장음표시 사용
461쪽
4 6 SUPERIOR Is RELIGIOSI creta praecipitet aut monita, aut in asperiora assii rgat verba, ne re melius perspecta, Cum rubore errorem suum cogatur
agnoscere, non sine ingenti aestimationis ac prudentiae diminutione. νCertissima vero tutissimaque gubernandi ratio est, si tam validam paterni in suos affectus opinionem impresserit, Vt singuli lubentes ultronei a ceu satores fiant sui. utque paternis illius moribus prouocati, quidquid displiciturum arbitrantur pr senti, non committant absente:vidum illum semper in oculis habent, etiam absentem offendere vereantur patrem, quepr sentem animo perpetuo circumferunt. Nec difficile erit in sui accusationem suos excitare. semel enim impressias amor & fiducia studiumque virtutum, ad ultro se
suaque tanquam animarum medico ac
patri detegenda impellet; & gaudebunt
aperire nocitura, remedia sit a benigna parentis medici manu tanquam a matris v-
heribus sperauerint. quod si quando in
vulnerum extersionem vino opus fuerit mordicante, sciat Superior cum Samaritano, oleo illius generositatem mitigare, ut
illius acrimoniam, huius suauitate leniat,& quidquid in illo virilis asperitatis, huius detergat mollities. ita fiet ut grata etiam
462쪽
LIBER II. CAP. NVNI. A Tin salutem propinata, vellicantia sint medicamenta, quae tam dulcibus obuoluuntur& vegiuntur: tanquam si quis maturiora patris monita, matris contegat ube ribus.
Excitabit deinde suorum in se fiduciam Superior, si occulta suorum delicta sibi
quaqua via Concredita nunquam elabi patiatur; ut nimirum continentissimus secretorum sit. quae res ingentem omnino fiduciam prouocat. laudet deinde apud alios suorum conatus, probitatem reliquaque non illaudanda. neque enim Superiorum . dicta diu occultari possunt, transeunt ad laudatum. qui laudibus illius prouocatus maiori etiam nisu placitura aggreditur. Committat etiam ultro quaedam suis quae si feliciter prudenterque commissa eXecuti fuerint, maiora etiam credat, laudata
priore industria. Vix enim fieri poterit etiam in perditissimis moribus, quin ubi paternum pectus matrisque ubera explicauerit in suosSuperior, filialem in se suorum amorem excitet. quod ubi Consecutus fuerit, victoriam retulit. imperare quiduis potest. nihil enim amanti graue, cum dulciora etiam amantis verbera quam inimici sint oscula. Facit hoc amor, unicumben
consti tuendae Religionis,religiosisque disciplina
463쪽
η 8 sv PERIORIS RELIGI os Isciplinae firmamentum. a quo uno quidquid omnino in Religione sperari debet
magnum ac perpetuandum, de Cndet. Pietatis deinde semina prudens animorum cultor, in familiaribus maxime congressibus, per praeteritorum praesentiumque exempla, prouide instillet suis. quae si alte in animum dimiserint quod a paterno pectore facillimum erit nullo ductore ad religiosam disciplinam decurrent. addat spirituales piarum meditationum exercitationes ac quantum fieri potest sponte ac cum Voluptate 'susceptas, frequentesque per oportunitatem spiritualium
rerum narrationes: ita tamen ut non coa
ctae illae, sed quasi e re quapiam proposita
natae videantur, animetque Auchorum commendatione ad piorum librorum lectionem. ac super omnia exemplo magis suo quam monitis Superior viam ad meliora sternat. ac uita S moribus paternaque manu si propinata spiritualia medicamenta inferior biberit, ultro ad omnia religios a munia decurret,& freno iam opuS erit, non calcaribus. tantum potest amor & superinfula pietas amori, conceptusque de Superiore animus paternus. Et veto leue fit omne quod amatur, nec quidquam tam durum est quod ab amati manu non laeta frontC
464쪽
. LIBER II. CAP. XVIII. 'fronte &. cum voluptate CXcipiat amans.
In hoc ergo labor omnis erit Superioris, nec ante facile descendet ad emendanda,quam suorum sibi quaqua demum religiosa via mentes conciliauerit, parauerit animos. quod ubi consecutus fuerit, commodissimum quae volet imperandi tempus nactus erit: cum enim amari se in- .ferior senserit, ab amore imperia nasci arbitrabitur, veroque paternoque affectus sui studio. quod nunquam consequetur Superior, in quo plus nouercalis quam pa terni pectoris elucet, cuius oratio monitaque plus iudicem & dominum quam patrem loquuntur. nam licet perfectionis suorum studiovirtutumque inserendarum Telo rapi videatur, ab alienatione potius quadam animi profecta antidota & me dicamenta haec inferior cogitabit; nec persuadere sibi poterit propinata in salutem quae a seueriore fronte & ore, minus elue paterno porriguntur: ac plurimum dolum subesse cogitabit,aut saltem minus sincerum affectum. Contemnet proinde, nec ad ima dimittet, aut tanquam hostilia dona auersabitur. quod si ad illa admittenda imperio coactus fuerit, nihil operationis bonae sperandum. ut enim medicamentum, nisi ab innato homini calore, λ
465쪽
so SVP ERIORIS RELIGIOSI quo operationis suae vim mutuatur, iuuetur, nil nissi interitum aut grauiorem aegritudine accersit: ita spiritualis omnis Curatio, nisi volenti calentique animo suscipiatur, nil nisi maiores alienationes, ac odia demu parabit. vis fructum referreῖaegri entis animum vince viam et quod porrigitur.
. Quod si omnium quos regendos Superior suscepit, ea improbitas fuerit, ut nullo patris ac nec matris quidem pectore vinci possint, nulla comitate, beneficijs nullis, a iunioribus remedia speranda sunt, ablegatis si fieri potest , malorum auctoribus. quod si fieri non potest, noui in Religionem admittendi, quos,cum alius desit,studio paulatim suo, diligentiaque Superior
instruat, succoque a teneris bono, &: virtuis tum ac religibsae disciplinς amore imbuat, varijsq; spiritualibus exercitationibus roboret, Virorumque etiam Fere religiosorum consuetudine, in religiosarum virtutum desiderium prouocet, frequenti qu piorum voluminum lectione: instructo deinde varijs in Religione muneribus prς-ficiat. ita fiet ut semoribus paulatim emorientibus ac munere suo destitutis, succedentibus melioribus, domus uniuersa, V teri merito damnanda excussa,veram Religionis faciem induat.
466쪽
conuiuiorum frequientationes iniura
tollandae. NVllas proinde externorum mensas
adire i uos permittat, ne videant iccliscant nocitura, ne delicijs assuescant, quibus virorum animi effeminanturi ne audiant minus casta, religiosa, modella, Mamoribus suis aliena; ne obtrectatoribus faciles cogantur aures praebere; ne obliti sui aliquid merito reprehendendum Committant; ne liberiore locutione, cachinno vanioribusque colloquijs offendant; ne ex emplo suo reliquis ad vanitatem iter sternant; ne una mensa aliam trahat in tanta
saepe inuitantium paritate, solaque demum offensa finem statuat. Domestica etiam conuiuia tollenda: aut enim religiose hospites habes, & offendis parcimonia; aut dignitatis momor paria inuitatorum honoribus paras, re magis etiam religiosus offendis. Et sane grauis illorum error est, qui conuiuias
ultro citroque frequentandis, amicitias arbitrantur parari, domesticas res prom ueri,ac augeri fortunas,erigique iacentes. Ff 1 crescunt
467쪽
4s2 SV P ER IORIS RELIGI os rCrescunt magis aemulationes sinistrae opiniones, detractiones meque mensales amicitiae ultra pocula se& mensas extendunt
finiuntur cum illis. neque solet his medijs Deus dexteram suam adiungere, aut per illa animarum salutem propagare. Pericula damnaque metuat, quisquis Religiosus est,conuiusis indiuiduo quasi nexu implexa; & maiorum exemplis lapsibusque animum aduersu, illa firmet; cogitetquo magnam Religionum partem per horum latu, perijsse. 9 etissent sine conuiuijs. perierunt cum illis &in illis; neque enim quidquam promptius, quam inter epulas vinaque incalescere, & exurgere in inimicas castimoniae flammas. Illae, eastas menteS, quas innocentia parcimonia magistra firmauerat, conuiuiorum frequentatione dissoluerunt; roboreque suo spoliataS,nu datasque continentiae praesidijs, hostibus inermes obiecerunt. non poterant inuictit nisi per illas cadere, inuenit hostis victori et suae campum. vicit inter epulaS,quas oratione victusque cibique parcimonia non semel superiores senserat. ita quas tutata sobrietas fuerat, prodiderunt mensis.
In qua re illud a quibusdam adferri video; consultum videri virum religiosum
ac continentem, conuiuus miscera, ut ex
468쪽
LIBER II. CAP. XIX. 4F3emplo suo verbisque reliquos ad sobrietatis amorem propellat;lasciuiam modestia frangat; oblocutionum fomenta sit btrahat; ut e conuiuiorum delicijs tanquam ex Oratione surgant. At quanto facilius unus inter epulas & conuiuantium licentiam cadet, induetque aliorum mores, eXue que suos' quis medios inter ignes frigora spe fauit 3 idem inter epulas continentiamCogitet iam quantos ulla memoria amensis ad continentiae amorem aut legimuS, aut descendisse vidimus p quantos non a casto thoro a templo & oratione, ab epu lis ad incontinentiam transissest ut magis verendum sit ne inter tot cadat unuS, quam ab uno firmentur plurimi; ut taceam pronos nos omnes ad vitia & naturς quo
dam ductu trahi ad illa; ad virtute tardOS, ad vitia faciles. nimirum pronuS per praecipitia lapsus, grauis per eadem ascensus
est. una deuolutione descensum metimur; pluribus reptationibus alta montium petimus. quare in tanta naturae ad malum procliuitate tutiora eligenda sunt. neque quisquam sapiens tam densis in omnem partem periculis se obiiciet, rarissima incertissimaque meliorum exsipectatione, Cum metuenda damna maxima & plurimai commoda aut nulla aut perexigua, ea-
469쪽
que dubia speranda sint.certiora prudens sequetur in re potissimum salutis, cum de
anima agitur, in qua cecidisse sepe aeternum est. Componat deinde bona cum m lis e conuiuijs nata, infelices multorum lapsius, Cum perquam raro fortunato exi- tu: virtutum cum vitiorum fructibus, e frequentatis epulis tanquam ex arbore protrusis,& nullo negotio videbit, qu1m temere fatuoque consilio sese epulis committant,qui Conuiuia meliorum exspectatione frequentanda putant.
Incumbat proinde in hane rem serib Superior, nec ullis se suosque precibus patiatur ad illa pertrahi , memor in omni omnino Religione funestorum nimium
exemplorum cum priuatorum interitu, ordinum dedecore, & non eluenda aeternum labe: quae adeo frequentia gra- Ulaque omni seculo reperiet,ut nihil prope orbe toto, Religionibus omnibus, re- gnis, prouincijs, rebus publicis, publice priuatimque funestum acciderit quod ab epulis mensisque foecunda prodigiorum matrice effusum non fuerit ab his ad furta & latrocinia, ad venena & ferrum, ad hostilem, amicv m, ac consanguineum fan guinem, ad eiusdem etiam uteri iugulumitur; ad ordinum non postremorum aut
470쪽
LIBER I i. CAP. XIX. ΑΤΤinteritum, aut tanquam exsectis neruis perpetuum languorem cum Ingenti nominis dedecore, in gloria vita, omnium Contemptu. quo magis praecludendae viae omnes quae ad.alla ducunt. Praeeat exemplo Superior, & sequentur ductorem inferiores. nec magno molimi
ne suos ab us auocabit, si prior ipse sibi
hanc continentiae legem praescripserit, prior impleuerit, faehus ex se magister legis. Sane nullam habebunt inferiores iustam querelarum caussam, si Superiorem viderint fortius etiam legem implentem quam ferentem.hςc enim certa facilisque persuadendi regula est. imperata prior exequere, nec ante manum calamo quam
operi admoue. Moderatus proinde sit Superior, cibique potusque abstinens, parcissimus mensarum, epularum hostis, imitabuntur inferiores. ac licet natura alio ra piantur, verecundia sistet, & Superioris exemplo tanquam freno, epularem animum prono cursu inmensas proruentem cohibebui. Et vero non paucos semel expressa continentiae ac modestiae exempla, imitatores dabunt. nec imitari in alio erubescent, cuius neglectu cum corruisse se videant, obseruatione erigendos se sperant. pulchrum autem est imitanda dare,