentis verberibus, aduersusque animus

456쪽

Prolusiones Ethicae'. 39siam occaluit, unicum illud munimenta genus in promptu est, excusatio. Hoc

igitur lamentari libet, si per vos licet, hoc agendum hodierna dissertatione suscepi, ut persona viiijs detracta, suis

quaeque nominibu S appellentur. Quorsum autem inexpectatum, S sortasse, ut quibusdam videbitur, lubricum euadat argumentum, inani sestius subi finem is prolusionis intelligetis. Nobile fratrum, ex Iapeto, atq; Asia par erudita fabulatur antiquitas ad es. formandos ex argilla homines industria contulisse. Et Prometheum quidem

ut pote qui omnia prouide circumspi-cςxet) multum de coelo, quod limo suo permisceret, hausissee Epimetheum autem vecordi artificio plastem, statuas effinxisse sine ullo coeli spiritu, inertes, ac brutas , hoc est lutum merum: hinc

egregie cecinit Claudianus. Hi longὶ ventura notant, dubsisque parati casibus, occurrunt fabro meliore politi, Deteriore luto prauus quos codidit auctor, Et nihil atherei sparsit per mobra vigoris,

Hi pecudum ritu non impendentia Nitant, Vec res ante vident; accepta clade que

runtur ,

Et sero transacta gemunt. In tanto laboris sui vere fictilis infortunis, hoc unum ad calamitatis leuame R 6 tum

457쪽

3 Aug. Mascardi

tum commentus est Epimetheus; quar- irelas,& excusati rem, uno veluti Ca- storum: ouo procreauit,' ut si minus prae-

coci consilio mala posset auertere dum impendent , admissa posthumis salieni vel qtuerimonijs defleret vel excusationibus obuelaret. Praeclarε atque pro ingenio Poetarum etiam diuine. Intelligebant videlicet inc'nsellam imprimdentiae prolem excusationem esse: cuius apud sepiehtes tam praepostera vis est, atque prestantia ,' Vt adscito mendaci, pondere culpam premat, quam suscepe xat eleuandam. Verum ut haec a Poetis dicantur idoneξ, nos rameaein sacrosat luce Religionis diuino beneficio ii ' nutritos, fabulosa istha:c vetustatis deliramenta, in re praesertim grauissima,d testari par est Male siquidem ominata 'excusatiotiis natalia longe alio, referet da esse, sacrae nos literae docuerunt Non hic esto fidem vestram calamito-

sa nomine posteritatis, imploro, o Salal-

eoelo dudum receptae primo rum Parentum anima' i non luculentum aerumnarum omnium patrimonium, pormaiorum manus ad haec usque tompora ltransmissum quaeror :. felicitatem vestrae tot a vobis sudoribus redemptam , tot lacrymis comparatam, tam diuturno i boriosae vitae neSotio partam, non zgo

458쪽

Prolusiones Emicae. 397 humani generis moerore interturbare, si pollim, velim. Illud unum ad iustissimulat mortalitatis solatium mihi per

vos liceat commemorare. Excusatio-- nem virtutum pestem, si non exortam a

vobis, in primaeuo tamen deliciarum Ahorto, vestri criminis satu prosemin tam, parietariam veluti herbam in mo talium animos clanculum irrepsisse, in quibus quotidie mirabili dicam, an mia serabili foecunditate repullulat. Et sane ita se res habet, Auditores, in prima illa huius Vesuersitatis infantia, & regnantis innocentiae saeculo vere aureo , diuinitatis desiderio tacta mulier, Venenum viro luctuosa humanitate propinauit.

Vterque igitur prima, sed graui se culpa

perduellionis implicuit 3 neuter tamen scelus profiteri ausus, excusationem potius Obtendit,illa serpentis calliditatem, hic uxoris lenocinium, tam infeliciter Vterque, quam falso ; sed nimirum qui nuditatem corporis frondis integumemto velaverant, animi flagitium, excusa tionis inuolucro tegebant ue utrobique studiissime frons etenim, & mom nto temporis exarescens, & ad indumentum angusta, caduca, & ludicra amissi pudoris excusatio est: contra autem eXcula

tio neque sceleri par, nec idonea verit ii, frons erat vere ficulnea, unico incrC- pantis

459쪽

398 Aug. Mascardipantis Dei spiritu longe difflanda. Vir si que nominis sui suavitate dignissimus

coniunxit Ambi osius. Iacit enim contra

se folia, inquit, qui culpam velare de sed

Gaut Diabolum delibii memorat auctorem, aut carnis pratendit illecebras , aut alium quempiam persuasorem prodit error is . Ex duplici hoc veluti sonte mali Daemonis fraude corrupto, non e quatuor Paradisi fluminibus, uniuersa excusationum pestis mortalium animos occupauit. Et quoniam licet eo Parentum uterque collimaret, omnem ut a se s spicionem sceleris amoueret, diuersam tamen viam excusationis ingressi simiambo, hinc factum arbitror, ut non promiscua ad excusanda vitia excogitetur apud omnes argumenta. Adamus

enim in Deum ipsum sceleris sui culpam regere cupiebat, Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, ct com di. Mulier autem deceptoris exitio imminens, illum potius criminis postulauit, serpens decepit me. Et Adamitas sane quamplurimos , in caeca priscae superstitionis caligine, vel

ipsa veterum monumenta detestantur, styloque consediunt . qui omni criminum immanitate cooperti, excusatione a Deorum sceleribus repetebant. Has

3utem saces tam flagitiosas, atque ii

460쪽

Prolusiones Ethicae .pias, vantisima Poetarum flabella ventilarunt, ut merito Romanus Stoicus queratur alicubi Poetarum' surore, ac fabulis humanis erroribus alimenta co-

parari. Foedo libidinum aestu abreptus Clodius, aut Mamurra, qua licet, qua non licet pudicitiae bellum indixerat;

integritatis iura omnia violarat,omnem castimoniae polluerat sanctitatem, alieni praedator corporis, prodigus sui; sommae custos, famae decoctor λ Ecce tibi ad excusationem Iupiter, qua cygnea VO-cis modulatione acerbas obiurgantium iras demulcens , qua taurinis vim legu, morumque cornibus infringens ς qua pluuio in turrim auro, rigidam naturae torvitatem in censoribus redimens:imo potius ad flagitij mercedem auro stellas ipsas exhauriens, ut pretiosa in, poste rum scelera, non magis voluptatum ita lecebris, quam auri lenocinio mortaliut animos, inescarent ue, nec ulli gratuito staret improbitas Expilare Siciliam Verres s lenoniam exercere vel Plautianus Cappadox, vel Terentianus Davus,

sine dignitatis iactura cupiebat Excise sationem suppeditat Mercurius , furum, ductor, lenonum doctor. hic immaturae adhuc infantiae, sed adultae improbatatis puer; aetatula ad iurandum gestiente, e fumosa Vulcani ossicina malleum, sor-

SEARCH

MENU NAVIGATION