De natura et incremento Nili. Libri duo. In quibus inter disputandum plures aliae quaestiones physicae explicantur. Authore P. Ioanne Baptista Scortia Genuensi theologo Societatis Iesu. Nunc primùm prodeunt triplici indice locupletati

발행: 1617년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

141쪽

io 8 Liber fecundus

quam sursum, ubi vox ob actis immensitatem evanescit. Eademque causa assignanda est quaesito ctu,qui in cubiculo sunt exaudiant colloquetes in via, hi vero non audiant confabulantes in cubiculo λ Nec Ptolemaeus, Themillius, dc alij Aristoteli concedunt utrem acre inflatum esse maioris ponderis quam vacuum, si aere puro, non Vaporibus mixto, ut est spiritus & anhelitus animalis, impleatur, aut ob frigiditatem viris partes aeris in aquam non concrescant,dum impletur. Quare neque nos sub dio & aperto caelo cum totus aer in nos incumbit, maius pondus sentimus, quam cum paruo in cubiculo inclusissimus,ubi exiguo aeri iubiicimur. At,inquies, lignum centum librarum, & plumbum librarum decem decidentia quamdiu sunt in aere , velo eius mouetur lignum,qum plumbum, cum a

tem impingvht in aquam , lignum supernatat, plumbuin vero descendit. Quod accidit, ex Aristotele , quia aer in ligno in propria sphaera gi uitabat.Respondeo,plumbum in aquam mergi Iur,non trabs, non quod aer grauitet in aere, dc non in aqua, sed quia elementa grauia in plumbo magis superant leuia in plumbo, quam in lia gnomam aqua,quae est in trabe , in aqua neque trahit se stim,neque deo sum, rerra trahit deorsum aer & ignis sursum:& quia plus est aeris. dc ignis in trabe quam terrae,no mergitur In plum . bo autem quia est plus terrae,quam ignis & aeris,

mergitur. In aure vero etiam trabs fertur deorsu, quia aer nec mouet sursum , nec deorsum , ignis rapit sursum,terra dc aqua pertrahut deorsum, dc

quia plus habet terrae & aquae quam ignis solius,

142쪽

De natura se incremento Nili. Iosmouetur deorsum. Et licet proportione partium plumbum plus habeat terrae & aquae respecta ignis,quam magna trabs, simpliciter tamen longe plus est terrae & aquae in trabe, quam in paruo plumbo,& ideo grauior,citiusque mouetur. Vel. Certe aer in ligno sustentat, quia non vult de-stendere lub aquam , unde ob hoc magna sustinet onera:in acie autem, quia adhuc non mouebatur extra suam sphaeram, non resistebat elementis destendentibus, ut facit, cum volunt illud extra suum locum abducere. in plumbo autem immerso non ita resistit , quia ob plumbi densitatem est admodum exiguus. Non igitur. aqua, aut alia elementa in suis sphaeris grauitant,

aut leuitant.

Secundo vero , quia aqua non potest altius ascendere, quam destenderit, ut Sc communis sensus, & experientia, & ratio ipsa demon strat,

alias enim contra naturam grauium astenderet.

Estque Scaligero afferenda ratio, cur si id fiat in mari,non fiat etiam in puteis, ita utinam 1sJb tubo prominente extra orificium putei, inferior pars aquae non protrudatur a superincumbente superiore, ita ut absque ductorio fune , aut troclea,& sine vase, absque labore aquam hauriamus. Similique arte absque ullo negotio non possimus efficere fontes perennes altera tu biparte infixa in inferiori parte vasis aqua repleti, ut superior aquae pars inferiorem in eam tubi partem possit propellere; altera Vero supereminente orificio vasis , & refundente candem aquam in idem vas,ut iterum fluat.

Tertio denique pugnantia loquitur Scaliger;

143쪽

II o Liber secundus

si enim superior pars elementi aquae propellit ino pondere inseriorem , eamque cogit 1ubire specus & cauernas , S eleuari in montibus ad fontium scaturigines fluminum principia, iam

aqua vi sua naturali,non autem Violenter ascendet in montes ; non igitur grauia naturaliter deis iorsum,& leuia sursum serentur,contra quam statuat Aristoteles lib. I.de caelo. tex. 9. Io. Ii & ali

bi saepe, vel uni eidemque corpori simplici duo

contrari j motus competent,contra eundem Aristot.ibid.& lib. i.Meteor. c. a. Conatus est etiam

respodere Franciscus Valesius lib.de sacra Philosophia.c. 6 s .asserens, argumentum omnino con

unicere,si supponanias mare quiescere,ac perpetuo ventis agitari: ob id posse aquam infundo maris protrudi in cavernas teme, quae deinde emergat in sontes,& esticiat fluminum principia. Sed haud melior est his Valesii responsio,quam fuerit Scaligeri. Illi enim obstant tum argumenta facta contra Scaligerum, quamuis enim agites aquam profundi putei , nunquam facies , ut per rubum sursum ad orificium ascendat: tum,quistaqua solum tantum ascendit quatum descendit,

mare autem non adeo aestuat,ut altissimos montes transcendat, quod omnino oporteret, si flumina & fontes inde fluuiu: tum , quia in fundo. malis aut Vix, aut ne vix quidem agitatur aqua, unde in tempc statibus pisccs ima petui, Vt quiescant,&agitationem vitentetum, quia supposito moueri Sc agitati- cum infiniti sint cauernaruri recessus anfractiis,in ipso pcnc initio cauernarum motus omnis cessabit,&quiescet aqua: tum, quia si cauernae. v. g. Medoaci excurrunt abi Oriente

144쪽

De natura se incremento Nili. III

oriente in occidentem Solem, S ob motu maris Adriatici aquae ascendunt in montes Euganc*s ad orificium fontis, cum sabunt Etesiae, aut Boreas, Africus vel Libycus, Adriaticu mare in contrarium , aut certe in diuelsa fluet quare haud amplius poterunt aquae propelli ad fontem; ces sabit igitur Medoaci fluxus:aut certe pro diuersitate agitationis maris variabitur aquaru Medoaci copia & fluxus, quod tamen non fit. Itemque cum cepe mare pariatur malaciam, Vel certe non semper ibidem agitetur , non agitato mari ubi sunt specus initia fluminum, per Valesium flumina non fluent. quod repugnat quotidianae experientiae. Frustra denique tentauit argumentum soluere Plato in Phaedone in fin.Pimius lib. a. p.& D. Basilius Homil. 4. in Hexamer. dicentes, oriri quidem flumina e Tartaro,aut mari,sed spiritu flatuve interius mouente aquam sursum impelli ad scaturiginem : tum , quia quae disputat Aristoteles l1b. 2. Meteor. de fluxu fluminum e Tartaro fluctuante, valent etiam contra huiusmodi flatus impulsium:tum, quia mirum videtur

si ab hoc spiritu impelluntur aquς, cur si ponatur

fistula, quae ex fundo maris superemincat, similis spiritus non impellat etiam aquam sursum, vel si scopulum ex caues usque ad fundum maris , vclfodias puteum, non statim oriatur flumen. tum, quia si fontes a spiritu fiunt, aprica & calidiora loca aquis maxime abundarent, & egerent frigidiora.Cum enim spiritus a calore Solis fiant, ut constat ex Aristotele lib. I. Ieteor. sum. 3. c.I. 8clib.2. silm. 2.c.2.&Sect.2s .PIobl. I 2. I 3. 4. etiam actione

145쪽

II 2 Liber secundus

actione Solis augerentur. & tamen , ut notat D.

Gregorius Nysienus in Hexam. &alij, loca Septentrioni proxima dc frigidiora aquis magis abundant. Signum est igitur frigiditatem,& non exhalationem seu spiritum esse fontium 8c fluminum efficientem causam : tum , quia si aqua a spiritu impulsa a mari ascenderet ad fontem,

non solum teperet,verum etiam vehementer caleret , & ferueret, uti euenit aquis thermalibus Aponitanis S. Helenae, & aliis in agro Patauino subterraneis ignibus calefactis. Si enim ille spiritus iit remisse calidus in egressu e cauernis,non habebit tantam vim, ut possit aquas per se graues

sursum evehere.

Accedit ut nihil dicam de frigidis cauernarum lateribus, ac fornice) aquas sua frigiditata

debere impetum sese efferentium exhalationum retundere ,& potius eas secum trahere, quam ab ipsis impelli & trahi. Nam etiam exhalatio materia ventorum stigefacta a media aeris regione deorsum fertur , nedum euehit ulterius sursum aliud se ipsa grauius. tum, quia in mari deprehenderentur ex retortis aquis, & vorticibus hiatus & loca , ubi aquae cauernas montium subirent,ut accidit Scyllae & Charybdi, sicut disputat Aristoteles Sech. 13.Probi. s. Danubio,& aliis fluminibus . tum, quia aestate augerentur flumina , cum ob calorem vehementiorem Solis huiusnodi status & spiritus subterranei roborari Scmultiplicari debeant: eademque vicissitudo deprehenderetur in reliquo anni spatio pro varietate temporum. tum, quia hic spiritus de Prehenderetur ex ebullitione etiam in mariosique fori

146쪽

De natura se inermem Nili. sax

fontes in ampullas surgurenci us accidit in dolio.

inusti,quod non videmus. tu incluta ille spiritM .& exhalatio cum aqua ςruchai et quicquid in fundo malis adesset prope uernas sui num principia, non secus atque fiat in fonte Marsyae de quo Plinius lib. ῖi .cap. tum, quia aquλ seriet tium & fluminum esset salia,quippe quae ex fal-rso mari a spiritu impellatur. Vices pcrcolari nosecus ac li demittas obturatum figulinum vas nouum in fundum maris , quod replem aqua daalci.Sed huic rei obstat, tum, quia retundetur , impetus spiritus impellentis sursum aquas ex opinione aduersariorum: tum , quia motibus paulatim patefactis humor salsus salsugine sua: fontis aquas omnes inficeret, iuxta doctrinam. Aristotelis, dum Sect. 13. Probi. 37.quaerit, cur id quis fodiat in littore maris , prius aqua dulcjs, C manet, mox salsa efficiatur λ & ex lana relicia salsedine in cauernis meatus essent salsi, cum eat sit aquae natura,Vt facilla saporem contrahat ter- rae , quam lambit, Vt docet Plato in Phaedone . Aristoteles lib. 2. Meteor. Plinius lib. 3I. cap. z.

Vitruvius lib.8. c. s. & constat experientia aquarum sulphurearum , ω fluminis Himerae in Si cilia, quod a fonte progressum bipartito alueo diuiditur, & ramus ille qui Versus Ennam profuit per terram dulcem, dulcis est,alter, qui per terram ex qua foditur sal, decurrit, salsus est,unde iam mutato nomine Salsa dicitur. quare omnes fontes veherent aquam salsam. Tum denique, quia fontes δc flumina, prauestim maxima, Potius in planitie, quam in montibus orirentur;

in . I quippe

147쪽

yrψ N. Libersecundin . quippe quae mines a-nuiri, ex quo perrios fluunt,remora,& spiritus uberior futurus sit,& impetus vehementior, nec adeo sublime cogatur euehere aquam. At accidit oppositum, ut praeter Aristotelem docet experientia: Indusent

ρ Caucase, Tanais in Sarmatia e Riffeo, Arax Periarde in Armenia. Padus in Alpibus Italiae Vesuuio, Danubius in Germania ex ArnobRhenus; Rhodanus &lsara ex Alpiu iugo senidemque de caeteris, quae tantum e magnis natibiis otiuntur,eo quod in his solum magni eus esse possine , in quibus copiosus v aquan* eoncrescat . Quod si Pyramus ex pias fluere ridetur, id euenit quod in Tauri iconcretus vapor In aquam ab I primum exitum

nanciscatur:vdetiain idem accidere vidi in agreveronensi prope Montorium in villa.quae Scas gerorum Phin cipum fuerat,magno impetu emn pentibus in planitie r sed in Alpibus genitis aquis aded copiosis,ut triplicem alueum repleant,quo rum unus Ueronam ducitur , alter ad oppidum S. Martini, tertius irrigandis agris usque' μ. Athesen deseruit ciuibus adeo ut, si in unum aquae omnes simul cohstuant, non exiguum sint effecturae flumen. Necesse est igitur ut concluda..'mus cum Aristotele lib. I. Meteor.sum. 4. C.,M lib.de plantis. c. i. Plutarcho in amilio, Auerrocin Meteoris,& ibidem Alexandro, Philopono, Olympiodoro , Bucca ferro', Vicomercato, Gain briele Falopio lib. de aquis me dic. c. 3. AgriCola lib. de his quae fluunt e terra, Gregor.Nysseno In Hexam. caeterisque Peripateticis ; quicquid iocontra

148쪽

De natura se incremento Nili. II s

contrarium senserit Homerus lib. ai. Iliad. dum est; -- - profundi magna potentia Oceani, Ex quo omnes sum ,2 totum mare,

Et omnes fontes,or putei alti fluunt. quem sequuti sunt Lucretius lib. 6. Seneca lib.

3. nat. qq. c. I F. Plinius lib. a. c.ss.Philo lib.de Opificio mundi, Albertus lib. 2.Meteor.tr. 2.c.II. Iandunus tr. .c. I.Scaliger,& Valesius locis citatis , & Andreas Baccius lib. I. de aquis. c. .& s. non posse flumina per terrae cuniculos e mari prouenire: sed inde tantum fieri quod vapor, ut Pontani in Meteoris Verbis Vtar, -montana rigens vis eo sensit,

Instillas abit, or longo fuit agmine multus

Desuper ima petens,donec iam viribus auctis Erumpit Mallo iis in campos turgidus exit. Quod si primo obiicias. Cum aestate cauernae in quibus , ex Aristotele, vapores coguntur in aquam, sint frigidiores, fontes & flumina magis

tunc aquis abundarent,&tamen accidit Oppositum. Respondeo , id omnino futurum fuisse, si

cinera essent paria,at secus res se habet,tum,quia in aestate imbres,quibus valde augentur flumina, rarius fiunt, quam in hyeme: tum, quia aestate vehementi actione Solis multi resoluuntur vapores, unde etiam fit,ut tunc in media acris regione pluuiae rarius fiant,quam hyeme. Si secundo obiicias , Eccl.c. i. omnia flumina oriri amari,ideo mare non redundare, licet in illud influant flumina. Respondeo primo,torren

tes intelligi, qui fiunt ex vaporibus in pluui m I 1 densa

149쪽

1 Is Liber secundus

densatis,a mari praecipue eleuatis, & in mare decurrunt; unde redeunt ad principium a quo pro- dierunt.Explicatio haec authorem habet D. Hie- . hymum in Commentariis secundum moralem sensum, ubi dictum illud accommodat hominibus notatque dici torrentes, & non flumina, eo quod cito praetereant , sicut torrentes cito deficiunt. Eodemque modo Septuaginta non flumi na, sed torrentes sunt interpIetati. Authorem

item Olympiodorum ., qui ut praecipuam secundum litteram praesentis loci intelligentiam po nit:atque ad hoc idem propositum adducit illud Amos Prophetae c. s. Uui vocat aquaό maris, ct 'O fundit super faciem teme Loquitur enim de pluuia, teste etiam D. Hieronymo,& Gregor. Nysseno in Hexam.post: medium. Ideo etiam praemisit Propheta : Facientem Arcturum s Orionem , ct conuerrentem in mane tenebras,diem in notitem mutantem.

Sunt enim stellae, quae solent pluuias gignere. 1 Quare de Orione dixit Aristoteles lib. 2. Meteor.

sum. 2 .c. 2. Incertus autem I molestus Orion esse vid tur , es occumbens, Gr oriens, quia in transmutatione ire oris accidit occasius ct ortus , a te,aut hyeme. M i Virgilius lib. i . AEneid. Cum subito lugens inuo nimbosus Orion.& lib. .gEneid. aeum pelago descuit fems,st aquositi Orion.& de Arcturo idem lib.3.AEneid.

- dum imber ct ignes

dicturum pluuiasis 'adrigeminosit, friones. 2&in Rudente Plautus eundem Arcturum ita loquentem facit. In σώ

150쪽

De itura es incremento Nili. II

Increpui hyberni ,ct fluctici movi maritimos.& Plinius lib. r8. c. 18. de ambobus,& simul de Hoedis.ffaec ait,tenapestates,grandines,procellae ab horridis deribus exeunt, ut sepihs diximus, velati gesturo,Orione ardis. Videndus hac eadem de re Columella lib. 1. c. . Respondeo secundo , posse pariter intelligi flumina ipsa, quae non imi di

te, sed mediate exeant a mari, eo quod Vapores, qui intra terrae cauernas in aquam distillant, dia fontes ac flumina efiiciunt , eleuantur ab aqua, quae vel ex mari in imas caucrnas penetrat , dc actione Solis versa in vapores ad fornices dc latera cauernarum alcendit, ibique agente Digore iterum in aquae formam transit vel a mari eleuati in cavernas terrae propelluntur. Quo fit, teste etiam Aristotele lib. 2. Meteor. c. r. dc Lucretio lib. , .ut mare non redundet, quia non maior Vis aquarum id ingrediatur, quam ex eo actione Solis mediis vaporibus sit eleuata,& fiigoris vi,aut mediae acris regionis in pluuias,aut montium cauernarum,ex quibus flumina oriuntur, in stillas abierit. Quod autem initio capitis dicebatur, Visum aliquando Nilum aquam marinam detulisse, existimamus primo fabulam esse non absimilem multis aliis quae de aquis referuntur. v. g.

quod ab eodem Euthymene Massili est cum quo

hoc capite disputamus,asierkur Atlanticum ma re esse dulce , ita. n. ait apud Senecam lib. .nat.

qq c. 2. Sed dato id aliquando visum, non inse lubilem habet dissicultatem

sinem non habeat a mari.

,quamuis Nilus oriri Etenim nore OmniSSals

SEARCH

MENU NAVIGATION