Caroli Scribani E Societate Iesu Superior Religiosus De Prudenti Ac Religiosa Gubernatione

발행: 1619년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

266 sv PERIOR. lS RELIGIOS PCentem reum audierit, parantemque dicere acrioribus repellat,vel quod alieniore a reo sit animo, vel quod accusatori: coniunctior ob priuatas familiaritates re amicitias,aut ob virtutis rectique opinionem, plus illius verbis & delationibus tribuati rei vero omnem purgationem eleuet, singulaque prope illius verba carpar, atque ad omnia acerba quaedam reponat,

ostendatque se illi dissidere, suspectum

habere. quae res magnam animorum a cerbitatem in generat, magnam alienationem, praebetque ingentem oblocuti nummateriam, ac in graues non raro nulla postmodum industria emendandos er rores Superiorem praecipitat: cum innocentissimi saepe damnentur. liberentur

noxij, & in ultimos non raro moerores, mortem frequenter allaturos, extra Omnem omnino culpam positi,coniiciantur, aut ut minimum ab omni digniore munere ingenti Religionis damno arceantur,

dignissimi alioqui quibus maxima qua que summoReligionis bono comittantur: Si alienum ab inferiore animum ha beat, illumque qua verbis, qua factis non obscvrh prae so ferat, dictaque factaque illius in deteriorem fere parteri interpretetur. nihil illi laude dignum credat, nec parum

282쪽

LIBER I. C A P. XXV. 3 267

parum etiam priuatim publiceque apud alios de virtutis illius opinione detractumeat; siquid commendatione dignum egerit, deprimat; sicubi in re leuissima erratum, supra verum extollat. si ut minus sincerum, minusque sibi addictum habeat,

aut auersum etiam a se arbitretur, factorumque suorum subditum obseruatorem, dictorumque malignum interpretem putet; quo fiat ut omnia illius Superiori suspectissima sint. quae res parem inferiori sit spicionem in generat, dissidentiamque in omnibus parem, cum dissidentiam dissidentia prouocet, mutuoque se animent ac acuant. atque hinc nulla utrimque fides.cuius loco doli succedunt, ac fraudulentae molitiones in mutuam perniciem excogitatae. quod malum sola personarum locorumq; mutatione curari potest Si ad quaecunque petuntur, aut dubius si haereat, quasi insidias metuens, aut rogata neget, ne auditis quidem aut admissis petentis rationibus. nulla habita ratione v-tilitatis,necessitatis, benignitatis,aut boni

maioris: cum putet sibique persuadeat hoc demum esse imperare si pro arbitratu

suo neget omnia, nullarum omnino rationum, sed solius suae potestatis memor, quam in subita nudaque negatione con- .stitutam

283쪽

168 sv PERIORIS RELIGIOSI 1titutam esse putat aut sane nihil concedat, nisii tantis, magno verborum pondere ac morositate, motis dissicultatibus, ut

gratius foret negasse, quam talibus verbis concessisse. extorta enim haec quasi ab inuito, non a benefico patre concessa agnoscit m ferior. neque potest gratum hoc munus esse, quod tot necessitatum interrogatiunculis, tot allatis dissicultatibus tanquam perpetuis in orbem spinis implexum est, ut nusquam prope tangi sine vulnere aut liuore possit. Remissam nimium ac languenti similem,ac quasi animo delinquentem gubernationem faciunt: Si quasi per neglectum aut contem

pium, minimorum obseruatio iaceat,

cum solis maioribus inuigilandum sibi persuaserit; i)sque solis incumbendum,

quae ostensionem parere aut scandala soleant, reliqua negligat. aut indigna etiam arbitretur quibus seriam manum admoueat, tanquam si damna ab his metui non debeant, aut anxiae scrupulos Im Conscientiarum sollicitudines sint, plusque feminam quam virum deceant; aut denique Cum omnium gratiam captet, omnium offensionem de uitet, fortis regularum Obseruator a udire noli tueremisitorque audire malit,

284쪽

LIBER I. CAP. XXV. ' 269

malit, quasi non, ut nimia seueritas impe oria ad interitum deducit, ita non etiam nimia benignitas remissio quo noxia inprimis sit, id non inferiora minetur. Si errantcs non moneat, non puniat,

siue innata quadam animi pusillanimita- . te, siue placendi omnibus studio, siue nullum offendendi voluntate, siue emendationis desperatione, siue laborum ac molestiarum fuga. ut proinde impunita

omnia transeat, ac Vnum quemque motibus suis agi sinat, factus omnibus in interitum indulgentissima semper mater. quae res non potest non tandem, ut priuatis, ita& Religioni extrema minari, a que ad infausta praecipitia non ultimorum interitu nobilitata deducere ; omni sperestituendi aliquando deperdita, stirpitus adempta. Vetus dictu ian. malum quidem esse Principem habere .sus quo nihil vili secea ;peius vero, eum,sub quo omnia omnibus. Si humilitatis amore, ac cuiusdam quasi perfectionis studio, imperia, seque ipsum negligi ac contemni gaudeat, se suis subiiciat, illorum iudicia suis anteponat; adeoque neglectus cuiusdam sui stus dio, errare cum illis malit, quam prudenter suo iudicio imperare. totumque se ira caelestium contemplationi dedat, ut

fastidiat

285쪽

nstidiat reliqua, ad quae non nisi nauseabundo & tepenti pectore accedat, nec aliter illa quam per superficiem ac per ca- si illorum ultima tangat: ut dum totus abditae cuidam pietati incumbit, virtutumque secundis progressibus absorbetur, dc ad sola vitae melioris, OS, Oculos, manus, mentemque habet; univcrsim se retrahata reliquis, cum indignum arbitretur bonas horas talibus largiri, maximamque v- nam felicitatem in diuinorum meditationibus ita ponit, ut nullam omnino reliquorum rationem habeat; pereant reliqua dum animo suo bene sit, & solatijs fruatur internis, commistarum sibi ingens neglectus est. quos priuatae magis Vitae a C solitudini quam imperio natos dixeris. magnos enim fors tales solitudo dabit gubernacula perdent, & aliorum peccatis cadent, qui pietate sua stetissent. 4 Si nimia quadam animi facilitate ah in constantia ad omnem subditorum propensionem precesque, propositam anthsententiam mutet, illud singulis noxia indulgentia permittendo quod quisque delegerit, difficultatibus quae in rerum executionibus occurrui, victus. Qtlς res eue tendis, non consti tuendis imperque aptissima est. neque enim iam Superior, sed sin

guli

286쪽

LIBER I. CAP. XXV. 27 I

l euli verius inferiorum imperant cum noni tam illius voluntati inferiores, quam horum ille obsequitur. sed neque certi quidquam solidique in hoc impe io est, nec securus quisquam inferiorum de sententia sui Superioris est, cum semper in periculo versetur,ne ad alteriuS preces aut rationes imperata mutet. Si ob innatam animo lentitudinem, teporem, pectorisque quoddam frigus, nullis occurrat malorum in iiijs: omniaque medicamenta ad extrema coniiciat. ac nec tunc quidem manum admoueat,

i in h0 Vm RQ dissicultatum perta us,aut de

aegri sui voluntate, parendique studio diffidens. Magnum in imperiis malum, quod aut subditos ad ferrum & igneS, CXtremorum remedia, impellit, cum leuissimis curari poterant; aut nec tunc quidem inclementi quadam benignitate ac indulgentia manum admouet. arcendi omnino tales ab omni imperio sunt, adeoque vix ad obsequia & pa ndum idonei. sibi his viuere posIunt debent, alijs non possunt. cum ab hac lentitudine nihil sperari praeter ingentia damna, ac perpetuum benEgerendarum rerum neglectum possit, o iusque sub hac, domestica disciplina, qua una Religionum robur stare consue-

287쪽

SUPERIORIS RELIGIOSIuit, tanquam sponda eluatur. Si ob respectus quiadam humanos,priuatam familiaritatem, sanguinis contunctioncm,pa entum amplitudinem, speratam priuatam aut domus utilitatem, gratiam qua apud PrincipeS aut benefactores Valent, ea permittat inferioribus, quς

cum instituto, felicibusque huius progressibus pugnant; qua que reliquis paria audendi exemplum praebent, aut sane uniuersam domum miri S Oblocutionibus implent; si quod uni concesseris, negau Cri S aliis. N plura etiam audendi materiam suggerunt. quibus fere concesti opibus, dum plurimum nusquam si ititur, sed una alteram protrudit, ruina coniuncta est. nam aut omnibus eadem, pariatae permittenda. M omnis religiosa disciplina eneruatur ac euertituri aut quod uni conceditur, ne andum alii Si & praeter amplam detra

288쪽

LIBER I. CAP. XXV. 273 haec, tanquam a matris ore ac uberibus

nata, mitiganda, dulcibusque acriora vestienda erunt, propositisque prauentibus periculis,sperataque valetudine, animandus aeger erit, Vt forti promptoque animo duriora ultro deposcat ac perferat, sine quibus interitum merito vereri debeat, quorumque auxilio integram tot modis optatam Valetudinem sperare tuto

possit. Nec erit hoc dissicile consequi. si inferior Superioris benignitate, solidoque veri parentis affectu prouocatus, aegritudinem omnem sitam, tanquam in amatae matris sinum effuderit. ab huiu, enim manibus, licet sensu repugnantia, lubens Volensque quaecunque amara sincipiet,haurietque spe meliorum plenus. Et grauis sane Supertinum error est, qui acriora medicamenta acrioribus obuoluunt verbis: cum & iudices mollioribus animare soleant reos ad poenas delictis debitas forti animo subeundas,& amica Cpiam quςdam corpori solatia largiuntur, ut secuturis tormentis parent. quo magis Superior qui veri semper patris, etiam dum .

punit, per nam referre debet 3 Quod si hic etiam punitionis finem intueamur, perfacile erit, quibu, illa modis instituen-

289쪽

27 SUPERIORIS RELIGIOSIda sit, videre. Cum enim non interitum,sed

inferioris tanquam filij valetudinem, pro positam sibi Superior habere debeat, ea

adhibenda erunt, non quae mortem, sed quae pulsa aegritudine valetudinem reddant. quod nunquam fiet, si reluctantem, animoque acrioribus Superioris sui ver his obduratum, nactus fuerit. neque enim ab illius nouercali ac quasi inimica, & solius iudicis, non patris manu medicamen ta suscipiet. quin adeo ubi semel firmauerit mentem, ac quasi callum durioribus increpationibus obduxerit, ante 'vitam ponet quam propinata hauriet. & quis ae gera morosi medici,&asperioribus verbis acria medicamenta exacerbantiS, porrecta sumati quin adeo 1i animo vehementer refragante, & acriori bus .exasperato, medicamenta sumpseriti, plus periculorum quam valetudinis bonae exspectara

debemus. Volunt enim etiam medica menta iuuari, naturaeque auxiliarem qua dam manum deposcunt . ita ut hac fortiter repugnante, ac in contrarium validEnitente, vix sperari selix operatio possit.

Omnis ergo Superiori in medicamento-aum praebitione asperitas fugienda omnis grauior verborum acrimonia, ac quid quid denique turbatum commotumque γ animum

290쪽

LIBER I. CAP. XXV. ' 27yanimum designat. frustra enim his administris meliora speret.Sed neque res supra Verum augenda, neque tenuia in immensam molem tollenda, nec paribus omnia delicta monitis, eodemque verborum pondere castiganda. quasi si quis omnem aegritudinem pari medicamentorum robore curare velit, & omnibus ignem dc

ferrum admoueat. quae res cum eXtrema

sit dementiae, tum salutem perpauciS, interitum pluribus adfert. Illud etiam in omni curatione necessarium, ut non vindictae aut humiliandi ac deprimendi inferiorem, aut alterius minus compositi affectus studio, sed solius valetudinis illius bono ferri videatur. quo fere modo patres medicosque videmus,insiliorum & aegrientium constitutione du- . Ci. nam si priores in Superiore affectus inferior senserit, obdurescet animo: & frustra valetudo sperabitur tam insolentibus acribusque porrecta. In negandis deinde quae inferiores petunt, non despoticis, sed

paternis utatur verbis, rationemque non

raro rei negatae reddat: animum hue poscentis ita paret, ut etiam ipse negata probet: spemque interdum buperior, non in ferioris alicuius rei, sed potioris etiam concedendae ostendat.

SEARCH

MENU NAVIGATION