De beatissimi Petri apostolorum principis primatu, Romano itinere, et episcopatu Dissertationes Francisci Ant. Zaccaria, Thomæ Mariæ Mamachii, Petri Fogginii

발행: 1872년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

η spectant singularem Petri personam : ergo et ' Sequentia Verba: et super hanc Petram aedifi- η cabo Ecclesiam meam, quae veluti coronidis vice η adiicit, ad ipsum quoque Petrum pertinent. Prae- η terea valde implicata esset ac perturbata series η Verborum Christi nisi eodem tenore orationem η ad unum Petrum flexisset. Hic enim esset illo- η rum sensus: Tu, mi apostole, es Ρetrus, et supern hanc petram, idest supra me, aediscabo Ecclesiam n meam; et tibi, Petro Apostolo, dabo claves regni

η Coetorum. Quibus verbis quid intricatius pro-

η ferri possit, non Video. n Haeo sunt con- et an-neaea, quae Febronius indicare audet veluti nobis contraria, postquam idipsum a nobis viderat in Anti ebronio breviter quidem, sed accurate pro' positum. Quidni ergo aut cum Carolo d'Argentrὸ doctore et socio Sorbonico, atque episcopo Tute-ἰensi dicamus 18 : Manifestum est, haec verba: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, a Christo dicta fuisse de persona Petri, quem praecipuum Ecclesiae suae fundamentum et unitatis Ecclesiae quasi centrum esse VO-lebat, ut perpetua Ecclesiae traditione constat, sexcentisqusi veterum testimoniis qui disertis

verbia adseruerunt Petrum, ipsiusque successores in romana sede , hanc esse petram firmissimam,

super quam Christus Ecclesiam suam fundavit: aut curn Massiliensi episcopo adfirmemus sempiternam fore veritatem, quod Iesu Christi

132쪽

data est supra Petrum et ipsius successores 19)3 Quod si tanta Febronius auctoritate non terretur, meminerit saltem eorum, quae ipsemet in utroqua

volumine scripsit. In primo enim ait 20): Illud

nihilominus eae commentario D. Hieronymi in s. pra adductis verbis, propterea inter Omnes unus eligitur , ut OAPITE coNsTITUTO schismatis testatur occasio: neo non eae illo magni Leonis , PetrosINGULARITER hoo creditur, quia cunctis Ecclesiae rectoribus FORMA praeponitur: demum eae moae referendis verbis S. Augustini: Petro PRIMITUS, quia

in Apostolis Petrus est PRIMUS; rite infertur, e iam eae hoc loco S. Matthaei elucescere, et probari Primatum Petri. In altero vero statuit 21 , ut supra notavimus, in celebri hoo Matthaei textu duas esse Christi promissiones distinguendas: per primam autem quae ita verbis: super hanc petram esto. continetur Petro adseri primatum in Eo-elesiae, quam Servator noster fundaturus erat, me-rarchioe. Quomodo enim Petri heinc duci primatus possit, nisi Verba super hanc Petram ad ipsum Petrum, non autem seu ad Christum , seu ad Petri confessionem secluso Petro referantur, fateor, hebetia adeo sum ingenii, ut plane non perspiciam. De hac ergo quaestione satis dictum esto.

193 Docum. pastor. do Ιlbertat. Eccl. Gallic. 1733. p. 26. II sera εternellament urai do dire, quo 1'Egliae de Igaus- christ est fondsis sur Pierre et sea Successeurs. 20ὶ cap. I. g. II. n. 6. P. 19.

134쪽

EXCERPTA

EX OPERIBUS

ITINERE ET EPISCOPATU

DR S. PETRI PRIMATU ETC.

135쪽

cum in Exereptis ex Mamachio plures ac persaepe pro-Ιixae adnotationes oeeurrant, visum est breviores quidem alphabetieis litteris indicatas singulis paginis Sabii pero, prolixiores vero strabicis numeris disticine ad caleam Exesr-pti eiusdem amRndare. Dissilirso by Corale

136쪽

ORIGIN. ET ANTIQUIT. CHRISTIAN.. LIB. IV PART. II CAP. IV ET V.

Etsi nonnihil me de Petri in urbem ad voti tu dixisso memini in altero Antiquitatum christianarum libro, tamen, ut ordine agerem, Ostenderemque, quemadmodum in pontifices romanos auctoritas tanta manaverit; iis explicatis, constitutisque rebus, quae ad eius praecipuam post Christum in ecclesia dignitatem, potestatemque eonfirmandum spectarent, revertendum ad eam quaestionis partem iudicavi, qua plene cumula- . teque perfecta, munirem mihi ad episcopatum summi Apostoli romanum statuendum viam, efff-cerem quΘ, successionis iure, eo principatus honoro in re publica populi christiani, iisque privilegiis romanum Antistitem gaudere, quibus Ructum fuisso a Christo Petrum multis et sacrorum bibliorum locis, et testimoniis maiorum demon

137쪽

stratum est. Quod ut recte distributeque fiat, numerandi principio sunt, qui Petrum iter suscepisse romanum negant, tum ii qui assirmant commemorandi; ut cognitis auctoribus, utri acumine, doctrina, veri a falso distinguendi facultate, animo a studio partium vacuo ae libero, Vetustateque praestiterint, intelligatur; propositisque argumentis certa illa, quae diuturnitate tempdris confirmata est, utque una cum Eaeculis, hOminumque aetatibus inveteravit, constabiliatur,

maneatque sententia. Quinam Potrum Romam VBnisSO, aut RomaΘ cteoessissct negaverint.

Itaque primum omnium, uti mihi quidem videtur, qui Petri romanum iter negaverit, Marsilium patavinum I) fuisse certum est: qui cum magnas cum pontifice inimicitias exercuisset, ad Ludovicum bavarum imperatorem Iohanni xxII. infestum transfugit. Huic qui in pernicioso, quem de iurisdictione imperiali, et pontificia ad Ludovicum imperatorem dederat, Defensoremque pacis αὶ inscripserat, libro, Paulum, non Petrum, episcopum videri romanorum dixit , propterea quod Lucas Pauli adventus in urbem meminerit, Petri non item) assensum Iohannem de Iandvno

138쪽

fuisse ferunt. Sequuti deinceps sunt ii, qui cum

male in romanam ecclesiam animati esAent, eversumque pontificis maximi summum in christianare publica principatum vellent, quod cuperent facile sese consequuturos existimarunt, si quam Marsilius inierat, eamdem terere perrexissent viam. In his Iohannes Aventinus, qui annales

edidit Boiorum α), Udatricus Velenus b) homo de secta Lutheranorum, Iohannes Calvinus 2 , Iohannes Funccius sc), Iohannes Baleus d), Mag-deburgenses se), Iohannes Henricus Ottius D, Matthias Flacius Illyrieus sy), Claudius Salmasius h), Friderieus Spanhemius si), Ioachimus

M In annal. l. II. p. 13 I. aeq. edit. Francora. an. I554. do romano Petri itinere falso, atque inepte scribit. Vido Baron. ad an. DCCLXXII. n. XXII. et Fogginium mere. I. p. 6.

y) Ds primatu papae, ut apud Fogginium ibid. h) claudius Salmasius in apparatu ad libros ds pri

139쪽

Langius α , Franciscus Turretinua pseudo-ecclesiao Genevensis b)-ab auctore Eectae Calvino non dissentiens, auctor opusculi tanglies de Petri itinere, atque episcopatu romano

editi 1687 Londini se , alterque auctor item

anonymus, qui a Petro ad Benedictum XIII. pontificem antistitum romanorum historiam d) publicavit, aliique haud pauci e numero Protestantium. Iohannes autem Harduinus is, qui veterrumonumenta fere omnia, quasi is novis in Venta, fraudeque antiquis scriptoribus attributa essent, reiecit, non modo mortuum fuisse in urbe Petrum inficiatus eat, verum etiam ita est de summi Apostoli itineribus loquutus, ut mansisse eum Per petuo apud Palaestinos statuisse videretur.

Quinam venisso Petrum RomRm, iniquo mortuum suisas orecticterint.

Contra sunt qui Petrum ipsum sui adventus Romam testem vocent. Nam Babylonem se ,

αὶ Histor. seel. edit. ΗMaa Magdaburg. an. I722. Vide Fogginium ibid. bὶ Instit. theologiear. IoeO XVIII. quaest. XVIII. F. I88. aeqq. edit. Traiecti ad Rhenum an. I70I. e) Probabilius is esse scribit, Petrum numquam Venisse Romam. conser Fogginium Ioeo ind. p. 6. d) Tom. I. edit. myae eomitum an . I732. Accedit si eo

140쪽

- IIs qua ex urbe suam se priorem scripsisse epistolum testatur, ipsam esse Romam defendunt. Romam enim in Apocalypsi α) ab Iohanne appellari Babylonis nomine. Atque si non Papiam, at alios tamen Veteres, qui ita sint interpretati b locum illum postremi capitis epistolae prioris

tri, commemorant sc). His autem et magni nominis viris, et antiquis, quorum aliqui proxime attigerint aetatem apostolorum, fidem haberi par esse. Prudentem enim, ac sanum, qui hos negligat, ut novis quibusdam, iisque aut Sedis apostolicae inimicis, aut absurdo ingenio praeditis assentiatur, reperiri posSe omnino neminem.

Clemens deinde is, qui Petri auditor fuit, in

epistola, quam ad Corinthios, post sedatam tempestatem, quae commota ab Domitiano in christianos fuerat, perscripsit; cum res ab hominibus martyrio, non multo ante, Romae perfunctis

gestas persequeretur, Petri, ac Pauli Q mentionem 'fecit, ut quibus institutoribus ecclesia tanta

gloriaretur, Ostenderet. Hunc porro sequutus Ignatius Vir sane celebris, discipulusque apostolorum, in epistola, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION