Caroli Scribani E Societate Iesu Superior Religiosus De Prudenti Ac Religiosa Gubernatione

발행: 1619년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

quidquid est odiy,impietatis, malevolentiae postea Jem habeant. Contingit itaque miserabili

modo, vis cui corpore crescunt, sic se in eis rimor tantum es inuidia, oe s licio omnis mali crestat,ex vobis semper proni oe incurui ad vitia secum praemeditantes aut quomodo vestras insidias se machinationes valeant euitare, aat deinde saeculo miam De adolescentibus voluntaria oblatione in Religionis horto plantatis illi verba. in quibus nimiam coactionem ac seueritatem improbat; amorem ac beneuolentiam probat: ex illa suspiciones, timores, impietatem,inuidiam, odia, vitia denique omnia nasci tradit, liberiores etiam oblocutiones, & inimicas Religioni apud externos narrationeS, Uibus uniuersum nomen bonum misere profunditur.ita fit ut severitas ruinas facilius stantium aedificiorum ac arborum, quam extructiones ac erectiones iacentium ruinarum ac fruticum operetur: cum crescentibus animorum alienationibus, ex opimo fertilique Religionis korto, in noxia staculi nemora siluescunt. duram nimirum semper Superioris sui manum experti, non tantum callum induunt, sed & postuma remedia omnia auersantur, &se tandem durae quasi seruituti eripientes, uno improvido seroque pinni.

452쪽

LIBER II. CAP. XVIII. . 37

poenitendo saltu , infelici se ruina sepe-

Iiunt.

Nactus ergo Superior si fuerit domum

minus Compositam, moresque iaculum, non Religionem loquenteS, Calcata regularum obseruatione, Contemptis primorum parentum placitis maxime in inue terataia consuetudine, maiorumque V siu . roborata, Cum Vnicum omni u quotquot fu nt, studium votaque repererit, otium, menta,Commoda,libertatem,omniurn q, piarum exercitationum supinum neglectum, ubi soli parietes & vestis Religiosum

praeferunt nomen, a nouacula incipiet 81ecabit, non emendabit. ab ignibus e Xordium ducet, a fornacibus 8c flamma λ amburet aut de cinerabit, non purgabit. Verborum asperitate do duritia Vietur 3 CXasperabit, non corriget. poenarum in omni delicto frequentia, dc factorum dictorumque morositate & immititate auspicabitur'metuent, non amabunt. nusquam parcet & nunquam Θ frontem obdurabunt,verecundiam eXuent. perpetua qua blica qua priuata duriora intonabit monita λ contemnent. semper assiduitas . contemptum peperit. omnia eodem pede auia iuxta ac minuta censebit 'odia in se suorum prouocabit: ac cum palam obse-

Ee 3 cuti

453쪽

cuti fuerint, clam insurgent,& ad fraudes

tacitaque molimina Confugient. subtrahet corpori necessaria Z ab amicis mutuabuntur , etiam a muliercula. astu circumueniet 3 dolum dolo opponent. domum verborum factorumque ac cogitationum etiam alienorum obseruatoribus delatoribusque implebit, ne quid nimirum illum fugiat, ne quid transeat impunitum 3 illi

clauum clauo pellent, Capita &. consi haconferent,& ubi tuta delinquendi lina repererint, audebunt quae ne cogitatione quidem ante tentassent . ita dum insessas undique hostili ferro vias videmus, per praecipitia ac rupes effugia quaerimus; ac nescio quo modo in non illiberali ac ingenuis digna Religiosis concessione, facilius, promptius certiusque in ossicio contineamur, quam in seuera, rigida ac nus quam intermissa prosecutione. ita quo quaeque generosior etiam bellua est, hoc impatientissima verberum est. laude plus impetraueris quam flagris uo vero ignauior & ignobilior, hoc plus minis flagellis

que quam beneuolentia obsequitur. idem in homine reperies. generosissimus quisque amore ducitur. ignesque contemnet tormenta, si amor impulerit. ignauus iccui seruile pectus, asperitatibus ducitur.

454쪽

LIBER II. CAP. XVII i. 439

pauci tales in Religione, cum solo Christi& melioris aeternitatis amore, voluntati se alterius subiecerint. quorum quo a maiore nata amore subiectio est, hoc amoris, non timoris compedibus constringi volunt: quoque plus amant, minus timent. si timerent, amare desinerent, aut sane minus iam amarent, cum ferEtantum decrescat amori quantum accrescit timori. Quid faciet ergo Superior, cui domus talis commissa cura fueritὶ ingenium cuiusque serius indagator conabitur in uestigare, animorum In vitia iuxta ac virtutes propensionem , omnium an paucorum corrupti mores; licentiores pauci an plures; certi auctoris, an omnium idem delictum; inualuerit consuetudo annis firmata an recens nata; Superiorum negligentia ac indulgentia, an maiorum exemplis minus religiosi mores creuerint; denique

e quo fonte profecta haec fuerint, quibus incrementis aucta. videbit deinde qui inter illos auctoritate plurimum &. gratia possint. hos sibi conciliare beneuolentia quanta potest maxima conabitur, ut horum exemplo reliquos ad se trahat. quaedam quae salua Religione potest, concedet, negabit alia,& negationis causam addet, & loco negatae rei,aliud non alienum

455쪽

4 O SUPERIORIS RELIGIOSI

a religiosis moribus vltro largietur. de s retaliquid aetati dc cano capiti dc laboribus fractis. Infirmorum deinde magnam curam habebit, quibus cum nihil deesse, tu in superesse etiam aliquid patietur. quos frequens ipse inuiset, vultuque adhilaritatem aut commiserationem composito solabitur, animos addet, dc si usquam recludet hic pectus, ac uniuersa matris porriget ubera, ut nihil in his nisi matersit, seposita etiam persona patris; excusabit errores, leuabit aegritudinis delicta, omnemque religiosis matris munificentiam explicabit. Dissimulabit etiam iuxta Na ZianZenum in suorum deliciis non pauca, ne nimia monitorum frequentatione callum obducant, frontem indurent, pudorem exuant: qui semel pulsus audaciam, Contumaciam, impudentiam denique ingenerat; e qua planissimus ad omnia delicta decursus est. Grauioribus proinde primu ,

a quibus plus Religioni ac delinquenti. periculi ac iusti metus, animum intendet, unde ad minora descendet. quae solo aliquando nutu, Sc oculorum matura iactatione emendabit, verbo etiam uno alterove interdum benigniore, cum plus semper in filijs a beneuolentiae vinculis quam

. ab

456쪽

ab acrioribus verbis sperari debeat. aliquando se vidisse ostendet, nec aliud. Cum fere in ingenuo filio ad correctionem satis sit paretem scire. Quid quod tota non raro dissimulatione utetur, ut quae audiuit, quae vidit,nec audisse nec vidi si e videatur. quae res non raro subditum longe potentius ad omnis disciplinae arctitudinem quam duriora monita impellunt. cum C -nim sentit inferior qu dam in se a paterno Superioris affectu dissimulari, fortius in amorem rapitur, Sc seueriores iam ipse sibi leges statuit, plusque ultro poenarum subit, quam a paterna manu Vereri poterat. Idem in humanis usu venit. arctius filios quam ingenuam ac liberalem indolem ac educationem deceat, habet pater, se Uerius ac tanquam inter vincula dc compedes seruos dominus; aliqua arte dolove eluctabuntur, ac si via desit alia, etiam per scelera aperient. ut aliquid patris ac domini benignitate ac indulgentia potuisse plus ad modestiam valeat. & vel sola non raris . prudentis maturique parentis ac domini

fiducia, filij seruique continentur, diffidentia dilabuntur; duritia rigidioreque in

omnem partem constrictione dissoluunturi moderata concesso ne aristantur, facti morum suorum magistri, monitores, iudi--. Ee J ces.

457쪽

4 2 SVP ERIORIS RELIGIOSICC S. Cum moderatus ac comitate quadam temperatus Superiorum animus amorem, amor complacendi Superiori studium pariat: c quo maior longe quam a rigore disciplinae obseruantia nascitur; tantoque certior quanto se plus amari sentiunt. ac com sciant indulgentiam illam ab amore profectam, & a quadam ultroneae obsecutionis fiducia, non utentur concessa aut simulata libertate ne offendant, aut minias conceptae de se Superioris opinioni satisfecisse videantur.& plura fa- ne scelera, maioraque,ac in Superioris ca- put casura, unaque tandem ruina domum Superioremque oppressura , ab immiti quodam rigore quam a nimia etiam indulgentia reperias.Temperamentum adhibebit quisquis firmare familiam & imperia voluerit, quisquis imperata non negligi, non contemni, non subuerti; quisquis mutuam suorum pacem, amorem, fidem, hilaritudinem , fiduciam, promptitudinem, parentiam, faciles'; mores exoptat; quisquis aemulationes,fraudes,simultates, publicas priuatasque oblocutiones, detractiones, aemulationes, dissidentiam, Ic in obsequedo moerores ac illubentiam odit;

quisquis abesse a domo suae fluctus irataque maria, noxios quo animorum prauarumque

458쪽

LIBER II. CAP. XVI i I. 4 3rumque susurrationum odiorumque motus desiderat; quisquis denique suam suorumque salutem amat. nec gaetremum rigorem sequetur,nec indulgentiam nimia. media incedet via securus. nec semper ad omnem transgressionem monita, nec semper simulationes admouebit. dissimulabie in paruis interdum, monebit interdum. addet etiam nonnunquam aliquid poenarum sed i ta ne facile ad acriora moni ta ad-

iiciat poenas. uno fere horum contentus erit. si fortius monuit, abstinebit plurimum a poena. si poenam imponat, cauebit ab asperioribus verbis, memor neminem medicorum asperioribus medicamenta verbis condire, sed dulcibus ad leuanda fastidia obuoluere. Faciet idem Superior, blandis ac mollibus poenarum acrimoniam mitigabit. quin adeo rarissime ad acriora monita, ac non nisi in magnis descendet. matura potius illa erunt,-4b amantis patris pectore & ore prognata. ut amorem monita prφferant, ac patrem loquantur, non dominum, non iudicem. Domesticos deinde non raro magna verborum factorumque benignitate praeueniet, ultroque necessitatibus occurret, ac non rogata interdum beneficia praestabit. prompto laetoque ac benevolo ad se

venientes

459쪽

4 s VP ERIOR Is RELIGIOSI ementeSanimo suos excipiet, audiet Uulfi tu ad suauitatem composito, ut ipsa vultus formatione animos addat, fiduciam excitet. Solabitur amictos, ac tentatione aliqua 'puliatos, blandisque verbis moerorem lCuabit si quid peccatum patrio non iudicis more monebit, ad meliora hortabitur. faciles in delictis poenas iniunget,in clemen γtiam semper quam in seueritatem Pr . Nior, rarissime vero ac non nisi in graui 15 mis iudicis personam induci. quod si quis vltro peccatum suum de rat, factus a C- cusator sui, benigne excipiet ac mitigabit

etiam delictum, remedia tamen in futurorum cautelam uaggeret.

Excitet deinde in domes ficis magnam siduciam paterni in suos affectus. faciet, si omnem diffidentiae materiam sustulerit, si non senserint nudis illum suspicionibus ferri, ubique pauidum trepidantem; si non malignum dictorum factorumque in

deteriorem partem interpretem; si non v-tramque aurem accusatori praebentem; si non facilem in delationes, durum in e X cu sationes, inclementem in reum, benignum in accusatores; si non nimium curiosum cogitationum prope indagatorem,s non, praeteritos errores doloris spongia deletos,ad omne nouum in minimis delictum

460쪽

ctum repetentem; si non superstitiosis singulorum morum obseruatoribus domum replentem. qui si in aliorum cognitionem Venerint, praeter gratuita quae sibi accer-' sunt odia, uniuersum mutuae caritatis vinculum disrumpitur, ac in amoris vicem timoribus natant omnia, dum singuli in socio accusatorem timent, nec iam vitra fides aut fiducia, pulsoque candore simulatio succedit, praesentillimum religiosioris

Vitae venenum. Quare per se potius Superior suorum mores dcingenia conetur perscrutari, ac per aliquem in publico munere constitutum virum grauem, dc quiratione muneris quod gerit,nulla inferioribus in Superiorem iusta dissidentiae vestigia imprimat. quod si familiae amplitudo plures deposcat, maturos omnino huic rei admoueat, dc qui dexteritate ac agendi prudentia, nullam apud alios meritam obseruationum suspicione na ingerant. nC-que ita tamen oculis auribusque etiam probatissimorum fidat, ut suas reo claudat: cui semper pluS quam cuicunque a C-Cusatori tribuat . ac in omni delatione nihil aut apud animum suum, aut verbo factoque statuat, nisi Certus de accusatione, etiam rei confessione fuerit. nunquam vero ad alicuius delationem dem creta

SEARCH

MENU NAVIGATION