De idololatria politica, et legitimo principis cultu commentarius. Auctore Ioanne Filesaco theologo Parisiensi

발행: 1615년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 로마

61쪽

so DE IDOLOLATRIAdericus Rex apud Cassiodorum Epistola 42. libro A. parentem se publicum asserit, sic Iustinianus Imperator ad Ioannem Praefectum praetorio, omnes bublestos nostros f-lios oe nepotes habere existimam s assestione paterna imitatione, Cod. lib. 3. tit. de In ossicios testam Philo locis quam plurimis elegantissime istam explicat appellationem Patris Prin cipibus attributam. Nec abs te, Principibus

istud assignatum nomen, exponente Seneca

libI. de Clementia c. I . ut scirent datam sibi potestatem paternam, quae est temperatissima liberis consulens. Subditis optime consultum esse quis non videt, qui nihil non humanum, non benignum, non aequum a Principe, hoc

est a parente suo expectare possint aut debeant ; Et certe paterna pietas pa liberis consilium capit et i lex loquitur. Blandum istud Patris nomen quoties sibi ob oculos ponet Princeps, qua moderate erga subditos se geret. At filios habebit immorigeros; ad bonam frugem aliquando redibunt, sed obstinatiores, verum tfulmina paucorum periculo cadunt, omnium metu ,sic animaduersiones Mainarum Potestatum, terrent latius quam noceant, ait Seneca de Clementia lib. I. c. 8. nonnullorum exemplo magis quam supplicio, Si quidem, ut scribit Quintilianus declamatione 274. Quoties noxios crucifigimus celsberrima eliguntur itae, dbi plurimi intueri, plurimi mmoueri hoc masu possint, omnis enim poena non

62쪽

POLITICA. a

tam κά delictum pertinet quam ad exemplum.Ex Platone istud desumptum est. Explicat Seneca eiusdem libri c. 22. Princeps animaduertit in

aliquem,aut ut eum quem punit emendet,aut Vt poena eius caeteios meliores reddat, aut sublatis malis securiores caeteri vivant. Quanintumuis peccent liberi, at qui ius animaduertendi habet pater est .Patri quid in liberos non licet, quid non potest i at quod natura quod lege licet. Et vere Clemens Alexandrinus 2. Paedagogi. Qui faciunt omnia quae licet, cito impelluntur ut faciant quae non licet. Unde B. Chrysostomo oratione de Principatu : Digni- rates inducunt multa sacere quae Deo non probantur. Christianum nescio quid redolet istud M. Antonini Philosophi Imperatoris. Quanta est potentia hominis, cui licet nihil aliud facere quam id quod Deus sit laudaturus. Antoninus Imp. lib.12. de vita sua.

Moderatio Principis a studio

O O C aeuo frontem perijsse de rebus om-λ λ nes boni conqueruntur, at si quis pudor supersit, in Rege ac Principe potissimum de- prehendi debet. Regi enim in primis illud curandum est ut subditi, ut exteri de illo optime D i;

63쪽

si DE IDOLOLATRIA sentiant , dc posteri iucundissi inam ipsius memoriam existiment. Quae dum apud se Princeps meditatur cauebit potitiimum, ne quid contra publicam utilitatem , contra honestatem dc aequitatem admittat; Eleganter Tacitus libro quarto Annalium: Cetera Principibuι statim adesse , )num insuriabiliter parandum, prosteram sui memoriam : Nam

contemptu fama contemni Pirtutes. Tacitum capio, siquidem Princeps; qui suae existimationi

re famae nuntium remisit, qui verecundiam ad influmtos M antiquos Senecae,seu veteris probitatis homines amandat, qui subditorum vocem publicam arroganter spernit, quam facile in te terrima quaeque vitia prolabitur. Non ut priuato ita Principi, ista competunt, siquidem

eodem Tacito auctore, caetern mortalibus in eo

stare consilia quid sibi conducere putent, Principum diuersam esse fortem quibuι praecipua rerum ad famam dirigesta. Quam ob causam Plinius Panegyrico ad Traianum dixit. Perpetua Principem fama inuitum manet bona concupiscenda es . A Seneca illud est libro I. de Clementia cap. IS. Principes multa debent etiam famae cre. Illu d enim verissimum est quidquidPrinceps aut secundum virtutem aut secus gesserit, in ipsam redundare Rempublicam: Vnde harum rerum intelli ingentissimus Tiberius Augustus, Germanicum dc Drusum sic admonebat apud Tacitum lib. 4. Annalium. Da nati estis Pt bona malique esh a

. Diuiti oti by Corale

64쪽

ad Rempublicam pertineant.Neque vero illos non possum non damnare,qui omnia Principis dicta factaque ad speciem composita esse volui. Pestilentissimum istud genus hominum, quod nobis, pro hominibus, impurissimas Sc crudelissimas belluas emngunt. Nullum principi Mexecrandum, dc magis fugie dum vitium quam simulatio. Scite Seneca libro I. de Clementiae. I. Nemo potest personam diu ferre, fcta cito innaturam fluam redeunt. Dissicile est naturam 1uam effugere, aiebat alter apud Seneςam Patrem, controuersia 4. lib.9. Tadem aliquando quantumuis subdole M vafre sese composuerit. δε-ra rest saties , dissimulatu perit. Ea erat Tiberij moderatio, sed arrogans , ut prodit T citus, quam Petronius Arbiter dixisset seueram tristitiam. Nullam vitae suae partem ignotam esse existimet Princeps quantumlibet solitudine,Dom hiani exemplo delectetur. Principis facta

rictave rumor excipit, ideo nullis magis curandum est qualem famam habeant, quam qui qualemcumque me ruerint, mannam habituri sunt, ut scribit Seneca lib. 1. de Clementia c. 8. Plinius Panegyrico. Habet hoc magna fortuna quod nil te lism, nil occultum esse paritur; Principum verὸ non modo domvi, sed cubicula ipsa intimo que secessus recludit, omniaque arcana, noscenda fama proponit atque explicat. Non aliter apud Cassiodorum libro 6. variarum c. 8. in formula illustratus vacant is. Nam malo in

stituto Piuere nec Principi fas eys quando de illo

D iij

65쪽

s4 - DE IDOLOLATRIA

populuε occulte potest dicere, cui mores suos publice nullus augus est imputare. Permulti reperiuntur qui ad gratiam Principis aduersus veritatem aut scribant, aut dicatu etiam dum vivunt, seu quia id ita e re sua esse arbitretur, seu quod dedi

cretorium stylum reformident: mortuis vero

quanta inurunt stigmata. Fama illa quae ad posteros dimanat post obitum, Principi nullo modo contemnenda videtur. Maxime illud obseruandum quod tradit Egesippus libri a. de excidio Hierosolymitano c.I. Sepuro Herode libera, ut in defunctos solent, iudicia populi depromebantur, grauem fuisse illum Mintolerabilem, iniusta imperia in ciues mercuisse. Ita apud Fortunatum lib. 2: Rhetoricorum. Cum depsita dominati3 est constat orannum fuisse. Senecae verissimum pronunciatum. δε- ma liberrima Principum iudex. De Consolatione ad Marciam C. 3. At urget Plinius Panegyrico. Nullus ob locus , nullum tempuε quo fune1 Porum

Principum manes a posterorum execrationibus con- in iescant.

66쪽

CAPUT VII. Moderatio Principis a periculis.

D R 1 N C i p I maxima quae impendent peri-- - cula, illum satis superque commonefaciunt, ut se modeste moderateque gerat, erga omne hominum genus.Nihil enim tam ipsi cauendum quam odium siue suorum , siue exterorum , quod in varia semper Reges ScPrincipes coniecit discrimina. Etiam innocentissimi Reges isto metu minime soluti sunt. Regia ipsa potentia periculum sibi ex sese creare videtur B. Cyprianus Epistola 2. Maior Regibus quam caeterv metus 6 , tam ille timere colitur quam timetur. Antea id docuerat Minutius Foelix in Octavio. Rex es tam times quam timeri ,

quamlibet Isis multo comitatu stipatus, ad periculum ramen solus es. Seneca tacite qui istud fiat indicare videtur libro I. de Clementia C. I9. Errat si quu exis imas tutum esse ibι Regem, ubi nihila Rege istum est, sedsecuritab securirare murga pacificenda est. Regem innuit Gi tam facile & iucundum subditos iugulare,quam olla Magistratui Romano munus gladiatorium edere. Et quidem verum illud est eiusdem Senecat. Prope est de libenter damnet, qui cito; Prope iniqMe puniar, qui nimis. Discat Princeps ab eodem non minus

67쪽

DE IDOLOLATRIA

illi turpia esse multa supplicia, quam Medico

multa funera. Utinam humanum NI clementem Principem isto metu M periculo liberare possemus. Sed quoniam Principis hostes a

quibus sibi metuere debet, non unius sunt generis, illorum unumquodque genus eXpendamus. Sunt quibus est odiosus Princeps, aliis

Monarchica politiae forma displicet; Et horum nonnulli apertas profitentur inimicitias, alij tacito in Principem feruntur odio, 8c dum ipsi proxime adstant,satis se latere arbitrantur, si modo velut siparium aliquod ,vel cumulandarum oluim studium,vel dignitatu ambitum opponant, ut cuique fidem faciant totos se in eo esse quatenus suis rebus priuatis tantummodo consulant. Sunt qui quamquam habendi cupiditate,vel ambitione ducantur,a prioruconsiliis penitus abhorret, quique saluum magis quam perditum Psincipem velint.Pestes illa: priores Princeps aduertat hoc unum moliri,ut ipsum euertant,& publicum turbent rerustatum; Posteriores dc domesticas, quanquam illarum innoxia sint consilia, nihilominus tamen Principi vehementer obesse demonstrabimus. Quibus arubus i s efficere tentent -- bis est videndum,nam de apertis Principis hostibus alius est dicendi locus. Liberalitas aut nulla est,aut Principum virtus propria, ecquid enim sordes Τί auaritia cum Principis dignitate; ouae nulla aliare vς lillustrior vel locuple-

68쪽

tior esse potest quam liberalitate.Pacatus Drepanius,Panegyrico ad Theodosium A. Vt illoqui cuncta ambit Oceanus, quasset erit aquaue terris, recipit e terris , ita quicquid in ciues manat a Principe,redundat in Principem, rei oefamae consilit munificus Imperator; lucratur eum gloriam cum det pecuniam reuersiuram. Plinium non audio qui Panegyrico, scripsit nullum esse magno Principe mmortalitatemque merituro impendi j genus dignius, quam quod erogatur in posteros; viventes dicere debuit, quibus prius consultum esse par est quam futuris. Sed ut ipsa auaritia facile expleri non solet, qui opibus a Principe aucti sunt facilem nacti Principem, viX conquiescunt donec exhausto fisco, priuatorum opibus inhient; Et quamuis Iustitiae consentaneum videatur damnatorum bona, fisco addicta esse,at uni fisco augendi,frequenti Sc leui reorumdamnatione studere, nonnihil cum . .equitate pugnare videtur. Optime Seneca lib. r. de Clementia c. I . Principi semper curandum de

gratuita sit seueritas: Ita si haec auaritiae non satisia faciant, iam populus grauissimis vectigalibus diu exadus est; iam indictionibus oppressi subditi, vix hirudines illas aulicas ad commiserationem permovent, Illud aurum purius splendidiusque credunt, quod dederint dolentes,

quod hominum lacrymae non amnium aqua abluerint, nec e terrenis specubus egestum,

sed e visceribus miserorum esset etassum .Me-

69쪽

minerit Princeps illud Trogi lib. 38. Asia sollicitata a Mithridate Rege Poti, deficit a Romanis,quia vexabant eam rapacitas Proconsulum,

sectio publicanorum A calumniae litium. Haec pro nihilo ducit auaritia, illius explendae spes nulla,nec enim, ut natura fert, copiam satietas sequitur, sed crescit in dies habendi fames Scparandi rabiem parta irritant. Vt aegrotorum sitim potus accendit, ut ignis arentibus nota obruitur, sed augetur, ita coactae publica egestate diuitue, auiditatem ieiunae mentis acuus. Ac tum apud subditos transit in vota paupertas, hinc omnis illa erga Principem bene uol etia aut plane extincta est, aut grauiter labefactata iacet. Hinc odium is Principem, quod periculi nonnisi plenum esse potest. Nulluspemniciosior hostis quam quem audacem angustiae faciunt. Seneca lib. 2. Naturai. quaestion. c. 9. Sic apud

Livium lib. 2.Invia rerum novandarum occasiio est, G pauperes odio rerum suarum mutare omnia pudet, turba atque s editionibus sine cura aluntur , quoniam

eo estosfacile habetur sitne damno,ait Salustius in Catilinaria. Rationem reddit Aristides , oratione priore de pace; Nam dum nouas res moliuntur si conatibus excidant,in priore semper consistant statu, at si vincant, malis omnibus liberentur. Nec minus discriminis imminet Principi ab iis qui maximas quasque dignitates omni ambitione consectantur. Vt enim omnium rerum humanarum spes nos postrema deserit,

70쪽

POLITICA. . ἴ'

ita qui honorum ambit*i totos se mancipat ut, in eo consenescant necessum est .Princeps fortunatum se putat, si summates rerum fortiter ac steliciter gerendarum idoneos 8c acres habeat. Sed industria γ igilantia noxiae quoties parando regno inguntur.Tacit.lib. 4. Et ij sunt nonnunquam. Qui nolunt occidere quenquam,Posse Ῥolunt. Iuvenalis Satyra io. Quam venerabundi Regi adstant, quanta benignitate Sc comitate

plebeculam sibi demerentur. Sed ipsi a Tibullo discant libro 3. Elegia 3. falso plurima Pulgus

amat. Apic Tacitus Annali 2. Breues in au-pos Populi Romani amores dixit, Nec aliter Iuuenalis,Turba Remi sequisur fortuuam di semper σεdit Damnatos. Vulgus ubi ubi sit semper vulgus

est. Populus nouarum rerum cupiens pauidusque.

Tacito lib.is. Quam ornate vulgi leuitatem Scin constantiam descripssit Maximus Tyrius sermone is. Et libenter audit Populus non deesse qui illius vicem doleant, qui illi opitulandum dictitent, qui nescio qua misericordia moti, Principi magno animo referant populum VC-teribus indictionibus pressum ad noua deficere. Iis vocibus inescatus populus, more truculentae alicuius belluar, cui persimilis est Platone auctore libro 6. de Repub. in obuium quemque incurrit. Non aduertit haec esse, ut refert Themistius oratione 6 illicium eorum quos soluta legibus delectat visa, quorum crudelitas indemnatos necandi, improbitas pri-

SEARCH

MENU NAVIGATION