장음표시 사용
471쪽
de Republica iam euersa triumphantes
vidit, e quorum tyrannide,Vt ingenuus auolaret, animam sibi manibus extraxit in libertatem. Et ad Catoniana tamen, aut Socratica tepora prouocas insane sed nondum conlecta res est: neq; enim praetereundus est Trasca. Fuit in rerum administratione tam iustus, tenaxque propositi, ut elogium admiratione vi tutis extorserit a Nerone: assentationibus tam insensus, ut inhumani Prii cipis rabiem prouocare maluerit libe
late quam beneuolentiam blandithsemercari: tam generose amicis obnoxius, ut Rusticum Arulenum Tribunum plebis , intercessionem magno spiritu
pollicentem, contempto mortis periculo cohibuerit, ne exitium immerenti iuueni maturaret: constantia tam sing Iari , ut infame de morte sua senatusconsultum, in horto inter amicos, cum Demetrio de animae natura familiariter disierens expectarit: vitae contemptortam egregius , ut utriusque brachij venis ad vulnus abiectis, sanguinem Ioui liberatori, spectante, imo aduocato Quaestore, libauerit. Haec autem virtus tam generosa, tam mascula, in quae tempora incidit Θ Neroniana: cum videlicet nefaria , omnique caligine tetrior morum colluvies ita mortalium animos
472쪽
Trolusiones Ethica. Ut animos inundauerat, ut Nero princeps, neque sve , neque alienae pudicitiae pa ceret ; & amictus nubentium Virginum specie, palam coimocato senatu, dote dicta impudentissime nuberet. cum publicus Romanae nobilitatis carnisex,qui tandem sui , curiam, quam libertate spoliauerat pridem, senatoribuS exhauriret. Cum in alienos thoros,dotali in ritorum nobilium sanguine contaminatus inuolaret, cum e sicario citharaedus , e Caesare mimus, veras orbi terrarΠm uniuerso in amplissimo Romae theatro tragaedias daret, non furipidis, Eschylique, sed suas, cum aurum non e terrae, sed e populorum visceribus ensessum in retia ad piscationem eikrmaret; nulla ut esset uspiam insanae voluptatis illecebra, quam pretioso gentium dolore non emeret. cu urbe Roma
ad inane ardentis Troiae spectaculum inflammata, ipse mali ominis praefica, rogo adsidens funestissimo, iamiam ca-l neret, ut extinctae, quam tamen contemplabatur accensam. cum humani generis contumelias serro vittis, viscera materna transfoderet, nefanda monstrosi filii foecunditate nocentia. cuni deniq; vicarias impuri spadonis manus imploraret ad caedem; ut qui omnes vitae actus muliebri Aditate corruperat,
473쪽
72 AU . Ma cardi ipsum etiam titulum mortis effoemi naret. Et tu interea mihi ad excusationem scelerum,malignitatem non animi, sed aetatis obtrudis Z tu ad antiqua priscorum lacula intempestiue me reijcis , ut aliquam altem speciem virtutis in tuear quin ego te, diutius insanire si pergas, ad Asopi fabulatoris artatem reuocabo,in qua cum bestijs familiariter inter se colloquentibus transigas i &quod sapientum calculo non postes, bel-Illarum suffragio ex voto conficias. At video quid agat ludio versipellis.de spe,
quam in temporis excusatione colloca uerat, paulo ante deiectus, ad publicam Vrbis, Aulaeque vivendi consuetudinem prouocat. Verum ulcus attingit non Ietiiter, oscitanterque tractandum. Erit argumento tam necessario locus, post dies aliquot peridoneus;ne cum prolixa humanitate vestra certaxe pergat proli
vitas orationis meae. Haec autem paucade multis, quae in uniuersum de excit .
fationum sutilitate delibaui, eo reserenda sunt, si nescitis, ut dissertationum mearu expeditior in posterum materia sit, istiusmodi, quasi vinculis absoluta . De causis nimirum perturbationum. animi pro instituti mei ratione quaerendum est; quas cum alias alij prorogenio comminiscantur , tam longe
474쪽
peregrinantur a veritate, ut excusationum potius nomina, quam pcrturbationum causas atarre vi santur, fatuiti videlicet, sidera, cani temperiem, climata , corporis constitutionem,aliaqu*sexcenta, quae singillatim detracta larua in bono lumine collocabimus. Si quid autem hactenus in suscepta causa vobiM
non approbaui, nae ego aduersarijs praeuaricatus sum, qui excusationes accusare, sine aliqua excusationis necessitate non potui . omni reaucto excusat onum vesidi quanta quanta es hominum m- probitas in aperto collocatur.
PROLUSIO DECIMA.DEcennium illud non magis Poeta- rum carminibus inclytum, quam Troiae calamitatibus luctuosum, tam prodigiosa rerum admirabilitate tran- .sactum est, ut posterorum animos, posthuma quidem, sed magna tamen admiratione percellat. Sive enim Deorum altercationes in coelo, siue Graecorum ad Ilium praelia contempleris, theatrum patet utrobique actoribus sortasse par, omni certe tragoedia maius, atque filia situ. . Verum ergo qui excusationeS a
475쪽
cusandas altera iam dissertatione suscepi, praeuaricari non videbor in causa, si caeteris omnibus pr termissis sola aduersus excusationes' argumenta, ab ipsa Troianae urbis obsidione depromam . . Anceps igitur, per me , toto decennio aestuaverit fatuus; diim horentissimuni Asilae regnum contrarijs numinum votis aut stat, aut cadit: de Grecorum victoria delibauerit perlime sortuna diutius, nunc Achillis iracundiae subinfensa,nunc Hectoris virtute deterrita et excusationes ego ad inertiae patrocinium excogitatas iti concione traducens,prima Deorum capita in ius vocanda, Homero teste pronuncio. Et Iupiten quidem, nequis e numinum plebe, studio partium, aut Graecos foueret, aut Troianos, edi-Xerat,n cum praeceps. e coelo str Idae latebras se coniecit: hoc est cum neglecta divinit is prouidentia, ad inertissimas voluptatis illecebras sponte prolapsus est.. Tiberium diceres incestitosum senem, ab necessarijs Imperis Romam cirris, ut in infames Caprearum libidines auersum o Via igitur mariti socordia Ιimo, Troianorum iampridem exitio
imminens otiose feriantem somno adoritur,. mox Veneris caesto turpiter implicatum, omni humani generis sollicitudine, dc dormiturientem, & uxoriu
476쪽
Trolusiones Ethicae. II prorsus absoluit. Neptunus interea
maturandum ratus, dum Iouis oculus conniveret in somnum , Graecorum se tunam iam praecipitem, labantemque restituit; & Troianorum res Aiacis prae sertim Locri virtute pessundat. Expergiscitur tandem bonus ille Iupiter, rerit - humanarum procurator egregius, bel- Iumque videt Iunonis, atque . Neptuni artibus, inclinata propemodum re Troiana, recrude cens. Hic enimuero ut aequum erat, excanduit quid autem ageret iniqua Troianorum clade, atque adeo Hectoris ipsius cessatione perculsus Z Amores opinor suos odisse iam caepit. quod in ultimum pene Phrygum
exitium Neptuni odium, atque IunoniSarmauerint . voluptates suas detestatur, quarum pretio tanta immerentum pernicies empta est. Somnum exhorrescit, cuius deceptus lenoc1nto,extremis Troiae calamitatibus indormivit. Creditis nugae sunt et in excusationes plus. nimio
pronus inquit doctissimus Homeri scholiastes Eusthatius) alio culpam derivat suam; & Iunonem acerbe increpans, verbera illi, suspendii , incudes iam pene obrigenti minatur; haec autem. Vt se collegit, animumque serat1 denuntiatione peregrinatum reuocauit, ne suas fateri fraudes videatur, ipsa etiani
477쪽
s Iouis exemplo, excusationes adornat, omnemque admissi sceleris inuidiam regerit in Neptunum: atq; ita Troiae periculo mutuis numinum excusationibus illusum est. Nimirum ingeniosa res est amor sui, qui tum maxime industriam explicat, cum aliquid culpae praetexe dum, ad tuendam innocenti' famam vel necessitas persuadet, vel utilitas docet.
tunc enimuero omnibus artis suae in chinamentis abutitur,atque ubi vel exe-pli vim, vel temporum iniquitatem,sine, conscij obiurgatione, nimi, causari non potest; ad loci saltem conditionem excusatione delabitur. Atque hoc caput erat, quod mihi e veteri argumento se-Positum, explicare nunc demum hodie na dissertatione decreui. Via. s. ego ambitiosus s-inquit ad Lu-nee. cilium Seneca, sed nemo aliter Roma po-'s, test umere: non ego sumptuosus sum, sed γ' ' urbis ipsa magisas impentis exigit: adde si libet, impurus ego non sum, sed Romani caeli haustus, & spiritus animalis nescioqiud in viscera peregrini caloris intinuat , quod pudi os esse non sinit. Quid enim Z ea in ivrbe, quae Originem
reuoeat ad. Eneam, Veneris ex meritorio cum Anchise concubitu filium , quaecreuit beneficio Romuli. inter sui titios
Martis, cum.Vestali quondam Virgine
478쪽
complexus procreati s quae ciuium Dei quentiam Sabinarum stupris acceptam refert; quae matrimonia scelere quaesiuit; flagitio contraxit assinitates; librudine soceros ascivit; sponsalia rapinis obsignauit; uxores adulteri;s traduxit veriuS, quam duxit, castimoniae partes aliquae relinquentur Θ locorum ivitia sunt ista non hominum . neque enim ideterris omnibus genius , idem ingenium est . nam quemadmodum agricolae solertia factum videmus, ut non eadem is
cuique solo semina cum foenore repetenda credamus quoniam in omni parte cuia tura , ait Plinius, valet oraculum illus
quid quaeque regio patiaturo ita in excolendis variarum gentium animiS Viu co- probatum est, alios alibi fructus seri,nec eundem morum virtutumque prouel tum; ab diuersis terrarum orbis regi O-nibus expectandum. utrobique videlicet varietatiS argumenta, perpetuo naturae miraculo depromuntur . Quis igitur
morum censor tam vultuosus, ac minaX,
dum ti Romano coelo vel originem vitae, vel animale pabulum haurio,mihi vitam ad Romanas leges exigenti iure succenseat aut enim Veios migrandum Quiritibus est, aut e Quiritum consuetudine, quali quali Urbis, Aut aequaeangenio mores attemperandi. Vidit hoc olim
479쪽
41 8 Aug. Mascardisastidioso supercilio Vir Vmbricius, qui
Romanarum vivendi artium pertaesus, de urbis tamen vim, ad animiconstantia labosectandam pertimescens, mature Ium vertit , dc Cumis. quantumuis vacuis, sedem fixit, Sybillae contubernalis. Quid Romae faciam e mentiri nescio; libru, Si malas est, nequeolauda re', ct poscere
Astrorum ignoro; funus promittere Patris P ec volo, nec possum ranarum visceri
Inspexi, ferre ad nupta quae mittit adulter, uua mandat, norunt aliff, c. necessario, fortasse, nedum prudent Vmbricius, qui urbanis induendis mori bus impar, urbanas saltem curas exuit ;de Romanae multitudinis vitia sua ipsius deportatione proscripsit . ea enim quia ablegare ab se, atque aliter in exilium mittem non potuit, exulauit Ast ego indolis mitioris homuncio, aliam. mihi
semitam insistendam reor. ego ne truci quadam torvitate naturae', a communi vivendi ratione in priuatas curas abductus,tacita morum obiurgatione exprobrantis speciem induam, ut me inauspicatum plane animal, obuia Aulicorum turba vel summoueat, vel declinet λ ego tot procerum, tot amicorum , imo G-tius Aulae vultum, vano modestiae obie-
480쪽
Prolusiones Ethicae. 6 ryctu verberabo, ivt, iustissimis vapulem plebis imperitae conuicijs e ego in media urbis frequentia solitarius virtutis cultor,praetereuntium digito ad ludibrium designabor , intempestiuae scilicet innocentiae prodigium, Romanis oculis ii
suetum Z Apage praecocem hanc , imprudentemque prudentiam, humanae 1ocietatis inimicam. egregie. Tu tamen interea lapides a Caelimontanis, aut
Transtiberinis Saxellionibus non pertimescis i usque adeo ne in omnem improbitatem Roma degenerauit,ut sine illius contumelia probus esse non possis λ tua
ne pudorem Romanis virtus Incutiet ,
quorum exemplis stetit quidquid ubiq,
terrarum gloriosum, atque inclytum , floruit Θ Ιbi ne virtutis solitudinem timeas, ubi virorum vutute praestantium non magnitudo tantum, sed multitudo te obruit E iam lippus es in exaggeratae gloriae lumine, in quo magnae illae priscorum animae caligarent Θ Ο deplorandam Reginae Vrbium mendicitatem, si Unico nititur tuae virtutis aerariol o despicatum virtutis imperium, si uri S morum tuorum legibus temperaturi Sedo impudentissimam tuae frontis temeritatem, si a via virtutis exorbitas, quia infrequentiam times, & foedo opinionis vrrore, turpis mauis esse quam solus. S 6 Ve-