Simonis Portii Neapolitani De humana mente disputatio

발행: 1551년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

ANimam conclusi Philosophus, esse id quo via

uimus,intelligimus,&movemur primo:atque hinc animam, rationem quandam,& speciem

animati corporis esse deduxit. Deinde coprobauit il- . lorum opinionem,qui asserebant, anima, neque sine 4 corpore esse, neque corpus aliquod, & esse aliquid. corporis, ac ea propter in corpore inesse, in corpore inquam huiusmodi naturali ; non autem sicut priores existimabant ad corpus aptandam esse. Inde priorem diffinitionem concludens, inquit, quod igitur actus, quidam est,& ratio potentiam habentis, ut sit huiusmodi,manifestum ex his,per haec enim apertissime de . monstrauit Philosophus, si anima est actus corporis, , non posse sine corpore esse,& propterea antiquos lau. davit. Valet igitur nexus; est actus corporis, igitur λ. ne corpore esse non potest, cum igitur substantia, &. ratio animae,est esse actum corporis, & aliquid corporis: si concesserimus,ipsam separari a corpore, utique affirmare cogemur, aut illam non esse rationem, &: substantiam an inae, aut ipsam corrumpi cum desinat esse actus corporis. Quocirca cum verbis Aristotelis, no cohaeret Latinorum placitum, qui arbitrantur dis. finitionem istam dari secundum aptitudinem, non se, cundum actum. non enim lauda stet antiquos, qui ani. main sine corpore haud esse asseuerabant si diffinitio. secundum aptitudinem ab Arist. depromeretur, nam ut vides ,haec apertissime repugnant, sunt & alia ver .ha Arist. quae nostrae sententiae ita astipulantur,ut probatione alia no indigeat nempe eodem lib. II. de Anima,cum ab hac ratione exclutisset intellectum,quem

speculativam potentiam nominauit ; quod videatur

52쪽

DE MENTE HUMANA.

aliud genus animae esse, & hoc selum posse separari,

sicut perpetuu a corruptibili;inquit: Reliquar autem partes animae,manifestum ex his,quod non separabiles sunt, sicut quidam dicunt; ratione autem, quod aliae,manifestum est,sensitivo enim esse,& opinatiuo aliud; siquidem & sentire,ab ipso opinari similiter autem & aliorum unumquodque, quae dicta sunt.haec Philosophus Quibus verbis aperte docemur, sub de , finitione animae non comprehendi intellectum,&spe qculativam potentiam,sed opinatiuum,quod superius. dixerat intellectivum. Oportet igitur, ut de alio intellectu intelligat, quem exesust ab hac tractatione . de anima;& alium opinari illum esse, quem in ratio ne animae comprehendimus. Qualis autem sit is aperiemus inferius:in praesentia,& ut nostro proposito sauet,satis sit, quod aliquem intellectum includimus in ratione animae,qui in nobis est principium ita telligendi,ac opinandi, quique ratione ab aliis partibus animae distinguitur.Quod si omnis intellectus esset aeterna substantia ; non ratione, sed substantia, ab aliis animae facultatibus seiungeretur, nec vere dic

rentur facultates an imar,nec ipsa anima esset tota, ae omnes essent animae partes, quia esset alia substantia nisi commentum Averr.admitteremus, ac fateremur animam esse unam secundum aggregationem ,& o dinem : quemadmodum Coelum, & elementa unum mundum constituunt secundum ordinem, quasi unitas hominis esset unitas ordinis,quoniam anima esset una secundum ordinem. Etenim unitas animati,Vniatatem animae sequitur: & qua ratione anima una,eadem & unum est compostum. Non igitur homo esset unum animal per se.

53쪽

IN Platonicos in Coelo sensus esse assirmantes, his verbis argumentatur Arist. s Coelum haberet sensum quod quidem ab omni labe immune ponimus aut estet propter melius animae, aut necessarius esset corpori. Sed animae non esse necessarium, hoc argumento persuadet; quonia sensus intellectionem moratur, impedimentoque est, ad intelligendas Intelligentias quin nec corpori utilis est: quonia nulla. alia ob rationem natura animalibus sensus largita est, , nisi ut cognitione haberent alimenti,utq. vitae neces, saria subministrarent. Eodem argumento ad aeternitatem intellectus,& animae delendam instamus. Si anima est aeterna, igitur sensus est illi obstaculo, quod auertat eam a cognitione sui ipsius, ct superiorum, sed experimur,& ad cognitionem,& ad corporis functiones sensibus opus esse, igitur anima nostra corruptioni obnoxia est. Si quidem innumera anteacta secula declarant, qualemcunque cognitionem,uel nobili si imam, S summam,non alio pacto celeberrimos philosophos, quam per ipsos sensus consecutos esto. Quare Averr. figmentu' de adeptione,& felicitate, contemnendum est,dicendum l. de ea ut de re publica Platonis,nam sicut in illa solus Plato habitauit, ita hanc talicitarem, nemo praeter Averroem sori alsis adeptus est,neque adipiscetur. Quin parum eruditi mihi semper visi sinat,qui bis nugis patrocinantur: aeque ut huic nostro argumento satisfaciant, suspican-- tur sensus, utiles esse ad cognitionem rerum materia- lium,& corruptibilium,licet non conserant ad intelligentiarum speculationem .: Hinc ergo manifeste intelligis , sensus obstare nobis ad cognitionem intellia

54쪽

DE MENTE HUMANA. 2gentiarum,& intellectus. Accedit,quod per haec materialia,quae nobis primo occurrunt,intellectus rationem intelligentiarum rimatur;&per ea sei psum co iprehendit. Intelligit enimseipsum, sicut & alia,ut docuit Philosophus,lib. III de Anima Quo si,ut scientia Metapla. cuius proprium munus est prima princi pia cognoscere, ab Atist. nominetur post naturalis; quoniam scilicet rerum sensbiliu scientiam primum adipiscimur, eiusque suffragiis intellectus mentes iulas ab omni labe immunes diligenter persequitur. . Quapropter procul dubio censendum est, aὲ tum,ac formam primam, ut propriam nostri intellectus, esse intelligibile materiale: quoniam intellectus materialis est. Sed scientia rerum sensibit tum parta facit post naturales substantias intelligat. Atque me sane

Arist. verba ad hanc sententiam probandam mouerunt lib. X. Ethic quo loco reserens eos, qui asserebant , nos cum simus mortales,mortalia curare debere : & nullam,nec curam, nec diligentia adhibere, ut immortalia contemplemur quoniam mortali mor talia curanda sunt: hancque sententiam reiiciens,

inquit, & si mortales simus, tamen vivere secundum . illud ,quod in nobis est, omni studio debemus. Nam 'ibi nobis non concessit substantiae a ternitate, scd so 'lum,quod similes simus diis opere,& non substantia, . ac immortali ores reddamur intelligendo; non tamen .assirmauit,nos esse immortales. quod si anima nostra, ἀυel intellectus esset aeternus facillime illis respondisi, set nos esse aeternos; sed videtur illis aperte dare,nos mortales esse: versim per intellectum, qui nobis in- est aliis longe praestare; quonia Diis per eius functio , ne assimilamur,&adtionibus immortales evadimus.

Porro quod inde deducunt Philosophus, & Latini .i

55쪽

' Si operatio diuina est,& separabilis,igitur substantia, est aeternarid non accedere ad sententiam Arist. supei rius iam explicauimus. Verum quoniam haec oper tio,nisi deo agente no exercetur. Ob id aliquod aete num in ea inspicitur. Quod autem intellectus poten- . tia & ipsum intelligere ab hominis nobilissimo te misi peramento proficiscatur,lib. IIII. de Partib. animal. . Aristo t. nos docuit,inquiens, lus enim animalium, Omnium homo erectus est quoniam eius substantia, . atq.natura diuina est,ossicium autem diuini est intelli. gere,ac sapere.quod non facile esset,si vasta corporis . moles assideret, pondus enim tardiorem reddit, &. mentem, & sensum comunem, quamobrem concre- tione,& pondere grauiore opprimente,corpora vem, sere in terram necesse est. Haec Philosopbuxquihus plane verbis innuit, naturam hominis,& substantiam esse intellectum potentia, quo intelligimus, & sapimus ; illumque ex nobilitate temperamenti acceci . re, nam vi II. libro de Generatione dixit ; quoniam 4 homo habet sanguinem cordis purisiimu, ob id tem. peramentum nobilissimum sortitus est, ita enim II. . de Parilia Arist. causam efficientem rectitudinis lim. minis reddens inquit: homo unus erectus est, qu niam cordis,& pulmonis locum calidi stimum,& sa . Minis resertissimum habet.Igitur cuius causa finalis, reddita fuit lib. IIII. de Partib.eiusdem causam esscientem attulit,cordis,& pulmonis sanguinem puris smum,& multum.Itaque Vior argumento, quodArii not. insuperioribus verbis significauit, huiusnodi, rectitudinis figurae hominis causa est naturalis pu- .eta calor multus, & purisiimus cordis: igitur propter, sinem naturalem: sed finis est intellectus, quae est subi stantia hominis diuina,igitur & eius operatio intellia gere

56쪽

DE MENTA HUMANA. 17pere,erit ab eius natura,nulla certe ratione nodus iste dissolui potest . Nolo tamen ignores Aristotelem rebus naturalibus, & caducis imposuisse nomen diuinum: sed hoc paulo inserius explicabimus,ubi verba Arist.interpretabimur lib. II. de Generat. animalib. Habes igitur tria ex Arist.verbis,nempe,substantiam esse intellectum potentia, cum dicat,substantIam ho- . minis diuinam deinde,opus diuinum este intelligere . quo Diis similes reddimur: Postremo a causa naturali

calore inquam cordis, hunc intellectum nobis conna sci , cuius organum videntur esse manus, Ut contra .

Anaxagoram docuit Philosophus. Sed ut expeditius,& quietius ab homine hare functio, quae est intelligere, ab alueretur; no addidit homini caudam, quod sedendo maxime quiescamus. Optimo igitur consilioctam natura ad ipsum intelligere destinasset homine,

cum omnibus,quae ad finem praescriptum consequendum conducebant liberalissime honestauit. Non est igitur dubitandum, tu in haec omnia duce natura n bis fuerint condonata ; quare non aliunde petenda, nec causis superioribus adscribenda sunt.

HIs itaque sic constitutis,liominis animum se

stantiam esse , qua homo est homo, unam se- cu ndum essentiam, & multam virtutibus, ac facultatibus Cui quidem propter innumeras facultates data sunt multa instrum eta,ad absoluenda opera, ut nutricationem & sensus: soli autem facultati intel

57쪽

tur,& impassibilis,& aliquando in eorruptibilis : sed

quoniam iam dictis aduersantur 'verba Aristot. lib. I. de Anima, illa expendenda sunt,quae hoc pacto se habent; intellectus autem videtur aduenire, substantia

quaedam existens, non corrumpi: maxime enim corrumperetur ab ea, quae est in senio debilitate;nunc autem qu emadmodum in sensoriis accidit. si enim accupiat senex oculum iuuenis,uidebit utique, Ut iuuenis qua propter senium non est, quia sustinuit anima alia

quid, sed in quo, sicut in ebrietatibus;& in infirmitatibus , haec Philosophus. Deinde sequenti particula subdit. Ipsum igitur intelligere,& speculari marc

scit,aliquo quodam interius corrupto; ipsum autem impassibile est, cogitare autem, amare, odisse no sunt illius passiones: sed huius habentis illud, secundum quod illud habet. Quare & hoc corrupto,neque m

minit, neque amat,non enim illius erat,sed comunis:

quod quidem destructum est. Intellectus autem fortasse diuinum quid,& impasi ibile. Haec verba,ut Philopono, & aliis placuit,magnum habent mometum; ad aeternitatem intellectus construendam, sed priusquam progrediamur,scire licet literam non uno m do legi .nam, antiquissimus codex manu scriptus habet,8Λ νο λανέγγιγνέσθαι, id est. Neque intellectus videtur innasci,substantia quaedam existens. Cod ex impressus ita,ut superius recitauimus,& manu scriptus verior videtur, hoc sensu, quod cum declara fiet animam non moueri, nec alterari, videatur negare ipsam non inn asci,neque corrumpi, quasi secunda negatio, liriorem supponat. Sed quoniam Themist. haec verba egit,& impressa circumseruntur, nos quoque illam vςrborum seriem sequemur. Porro hic omnia,quae in

praesenti particula ab Arist.dicuntur in dubium ver-

58쪽

rioribus,nam cum animum non moueri demonstrare instituisset,a proposito alienum fuit dicere, intellectum sitbstantiam esse quandam intus accedentem, nec desecturam: nullus de immortalitate animae hic disputandi locus erat, quoniam non erat,hic institutum,qHaerere,an mortales essent animae partes, sed solum an mori contingat, huius autem dubitationis solutionem in alium locum distulit rhemist. causem- ,

que adfert, quod Arist. disputandi magis diligentia, 'quam ex sua sententia id ita protulerit. Philoponus 'quoq. hanc eandem dubitationem Alexandrum mo-uisse reseri, & hoc pacto diremi sse. Quod cum in principio libri Arist. dixi si et, quod si nullum opus est animae proprium ; sed omnia sunt coniuncta, anima ipse non separatur a corpore. Cumque intelligere sit opus comune, & anima ipse adueniat intus & inco ruptibilis si,quaerendu esse censuit quomodo ista simul cohaereant,intelligere esse opus comune,& ma cescere,at intellectu non corrupi. Sed dicamus Arist.

cepisse intellectu in confuso, nec distinxisse eu qui est in actu, ab intellectu potentia, quonia non erat hic locus proprius.Sed cum Vulgatus intellectus,dicatur intellectus actu, dixit illum esse substantiam, & intus

accedere & non corrumpi intelligens corruptionem a quae sit a cotrario, quae nullis partibus animae accidit: '.quin nec sensus hac corruptione corrumpitur , qu niam id maxime in infirmitate senectutis usu veniret, hoc tamen non videmus,quoniam si senex donaretur oculo inuenis, videret ut inuenis. Atque hoc de intellectu multo magis dicendum est c sim sit facultas nulli organo affixa. Accepit itaque Arist. corruptionem iacelebrem & famosam, quae fit a contrario, & intelle- .

59쪽

ctum in confuso: sed in tertio de Anima, de intellectu agente intelligi debet, cum nulla corruptione corrumpi, nec a contrario, neque a subiecto: caeterae autem animae facultates, utputa intellectus potentia, sensus, & Vegetalis, corrumpuntur, quidem, sed non a contrario, clim nullum habeant per se contrarium: Verum desinunt, aliquo interius corrupto,id est subiecto aliquo corrupto ut in serius explicabimus vel intellectu potentia ; ipse vero intellectus,qui est substantia actu impassibilis,& solus aeternus est. Addidit fortasse, quoniam adhue non erat apertum, an

omnis intellectus esset aeternus, sed discutiendum lib. III. Ex his ergo liquet, de intellectu potentia Aristo t. non disseruisse eo loco, sed de intellectus significato famosiori, vel consu sori,ut ex Themist. patet. - visus locus e lib.I. de Anima. Cap. VIII. PHiloponus ad aeternitatem intellectus potentia demonstrandam, adsert Arist. verba ex lib. I. de Anima ; ubi habet; dubitabit autem aliquis de ipsius partibus, quam potentiam habeat unaquaeque

in corpore. Si enim tota anima totum corpus continet, conuenit unam quamque partium continere alia

quid corporis , hoc autem assimilatur imposilbili. quam enim partem, aut quomodo intellectus continebit dissicile,est sngere. Haec Philosophus. Ait porro hunc locum Alexandrum praetermisisse consilio, quod nullam haberet conuenientem suo instituto responsionem, sed si quis eum diligenter excutiat, nihil est sane de quo Alexander dubitare potuisset,separari enim duplici ratione facultatibus animae contingit: uno quidem modo, ut inter se inuicem conseruntur,

60쪽

di,& hac ratione non separantur secundum magnita 'dinem,& subiectu, ut Plato asseruisse videtur,atq. his 'verbis ratione subdidit,quonia quam parte corporis, intellectus contineret, aut qua ratione, dissicile esset . fingere: siquidem nullam partem corporis format,

nec illam sibi determinat, ac praescribit,in qua sit, &per quam operetur. Igitur non distinguuntur secum. dum magnitudinem,sed secundum rationem, Ut declaiauimus superius ex verbis Philos. lib. II. de An ma, cum inquit,senstitio esse,& opinatiuo aliud, siquidem,& sentire,aliud est ab ipsis opinari. Similiter autem & aliorum unumquodque sed intellectus,qui est in actu,& speculativa potentia videntur separari; scut perpetuu a corruptibili ab aliis facultatibus animae,ut in serius explicabimus. De ista itaque separatione Platonem arguere voluit,& significauit sub typo, ac in confuso id, quod II. de Anima, & tertio planius expressit. Alia est separatio ipsius intellectus a subiecto,&corpore, quae conuenit intellectui poten . tia,ut cum sensu comparatur, quae quidem separatio . ἡicitur ab organo & a corpore, quoniam non Utitur . organo, ut iam diximus : nec est calidus,nec frigidus, nec passibilis aut per se, aut ratione organi: atque ob id dicitur intellectus smplex, immixtus,& separatus: sed non aeternus, ut audies : substantia enim ut vo- Νluit Arist. VII. Metaph. separabilis est ab acciden tibus, quoniam accidentia quidem abesse & adesse . possunt permanente substantia,neque corruyta ; puta 'potest homo ab albo,ad nigritiem mutari,ipso perma nente, sed passionibus desinentibus : nemo tamen hsanae mentis diceret,hominem prppter hoc esse aeter- cnum. Est igitur homo separabilis, non tamen aetem

SEARCH

MENU NAVIGATION