De beatissimi Petri apostolorum principis primatu, Romano itinere, et episcopatu Dissertationes Francisci Ant. Zaccaria, Thomæ Mariæ Mamachii, Petri Fogginii

발행: 1872년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

I. Adserta hunc in modum Petro Romanae Ecclesiae primum conditae gloria, si, qJod in rexime contendimus, unus Romanus Pontifex magni Apostolorum Principis in supremo Orbis Christi uni primatu successor habendus iure est, restat, ut Romanum eiusdem Petri Es,iscopatum ab Ano. nynii cavillationibus vindicemus: idque hoc ultimodissertationis nostrae capite eRSequemur. Antiquissimi enim vero Patres hoc diserte testantur. Sio Irenaeus si): Fundantes igitur, et instruentes

Beati Apostoli Petrus, et Paullus) Ecclesiam Romanam Lino Episcopatum administrandae Ecclesiae tradiderunt. Succedit autem Lino Anacletus. Post eum tertio loco ab Apostolis Episcopatum

Clemens etc. Nolim, helo Lectori negocii quidquam facessat Petri cum Paetilo consociatio , quam etiam in Epiphanio videbimus. Nam quod uterque Apostolus fundasse, et instruae isse dicitur Romanam Ecclesiam, apte intelligendum est, de Petro quidem ut primo illius institutore, de Paullo ut confirmatore: quod autem uterque Lino Episcopa-

102쪽

tum administrandae Ecclesiae tradidisse perhibρ- fur, ad utriusque Societatem pertinet non in aequo Romani, et Catholici Episcopatus iure positam, sed cum Apostolatus, atque adeo Episcopiutus munere, quo Pαultus quoque Romae non abnuente Petro fungebatur, tum fraterna utriusque Apostoli necessitudine colligatam. Id unum ad rem praesentem facit, quod Clemens post Linum tertio loco ab . Apostolis Episcopatum sortitus dicatur, quod et de Siaeto iterum, ac tertio de Eleutherio Irenaeus inculcat. Quid enim hoc significat, nisi in Romano Episcopatu Apostolis Linum, cReterosque Successisse 2 Minime vero, inquit Anonymus 2); nominatis enim Lino, et Anaeleto Clementem tertium fuisse Irenaeus) dicit, et post tres istos nominatis Evaristo, et Alexandro, Sixtum dicit se eum fuisse 'Romae Episcopum; Clemens autem non fuisset tertius, nec Sixtus sertus, si Petrus , et Ρaullus, aut alteruter tantum Romanam Sedem ante ipsos occupasset: non credidit ergo Irenaeus Sanctos hos

Apostolos Romae fuisse Episcopos. Ineptit scilicet Anonymus noster, qui non animadvertit fertium quidem Clementem quod idem de Stato, et Maristo dictum esto ab Irenaeo numerari, sed ab Aposto Iis. Cur hoc 3 nisi quia ab his quo tamen monuimus inter utrumque Apostolum discrimine) Romanorum Episcoporum series inchoanda erat, licet successionis ordo ab hoc enim Apo-

DR s. PETRI PBIMATU ETC.

103쪽

stoli utique secludendi e cant) solum a Lino initium sumeret.

II. Verum urget Anonymus 3): u SP dicersm: A, A Consulibus Caesar Romanum Imperium rexit,n Caesari successit Augustus , et Augusto Tibe-11 rius; num inde inferri posset Consules Imperan tores fuisse, ut fuerunt Caesar, Augustus, Τin berius' Minime profecto. Quia ad tempus tan-n tum erat Consularis dignitas, quum Imperialis η contra stabilis esset, ae perpetua. Sic dissehunts Apostoli ab Episcopis, quos Ecclesiis praefece- η runt. Singulas Ecclesias ad tempus tantum re- η geb:int Apostoli , quia in nulla consistebant ;η Episcopatus autem, et loco stabilis, et duratione η perpetuuS Quamvis ergo Petrus, et Paullus η Ecclesiam, Romanαm certo temporis spatio re n xerint, dici tamen non potest eos Urbis huius η Episcopos fuisse, nec proinde eis in Episcopatun successisse Linum, Anacletum, Clementem etc., Alioquin idem dici posset de omnibus Episeon pis, qui alias Ecclesias ab Apoestolis rexerunt;

n unde con Sequens esset praerogativam hanc non

η Romae propriam, sed cum multis aliis urbibus x ipsi communem esse. η Quanta Deum bonum lin hisce verbis inscitiae, et errorum portentiulatoni l Nam primo quinam Apostoli sunt ab Irenaeo indicati γ Non utique omnes; Petrus, et Paul lus sunt, quos Irenaeus paullo antea nominarat, a) Pag. 344.

104쪽

ut idρm sit ab Apostolis dicere , quod Petro, et Paullo. Fac ergo, Irenaeum scripsisse: Post eum tertio loco a Petro , et Paullo Episcopatum sortitur Clemens. Quo iocularis illa Consulum, et Imperatorum comparatio abiret 3 An non si dicerem: Post Claudium tertio loco ab Augusto χmperium sortitur Domitius Nero, recte quis Augustum a me inter Imperatores censeri colligeret γNam ubi in serie quapiam succedentes sibi personae designantur, quemadmodum in hoc exemplo, nemo nisi insaniat, a persona, Seu po8t personam, quae ad illam seriem minime pertineret, seriem ipsam ducendam esse adfirmari f. Longe aliud est, si non personarum, Sed dignitatum, quarum altera alteri suffecta sit, designatio fiat, ut in Consulum, et Imperatorum, quod Anonymus profert, eXemplo.Quum ergo Irenaeus Apostolorum nomine non Apostolatus dignitatem, sed Petri, et Paulli personas denotarit, nugas agat neceSse est, aut plane desipiat, qui ad eius extricandam sententiam tam alienum ab illa exemplum adhibeat. Nec minus a vero abhorrset, quod ait, hanc esse Apostolatus notam, quod Apostoli in nulla Ecclesia consisterent, Episcopatum vero in eo potissimum situm fuisse , quod et loco stabilis esset, et duratione perpetuus. NOVum hocce commentum post PetasAιm, qui in libris de Hierarchioe Salmasium ea, dem de re acriter reprehendit, suprta refutaVimus. In Episcopi nomine propria est inspectionis notio; an non autem Romanam Urbem inspicere Petrus

. Diuiti red by Cooste

105쪽

dici potεrat, qui et ubi inde discederet, sui Vi carios ibi relinquebat, et eodem ipse idemtidem

reVertebatur, quae ad amplificandam fidem magis Onferrent, per se se constituturus 3 Ρutida est in

loci stabilitate, quam Anonymus Episcopatus notam ponit, amphibolia. Utique qui Episcopus erat, locum , cuius inspectioni peculiariter adfixus foret, habere debuit; id tamen non Velabat, quin illis praesertim temporibus , quibus Fidei

propagiundae caussa praecipuas sibi partes deposcebat, Apostoli, siquam sibi Ecclesiam singulariter regendam adseruiAAent, ad alias quoque perlustrandas excurrerent. Quamobrem siquid Anonymus esticere Voluit, non de Petri itineribus sollicitus esse debuit, sed in illud incumbere, ut eum peculiarem, et quasi privatam Romanae Ecclesiae curam numquam sibi adscivisse demonstraret. Id Trenaeus negat; id negant quotquot veteres inter illius Ecclesiae Episcopos principem Petro locum tribuisse mox videbimus. Hisne fidem denegabimus, ut nupero Anonymo credamus 3 Aecon3equens esset, praerogativam hanc non Romae propriam, sed cum multis aliis Urbibus ipsis communem esse. Ego Vero hoc unum hinc consequenseSse video, quod Anonymus nihil intelligat. Si

enim de Petro agimus, hanc nemo praerogativam Romae cum Antiochia communem esse inficiatur;

hoc tamen discrimine, quod quum Antiochia relicta Petrus Romam adierit, ibique demortuus sit, quin sedem alio transferret, Ρrimatum non

106쪽

Antiochenia, sed Romanis suis succeasoribus Episcopis veluti legasse dicendus sit. Sin autem de aliis Apostolis loquamur, utique et aliae praeter Romanam Ecclesiae sunt, quas Apostoli constituerunt; Romana tamen caeteris omnibus tantum praestat, quantum reliquos Apostolos divino iure Petrus auctoritate antecellebat. Quid autem hino ad labefactandam Ecclesiae Romanae dignitatem Sequatur, nec ego video , nec ullus, credo, oui quidem cerebrum in capite fuerit, intelliget. III. Nos interea alia antiquorum post 56 .naeum testimonia proferamus. Vetustua auctor carminum in Marcionem inter Tertulliani opera ex usus sic canit 4ὶ: quibus electum magnum, Plebique probatum

catum

mae ima Roma Linum prinum considere iussi8. Tritus est de Petro Eusebii locus in chronico : um primum Antiochenam Ecclesiam fundasset, Romam prosolacitur, ubi Enangelium praedicans viginti quinque cinnis eiusdem Urbis Episcopus perseverae. Hieronymus quoque in libro da viris illustribus quum Antiochensis Ecclesiae Episcopatum a Petro gestum memorasset, addit: Secundo Claudii anno ad eaepugnandum Simonem Magetι- ) Lib. V.

107쪽

Romam pergit: ibique viginti quinque annis Cathedram Sacerdotalem tenuit usque ad ultimum annum Neronis, idest decimum quartum. Qua in re licet quod ad annos Claudii,-Neronis Speetat, deserendus nobis Hieronymus videatur, in caeteris , et quod ad ipsam veluti rei substantiam pertinet, et a consentientibus Patribus sustragium habet, et Patrum vicissim testimonia ipse con

firmat. Epiphanius in his 5) Romae, inquit,

Frimi omnium Petrus, et Ρaullus Apostoli pariter, atque Episcopi fuerunt; inde Linus. Optatus Milenitanus 6) eumdem successionis ordinem, uti et Augustinus T) sequuntur. Cathedra unica est, inquit ille, quae est prima de dotibiιs r sEDIT

PRIOR Ρetrus, cui succκssIT Linus. Hic vero ait: Si ordo Episcosorum succedentium considerandus est, quanto certius, et vere salubriter ab ipso Petronum eramus, cui totius Ecclesiae figuram gerenti/ Dominus ait: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 3 Petro successit Linus etc., et alio

manae, in qua Petrus sedit, et in qua nunc Anastasius sedet' Ubi idem quod de Anastasio, Verbum usurpat de Petro: sedit, sedet; ut Romanus Episcopatus nisi Anastasio stultissime denegetur, ne Petro quidem eripi possit. Augustino addatur

108쪽

Pruriritius , qui in Hymno de S. Laurentio Aio

canit: Romae iam regnant duo Apostolorum Principes: Alter nocator Gentium, Alter Cathedram possidens Primam, recludit creditas

Aeternitatis ianuas.

En quid Paullus, quid Petrus Romae praestiterit; ille vocavit Gentes, bio Uathedram possedit primam. Severus Sulpicius 9) Petrum, et ante Paullum Romam venisse, et Episcopum ibidem fuisse

narrat : Namque eo tempore divina apud Urbem Religio invaluerat, Petro tibi Episcop&tum gerente, et Paullo, posteaquam ab iniusto Praesidis iudicio Caesαrem appellanerat, Romam deducto. Quid plura 3 Cassiodomιs Coss. Saturnino II. et Venuato, Petrus, inquit, Apostolus Romam mittitur, ubi Evangelium praedicans, xxV. annis eiusdem Urbis Episcopus perseverat. IV. Ρatribus antiquissimi Mas. Romanorum Pontificum Catalogi in xxv. annis Romanae Sedis Petro adscribendis concinunt, ut ne alios memorem a Schelestratio, Pugio , aliisque Vulgat0S , Bucherianus ante Liberii mortem conscriptus, et

Henschenianus, qui in Alide IV. obiit is a. 530.

109쪽

explieit. Adde Pontificum Romanorum seriem in Ostiensi S. Paulli Basilica depictam, atque R Marangonio illustratam. Huius primam, eamque Vetustissimam partem , quae post confessionem , ut aiunt, visitur, alii ad Symmachum , alii ad

Leonem M. veluti auctorem referunt; ego Vero in historia litteraria Italiae 10) picturas illas ad Zosimum, qui primus omnium Sanctus inscribitur, quum Ostiensem Basilicam a Theodosio ooeptam Honorius perficeret, circa tannum CCCCXXVII. quo Innocentius Ι. decessit, primum positas fuisse conieci; quod etiamnum placet. Α Petro ergo illa initium sumit, eique annos XXV. menses II. dies Septem adscribit. V. Ad haec Romanus Episcopatus passim RPatribus Cathedra , et Sedes Petri appellatur.

pam , navigαre audent , et ad Petri Cathedram, atque ad Ecclesiam principalem, unde unitas Sacerdotalia morta est. Similiter ad Damαsum 12 scribebat meronymus: Beatitudini tuae, idest Cathedrae Petri communione consocior . Augustinus vero in Psalmo contra partem Donati, numerate, inquit, Sacerdotes vel αb ipsa Sede Petri , et in ordine illo Patrum, qui cui successit, videte. Neque aliter Augustini vindex Prosper in Carmine

110쪽

de ingratis: Sedes Roma Petri, quae pastoralis honoris Facta caput mundo, quidquid non possidet armis, Relligione temet. Romanus quoque Pontifex Piscatoris successor ab

Hieronymo 13), et Petri successor fere audit 14ὶ; immo Patribus idem est Romanum Episcopum esse, quod locum Petri tenere. Cyprianus 15 :Dctus, inquit, Cornelius Episcopus, quum F biani locus, idest quum locus Petri, et gradus Cathedras Sacerdotalis o cicaret. Quod et diserte in Ephesino Concilio, nullo Patrum non probante, professus est Philippus Ρresbyter, et Apostolicae

que secundum ordinem successor, et locum tenens

Sanctus beatissimusque Papa noster Coelestinus Episcopus. Haec enim qui dici Vere ac proprie potuisse , quin Petrus et Romanam . constituerit Ecclesiam, et illi Episcopus praefuerit, ea solum de caussa, quod ibi Evangelii Doctrinam disseminaverit, sacrumque ministerium mereouerit, cum

Anonymo nostro 17) doceat, omnium se se ludibriis exponat. Cur enim Cathedra Petri mero.

SEARCH

MENU NAVIGATION