장음표시 사용
321쪽
3O6 SUPERIORIS RELIGIOSItem, ut ijsdem prope terminis quibus sol
lumina, imperium clauderet. undecim ex eadem gente Imperatores stetiste pietati magis quam armis debemus. burrexit epio hoc sic mine germen nobile Carolus, quem in Saxonica pugna, cum Christi de Cruce pendentis effigiem, impio ab hoste glande traiectam vidisset, prorupisse in
haec verba aiunt. Vicisti hanc iniuriam Chri- se potes. protendensque dexteram lacrymis lotam, Hac, ait, vincere Christe potes. 6c secuta victoria est, hostiumquε duces in Caesaris potestatem venerunt. Sunt haec verae pietatis non obscura documenta. erant alia. sed pauca haec seligere placuit, ne fastidio prolixitas foret, S , quae accendere in imitationem lectoris animum debebat, lassaret. ita ferc optimorum etiam copia nauseam prouocare solet. mediocritas semper laudata, quae& famem eX-plet, & sitim restinguit, & fastidia ignorat. Pietatem ergo Superior colet, Deum reuerebitur. hic latus illius claudet, huius signa miles sequetur, monitis inhaerebit, imperiique sui illi habenas committet, glorieque illius propagandae totus incumbet. cui gratus omnis laetusque sanguis fluet; sed dc sanguinem vitamque sacrabit Deo, a quo solo fortunata infortunataque - imperia
322쪽
imperia nascuntur. Et quis non imperitus Scripturarum ignoret Antiochum, IeZ belem, Holofernem, Rapsacen, Nicanorem ; quis Dauidem, Iosaphatum , Ioa- than, EZechiam Z quorum exempla terrere & animare nos merito in fugam & sequelam debeant. non stetit Israel hostibus terror, populorum victor, regum domitor, quamdiu unius Dei cultus stetitZ non hoc labante Babylonica, Assyria , AEgyptia, Graeca, Latina vincula, serui ζutenti exilia tulit' non quoties in Eacco, cinere, ieiunio delictum abstersit, Hierosolyma dc regnum rediit' non repetito diuini cultus neglectu, redierunt e Xilia, carceres, dc tanquam siluescentis agri detonsor gladius, donec promissarijs exuti sedibus, lacte & melle fluentibus, orbem inerrarent, nullius loci incolar,omnium semidiam Iuda quibus non iactatus terris, quorum non regum pedibus calcat US,quorum nongentium enses hebetauit sanguine Z & a solius Dei diuinorumque neglectu haec mala. stetit inuictus hostium Gentiumque domitor, quamdiu intacta stetit fides: ubi Gentium numina aras & lucos insederunt, nihilo Israele melior, omnium seruitutem dc vincula passus, qui omnium diis famulatus fuerat. Eadem in Christianis V 1 Impe-
323쪽
Imperatoribus reperies,in Galliarum, Hispaniarum, Poloniae, Angliae Regibus. ac ubi lapsa pietas & magni NuminiS Veneratio reledit, florentissimorum deliquia regnorum vidimus. Vt quantum pietaS, tantum regna Crescerent decrescerentque:
paribus nimirum passibus surgentibus icdecrescentibus cum pietate regnis. Nec mirum hoc videri cuiquam potest. quis enim nesciat caelo regna dari, caeso venire 3 Israel nos doceat. lam quis illa ab alia .manu dari, ab alia foueri pius dixerit3 eadem ergo quae dedit dextera fouet. pio dedit, pio fouebit, derogabit impio. Sciebant haec non intimi Regum, qui Cum viderent raram esse pietatis dc diadematum sociationem, sceptra posuerunt. Factum ab Imperatoribus, Anastasio II. Isaacio & Manuele Comnenis, Lothario Ludovici Ph filio, Bamba Hispaniae Principe, Ethel redo Merciorum in Anglia Rege, Rachiso Longobardorum: qui vitae reliquum uni Deo, uni pietati dede
runt: Caelo magni purpuraque clari, quia magnitudine se hic purpuraque CXUC-runt. prudentes animae, quae Christum suum imitatae, de similitudinis hic praerogatiua,etiam de caelorum fuerunt,eo felicior Ss
324쪽
LIBER I. CAP. XXVIII. 3O9ciores, eo beatiores, quo peritura aeternis mutarunt, plusque eductas Iesu sui verti . Ce gemmas, quam regum frontibus interlucentes adamarunt. Pietas ergo hac sceptra& diademata posuit, eadem Geso dedit: tanto ibi melioribus, quanto perituris . aeterna potiora. eadem proinde manus quae hic nudaverat vestiuit caelo, non vestitura, nisi hic nudasset, vi hic nudasse ibi vestisse fuerit. beata nudatio, quae tam diuite purpura vestit, nullo aeuo ponendasQuod si sacrorum ordinum initia dc incrementa intueamur, floruisse illa quam- , diu Dei apud eos cultus & veneratio, re periemus .at ubi laxata lassataque pietas. Ceruices socordiae flexit, emarcuit color optimus, qui in stuporem propinqua remotaque regna dederat: omnisque prior Venustas, quae gentium quaqua oculos ex
Ciuerat. Ora laXauerat, prouoca Uerat Cain
lamos, decolorata & ambusta iacuit, ludibrium pro admiratione facta. quid 'quod pietate labascente, omnia simul vitia pro
virtutibus succreuerint. Non clauduntur eodem Contubernio virtus & impietas. neglectior iacuit diu morum cultus Omnia simul cum neglectu, tanquam perru'ptis,quibus arcebatur, aggeribus, vitia intrarunt. non intrassent, ii pietas Religio-
325쪽
num propugnatrix stetisset. non stetit, δίtepor quidam occupauit animos, inde luxus & conuiuia, dc lusus Israeli in interi-
sio, nudataque defensoribus propugnacula , inferorum legiones CXceperunt, &seruire illis didicerunt qui imperauerant, iugum ferre qui tot nobiles, dum staret pietas, triumphos egerant. ita integra pietate inuicti ad unius siepe ancillulς vocem, ad deliciarum nomen, ad honorum opumque sponsiones corruunt, fabula fa- hi qui terror erant. . Quidὶ quod plerique sacratorum Deo Ordinum in uno diuinorum cultu i tatem ponant, omnisque illis labor in solius Dei Veneratione absoluatur, illi noctes , illi eant dies, ut nec soles illis, nec sidera surgant aliis. sunt qui proximorum Christi 1 ut exemplo saluti dum incumbunt, primam tamen gloriae suae partem in diuini cultus Veneratione ponunt. quo maior his omnibus neglecti cultique Dei ratio habenda, quia dc reddenda. Et certe quiderit Religio si pietatem sustuleris a vidua tum stellis firmamentum, casum sole siquis dixerit,parum dixerit; nox mera erit, dc AEgyptiis densiore S, quia nocentioreS,
326쪽
LIBER I. CAP. XXVIII. 3IIIam quaerit pietate in suos Superior qui illam exuerit in Deum 3 aut quo caloro feretur in sibi concreditos, qui refrixerit in Deum 3 tepuit in diuinae pietatis studio, gelascet in suorum:& pro pio, saeuum, asperum morosum, crudelem se etiam exhibebit. ubi enim pietatis viscera langue runt, miseratio intepuit, dc densum quoddam frigus intima occupauit; prosiliunt ea quae internum hoc gelu comitari solent, vultus seuerior, deiectior frons, morosior sermo, alienior animus, ignarusquamisereri, necessariarum exinde re rusub tractio, nulla senectutis veneratio, nulla interiecta laboribus quies, nulla iagrorum. Ura, nullum languentium aut sub onere fatiscentium leuamen, nulla virtutum incitamenta, nulla sudorum praemia. Hinc cum nulla tangatur miseratione Superior,
moeroribus domum implet, ic in ignavo
otio Consenescentes suos ac tristitia demum contabescentes videre cogitur. Patitur deinde talis alienissimos suos, crescentcque a neglectu indignatione, acerrimos hostes qui inimicum hunc animum ne Cum imperio quidem illius exuent. manent odia etia munere deposito, ac ne cum vita illius deponuntur: tam alte insederunt, ut etiam in caetera bonis, praeteri-
327쪽
3I 2 SUPER IOR Is RELIGIOSI torum memoria non deleatur. ac licet animus piarum exercitationum assiduitate non raro componatur, manent tamen si iuerioris imperij cimpressa quaedam menti
vestigia, quae nulla arte conatuque e X tri
In externis etiam pietas perit, quae a diu morum pietate &. cultu, tanquam a scaturigine sua flumen defluit: qua languente aut emortua quid de flumine spere 3 eadem hic cogita. deferbuit &. elanguit pietas in Deum 3 etiam in proximum, de Ci-dua nimirum pars diuinae pietatis. Et sane nescit compati a quo exulat pietas, fugit que in Proximorum salute labores quisquis misereri nescit. Laborum fugam procurande salutis neglectus comitatur:c Umque illa tenerum quemdam animorum aD sectum deposcat, hunc vero necesium sit a pietate, tanquam torrentem a suo fonte
pro manare; quisquis hanc secuerit, illum sustulit. & quid sine propensiore affectu
speres Z aut quomodo molestias quae salutem fere proximorum Comitantur, superabis amore destitutus λ labores autem quis emolliet si alienior aut retrachior animus, aut fastidienti ac nauseabundo simi. lisi alacritatem fine indefessamque mentem, sudoribus gaudentem, quamque impin-
328쪽
impinguet actus in orbem labor, roborent dura, firment ardua, imperuia &e Praecipiti pendentia accendant, cuique ab ultima desperatione vires animique Crescant olus amor, pietatis in proximorum
salute, foecunda progenies dabit: hunc vero sola in Deum pietas largietur. qua qui caruerit, nihil magnum se Religioso
dignum promittet, nec speratos caelo manipulos inferet, nec optatam horreo Dominico messem.
Quid deinde pronius quam domesti
corum iuxta externorUmque Contem
ptum pati' semper in laude pietas fuit; semper contempta impietas iacuit. illam admirati, etiam qui non secuti: hanc §atores damnarunt, in aliis semper, in se etiam non raro: ita quae sequebantur, damnabant si propius interrogarentur. tanta vis veri eth sia Reliolone vero eo magis impietas damnata, quo quidquid in illa sperari domi forisque potest magnum, ab una pietatis dextera sperari debet: ut his c qui sustulerit, quidquid erat opinionis in illa bonae, quidquid integritatis, spei, gl oriae, exciderit. Neque fides iam ulla , dissidentiam impietas peperit, infelicis bolis infelix mater. non spes s lutis, nulla salus impietatis incude & mal-
329쪽
leis procuditur. nullae aeternorum sponsio-ines, quae ab impietatis radice nunquam dc nusquam pullulant. nullus diuinorum a-' mor,non enascitur hic ab impietatis semi-De. nulla dilecta Deo virtus, cui inimica impietas. nulla Caeso merces reponenda, non exsurgunt haec grana ab impietatis spica & culmo, nec messis vlla ab illius area casestibus infertur reconditoriis. nulla vina virgines germinantia aut spiritali inebriatura succo, nullas vitas impietatis
vinea dabit, dabit labruscat; nullum illius torcularia mustum, absinthium in interitum propinabit. Fugiet proinde quidquid impietatem sapit prudens Superior, eliminabitque domo quidquid diuini cultus venerationem minuit, quidquid illius colorem in fu scat, quidquid aliorsum ducit: insurgetque generoso conatu in pietatis augmentum, si - se, sit domum stiam saluam volet, si domesticam pacem amat, si Religionis nomen bonum, si plurimorum salutem, si rerum etiam temporalium prosperiores successus. simul enim atque insonuerit pietatis
nomen, prouocabit non in laudem tantum, sed di in sequelam & munifica largitionem plurimos, in admirationem etiam& commendationem hostes. neque quis . , quam
330쪽
quam tam impius qui non lubens se suaque credat viro pio, qui non vltro illius amicitiam ambiat, qui non beatum se illius imperio arbitretur; qui non magis hunc sibi Superiorem deligat, quam impietatis suae socium, aut imitatorem . ita impietas sibi etiam dissidens, pietati se suaque credit, certa de fide, secura de tutela, cum hanc sciat doli fraudisque etiam in hoste ignaram, nunquam fide infallere, semper explere.