Dissertatio contra animam spiritualem brutorum in octo dialogos distributa. Authore R.P. Laurentio Maria Frasconi Ordinis Minimorum ..

발행: 1741년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ω Dissertatis eontra Aiamam uitae hujus o labrim stam , ut o iussus eomidat .

di precator resurgat. NE tamen videar per mysticas expositiones eam vim fugere , quam facit textus , ut putas in sensu obvio , iuvat observare

quod ubi vulgata dicit di se spiritus jumentorum

defendat deorsum, textus Hebraicus Syius, & Sein tuaginta addunt in terram quae postrema verba non leviter indigitant de quo descensu sit termo . scilicet de descensu per corruptionem atque interiationem , ostenduntque consequenter ibi nomin spiritus non substantiam intelligi spiritualem, quae naturaliter mori nequit, vel corrum ei, sed accipi nomen illud spiritus in quadam latiori significa tione, qua nimirum idem sonat ac anima seu principium vitae, quod sanh non obscure patet ex

versione Chaldaica , quae sic legit. Quis est sapiens

qui novit si spiritus di anima filiorum hominum .... spiritus o anima iumenti. . Ubi illa particula et non habet vim copulae, sed disiunctionis ut per se patet, quare nunc locum vertit Campen- iis . Qua quisque interim novit, an hominis Ure sura si sursum , an anima reliquorum animantium eum emporibus interiturast Ubi quod aliae versiones legunt. Spiritus, ex hac non aliud est nisi anima quaecumque tandem ea sit, quae quidem si in generali acceptione vocatur spiritus, non aspiritualitate, quae soli animae humanae conveniens est, sed a respiratione quae cuilibet animali convenit , ita appellatur , ut manifeste colligitur ex dictis superius , ubi ostensum est praedicata genericε convenientia spiritui, non convenire telleipsa scriptura, animabus brutorum , & ex proxi

me Diuitigoo by Cc oste

82쪽

Spiris lavi malarum dies. IV. est mh perpensis in explicatione illius loci. Similite spirant omnia . Placet autem hic obiter animadvertere quod si scriptura constanter diceret. Quis vivit s anima filiorum Adam &c. s anima jument rum m. Iam nihil eo loci repperires quod se

tentiae tuae videretur favere , unde totam vim in

eo reponis quod dicatur spiritus & spiritus , at quod immerith vis tanta fiat in eo vocabulo,planε constat ex significato , sive anima pro qua ly spiritus accipitur , & colligitur ex Campensi & ex versione Chaldaieh & clarissima ex D. N. f. p. q.

i Neque vero aliquid urget quod Ecclesiastes

dicat Quis novis Nec enim vel nescientis, vel dubitantis, sed poti increpantis ea sunt verba ;Quis novis , Me quia recogitat, & sibi persuadet animam humanam ascendere sursum ad Deum qui illam creavit, ut illam tanquam immortalem judicet, animani vero iumentorum simul cum corpore interire , nec esse quo ad animam parem hominis sortem & jumenti opportunε super haec verba Quis novis M. iterum D. Hieron. a Non inter pecudes di hominem secundum animae dignitatem nihil it teresse contendit contenderet id autem si & humanam & belluinam animam verAspiritualem diceret. Sed adjiciendo quis , di ult rem rei voluit demonstrare , pronomen enim quis i=, scripturis sanctis non pro imp bili , sed pro di iti semper accipitur . Novit ergo Ecelesialles , maximum esse discrimen animam hominis inter & jumenti, sed eos redarguit, qui quamvis speculativis

83쪽

ca Dissertatis renera Animam 'sciant eundem non esse humanae, & belluinae animae finem , practich tamen ita vivunt ac si id omnino nescirent, putareumue non secus ac br torum animas , etiam illas hominum simul cum corpore corrumpi & interire . Phil. Falsum prorsus est quod Salomon m tenderet inter pecudes & hominem secundum animae dignitatem nihil interesse, si pecudum animas vere diceret spirituales ; quia et u tales f rent , essent tamen in infimo spiritualitatis gradu , pauca tantum intelligerent, nec essent comditae ad imasinem Dei sicut animae hominum Consequenter istarum dignitas longε adhuc illas anteςelleret. Crit. Equidem miror quod iterum illi phtasi innitaris . In infimo spiritualitatis gradu ; ' cum reia ponsionem hanc intimε jam examinatam , audie ris , nec infirma ratione repulsam ; ut quid quasi ineluctabilem responsionem Profers, quam v nam & sutilem silentio ipso confessus es 3 Solve prius, si vales, quae in contrarium adducta sunt.& tunc quasi pacincus possessor, illam supponere, novamque petere solutionem poteris . HAE itaque iure merito neglecto, reliquis adhibeboretponsum . Bruta ergo , inquis , non erunt qu5 ad animam etsi spiritualem ejusdem cum anima hominis dignitatis. Ρrimo quia illae pauca tanium intelligerent. Secundb quia non sunt vel essent creatae ad imaginem Dei; ut itaque primo

iaciam satis , suppono animae dignitatem , de qua in praesenti fit sermo, non esse accidentalem & s peradditam , sed materjalem & entitativam , MN

84쪽

visit Iem Brutorum dies. Wtur enim de anima secundum substantiam seu naturam suam, non vero de eadem secundum operationem actualem, vel perfectam, vel impersectam , vel moraliter bonam , vel moraliter malam M. hoc sane aevidens est legenti D. Hieri verba , eo tamen posito sic insurgo . Anima brutorum si spiritualis est , non minus secundum se est potens intelligere quam anima hominis ; ergo secundum se & entitativh accepta ejusdem est dignitatis cum illa . C. clara est & legitima , ea enim quae secundum entitatem sumpta eandem habent potentiam in ordine ad actus aeque perfectos notitiesque, ejusdem etiam sunt quoad entitatem dignitatis . Probandum itaque superest antecedens quod licet ex supra dictis satis evincatur, Praestat tamen adhue Paulo fusius prosequi. i Si hrutorum anima spiritualis est, non miniis

emergit E materia, non minus est per se subsistens& independens ab illa 'uam anima hominis ;ergo si spiritualis non minus est potens intelligere quam anima hominis . Con uentia sequiturnam in illis praedicatis vis intellectiva landatur , ut praeclare docet D. Th. his verbis ciet . Quia

anima est immunis a materιa , ' omnis talis natura

est tutellectualis eonsequitur ut id quod in ipsa ten tin , ab igo inteIligatur die. Ubi immunitatςm

sive exemptionem a materia assignat S. Doctor pro radice intellectivitatis ; probatur ergo. antecedens . Si anima brutorum est substantia spiritu lis , non est minus spiritualis quam anima hominis ; ergo nou minus emergit occ. quam anima

85쪽

σε . Dissertatio contra Animam 'hominis. Antecedens probatur substantia spiritualiseii verus spiritus ; atqui verus, spiritus non suscipit magis & minus in linea spiritus ; ergo sub stantia spiritualis non suscipit magis & minus in ratione substantiae spiritualis ; sed si lubstantia

spiritualis non sulcipit magis & minus in tali ratione , jam anima brutorum , si eli forma spiritualis,non est minus spiritualis quam aliae spirituales formae adeoque quam anima hominis ; ergo si anima brutorum eii subllantia spiritualis , non ethminus spiritualis quam forma homi uis, nec Consequentςr minus intellectiva . Novi equidem quod stsi subitantia non suscipiat maRis & minus k Potest tamen una esse persectior altera , sic Angelus primae Hierarchiae substantia perfectior est Ange Io Hierarchiae inferioris , sic planta subitantia imperfectior est animali, ast quod contendo est, nota

Posse unam substantiam Creatam,in ipsa linea foris mali substantiae, esse magis altera vel minus pers Elam , quaevis enim ex illis constituitur formalia,

ter per subripere per se quod inaequale esse non potest;quare cum intellectivitas sequatur ad spiritu litatem quae in omni substantia spirituali creata . aequalis eis, aequalis esse debet & illa .

Phil. In transversum tuus te abripit ardor Crit., & si vere meam , tuam pariter eodem ictu confodis sententiam . An non tibi & Peripateticis omnibus in dubium est, dari in rerum natura su nantias magis vel minus materiales λ forma certe

lapidis magis materialis est quam forma plantae ;ista magis materialis quam forma animali. , quomodo autem hoc ipsum poteris sustinere , si tuum

86쪽

Spiritualam Brutorum Dial. IV. 63

tuum contra me argumentum concludit . . Arguo enim ad probandum non dari majorem , vel minorem formatu in materialitatem . Forma plantae non est magis , aut minus materialis quam forma

bruti, vel lapidis;ergo &u Probatur antecedens forma plantae eli subitantia materialis; ergo &c. pro batur c. Substantia materialis est vera materia is ἔsed vera materia non suscipit magis & minus in linea materiae; ergo &c. sed sit subitantia materialis non suscipit magis & minus jam forma Plantae non eli vel magis , vel minus materialia quam forma bruti vel lapidis; ergo &c. quod dabis , accipies responsum , eadem enim utrobique ratio militat. Crit. Non contemptibilis utique instantia haec est , at aucti quomodo meum intactum relinquo, dum tuum dissolvo argumentum, Responde

ergo nego antecedens ad ejus probationem Concello antecedente nego C. ad cujus probationem dilii guo Mijorem;subitantia materialis est vera materia

quintum ad partem sui subiectivam , non ver, quantum ad partem activam seu informantem , concedo Majorem, qub ad utramque partem,ne

Majorem & concella Minori, nego C. Ad probationem distinguo subsumptum ; sed si substantia materialis qu6 ad neutram partem sui suscipit magis vel mincis, jam forma plantae &e.

concedo; si non suscipit magis & minas quoad partem subjectivam , illud tamen admittit

quo ad partem activam nego minoreII a s& c. Substantia itaque materialis completa, fimest simplex , sed composita , duas apud Peripa

teticos partes importans, materiam nimirum &I formam

87쪽

: DGertatis contra Animam Iormam materialem ; secundum materiam utique substantia non suscipit magis & minus, nec enim materia potest esse magis vel minus ma-j terialis,cum sit in summo gradu materiali tatis,fe- eundum ipsam essentiam suam . At vero secun- ψum formam materialem, potest disi substantia . aterialis esse magis vel minus materialis , Cum i etenim materialis forma non ideo dicatur mate-I ia iis,quia componatur ex materia, sed quia a ma-Heria pendet,& quidem essentialiter in fieri , &. nservari, & operari ; cumque dependentia pnius ab alio possit esse.major vel minor nam quod posivivum est , etsi non omne , suscipere potest magis vel minus, fit ut una forma vel magis vel minus alia possit dependere saltem in operari a materia,ex quo sequitur ut vel magis vel minus materialis sit & dicatur , & ratione illius formae sic magis vel minus materialis , sit manis vel minus materialis ipsa etiam substantiacicompleta materialis . At vero anima , si ve substantia spiritualis simplex est , & partibus componentibus omnino carens , atque non sectis ac anima hominis independens a materia , unde nihil habet per quod cum veritate dici possit ipsa etiam anima hominis miniis spiritualis,quod enim omnino emergite materia non minus spirituale est alio similiter Frorsus emergente ab illa ; nulla siquidem ratione suseipere potest magis & miniis omnimoda ejusdςm negatio, ut per se aevidensi β . Sit ergo immunitas a materia est radix inia telle uir talis,dc in anima brutorum eadem dare-

88쪽

Spiritualem Brutorum . Diat IV. e tur immunitas a materia quae datur in anima rationali, conicque nS manifeste est, quod eadem utrobique foret intellectivitas , proindeque quantum attinet ad praedicata essentialia, aequalis utraque esset dignitatisti ac nocillitatis , quod sanε quam turpe dictu sit, nemo non videt. H.ec tamen quae de ratione spirituum ,'uti

que creatorum , ducta sunt intelligi velim juxta COICePtum eorum negativum , quo & illos nosse pro hoc statu, & dessinire solemus, quantum enim ad ea quae dicunt de positivo & differentiali , sicut modo intelligere , ita neque valemus describere , hinc D. Damascenus ita de Angelis adinvicem comparatis loquitur ca . AEqualis ne natura inter se , an dispares sint, haud quaquam compertum B bemus ; solus ille sit qui eos creaυitc . Nec mi nus praefatae doctrinae consonat Angelicus D etor , insinuans clarissime , quod sicuti in irratio natibus , ita in intellectualibus naturis specifica differentia s quam ipse utique agnoscit in istis non unius supra alteram creatam intellectualem naturam , majorem importat nobilitatem , in

quit enim b) . Illud quod consiluit in specie , es

nobilius ea quod consitust in genere sicut determinarum indeterminam , habet enim se determinatum asindeterminatum ut actus ad potentiam; non autem

ita quia semper illud quod constituit in specie ad n

biIιυrem naturam pertineat, ut patet in speciebus animalιum irrationalitam , non enim constituuntur hujusmodi species per additionem alterius naturae n

bilioris supris naturam senstivam quae es nobilissima I et in

89쪽

68 Di erratis rentra AnMam . 'in eis , sed per determiuationem ad diversos gradus in ilia natura,st smiliter dicendum es de intellectuali quod est commune Angeias. Quae quidem graduum diversitas,non pro majori vel minori sensitivae naaturae participationeiusurpatur , nam ut habet commune proloquium , Magis o minus non υ riant speciem , sed pro divertis , eiusdem in omnibus animalibus lensitivae naturae differentiis acincipitur , ut patet consideranti, & tradit D. Th. Ioco cit. in resp.ad 8.& ex ipso doctissimi Salmanti censes sa . Quin immo implicite saltem ostendit quam legitime Inferatur brutorum animas ejusdem esse cum anima hominis nobilitatis ac dignitatis . semel ac spirituales sint, in infimo licet spiritualitatis gradu . Quod aute inquit J vi una sola Decies animalis rationalis , multis misentibus speciebus irrationalium , ex hoc provenit, quia animal rationale attingit in Di supremo naturam substantiarum spiritualium in fui infimo , supremus autem gradus alicujus naturae , Vel etiam infimus es unus rantum . Quibus plane constat, & quod bruta non participant de hoc infimo substantiarum spiritua- lium ordine, & quod si participarent de illo aequalis in tali ordine forent dignitatis cum homine , cum unus tantum sit gradus infimus , nec infimo gradu , infimior gradus , inveniatur , infimum infimo in eodem Ordine inaequale esso, non possit., enio jam ad secundum quo dicis animas

90쪽

Spiritualem Brutorum DiaI. IV. . Ghrutorum et si spirituales , longe tamen inferiores esse anima hominis , quia haec ad Dei imaginem Creata est , non autem illae. Quantum ad rei veritatem , meritd negas bruta condita esse ad imaginem Dei, sed quantum ad cohaerentiam do-

Arinae , ori vilegium hoc soli homini cum Angelis

Commune , vere non poteris brutis ipsis denegare . Noveris ergo non esse Imaginem Dei in homine delebilem aut corruptibilem , ut blatherare ausus est Mathias illiricus lutheranus , sed naturalem, atque indelebiliter impressam , non quidem Corpori, ut somniarunt Antropomorphitae putantes docentesque Deum esse corporeum , sed animae ,

ita ut perdi imago Dei non possit, nisi ipsa animae natura perdatur . hoc itaque retento audiamus divini verbi interpretes , de videamus in quo

animae humanae praedicato sita sit imago ista. Haec imago Dei sta es in mente bominis , sis in eo quod homo in summo rerum si gradu in quo Deus esso Angelus , puta quod homo si naturae intelligentis ca) . Ita Cornel. a lap. In eo quod anima hominis sit incorporea . Ita Aug. In eo quod sit aeterna & immortalis . Ita Origenes . In eo quod sit praedita intellediu , voluntate , & memoria . Ita Damascenus . in eo quod sit liberi arbitrii. Ita S. Ambr. atque iterum perfectissime Aug. Sicut Deus Pater per Intellectum se cognoscens producit Verbum seu Filium , & eum amando

producit Spiritum Sanetiam,ita homo intelligendo se , producit in mente sua verbum intelligibile sui ipsius expressivum , sibique simile , atque inde

SEARCH

MENU NAVIGATION