장음표시 사용
111쪽
XVII. Insuper ipsis Ecclesiasticis legibus cautum est, ut, qu modocumque exponatur Eucharistia, debito id fiat decore, atque ritu . Haec itaque in publica exposivione plane servanda. I. Altare , in quo Eucharistia exponitur, sit maximum Ecclesiae, nisi aliter conis cedamus, cujus Imago, si ad diuturnius aliquod tempus pateat Sacra. mentum, contegatur: nullae porro Sanctorum Reliquiae, aut Sinu. lacra in eodem Altari collocentur. 2. Expositiones, quae fiunt horis pomeridianis, ubi musici habentur concentus, fiant omnino Uesperis serme expletis juxta Edictum Nostrum I ,. 3. Cereae saces
ne pauciores sint, quam quatuordecim , neque tum temporis Altare ullum majore luminum numero colluceat. 4. Ne ulla quidem Missa in eodem Altari celebretur, nisi una, quando Sacramentum est exponendum, aut altera ad summum, quum deponendum fuerit: quod tamen vetitum minime est, si Altare iit unicum Neque tum temporis Defunctorum Missae celebrentur, sed vel votiva de Sanctis. simo Sacramento, si ritus id serat, vel quae ossicio respondet, addita oratione de Sacramento, nisi ex iis solemnioribus dies incidat, quos primae, aut secundae classis dicunt. 6. Quum Missae celebrantur, nullus tintinnabuli sonus edatur: lassicit aliquem edi, Sacerdote ad celebrandum prodeunte. 7. Non tolerandum, eleemosynas seu lanctibus propositis, seu quavis alia ratione tum temporis quaeri. 3. Lais tum velamen Ecclesiae foribus opponatur, ne divina Majestas in suo
veluti Throno adoranda sedens transeuntihus pateat. s. Nemo Concionem habeat tecto capite, nisi velamine ante Sacramentum obducto: quisquis vel oraturus accedit, vel precibus absolutis recedit, utrumque flectat genu ; quod idem facient , qui ante Eucharistiam publice expositam in supplicationibus transeunt, eo tamen eXcepto, qui praeit Crucem deserens. Io. Quum benedicendus est populus, Hymnus Panga lingua , vel ejus pars ita canatur , ut omnes ad
XVIII. Quoties autem ad Quadraginta horas , vel diuturnum aliquod tempus divinum Christi Corpus exponitur, Altare , immo tota ipsa Ecclesia sit, quanto magis fieri potest , instructa : neque enim tum parcendum esset pretiosis aulaeis, odoribus, luminibus, ut res perficiatur magnifice, ac splendide. Adstent insuper perpetuo adorantes duo Sacerdotes, vel duo saltem Clerici aliquo ex majoribus
ordinibus initiati, illi quidem Stolam addant Superpelliceo, hi sine
112쪽
IStola. Quod si necessitas cogat, aut consuetudo invexerit, ut Clericorum ioco adsciscantur Laici alicujus piae sodalitatis habitu induati , hi ne Voraturi unquam sistant prope Altare, sed extra cancellos. XIX. Quoties vero sacra Eucharistia privatim exponitur, sex
ad mi imum cereae faces colluceant: quae tamen duodecim sint, si Sacramentum sub umbraculo velamine contectum ponatur: sit prae- terea unus saltem Sacerdos, vel Diaconus, seu Subdiaconus adorans; quique ante sacram Eucharistiam sic expositam transit, utrumque
XX. Quod per omnes Quadragesimae dies, aliosque in anno in. ductum, Deo iuvante, a Nobis fuerit, ut huic Sacramento solemnes Quadraginta Horarum supplicationes habeantur ν tam iucundum animo Nostro contigit, quam quod potest esse jucundissimum: prodibit quotannis Tabella, quae singulas Ecclesias indicabit ; at quum iu lucem illa prodierit , nequis mutationem, quam Nos ipsi nondum probaverimus, audeat inducere: ea enim irrita illico esto. XXI. Item quod magna celebritate exhibeatur extremis baccha, natium diebus divina Eucharistia populo per triduum adoranda iaquibusdam tum Civitatis, tum Dioecesis Ecclesiis, vehementer gratulamur. Idem fieri alibi etiam optamus, sive per hebdomadas Sexagesimae, Jc Septuagesimae , ac saltem Feria Sexagesimae quinia. Atque utinam in quavis Dioecesis Parochia id in more positum intelligaremus i id enim maxime conamur efficere, ut qui nomine censentur Chistiano, ab effreni eorum dierum corruptela, atque licentia ad etatis ossicia pertrahantur. Fuit id summis ipsis Pontificibus surgu ri studio, atque. cura propo situm: idcirco Christianos Indulgenti rum largitione ad hujusinori opera excitandos censuerunt ; quamobrem hae, prout sunt in Appendice, Fidelibus opportune indicentur a
ne hortemur, atque per Fidem, qua in Dominum nostrum Jesum Ebristum gloriantur, per Charitatem illam, qua vam multas, tamque graves, quae eidem in hoc ipso Satramento inseruntur, injurias compensare tenentur , per quidquid beneficiorum ab illo sive in hac vita derivata sentiunt, sive in altera derivanduM confidunt, ro-
CI . XII. in disruc. Quadret. bor. edit. I 3m, ex sacra . Congre . Decret. , quorum aliqua is uni. v. Lamber . Inst. XXX. , ex iis , que
ipso pro Da Bonon. Eecs. sancienda duxit. a in Vid. Append. pag. 4e. N. LII.
113쪽
gemus , & obsecremus , ut, quotiescumque adorandum illius Corpus e Tabernaculo educi cognoVerint, ad illud frequentissimi convolent, neque e Templi regione, uti otiosi, & modicae Fidei, Nobis a gerarime serentibus, 'solent, confabulantes consistant, donec Sacerdos exeat Benedimonem elargiturus; sed cupide in illud ingressi ita adsint, ut etiam oculis, vultu, totiusque corporis habitu summam,' quam homines Deo exh: bere possumus, religionem, ac pietatem testentur. Hacten ux de Sanmssima Eucharistia, ut Sacramentum est: ipsam Capite sequente spectabimus, ut est Sacrificium. . i . -i:
DE. SACRIFICIO M I S S AE :Docet Catholicum Dogma, admirabile Sacrificium, quod in Mic
i sa Sacerdotum nostrorum ministerio peragitur, tale esse , ut illud vere repraesentet , quo Deus, & Dominus noster Iesus Christus Sanguinem ultro, ac vitam profundens semetipsum obtulit immaculatum Patri in Ara Crucis: una enim, eademque utrobique est Hostia , idem offerens , idque solum interest discrimen , quod, quum in Cruce fuerit Sanguinis effusione, ac internecione Villimae consummatum, non amplius , aut effusio Sanguinis, aut Christi mors intercedat. Quapropter nostrum hoc Sacrificium non secus ac illud
est Deo ipso vere dignum , perque ipsum fit , ut homines possint Divinam Majestatem , si quando sceleribus offensa irascatur, sibi, alii Lue propitiam reddere , tum pro iniuriis eidem illatis satisfacere, & parem referre beneficiis gratiam, & nova ita poscete , ut ne ab illa
De praecepto, quo MMentur Fideles, suscipiendi Euesarisiam in Paschate, ac in mortis periculo, agetur.Par. LII. Cap. II. Bem de Proetis nibus, in quibus divina Euctaristia per vias praesertim publicas circumis ferri consuevit, ead. Par. ad finem Cap. VII. De quibusdam Euchar. usibus , quos redierit Ecclesia, viae Martene de antiq. EGI. rit. Tom. 2. Cap. I 3. , Durand. in Rituat. Lib. I. Cap. 7. Vid. Rit. Rom. De Comm.Dfir. Sed alicui, o De exorci: obsess. Admoneatur . Cautum pluries , ne inflante nimbo , procella, alime in en i periculo sacra Euchar. e Tabem. extrahat. Vid. in hane rem Bened. XIV. in D. Cum , ut.recte, ad Card. Urb. Vicari 27. Iulii I7ss. , in qua, ne Omplius deferatur Sacra Oxis cum Saeram. ad compescendum incendium, opportune sancit. Legit. D. Euli. Tom. IV. N. XLVIII.
114쪽
denegenturr adeoque non suum pro Fidelium υλorum pereatis, po
reis , satisfactioνibus , ct aliis necessitatibus , sed ca' pro Defunctis in Chriso nonduin ad pIenum purgatis offertur si . Nimirum illi ob.
Iationis cruentae fructus per hanc incruentam uberrime percipiuntur a ): Ex quibus omnibus fateamur necesse est , nullum aliud opus adeo sanctum, ac divinum a Christi fidelibus tractari posse , quam hoc ipsum tremendum mysterium, quo vivifica illa Hostia, qua Deo Patri reconciliati sumus , in Altari per Sacerdotes quoti
Ι. Quamobrem si a Christiano quolibet iure reposcitur, ut ad
suscipiendum sacrosandium Christi Corpus , non modo nullius sce- Ieris conscius accedat, sed virtutibus etiam ornatus, an Sacerdoti, ut illud non modo suscipit, verum etiani ad immolandum conficit,atis sit, si lethali vix culpa inquinatus non videatur accedat, inquit Laurentius Iustinianus 4 , Sacerdos ad Altaris Tribunal, ut Christus . a istat, ut angelus, ministret, ut Sanctus, populorum osserat vota, ut Pontifeη , interpet et pro pace, ut Mediator, pro is autem exoret ut homo . Sit itaque Sacerdos integer, humilis, Deo coniunctissimus ;quumque mundani homines toti sint, ut opes, dignitates, oblect menta consectentur , Sacerdotes oportet mortificationem Iesu Christi in corpore suo semper circumserant, ab inanibus spectaculis, & saeculi pompis abhorreant , rerum copiam , honoresque non modo sugiant, sed & sponte oblatos contemnant, sc denique vivant, ut e rum conversationem in Coelis esse facile conjici possit sue . II. Quanta haec sint, quae sumus paucis complexi , Nos sane non fugit: neque ignorare possunt quicumque se se Altarium ministerio dediderunt,: at quo altiorem sanctitatis gradum: Actio divina reposcit , eo magi si initandum orationibus , & obsecrationibus est'. Itaque Sacerdos quotidie vacet orationi, saepe conscientiam discutiat suam, saepe, quod agere solet ad Aram, secum ipse repetat, atque enixis a Deo precibus petat, qui dabit ex animo petenti, quidquid ad hujusmodi vitae sanctitatem est necessarium e praesertim, quum propius est sacrificaturus , fidem intendat, spem augeat, charitate totus ardeat, Redemptoris nostri Passionem, ac Mortem in memoriam revocet ; ipse enim Redemptor noster quum novos sibi Sacerdotes
115쪽
arearet, juberetque eos, novum suum Sacrificium offerre, id ipsum praecepit, ut in sui facerent commemorationem; unde Apostolus tquotiescumque enim manducabitis Panem hune, ct Calicem biberis , mortem Domini annuntiabitis, donee veniar a ). III. Jamque lex est, ut ante Missam Sacerdos reciter Matuti.
num cum Laudibus a). Sunt etiam quaedam 3 preces, pro ut
opportunitas fieret, recitandae. Sed videant quoque adstantes, Sacerdotem se se colligere, atque ad pietatem serio componere . Horreoscerent enim Christiani, siquem viderent a ludis, ab otio, a sexu si curis vi quadam avulsum ad Aram operaturum accedere, postque brevissimam gratiarum actionem ab Ara ad easdem res properato
IV. Verum etsi quae animum excolunt, & praestabiliora sint,& sane diligentius , cui cor sapiat , semanda , quam reliqua , estramen Nostrum de cultu etiam externo minutim, distinctimque praecipere. Quare quum ad rectam celebrationem necessarium sit, δε Missam legendam nosse , M ad Kalendarii praescriptum Ordinare, mandamus, ut noVum quotannis in quolibet Sacrario prostet Kalendarium s 4). Neque ibidem desit aqua in lavacro'ad manus lavandas , neque mappa ad extergendas ue). Tum vero elutis sacerdos manibus , sacris se se Vestibus induat.' V. Quoad Vestes. Extat jam ab Emo Decessore Nostro Crescentio Synodica Constitutio 6), qua prohibentur Sacerdotes celebrare sine veste talari, proposita poena suspensionis ipso facto incurrendae, exceptis quibusdam rerum eventis. Nos in eandem hanc rem quaedam statuimus duplici Edicto, quorum alterum Civitatem spectat, alterum Dioecesim . Vetum de Constitutione illa, R de Nostris Edictis in posterum sic est habendum. Praecipimus I. , ut Sacerdos quicumque, sive in Civitate ipse celebret, sive in Dioecesi, sive in sua, sive in Regularium Ecclesiis, aut etiam in privato aliquo Sacello, sit talari veste indutus. Quicumque ex nostris secus secerit, suspensus ipso facto sit a Missa celebranda : quam suspensionem tollere Nobis reservamus. Ea autem sit hujusmodi vestis, quae ab humeris ad talos usque profluat: namque omnibus plane interdicimus, quibusdam uti vestibus, quibus vix medium crus tegitur; quique iis utitur, ac si nullis
116쪽
nullis uteretur, habendus est . 2. Praecipimus, ut Sacerdos' quilibet e nostris inter celebrandum utatur Veste talari propria, non quae Sacrarii sit: adeoque Sacristis quibuscumque interdicimus, ne vestem ipsi Sacerdotibus commodent, sub poenis arbitrio. 3. Si Sacerdotes alienae Dioecesis peregrinentur in Nostra, aut si nostri Sacerdotes a Civitate in agrum ad aliquod tempus se conserant, aut qui in agro morantur aliam Parochiam adeant, sive in civitatem veniant, ut hi omnes talari veste inter celebrandum utantur, praecipimus; sed peramittimus etiam, ut a Sacrario eam accipiant. Quapropter unam, aut alteram ex hisce vestibus oblongis , uti jam i descripsimus, in promptu habeant Sacrarii Custodes, quam iis . offerant, quibus licere nuper docuimus. Quod si Custodes hujusmodi sinent, Sacerdotem quempiam sine veste descripta Divinam Rem facere, Nostrum , Schaud lene experientur judicium. VI. Etsi sacra omnis supellex , qua, propius Divinam Eucharistiam attingit, & pretiosior, & elegantior esse deberet, satis tamen intelligimus, id neque ubique, neque semper obtineri posse; at illa certe mundissima sit, minimeque lacera, nec quomodocumque viti ta: hoc enimvero facile in eorum est potestate, qui praesunt Ecclesiis; hoc sedulo, ac sine tersiversatione ab omnibus curandum. Ιnterea cordi Sacrariis sit singula ornamenta, Mappas Altarium, Albas,
. Amictus non raro explorare, excutere, reficere; neque enim scissu.rae, maculae, lacerationes, vitia ulla, quamquam leviora videantur, in aliqua ex hisce rebus, ante omnia vero in Purificatoriis, Corporalibus , Pallis ullo pacto toleranda, sed res ipsae protinus permutan-ἐae. Constent Corporalia, ac Pallae ex denso lino I). VII. Calices, Patenae, Pixides, Lunula, & quodcumque vasorum genus Divinae Eucharistiae excipiendae paratum, saltem qua pam te illam contingit, se auro obductum. Immo Calicis saltem crater
cum Patena ex argento constet. a). VIII. Altare sit decenter ornatum, sitque tribus omnino lineis Mappis contectum, prout Rubricae exigunt: Inter candelabra Crux,& Christi ex ea pendentis Imago promineat 3 ). Talis autem sit
Crux , sicque collocata, ut Sacerdos celebrans , ac populus Sacrificio assistens eundem Crucifixum facile , & commode intueri possint. Quod plane servandum etiam, quum in Altaribus minor quaedam Tabula collocatur inferior; nam auctoritate suprema docemur,
117쪽
ei fixi vel incommode statuatur ante Presbyterum celebrantem , vel
ita tenuis, & exigua sit, ut ipsius Sacerdotis, & populi assistentis oculos paene effugiat. Id nempe alienum est a Legibus, R Institutis Ecclesiae, quae in Rubricis, aliisque Ecclesiasticis SanEtionibus con. tinentur . Est autem hujusmodi Crux omnino collocanda, etiamsi Sacrum fiat in eo Altari, in quo intra Tabernaculum sacra Eucharistia asservatur. Quod si ubi Sacrum fit divina Eucharistia publice
prostet, ex recentioribus Declarationibus cujusque Ecclesiae mos, a que institutum tenendum. At si in Majori Altaris Tabula Salva tor noster affixus Cruci, aut caelatus appareat, tunc nullam inter candelabra poni Crucem necesse est si ). IX. Quoniam vero alia, priusquam in usum deducantur, sunt consecranda , alia benedicenda , nequis unquam illa nondum conis secratae, aut nondum benedicta usurpare audeat. Benedictio non nisi a Nobis petenda , aut ab iis , quos ex Apostolica facultate Nobis facta delegabimus. Consecratio per sacram Undtionem prorsus a No- his: quo loco notari minime volumus Praelatos Regulares hac faculistate pollentes, qui ea ad servitium tantum Ecclesiarum suarum uti
X. Quod si tanta in hisce rebus diligentia requiritur , judicet quisque, quanto studio enitendum, ut aptissima sit, ac purissimae materia ipsa, quae in Corpus, & Sanguinem Iesu Christi Filii Dei
est convertenda. Hinc buccellae, quas vulgo hostias appellamus, non solum sint ex puro tritico, sed etiam candidae, recentes, ac ita comparatae, ut noci facile in fragmina ad oras dii siliant: ' immo decens plane, Nobisque pergratum esset, si eae manibus non quibusvis conis ficerentur, sed vel sacrarum Virginum, vel aliquorum Ecclesiae Ministrorum. Vinum caveatur, ne sit aqua mixtum, aut subacidum ;porro, quantum fieri potest, album sit . t XI. At Sacerdotibus gestare, quum Missam celebrant, in digito annulum 3 , plane interdictum, nisi peculiare eos privilegium juvet: item ipsis Sacrum facientibus non conceditur, nisi a Seda Apostolica
118쪽
stolica, uti pileolo in capite I , vel ficta caesarie sa). Hanc au.
tem quum Sanctae Sedis benignitas ob valetudinem potissimum con. cedere soleat, exquisitiorem ipsius cultum, quippe minime necessa. rium, & mundanae levitatis indicem, horrere Nos profitemur. Nesas etiam cuilibet sit cum ocreis ad celebrandum accedere 3 .
iis tamen Ecclesiis, in quibus Ossicium duplex habetur, nequis Defunctorum Missam legat, etiamsi ipse semiduplex ossicium recitet s). Qui celebrant Miliam in Ecclesiis aut Regularium, aut Montalium, in quibus duplex Festum habetur cum Missa, quae non sit tomnibus communis, illi quidem Missam illius Festi celebrent, sed utantur Mitali Romano; idem praestent Capellani Monialium 6 :
quae omnia rite ab omnibus tenenda, nisi sorte sint, quibus peculiare Privilegium faveat. Quibus diebus licet Defunctorum Missas legere, iisdean semper publice pateant vestimenta coloris officio diei convenientis: scilicet, ut siquis malit votivam Missam celebrare, sive decurrentis Felii, aut Feriae, facile possit. Advertant autem Sacrarii Custodes, Sacerdoti sacris iam Vestibus ornato diu expectandum non esse: at id si sorte contingat, turpissimum sibi censeat Sacerdos tum temporis sermonem cum aliis miscere. Itaque vel dum sacris se se induit Vestibus, vel dum iisdem indutus expectat, silentium servet in loco, pietatem, modestiam , patientiam praeserat, seque adeo totum in id, quod est operaturus, mente, animaque defigat: item sive ad
Altare prodeat, sive ab Altari ad Sacrarium redeat , oculos habeat ad terram demillas, quin salutare quemquam laboret, gressius ne sit concitatus; omnia demum graviter, composite , decenter. XIII. In ipsa deinde tremenda Actione uterque sugiendus excessus, diuturnitatis nempe, & brevitatis. Alteri remedium afferent opportunius conscientiarum Moderatores, quibus ad scrupulos abigendos penitus parendum. Alteri, qui tum horridior, tum crebrioreli, remedium afferre instituerunt Concilium Romanum 7 , atque complures Ecclesiarum Pastores, quibus ea Missae celebratio, quae sit tertia horae parte brevior, adeo vituperabilis visa est, ut sic Ce
119쪽
lebrantem dignum iudicaverint, cui celebrandi facultas continuo eriperetur. Uerum, si Rubricas apprime teneat Sacerdos, quibus pro. secto ad unguem standum est, easdemque cum dignitate observet, uti complures probe exercitatos facere novimus, nihil erit, quod suspensionem hac de caussa pertimescat; qui enim tale saltem horae spatium in sacrosancta Actione implere non solent, eos in alterutro peccare compertum est. Igitur & Rubricas, & quam dicimus digni. talem unusquisque studiosissime tueatur a .
XIV. Verum quoniam magna res est, quam urgemus hoc Ioco , eademque Nostrae maxime curae concredita, omnibus Ecclesiarum
Rectoribus, eorumdemque Sacrariis districte mandamus, ut siquando dubium, aut facto a seipsis periculo, aut aliunde suboriri sibi sentiant, an alicujus in sua Ecclesia Celebrantis Missa revera brevior, quam diximus, an ad Mitalis Rubricas, an pronuntiatione, vel gestibus parum decora, id explorent diligentius. Nam siquem ex hisce vitiis
vere laborare deprehendant, eundem moneant , secreto quidem, Min spiritu charitatis, sed libere tamen , Nostra ipsa auctoritate in. terposita. Quod si aut eum monere non audeant, aut de monitionis fructu desperent, rem ad Nos quam primum deserant: qui enim divino in eos, qui faciunt opus Dei negligenter, maledidio non conis tremiscunt, Nos, ne omnino ab eis fiat, quantum valemus auctoritate mandabimus a ).
XV. Iisdem deinde Ecclesiarum Rectoribus, atque Sacrariis commendamus , ut diebus maxime festis certas , quas habent Missas , praesertim si pauciores hae sint, ita per horas sejungant, atque distribuant, ut eorum, qui ad Ecclesiam conveniunt, commodo inserviant. Item, ut, quos ipsi constituunt Sacerdotibus ad Aram agentibus adjutores, hi non modo sint ad angelicum hujusmodi ossicium rite obeundum instructi, sed etiam, ut memoratis saltem diebus illud non obeant, nisi talari veste , & superpelliceo utentes . Alios pannosos, sordidos, non satis in eo ministerio peritos caveant admittere. Quamquam ne permittendum quidem, ut aliqui, qui videri peritiores volunt, ea exerceant, quae Diaconi, aut Subdiaconi sunt. XVI. Ad haec omnia habenda est horarum ratio, praeter quas
fine peculiari concessu Divinum hoc Mysterium celebrare non licet 3 . Satis id indicant Missalis Rubricae, quae illarum fines constituunt ,
120쪽
auroram , atque meridiem I . Quod tamen intelligi benignius
potest , ita nempe , ut nefas minime habeatur, siquis tertia homparte auroram antevertat, aut intra idem a meridie spatium Misaiam absolvat et . Sed Ecclesiarum tum Presectis, tum Custodibus interdicum , ne copiam cuiquam praeter has horas celebrandi facere audeant. Ab hac tamen lege ex vetustissima Ecclesiae consuetudine excipitur ob Missam solemnem nox unica in anno, quae nempe Natalem commemorat Domini Nostri Iesu Christi 3 ). At ea post mediam noctem celebretur iis in Templis, in quibus licet, sitque unica, duabus reliquis in consuetas horas reservatis, neque Eucharistia cuiqua in distribuenda s4 . XXII. Neque fas est haec horarum confinia iis praetergredi, qui
in privatarum domorum Sacellis habent celebrandi facultatem: quod si faciant, noverint, posse Nos Indultum ipsis subtrahere ex facultate in ipso Indulto Nobis concessa. XVIII. Neque postremis tribus Hebdomadae majoris diebus omisnibus generatim ut sacrificent concessum elt. Semel tantum, & quidem solemniter licet id facere in iis Ecclesiis , quae Eucharistiam perpetuo servant ue ) . Ac si id fiat, ritus omnes serventur, qui Rubricis trium illorum dierum sunt ordinati 6). XIX. Sed tempus per Nos etiam quibusdam circumscribitur, iis nempe, qui diebus festis celebraturi sunt in publicis ruralibus Oratoriis, quae a Parochiali Ecclesia minus quam mille passibus distant:
nam quum iis diebus optandum maxime sit, curandumque , ut Christianus grex Pastorem audiat suum, adeoque ad Parochialem potius, quam ad aliam confluat. Ecclesiam, idcirco oratoriorum istorum Capellani, aut quicumque ibi celebrent, ne Missam legere aggredianis tur, nisi post illam, quae Parochialis nominatur 7). Sicut vero Sacerdoti necessarium fuerit Sacrum in iisdem oratoriis ante illam facere, id ipse Parocho mature significet, qui si consentiat, ante Missam nullum publice signum edatur. At, Parocho repugnante , ne quis audeat celebrare. XX. Locus ad sacrificandum aptus, ac necessarius sunt Ara sa