De beatissimi Petri apostolorum principis primatu, Romano itinere, et episcopatu Dissertationes Francisci Ant. Zaccaria, Thomæ Mariæ Mamachii, Petri Fogginii

발행: 1872년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

aut si discessit, quonam versus iter instituerit, plane latet, inquit Hensehenius. Claudium in Romano Imperio Nero excepit anno Liv. quo PaulIus Corintho ad Romanos epistolam scripsit. Advertit autem Eusebius 42), Neronem circa initia Imperii clementius se gessisse, et defensionem pro fide nostra benigne suscepisse. Petrum igitur si daeis Roma a Claudio pulsis discessit, ad Urbem sub Neroniani Imperii initia remeasse probabile est. Certe Romae erat, Q. Volusio Saturnino, et P. Cornelio Scipione Consulibus , anno scilicet LVI. quo quum videret, ut ait Hens chenius,

Romae Ecclesiam recte constitutam, velletque maiori eum libertate alias quoque regiones lumine fidei illustrare, S. Linum, quem a morte habuit Succe forem, constituit sibi Vicarium, quemadmodum antiquus Romanorum Pontificum Catalogus nos docet. Eodem anno LvI. S. Paullus Urbem ingressus est, in eaque biennio in vinculis mansit; hinc vero scripsit ad Philippenses, et Ephesios; tum anno Lura. ad Colossenses, ad Philemonem, et ad Hebraeos. Simon Magus Romam, et ipse secundo adiit, unde cum Iudaeis sub Claudio secesserat. Eum Iustinus in prima pro Christianis Apologia a Romanis Deum habitum , et statua inscripta Si Mosi DEO SANcro donatum Scribit; quod cum Ianningo, Palemontis, Myginio, Orsio aliisque eruditis viris lubens admitto. Scru-

92쪽

pulum iniieit tempus ; id enim sub Claudio factum indicare Iustinus videtur. Sed quamvis Simonem Magum Claudio imperante Romam venisse concedam, quum tamen Travasam, aliosque viros doctos de Simone cum Iudaeis eiecto inter se consentire animadvertam, nec Romanos adeo inconstanti animo , ut quem nuper Deum coluerant, ac statua decoraverant, illuni paullo post urbe exulare cogerent, mihi fingere queam , mallem quod de statua a Iustino dictum fuit, ad Neronis imperium, quo Romam Magus ille repetiit, referre. Tum enimvero facilius creditu est, Simonem divinis illis honoribus inflatum de volutu,

quem quotquot Veteres sunt, memorRnt nec numero pauci, et gravitate spectabiles, cum Neronis imperio coniungunt, cogitasse. Quo tamen Neronis anno Simon ad Urbem regressus sit, incompertum habeo; post annum LVI. crediderim, quod Petrum, si ille Romae exstitisset, non inde abAeessurum fuisse constet; imino et post annum LVIII.

quo Paullus a vinculis absolutus est, utque Apostolorum Actibus Lueas finem imposuit. Ubi autem Petrus Simonis reditum intellexeris, non dubito, quin statim Romam convolarit impium haeresiarcham prostraturus. Ab hae autem profectione illum Romam vel non amplius, vel certe nonnisi exiguo temporis intervallo deseruisse existimarim , dum tandem anno ut diximus LXV. Cum Paullo immanis Imperatoris iussu interfectus est. VIII. Age nunc, Anonymi cavillationeseXeu-

93쪽

itamus. Ait ergo 43ὶ, ridicule Petrum a nobis

exilibet i, Romae se tantum idem iidem ostendentem, dum simul eum sibi sedem suam sitae isse adfirmamus. Quaerit deinde 413, quomodo noti intelligamus, hunc Apostolum, si Romae Episcopus fuisset,

ad gregem suum plures litteras scripturum certe fuisse, Ne consolatione, ac doctrinci iteratae Ion-ssaeque pensaret iniuriam absentiae, quum duas

seripseril ad Adelos Asiae minoris, qui fdem abeo, Ne fertur, Romam eunte fuerant edocti, licet eorum Episcopus non esset. Obiicit quoque 45)epistolam ad Romanos, in qua Paullus ait: desidero enim videre vos, ut cliquid impertiar nobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos Nolo autem vos ignorare, Fratres, quiα saepe proposui

venire ad Oos see prohibitus sum usque adhus ut aliquem fructum habeam, et in vobis, sicut et in caeteris stentibus. Etenim, inquit, a num credibile η est, Paullum , qui pro lege Sibi posuerat, neu super fundamentum alienum aedificaret, adeon perseveranter Romanos videre in votis habuisse, x ut aliquem in eis fructum haberet, si Petrusn a multis annis Pastor eorum fuisset y η Tandem ut alia mittam, quae a Veleno, aliisque haereticia Scriptoribus proposita, Bellarminus, Natalis Alexander, et Agyinius refellerunt, quum Lueas 46 03ὶ Pny. 313. 4 in Pres. 329.

94쪽

narret, Paullum a Iudaeis Romae degentibus rogatum fuisse, ut de Christiana Religione coramitis is dissereret; nam de secta hac notum sibi aiebant, quod ubique ei contradicitur, illos in magna nostrae fidei ignoratione versatos fuisse colligit; addit inox Lucas, ubi Paullus eos erudire coepit: Et quidam credebant his, quae dicebantur, quidam vero non credebant. Quumque invicem non essent consentientes discedebant .... multum habentes inter se quaestionem. Hinc ergo de iuuin Anonymus coniicit , nihil contentionis fuisse inter Iudaeos Romae degentes, priusquam ad Paullum intrarent; quippe quum nullus eorum in Christum erederet, et sola Paulli praedicatio multos eorume irca fidem erudiendo divἰsioni locum fecerit. Nova ergo ipsis erat, quam de Messia ab Apostolo audiebant doctrina. Hanc autem sic ignorare non potuissent anno xLI. si Petrus aliquamdiu Romae

iam antea mansisset. Si enim paullus Gentium Apostolus sub adventum Iudaeos ad se convocaverit , ut Evangelii participes eos faceret, quomodo hoc omisisset Petrus , proprius eorum Apostolus, diutiusque inter eos versatus ' Non venerat ergo Romam Petrus ante Paullum.

IX. Haec illa sunt rationum momenta, quibus

Anonymus receptissimam tot saeculorum traditionem convellere Se posse confidit. Quantum tamen

est in illis inanel Sedem fixerat Petrus Romae; non ergo debuit vagari, atque huc illucque discurrere. Numquid Episcopi ita in Urbe , quas

95쪽

caput dioeceseos sit, haerere debent, ut ad ipsam lustrandam, invisendamque dioecesim per oppidae discurrere illis non liceat γ Immo vero quum proprie επισκοπειν Sit inspicere, quod nonnisi ab coram intuentibus, ae praesentibus potest fieri, et Episcopus non unius tantum Urbis, in qua sedem habere dicitur, sed totius etiam συνουρυ, Vel di0eceseos suae sit Episcopus, erit Episcopi non uno in loco consistere, sed universam dioecesim per-Rgrare. Quid vero si Episcopus Apostolus fuerit cum plena praedicandi ubique, et ad fidem adducendi potestate 3 multoque magis si totius fuerit, Eeclesiae Primas, cui omnium Ecclesiarum cura incumbat γ An minus Romae EpiscopuS erit, si cum Apostoli, tum maxime Ρrimatis munus ut obeat, Urbem idem iidem deserat, ad alias quoque gentes sibi commissas excursurus 3 Num Romani Pontifices , qui Superiore aevo per Italiam saepe , in Gallias non raro, aliquando SuSceptis itineribus , Romoe quam diutissime abfuerunt, non erant Episcopi 3 Itaque insignis Stupor est, Romanum Petro Episcopatum ea de caussa auferre, quod ad alius crebro, easque Ionginquas regiones profectus Ait, iis praesertim temporibus, quibus Religio primum stabilienda erat, Ecclesiae condendae, Episcopi constituendi,

haereses coercendae, confirmandi fideles. Noverat Episcopi munus Leo Magnus , noverat Orosius , noverat Hieronymus , noverant caeteri , quorum sententius recitavimus. Hi tamen quum varia Pe-

96쪽

tri itinera non ignorarent, illum tamen ipsis xxv. annis Romae Episcopum praedicarunt. Quidni et nos id ipsum fateamur γX. De epistolis vero, quas Petrum si Romae fuisset Episcopus, ad Romanos dare debuisse Anonymus pronunciat, quid dicam Num Sanctum

Ignati)ιm Antiocheno Episcopatu spoliabimus, quia nullas ad Antiochenos suos litteras scripsi ty Immo si haec probetur argumentandi ratio, quatuor aut quinque demptis Apostolis, caeteros, quorum nullae ad gentes , quas Christianis disciplinis imbuerunt, epistolae exstant, de Apostolorum numero deturbabimus. Nam si Episcopi necessario est, gregem Suum , a quo absit, litteris consolari,stique ad servandam morum integritatem exhortari, Apostolorum quoque erat, saltem quos Fidelibus praefecerant, Episcopos ossicii Aui monere , Religionis apud illos progressum noSSe, Obortas e0ntroversias sedare, idque genus alia praeStare, quae si absque litteris Episcopus non possit, ne Apostolus quidem sine epistolarum commercio iacere possit. Verum nae nos lepidi Sumus, qui

ex nostrorum temporum consuetudine primaevum

illum Ceolesiae statum metiamur, per ectaSque rerum Omnium, quas Apo Stoli aut egerunt, aut 0mi Serunt, cauASAEA , consilia , rationem in 'tanta Vetustissimorum monumentorum inopia habere velimus. Edisserat ergo nobis Anonymus , cur quum quatuordecim Paullus epistolas scripserit, tres tantum Iohannes, duas Petrus, unam Iacobus,

97쪽

ot Iudas dederint: aut cur quum Matthaeus, et Iohannes Evangelium ediderint, caeteri quoque Apostoli illud litteris non consignarint. XI. Quamquam si saperet, liis quae Scire

αθυυατρυ eSt, praetermissis , ill ud potius curaret, ut ne deinceps Secum ipse inepte , turpiter audconfligeret, quemadmodum certe eum sibimet ud versari videmus, dum credibile esse nequi, Paet ἱ-lum, qui pro lege sibi posuerat, ne super fundamentum alienum aediscaret , adeo perseveranter

Romanos videre in votis habuisse, ut aliquem in eis fructum haberet, si Petrus a multis annis Pastor eorum fuisset' Quid enim γ nonne paucis interiectis eadem, qua isthaec continentur, pagina ipse subiicit, Romanorum, per totum orbem tam tum, dum haec Paullus ad Romanos scriberet,eelebrem fuisse' Fides vestra ad nunciatur in universo miindo 47) : Non potuisset autem huius Eeelesiae fdes sic universo mundo innotescere, nisi ab annis pluribus formata fuisset, ac necessariis, qui regerent eam, instructa ministris' Attiui si

quidquam Anonymi ratio illa esiuit, illud tundem arguet, non debuisse Paullum ad Romanos adcedere, licet Petrus Pastor eorum non fuisSet. Demus enim Petrum Romanorum non fuisse Pastorem; alius tamen fuisset, quum non potuerit eius Ecclesiae fides universo mundo innote'cere , nisi ab annis pluribus formata fuisset, ac nece3

98쪽

sariis qui ruerent eam, instructa ministris p igitur ne tune quidem potuisset Paullus adeo perfeceranter Romanos videre in votis habetisse , ut aliquem in eis fructum haberet, quin contra legem , quam Sibi posuerat, super fundamentum

alienum aedificaret 48 . Vel ergo Paullus squod

ne sus dictu est Romanis, vel certe Anonymus pugnuntia nobis obtrudit. An onymus enimvero de se viderit. Ad Paullum quod adtinet, eorum Verbiarum: ne super alienum fundamentum aedi ea- rem, non est sensus, in iluit Est ius 49), Paullum Studiose cavisse, ne usquam praedicaret, ubi Clitisius fuerat ad nunc tutus. Nam Damasci praedicavit, ubi iam ante Christi aut erant, quos volebat vinctos perducere Hieroso Lymam 50). Id ergo tant una modo Paullus indicat, se ut plurimum iis gentibus, quibus nondum lux Evangelii adsul Sertit, praedicasse: quod dum facit, piaepeditus Sit, ne quod maxime optaverat, Romanos adiret, non ut fidei illorum, quae iam ad nunciabatur in uniuerso mundo , institutor primus , et conditor esset, sed ut aliquid impertiretur gratiae spiritualis sen fructum , quem in illis habere cupiebat ,

Rd coNFiRM LN pos eos, id e Si simul consolaretur in illis per eam, quae invicem est, sdem eorum, atque

alios lue.

50ὶ Aet. I x. Antioehiae quoque de fido saepe disseruit, ubi plures Christo nomen iam dederant.

99쪽

suαm 51). Quid ergo hinc ad denegandam Petro

constitutae ab eo ante Paullum Romanae Ecclesiae gloriam extundas γXII. Nε illud quidem Anonymi conatus iuvat, quod de Iudaeis Romae degentibus, quum isthuo Paullus advenit, Letoas in Actis perhibet. Quaero

enim, an nullum R0mae Iudaeum , ante quum Paullus Romam adduceretur , ad nostra sacris transiisse existimet 3 Ita su ne videtur is secum statuisse : at Anonymum , si hoo sensit, Pα ullus aperte refellit, qui quum duos ante annoA suam ad Romanos epistolam scripsit, Tudaeorum apud eos commorantium conversioni testimonium plano Iuculentissimum praebuerat . a Constat enim , utin Bellarminus animadvertit 52), epistolam illam n partim scriptam ad Gentileri, et partim ad G- η daeos ad fidem Christi conversos. Nam ideo η primis quatuor capitibus disputat de iustifica-n tione ex fide sine operibus legis, contra super-n biam Iudaeorum, qui suis meritis tribuebantn adventum Messiae. Et cap. xiv. agit de illis, η qui adhuc iudaizabant abstinentes ta quibusdamn cibis secundum legem immundis. Et eup. XVI. x Salutat multos, quos constat Christianos exn Iudaeis fuisse, η ut Aquilam, et Priscillam, Andronicum , et Iuniam, atque quod ipsum nomen

iudicat) Mariam. Non igitur omnium, qui Romae

100쪽

perinde ac si Iudaeorum illorum nullus quidquam de Christo, eiusque sacris ad eum diem audiisset; sed eorum solummodo , qui nondum Christianam fidem amplexi fuerant, vel quod Petri praedicationi aures pervicaciter obstruxerant , vel quod nuper et ipsi Romam ingressi fuerant. Neque hi ipsi nihil plane se de Christo nosse dice. bant, quod Anonymus sumit. Nam de secta quidem hac notum esse sibi aiebant, quod ubique ei contradicitur; ut ubi nihil aliud ' Hoc Anonymus addit, sed de suo, atque omnino perperam; fieri enim quei potuisset, ut in tanta, qua Romana ΕΟ-clesia gloriabatur, Christianorum multitudine ει daei illis permixti nihil aliud de Christiana Beligione cognoscerent, nisi quod ab omnisus impugnaretur' Nou itaque verbis illis significabant, se numquam audivisse praedicationem Christi, inquis nuper appellatus doctissimus Cardinalis 53), sed non fuisse adhuo persuasos, et ideo noluisse adhue Ρaullum audire: et quum ab eo e cacissime

convincerentur, partem eorum fuisse persuasos, ut crederent, partem in sua obstinatione mansisse. 63 Bellarm. De. cit. Diuitiam by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION