De natura et incremento Nili. Libri duo. In quibus inter disputandum plures aliae quaestiones physicae explicantur. Authore P. Ioanne Baptista Scortia Genuensi theologo Societatis Iesu. Nunc primùm prodeunt triplici indice locupletati

발행: 1617년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

71쪽

tiam inhumana specie.

α Liber primus

. Leone Bap.Alberto loco cit.ubi aquarum miracula prosequitur ε, aliae denique animantes steriles reddant, ut de Tharra, & aliis scripsit Theophrastus; ita Nili aqua adeo faecundas ericit, Theophrasto. Seneca,& Plinio testibus, ut uno partu tatus plures enitantur. Quod etiam confirmat AElianus lib.3. de animal. c. 3 3. aflirmanS, AEgyptias vaccas quintuplum istum aliquando edere, plerasq; binu ob Nili aqui ideoq; pastores quibus cura est de augendo pecore, aquam ex Nilo pecudibus intacundis, vel lactis inop bus praebere. Habemus qu8que in quinto Elib. tit.sipars hared.pMeg. .plures mulieres AEgyptias Uno partu septenos faetus enixas; &quandam ab Alexandria Adriano Imp. perductam cum quinque liberis , quorum quatuor eodem tem pore peperisset, quintum autem post diem quadragesimum , publica fama testabaxur. Accidit n. aliquando iuperiatatio etia in humano partu,ut Plinius quoque docet lib. 7.c. I ι .novique ego Genuae nobilissimam taminam tertio mense post legitimum puerperium, nouum masculum eniXam.

Quod si quaeras cur huiusmodi aqua faecundet animantes' Respondeo cum Theophrasto, id euenire quod Nili aqua nitrosa sit, unde eam AEgyptii in nitrarias infundunt, ut nitrum esticiant. Etenim aquae nitrosae locum conceptioni dicatum abstergunt, & ad conceptum reddunt idoneum. Quod etiam sentiendum est de Sinuessanis in Campania , Thespiarum fontis in Beotia,M Elati fluminis in Arcadia, cum etia hasianu

72쪽

De natura es incremento Nili. 4 3

taminarum sterilitatem abolerescripserit Plin. Solent autem quae aluminose sunt custodire partum,nec pati fieri ab ortum, ut Lini fontis in Arcadia,eo quod vulvam parum tenacem roborent & constringant, Vt docet Plinius, Seneca, Athenaeus lib. h. c. 2o.& Georgius Agricola lib. i. de his quae fluunt ex terra.

uantum ad AEgypti fertilitatem

Nilus conferat.

LunIMUM adiumenti ad sertilitatem .E

u Lypti Nilum conferre, is facile intelliget,

qui meminerit Nilum censeri cor AEgypti,ut docet Orus lib. t .Sicut enim cor nobilissima summaque necessaria est totius animati cor poris pars,ex quo omnis Virtus in caetera membra dimanat, ut pluribus docet Aristoteles lib. de som.& vig.c.3.& lib.3.de pari. anim. cap. .ita Nilus eam vim tenet in AEgyptum, Ut tota regio eius opibus & virtute pascatur, ut scripsit etiam Rufinus lib. a. hist.c. ra. Etsi enim caetera flumina, Vt ait Seneca lib. .nat. qq. terras abluant, &quasi euiscerent, Nilus tame tanto caeteris maior adeo nihil exedit,aut abradit,ut potius sua pinguedine vires adiiciat, dum AEgypti,quae areno si quaedam adaggeratio videtur Aristoteli lib. r. Meteor. illato limo arenas iungit, & saburit, simulque agros irrigat de secundat. Quam ob causam

73쪽

4 Liber primus

causam Herodotus lib. 1. Nilum ἔ Ῥατικν. id est, propemodaem agricolam,9 antiorem, nominat;& Virgilius lib. 9. Eneid. & Valerius Flaccus lib. s . MI. pinguem. quod innuens etiam Tibullus, ut

alias meminimus, cecinit: cTe Propter nuros telim tua postulat imbres Arida,nec Pluuio supplicat herba Ioui.& Proclus in Platonis Timaeum scripsit,homi nesis inopia tu paupertate soluere. Sed audiamus hac de re disserentem Plinium Secundum in P negurico Traiani. ''m sinquit) alendis augendrique seminibus ita gloriata est, in nihil imbribus, caeloque deberet. Siquidem proprio semperamve perfusa, nec alio genere aquarum solita pingrescere, quam quasi e deuexeras,tautis segetibus induebatur, ut cumferacissimis tetris quasi nunquam cessura censeretis . l crates etiam in Busiride scribit, AEgypti Prouinciam esse in commodiss1ma orbis parte sitam, omnisque generis bonorum seracissimam,& Nilo immortali muro circumdatam, qui eam non tantum muniat,sed inlita etiam vi,& liberalitate alat. Gregorius Nazianzenus orat. 30 .ait,Nilum praedicari frugum parentem, spicisque copiosum,& locupletem,atque ubertatem cubitis metientem. Anastasius Synaita Patriarcha Antioche nus lib. 8. Hexam. amoenissimum & frugiferum fluuium dicit, eumque inferiorem regionem AEgypti ditare. Eundem Epiphanius,Eustathius, &Cedrenus auriferum eadem de causa nominant; dicta enim sunt haec de Nilo,ut Pontani in Metcoris verbis utari lubd sit 'lis fruge noua. Mund que υberar, M.

allusit

74쪽

De natura cse increν. erito A/b. attulit enim ad Martialem , qui lib. t o. Erig 74. Nilum spici serum appellac i

n hγbla, non messpicifer capri Nilio. Addamus d oannem CantacuZenum,qui Constantinopolitanum rexit Imperium circa aranum Domini isso.& lib. .c. i s. iic scripsit Frntir raram gens magna Iacobi humesim perianacis e complexa A, tum accesere quam Sialtunus eis χροι ossiciss GL me σι

necesse habet,propterea quod illa Nilum alio potest derivare ; quod sitiat, tota εχ 'pius m oria, qua inde

offatim aluntur ame funduns intereant iuuat autem Nilus agros duabus de causis, ex beneca lib. . Dat qq. c. 2. dc quod inundet eo tempore , quo maxime usta caloribus terra undam altius trahit, tantum hauriens,quantum siccitati annua sussicere possit ε, & quod turbulentus fluens terras oblimet illato limo ac pingui quod secum detu lit,unde arenoso & sitienti solo de aquam indu Cit,&terram .Eamdem A gypti fertilitatem Hieroglyphice innuebat Serapidis seu Nili simulacrum, quod modiu in capite, & cubitum mensura aquae habebat, Alexanditae sublatu Theodosii Magni tempore a 4heophilo Patriarcha, ut scribit Suidas . Sicut etiam Constantinus Imp. cubitu quo mensuratur Nilus, non iam in Sera-pici s templum annis singulis, sed in Ecclesiani

portari sanciuerat, ut docet Rustinus lib. 2. c. io. Socrates lib. i. cap. I . & Paulus Diaconus lib. tr.

Omitto quae ge eadem ubertate scribit Philo stratus in Imaginibus, M. Tullius lib. 2. de nat. Deorum, Plutarchus lib. 4. qq. Conuiuat. q. s. Aristides in orat. AEgyptiaca , Iustinus lib. 2. Iulianus

75쪽

46 Liber primus

lianus Apostata epist. r. Eusebius lib. 2.de praep. Euang. c.i. Hegesippus lib. i .c. 27. Plinius, Ammianus Marcellinus,Strabo &alij,quem frugum prouentum exoptantes A gyptii, Isidis sacra celebrates magno planctu, verisque fletibus inundationem implorabant. Ad qucrn morem respiciens Statius dixit in Sylvis.

- melius istis Mareotica fumat

Coptos,sir arbori lugentia flumina P ili. Porro iactis post inundationem seminibus , ad

semina conculcanda immittuntur oves aut porci,ex Diodoro & Plutarcho lib. . qq. Conuiuabcs .alias leui utuntur aratro , ex Plinio, & post quintum cleinde mensem messem colligunt.Nec silendum quod idem Plinius scribit lib. 2i. c. I s. AEgyptum quidem frugum feracissimam , sed prope setam iis carere posse,ianta est ex herbis . abundantia,quas deinde ipse pluribus prosequitur,nobilissimamque censet Colocasiam . quam e Nilo metunt. Nascitur etiam magno AEgypti commodo in ciusdem Nili palustribus Sc quie- p pyxRβ stentibus aquis papyrus,ut docet Plinius lib. 23. c. ii brachiali radicis obliquae crassitudineariangulis lateribus , decem cubjtorum longitudine in gracilitatem fastigiata, ex qua in- tenuissimas philyras redacta fiebat charta ad epistolas dc libros conscribendos,quae nunc fit ex linteis con-ri itis. Sed placet hac de re audire Theodoricum Italia' Regem ita Thusiae Senatori scribentem apud Cassiodorum lib. 11.epiit 38 Pulchrum infinit ) sane opus Memphis ingenios concepit,m n/r si scrinia vestiret, ouia uniuό loci labor elegans t

76쪽

natura se incremento Nili. ψ7

xusset. Surgit Niloti flua sine ramis, nemus sivest undibus quarum Aesealudum pulchra caesa es,vir

guttis mollior,herbis durior, ne o qua vacuitate plena, plenitudine vacua; bibati teneritudine, Meum lignum, cui more pomi robur in cortice est, mollities in me dis,

preceritas leuis sed ipsa se continens , a inundationis pnlcherrimus fluctus. Nam quid tale in qualibet culeura nascitur,quam illud Obiprudentum sensi seruantisH Periclitabantur ante hoe dicta smentum, cogitata Mai m . Nam quemadmodum velociter potuisset Fribi, quod repugnante duritia corticis vix poterat ex pediriὶ Ineptas nimirum morra calor animi sustinebat, cum differebantur verba, tepesiere cogebantur ingenia.

Haecisse. Est porro difficultas quandonam papy

ri usus coeperit, cum Varro apud Plin.lib. I 3.cap. II. Velit coepisse post Alexandri victorias,ipse vero Plin.ibid. c. I .velit fuisse etiam ante Numam.

Sed id aliis disputandum relinquimus.

Reserri pollent hoc loco variae belluae 3c ani- Nili bel- mantes quas Nilus procreat, maxime verb Hip- tuae va- popotanuis regulis bifidis,dorso, iuba & hinni-xiα- tu equino,resimo costro,cauda & dentibus apri, immanem habens corpo is molem , & ade 3 vastium os,ut ad cubitum cum dimidio diducat ri-etus. Nocturno tempore ex aquis exeunt huiussi modi bella in agros pascendi causa,herbis enim victitant , ac niti tunc excubias agant agricolae, una nocte extremam frugibus afferunt vastitatem. Dum sub aquis sunt,eis nihil audacius, se-roctam cauum in morem impetunt homines,&immaniter discerpunt. Sic ignem fugiunt, ut Paetulus unos accensam facem tenens, multa

millia

77쪽

millia in fugam dedat. Earum carnes nulla serem re differunt a bouina. ita de Hippopotamis Antonius Fernandus apud Godignum IM .cit. Jubi etiam ait magnam torpedinis copiam in Nilo quoque reperiri, piscis Ithilosophorum opinionibus & altercationibus notilliini, cui expe- rientia constet tale inesse ingenium , ut si ab aliquo manu te atur,sidi notu mancat nihil e ficiat , sin autem se paululum moneat, adeo renentis corpus co motu torquear,ut nerui,Mteria:& quotquot habet in corpore naembra cum stupore ingentem sentiant cruciatum: ubi e manu dimittitur, omnis illico dolor u stupol recedat. Feruntque cxploratum , ii inivr 'auratuos pisces

torpedo viv* ponatur inibile moueat, eos quos tetigetit, jurerno quodam & aa cano otuita cieri, ut vives e videantur, quod sane rerum naturas sertitantibus non cxiguum facestit -gotium in inti estiganda.caula huius motus. Nastitur in eode Nilo Crocodilus bellua sexdecim

cubitorum ex Diodoro Siquin lib. .c. taper 8.ex Plinio lib. 8 c. r s. seis hominis Vitam aequans,dorso adeo squamoso , Mi dixerit Aristoteles lib. 1 de iist. animal. c. I O. esse contra Om-pem ictum inui ctam. qui etiam lib. . de pari. p. I. scribit, carere lingua; quod cum sit terrestris Ma quatilis,ut terrestris quidem linguae locum habear,Vt vero aquatilis sit elinguis, pisces enim ait nullam habent linguam,aut inexplicatam. Qua

uis scaliger exercit. 182. scribat, habere qqidem linguam,sed quae ob exiguitatem multos lateat. Oua parit ad sexaginta, ex Aristotele lib. s. de λ, histor.

78쪽

De natura es incremento Nili. '

histor.animal. c. 32.expetit auidissime humanam carnem,ex Plinio lib. s. c. io. licet antequam hominem aggrediatur, ex eodem Plinio , dicatur flere; unde natum est Proverbium, Crocouili lare mae. illudque inter cieteras animantes habot poculiare t superiorem maxillam moueat, ex Ari-

stotele lib. 3.de hist.anim. c. H.& Plinio lib. 8 c. 26. Ichneumon exiguum animal immani belluae .dormienti extremam perniciem affert, per ossi quidem clanculum ingressum corrotis partibus interioribus Crocodilum interimit, & liberum foras egreditur,ut Plinius lib.8 cap. I s. & Plutar chus lib. de animalium comparatione scripserunt. Referri pyramides, quae orbem terraruin PyIai impleucte fama, quarum amplissimam octo iu- :ς. -S'gera soli obtinentem trecenta sexaginta homi- Me ' num millia annis viginti construxiste produntur, teste Plinio lib. 36. cap. I 2. tres ractra annis Pa.& mensibus quatuor; nec constat,a quibus Regibus , iustissimo Dei iudicio obliteratis tantae vanitatis authoribus. Referri AEgyptius labydnthus portentissimum sane humani ingenij opus,

ut vocat Plinius lib. 36. c. I 3. Sed omittim is, ne constitutos cancellos transgrediamur. Illud om- , Egy'nino mirum , & non omittendum quod resert Plinius lib., .c. 9. regnante Amase AEgyptum Vi- olim iii aginti urbium millibus fuisse inhabitatam ; quod habitata. cum fidem omnem superare videatur, colligeretur enim tanta hominum multitudo, quantam

ne ipsa quidem Europa capit, aliqui putant irrepsissie mendum in textu, legqndumque duobus urbium millibus. Sed Diodori tempore ad buc.

79쪽

so Liber primus

tria millia perdurabant, qui etiam ex una Alxandria AEgypti Reges quotannis ultra sex millia talentorum vectigalibus capere solitos stria psit, quae si ad aureos coronatos reducantur,efficiunt 36o oo O .

Nili Solisque munere AEDptum nou. intremistere.

cussam Plinius lib. a. e. 8 o. aliique viri graues apud Senecam lib.Tmat.qq. cap. a6.8c Vincentius Bellovacensis in s c. nat. lib. 3.tradiderunt, quamquam Seneca nonnumquamotam velit. Huius rei causa hoc capite perquis renda. Principio autem statuendum est, multas

variasque suisse Philosophorum antiquorum de

terraemotu opiniones. Thales enim apud Sen eam lib.6 c.6. nat. qq. credidit terram velutinauigium aquis innatare,ideoque ad aquae motum& ipsam moueri. Quod est maxime a veritate alienum ; tum quod terra sit elementorum omnium grauissima , quare ei locus debeatur infimus,ideoque aquis subesse, non innatare : tum quod in quolibet terramaotu terra tota agitar tur , cum tamen experientia magistra constet apud Senecam lib.6.c. 2 .nec ad ducenta quidem milliaria ter motum extendi: tum quod expli-eidum fuerit Thaleti undenam contingat aquς motus,

80쪽

De natura es incremento Nili. - J Imotus,quo terra tremit ; si enim reducat in venia

. tos,vix unquam terra erit immuniS a terraemotu, α constat ante tetraemotum praecedere aeris

tranquillitatem, ut paulo post dicemus. Derno

critus apud. Aristotelem lib. 1.Meteor. c. de Terraemotu, Anaximenes apud Senecam lib. O .c. 1 o.& Asclepiodorus ibid.c. a 2. putant longo aevo aut humore teriae partes solutas in cavernas cadere. & omne tectum cauatae vallis commouere,

quod & Lucretius docuit,dum lib.6.canit, Terra superne tremit magnis concussa ruinis Subter,ubi ingentes speluncas subruit aras.. Lectyppe cadunt toti montes, magnoque repente Concussu late diserpunt inde tremores.

Et meritia quoniam plausis concusa tremisiunt

Tecta viam propter non magno pondere tota. Sed & hoc minus verum est:tum quod tunc ter ' mmotus esset momentaneus at saepe diu durat, - Vt anno Is 7 o. rrariensis ad dies quinquaginta: tum quia hyeme potius fieret, quod tunc maxime abundet humiditas,quam vere & autumno, ex Aristoteleloc cit.Seneca lib. 6. cap. i.& Pliniod lib. 2. cap. 8o.contra quam accidat. Anaxagoras apud Aristotelem & Senecam c. v. docet,fieri ab igne subterraneo proxima quaeque consumente, quae exesi & adminiculis destituta cadant,& si1. perioribus tremotem afferant, quod Aristoteles, non probat,tum quia cum ignis semper ascendati agat,semper terra tremeret; tum quia cum cessat te2raemotus, exhalaret semper ignis ; cum tamen id perraro accidat. Sed forte Anaxagoras

per ignem exhalationem intellexit, nec ab Ari- Ea stotele

SEARCH

MENU NAVIGATION