Synodus dioecesana quam sub faustissimis auspiciis sanctissimi in Christo patris Pii papae sexti eminentissimus ... d. Alexander tit. S. Balbinae S.R.E. presbyter cardinalis Matthaejus archiepiscopus Ferrariensis in ecclesia metropolitana celebravit

발행: 1781년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

PARS SECUNDA

crae in Templis , publicisve oratoriis : nam de Sacellis in domibus

privatis alibi I ). .

XXI. Sunt quoque in multis Ecclesiis, ac oratoriis Altaria, quae Privilegiata appellantur: ut certo constet, an hujusmodi sint, non solum spectandum est tempus, ad quod concessum fuit Privilegium, sed numerus etiam Missarum, quae in loco, ne ipsum excidat, fuerunt statutae. Quomodo porro ob Missarum defectum Pri. vilegium ejusmodi desinat, cognoscetur ex definitis a Sacra Congregatione Concilii, quae oculis cujusque subjiciemus in Appendice et . Quae tamen Altaria esse in Parochialibus Privilegiata curavimus, nullum iam nunc certum Missarum numerum postulant 3 ). XXII. Qui debent Missas ad Privilegiatum Altare celebrare , animadvertere jubentur, non alias, quam Deiunctorum , legendas esse quibuscumque diebus Rubricae permittunt: quandocumque autem vetant, Missa ae Sancto legenda est, & ea Missa Indulgentiae utilitate minime caret -

XXIII. Quod Sacerdos, qui Sacrificium alteri petentici offerat , eleemosynam, quasi stipendium suae fusentationis 3) accipiat, ex comis

muni Ecclesiae consuetudine fas, aequumque est. Verum necesse est, tum ut importunae, atque illiberales vitentur exadtiones, quas se

per est detestata, semperque prohibuit pia Mater Ecclesia so), tum

ut suscepta Missarum onera, sive perpetua ea sint, sive temporaria, fideliter persolvantur . Iam a Praedecessore Nostro Cardinali de Veria me suit Synodali Constitutione decretum 7 , ne pro Missa manuali majus exigatur, ex quocumque praehabito pacto, stipendium, quam duodecim obolorum, sub poena restitutionis excessus, i & suspensio. nis a Divinis per triduum 8 : idem .stipendium in consuetudine positum hic esse jamdudum novimus. itaque hoc ipsum Synodali hae Nostra Sanctione probamus, iterumque confirmamus, ipsa etiam poena in eos proposita, qui aliter facerent . Potest tamen maius accipi stipendium, si ex peculiari hominum pietate majus sponte Obseratur, aut siquae res habeantur extrinsecus, quibus juste augeri possit sy). XXIV.s 1 ὶ Par. V. Cap. II. χὶ Vi . Appeni pag. 4s. N. n. s 3 Extat Br

122쪽

PARS SECUNDA

8 IXXIV. Nequis unquam, quicumque sit aut Ecclesiae, aut Εcclesiastici Beneficii Rector, aut piorum Locorum Administrator, aut Monasterii sacrarum Virginum, aut Puellarum Conservatorii Praeses perpetuum celebrandarum Missarum onus suscipiat sine Nostro contentu in scriptis obtento: qui secus secerit, in poenam statim incurret interdicti ab inaressu Ecclesiae juxta Urbani VIII. Decretum ab Innocentio XII. confirmatum I . XXV. Quia vero recta ratio non patitur, ex eleemosyna ab Episcopo statuta quidquam detrahi in commodum Ecclesiae, quae Sacerdoti sacra praebet vestimenta, quaeque sunt ad Missam celebrandam necessaria; hac de caussa decretum est, nihil ex eleemosynis manualibus esse eo nomine detrahendum: ex stipendiis vero pro Mi L sis perpetuis relictis tunc solum Ecclesiis, ubi sunt celebrandae, ali- uid percipere fas est, quum illae alios reditus non habent, quibus hujusmodi onus sustineant f a ). Quod tamen duorum obolorum summam pro qualibet Missa nolumus cum Decessore Nostro excedere 3ὶ..XXVI. Plura sunt de celebratione Missarum definita, atque statuta, quae Sacerdos quisque rite cognoscat, & fideliter impleat necesse est. Decreta multa subiiciemus in Appendice 4 . Interim quaedam ex multis Placet memorare: nundinationem illam , qua eleemosynae pro Missis celebrandis colliguntur, ut vel ibi, vel alibi minore stipendio celebrentur, retenta stipendii parte, poena excommunicationis , si Laici, & Saeculares id secerint, suspensonis vero, si Ecclesiastici fuerint, ipso facto incurrenda, & Romano Pontificiaeservata castigatam voluit BENEDICTUI XIV., etiamsi Celebrans

majoris eleemosynae conscius minore stipendio contentus fuerit ue ).

XXVII. Itemque placet in memoriam revocare, Sacerdotem graviter teneri tot omnino Missas celebrare, quot pro stipem offerente celebrandas suscepit, quin hujus exiguitas eum excuset ε). Item, siquando sacrificandum suscepit certis sive diebus, sive Ecclesiis, sive Altaribus, caveat, ne id aliis seu locis, seu temporibus faciat, si velit satis suum munus implere 7 . Item,squis pro Missa manuali elee. L mosy-

i Decret. Urbani VIII. eonfirmat. ab Inme. XII. per suam Const. Ni per a Congreg. q. Ad haec. Lepitur in Amend. pag. 48. N. IX. saὶ Viri

memorat. Confirm. in resp. ad dub. VII. Vid. Lambert. Insi. LVI. n. Ia.

123쪽

PARS SECUNDA

mosynam solito maiorem acceperit, non potest eam alteri Sacerdoti celebrandam committere, minore stipendio tradito, quin praeter culpam , & restitutionis onus, debitis sit etiam poenis assiciendus ; idque, quamvis eidem Sacerdoti Missam celebranti majus se accepisse

stipendium indicaret, atque ille consentiret I .

XXVIII. Insuper vetitum , ne Sacerdos, nisi conscii sint, atque consentiant, qui eleemosynam tribuunt, plures etiam sponte o latas sumat Missas celebrandas, quibus intra modicum tempus nequeat ipse satisfacere a . Extat autem aliud Decretum declarans, tale nempe tempus intra mensem contineri 3 . Quare ejusdem sacrae Congregationis menti inhaerentes omnibus Ecclesiarum Rectoribus , & Sacrarii Praesectis praecipimus, ut, quum eleemosynarum numerum pro Missis adventitiis , sive manualibus celebrandis oblata.

rum ita augeri viderint, ut intra mensem nequeant omnes celebrari, eas nullo modo recipiant, nisi praevia expressa, & clara monitione offerentibus facienda, non posse tam magnum numerum in Diarum in eadem Ecclesia, seu Altari confestim celebrari; sed ea vel tractu temporis ibidem, quum commode fieri poterit, vel in alia Ecclesia, seu Altari celebrandas fore ). XXIX. Quoad eleemosynas , quae Fidelium largitione deponuntur in capsulis, haec statuimus: nempe ex iis, quae, celebratis generalibus ossiciis , supersunt , intra drscretum tempus tot Mime manuales celebrentur , quot iis eleemosynis respondeant: qua super re , eaque gravissima, Parochorum oneramus couscientiam, ne forte sibi blandiantur . Quod si hujusmodi Missae intra discretum tempus a Parochiae Sacerdotibus celebrari nequeant, Nos ipsi de tota re moneri volumus: Namque eas a Parochis celebrandas committi, Nobis inconsultis , extra Dioecesim , immo etiam extra Parochiam non patiemur in posterum .

XXX. Stet igitur, in Mitarum oneribus, quaecumque ea sint, mentem Fundatoris , seu offerentis esse ad unguem implendam : hinc fit, ut Sacerdoti, qui Sacrum quotidie facere per se ipsum debet, concessium sit ad breve tempus concurrente aliqua ratiouabili caussa γa celebrando vacare, quin alium teneatur suificere : qui vero debent quotidie aut per se , aut per alium celebrare, nullo unquam die

I in S. C. C. in Romana et g. - . I 664. s 2 ὶ Vid. memorat. Confirmat. Inno . XII. Eleemosynas, o declari ad dub. X. S. C. C. II. Iulii I66s. Vid. Lamberi. IV. ead. n. I Viri Ben. XIV. de Syn. Lib. XIII. Cap. ut . n. Ia. , apud quem S. C. De N. Vii eund. ibid. Lib. XII. C. VII. n. 4. s.

124쪽

PARS SECUNDA 83

possunt a celebrando deficere, nisi aliud ex ipsa Fundationis lege constet: verum id aut per se, aut per alium ericiant necesse est i ). XXXI. Ne autem aut temporum injuria, aut hominum vitiopiae Fidelium voluntates frustrentur, atque animae in Christo desunctae debitis sibi destituantur auxiliis, districte praecipimus, ut in quovis Sacrario publice habeatur Tabella a Nobis signanda, quae ordine indicet omnia, Zc singula annua onera Missarum, Anniverissariorum , aliorumque ossiciorum , quae Ecclesiae illi quacumque ex caussa imposita sunt; item pro quibus, quo die, quo ritu, in quo Altari Missae sint celebrandae: itemque praecipimus , ut unus , Vel multiplex habeatur codex, in quem subinde propria quisque reserat manu quidquid oneris particulatim implevit, explicatis caussa, atque titulo oneris, tum vero anno, mense, die, quo satis illi fuerat factum sa).

XXXII. Codex quoque separatus est necessarius , quo singulae scribantur manuales eleemosynae, quas nempe identidem Fideles ML sarum celebrandarum gratia solent obserre . In eodem scribant Sacer. dotes quoque proprium suum singuli nomen, idque eo ipso , quo celebraverint, die ; neque fas esse sibi ducant haec duo unquam perVertere. Siqui dolose auderent in aliquo ex hisce codicibus Mi Lias describere, quas minime celebrassent , hosce & Decessori Nostro

Crescentio, & Nobis visum , suspensione a Divinis puniendos 3 3.

XXXIII. Singulis annis est intra mensem Ianuarii ratio reddenda, num dicta Missarum onera fuerint prorsus impleta ) : hoc nempe in Civitate fiet coram Nobis, vel aliis, quos Nos ipsi deputa. bimus ; in Dioecesi Missarum libri ab eis intra annum revisentur, quos Nos ipsi, & quando designabimus. Hos vero serio monemus eorum conscientiam onerantes , ut totum id omni cum fidelitate , tum diligentia peragant, videantque, an omnibus oneribus fuerit integre factum, Bectato non solum Missarum numero , sed etiam die, modo, & Altari, remque omnem communicabunt Uicario Nostro Generali, qui , siquos in suis oneribus implendis peccasse deprehenderit, eos omissa Sacrificia comensare compellet; tum annui stipendii, aut reditus privatione, aliisque pro jure, atque arbitrio poe- nis ,

s3ὶ Syn. Cresci pag. Qui statutis. ὶ Vid. Em. XIV. De S n. Lib. eis. Cap. VII. u. 4. SD. Cresci pag. O. h. De praedictis.

125쪽

nis, spectata culpae ratione multabit. De Missarum oneribus a Beneficiatis Nostrae Metropolitanae implendis alia alibi constituentur i ) . XXXIV. Etsi Sacerdotes , qui ad aliquam Ecclesiam ob celebrandum adventant, omni & reverentia, & humanitate excipi par, aequumque est, a peregrinis tamen, ab advenis, atque uni versim ab iis, qui non satis cogniti sint, Parochi, seu Praesides, vel Custodes Ecclesiarum, etiam Regularium omnimo exquirant, ut proferant litteras a suo Praesule habitas, quibus Vicarius Noster Generalis sub scripserit: quas nisii viderint, ac recognoverint , celebrandi copiam eisdem facere nequeunt sa). Id quidem in Civitate. XXXV. Nam hujusmodi Sacerdotes , qui in varias Dioecesis partes se conserunt, quin Civitatem attigerint, iis, ut Mi ssam celebrent , permitti beuigne poterit ad biduum fide Dimistariarum , quas

exhibuerint.

XXXVI. Cancellariae porro Nostrae severe prohibemus, ne Sacerdoti alienae Dioeceseos, qui diutius in Nostra degere velit, celebrandi facultatem faciat, nisi satis constet, eum esse sacrarum Ceraemoniarum, ac Rituum peritum : ejus autem peritia exploretur a Pa- tribus Congregationis Missionis, a quibus authenticum referat testi

XXXVII. Sed de hoc etiam Sacerdotes nostros monemus , ut, siquando a Ditione Nostra ad sex menses abfuerint, quum ad NOS redeant, litteras secum perferant aut Praesulis, unde Veniunt, testantis, posse illum legitime celebrare, aut alterius, sed qui sit fide dignus.. testantis, Missam ab ipso sitisse per id tempus celebratam. XXXVIII. Quicumque vero secum ipse consideret , quae praestari erga Deum possint ossicia, quoties suus illi Filius obsertur , vix fieri potest, ut velit unquam tanta Creatorem suum gloria, tot, tancisque utilitatum studiibus Coelum, Terram, se tandem ipsum consulto fraudare . An ad hanc rem Sacerdotem quemquam necessarium est cogi, proposito stipendio Avertat Deus. Ad Parochos potius, & Catechistas orationem Nostram convertimus, iisque tanto, quantum res ipsa per se postulat, studio commendamus, ut FLdelem

Com. Litter. Enc A. datis die 26. Ianuar. I 692. I. Car. Cone. Prom

Ι. Par. II. Tit. Quae pertin. ad celebr. Μiss. Omnes Sanod. 3ὶ S n. Crescipag. 63. q. Nemini.

126쪽

PARS SECUNDA 83

delem populum ita de Sacrificii necessitate, praestantia, finibus, fructibus, atque offerendi ratione, quae sit omnibus communis, edoceant, ut infinita, si fieri posset, religione erga illud inflammetur , ataque illi quotidie interesse, terrenis quibuscumque occupationibus , fortunisque posthabitis, cupidissime exoptet, & quacumque potest

ratione contendat. Utinam artifices ipsi non ante se diurnis labori. bus dederent, quam tantis ditescerent bonis l

REnatis Baptismate, Confirmatione roboratis , Eucharistico Cibo enutritis nihil jam deesse hominibus videbatur, ut nOVam, quam hauserant, Vitam in Chrismatis virtute, atque coelestis Panis sortitudine tuerentur, & alerent, donec ad montem Dei Horeb, coelestem nempe Hierusalem , pervenissent. Clementissimus tamen Salvator, quum figmentum nostrum Probe cognosceret, 'uvmque facillime fore provideret, ut homines in laqueum Diaboli , Scpeccati servitutem inciderent, nostram magis miseratus infirmitatem, quam nequitiam ulturus, aliud etiam, quod Poenitentiae , seu Reconciliationis dicunt, Sacramentum Ecclesiae suae reliquit; per quod, novi Testamenti Sacerdotes quidquid ligassent, aut solvissent in te ris, ligatum, sive solutum esset in Coelis . Mirabilem sane, quam Deus hominibus contulit, potestatem l Veruntamen illius exercenis dae munus tam grave est, tam dissicile, tamque formidandum, ut, nisi multa sedulo tum caveantur, tum perficiantur, verendum sane iis, qui hoc Sacramentum aliis administrandum suscipiunt, ne iuvenenum utrinque evadat, quod Sacerdotibus ad dignitatem, ac me. ritum, poenitentibus pharmaco esse debuerat ad salutem. Doluere quidem I) Lateranexiises Patres inter cetera unum esse, quod sanctam maxime perturbat Ecclesiam, salsam scilicet Fidelium poenitentiam: quod quum ex eorum, qui Sacramentum sive suscipiunt, sive ministrant, vitio fieri possit, primo animarum Pastoribus studiosissime enitendum est, ut doceantur Fideles hoc Sacramentum rite suscipere : deinde Pastoralis Nostrae sollicitudinis est ea constituere , quibus hoc Sacramentum , non modo nunquam inaniter administre. tur, at fructuose semper, ac decore.

127쪽

86 PARS SECUNDA

I. Possunt, qui Parochiale actu obtinent Beneficium, ex munere suo excipere Consessiones suorum Parochialium i) : atque iidem ex hujus Dioecesis consuetudine, quam Nos probamus, possunt intra Dioecesim Nostram, Saecularium quorumcumque; potest in tota Dioecesi ex munere suo Canonicus Poenitentiarius, qui est quasi P, tochus totius Dioecesis. Praeter hos nullus potest Sacerdos, sive Saecularis sit, sive Regularis , quem distincte Nos non approbaverimus , Saecularium etiam Sacerdotum Consessiones in hac Nostra Dioecesi audire et ). Siqui facere auderent , tum peccarent ipsi , tum absolutionis verba, quae proferrent, nullius essent momenti 3 , essentque ii a Nobis gravissimis poenis puniendi 4 . Quin etiam

sub Canonicis poenis prohibemus districte , nequis a Nobis nondum probatus poenitentem absolvat, qui se se de venialibus tantum , aut Iethalibus alias rite consessis accuset 3 . Illud tamen aequum semper visum est, ne Sacerdos, etiam per Nos ad excipiendas Consessiones probatus, eas audiat, nisi rogatu, concessii, permissis Paro. rochi, vel Superioris, in cuius Ecclesiis est poenitentes auditurus 6 . II. At generalem hanc Consessionum audiendarum facultatem certis potest, & solet Episcopus finibus circumscribere, temporis, loci, criminum, personarum s ). Itaque advertant Consessarii, ea facultate Consessiones audiendi nunquam includi Consessiones Monialium, nec steminarum , quae degunt in Clausura Monialium , quas ut audiant Sacerdotes non solum Saeculares, sed Regulares , quicumque sint, opus est, ut a Nobis probentur separatim 8 4. Neque, propterea quod quisquam a Nobis ordinarii, vel extraordinarii Confessarii munus ad aliquod Monasterium acceperit, existimet se esse

probatum , ut id muneris in alio etiam exerceat. III. Item advertant, eadem generali Consessionum audiendarum sicultate nunquam ea seu Peccata, seu censuras includi , quas , ut poenitentes ad justam graviorum , atrociorumque criminum correptionem paulo dissiciliorem experiantur viam , uti omnes consuescunt

Episcopi si), Nobis absolvendas reservamus: nempe ad id peculiaris aut a Nobis, aut a Vicario Nostro Generali facultas obtinen-

- da;

4 S. C. C. in Neapolit. I . Apr. Is s. Greg. XV. Cons. Inscrutabuli XVIII., o alibi. s) Deer. Innoc. n. I 2. Feb. 1579. Cum ad auis

128쪽

da, qua squis carens absolveret extra mortis articulum , p terquamquod ipsa irrita esset absolutio, in poenam incurreret ipso iacto excommunicationis, privationis Beneficiorum, ossiciorum , & inhabilitatis ad ea obtinenda, aliasque, super quibus a nemine, nisi a Romano Pontifice habilitatio, dispensatio, 3c absolutio concedi poterit I . Itemque certum, habentes facultatem abs endi ab omnibus casibus Apostolicae Sedi referυatis, non ideo a casibus Episcopo

reservatis absolvere posse sa). IV. Insuper multiplici Pontificum iure ligatur sub iisdem poenis Consessariis absolvendi potestas ob censuras, & casus, quos illi

sibi ipsis, suaeque tantum Sedi reservant. Eam tamen facultatem siquando ab Apostolica Sede impetrare opportunum censuerit Conse Liarius , illius petendae rationem cognoscet ex iis, quae Nostrae Synodo subjiciemus 3). Hic nominatim commemoramus, ipso Pontificio jure nullam esse Confessariis quibuscumque etiam Iubilaei tempore facultatem absolvendi poenitentem complicem in peccatis contra sextum Decalogi praeceptum , latamque esse absolventi poenam excommunicationis ab ipso duntaxat Summo Pontifice tollendam. Quod si ejusmodi poenitens versetur in mortis articulo, tum solum ab eo Consessario absolvi poterit, quum nullus omnino adsit Sacerdos, etiamsi minime approbatus, cui sine scandalo, aut infamia confiteri non possit. Ac si absque necessitate, quam vitare nulla ratione potuerit, Consessarius eum poenitentem audiat, in censuram ipse incidit, quamvis valide absolvat 4 . V. Iamque est pio admodum Ecclesiae consilio cautum, ne Christianus in mortis articulo ullum sibi ab humano jure impedi. mentum esse sentiat, quominus cum Deo per Poenitentiam reconcilietur: quare potest Sacerdos, quicumque sit, tali tempore a quibuscumque peccatorum, ac censurarum vinculis poenitentem absolvere s ). Qui tamen a censuris absolvit, poenitentem moneat, si convaluerit, teneri se illis sistere, quibus ea vincula solvere refer. Vatum est, eisdemque plane parere. Nam iisdem vinculis obstrin. gitur

1 S. C. Epp., Regia. sub Clem. VIII. I 6 I. Eadem sub Paul. V. I 6II., sub Urbano VIII. Isa8. Clemens x. Cons. Superna VII. S. C. C. in

N. XIII. s) Trid. Sess. XIV. Cap. VII.

129쪽

88 PARS SECUNDA

gitur iterum, si haec praestare renuat, aut, plusquam par sit, disserat si . Sed uti se gerat in hac re Consessarius , suse persequitur Eminentissimus Praedecessor Noster de Verme in suis ad Consessarios monitis sa , quorum lectionem magno Consessariis nostris usui futuram confidimus. VI. Verum ii spectandi utilitatum fructus, qui a recta hujus Sacramenti administratione in populum manare uberrime possunt. Principio quum sint Consessarii tanquam divinae Iustitiae simul, ac Misericordiae Ministri constituti , ut & divino, qui laesus est, honori , & animarum, quae perierunt , saluti consulant , ecquis non intelligat, quanta eos oporteat animi pietate pollere, doctrina, cli ritate , prudentia ρ non enim hominis debent exercere judicium, sed Domini . Itaque effusis perstem precibus luminum Patrem, ac Deum invocent, ut mittat Sedium suarum assistricem Sapientiam , quae cum iis sit, cumque iis laboret: summam animi, morumque

innocentiam serUent.

VII. Porro habeant apud se aliquot ex probatioribus Moralis Theologiae Doctoribus, quos persaepe evolvant, neque in rebus difficilioribus , uti BENEDICTUs XIV. commendaverat s 3 , privatis

suis opinionibus nimis adhaereant. Si quae in munere exercendo dubitationes suboriantur, nequid periculose definiant extempore, satius erit poenitentem dimittere , atque praecipere, ut responsionem

certam auditurus ad diem revertatur . Interim vero plures Scriptores examinent, qui magis inter ceteros praedicantur : deinde eas pamres fuscipiant , quas tum ratione , tum auctoritate plane confirmatas

intelligenν, uti iaciendum lese praescripsit in memorata Constituti ne ; quumque eadem verba in alia sua Constitutione retulisset idem Pontifex , ita subdit: id ipsum modo repetimus: Nostra quippe fementia non solis rei usurariae limitibus circumscribitur , sed ea omnia complectitur, qua siυe ad forum sacramentale , sue ad rectum conis scientiarum regimen quoquo modo conferre possum . VIII. Haetenus paulo remotiora, ac generalia: nunc peculiaria quaedam, & quoad usum magis propinqua. Qui Canon meminit , magnopere sanctam Ecclesiam perturbari falsa Fidelium poeni-

130쪽

lentia, praeter Parochos, ut populum instruant, Consessa ios ad id excitare debet, ut maxime pervestigent , quinam sint ad absolutio. nia beneficium rite dispositi . Certe eidem impares plane esse dixi. mus qui praecipua Fidei nostrae Mysteria ianorant I j: quos propte ea sulpicetur Consessarius in eorum cognitione rudiores, eos interis roget. Sunt porro, qui ob proximam, eandemque liberam, in qua Versantur, peccandi occasionem , tanti se se beneficii indignos praeserunt: hi quoque, posthabitis humanis quibuscumque rationibus, ne ablolvantur. Ait eorum accuratissime voluntas exploranda, qui gravis alicujus sceleris consuetudine urgentur, qui sunt nefario quovis contractuum, pactionumve genere impliciti, qui moram restiturn dis alienis objiciunt, quum restituere possint, qui odiis diu , inimicitiisque distinentur , qui jam moniti aut scire negligunr, aut exercere, quae proprii muneris sunt, qui lubricam praesertim aetatem . quam habent fidei suae commissam, facili peccandi periculo, etiamsi alias moniti fuerint, exponi sinunt, qui, quum publice peccaverint,

quam dederunt, offensionem nondum tollere sunt conati : hos nimirum, aliosque hujus generis, mauisellum communiter est, dolo-rςm, ac propositum , quantumvis voce, ac pectoris tunsione testentur, factis denegare : hinc & de his periculum prudenter fieri, &verum parati animi argumentum prius exigi debet, quam absolvan. tur. Huc distincte accensemus amassios, quos moneri graviter Volumus, ne sibi fas esse putent Matrimonii contrahendi caussa amoribus indulgere: quo circa Confestarii relegant saepe , teneantque Propositiones, 'quae sunt in hanc rem supremi auctoritate proscriptae ;tum quae nuper commemoravimus monita et . Meminerint Claves Sacerdotibus, non ad solvendum dura taxat, sed & ad ligandum concessas 3 ; iamque prudens absolutionis protractio, quam Evangelicae& promissiones, & minae comitentur, mirum, quantum ad abolendam

etiam corroboratam Vetustate nequitiam sit valitura.

IX. Insuper Consessario lite tenendum, quod est Pontificio iure decretum , ne absolvatur, qui est sollicitatus ad turpia a Sacerdote hoc Sacramento abutente, prout ipsae Constitutiones statuunt 3 M nisi

XV. Universi Dominici XXXIV. Centi. Bened. XIV. Sacramentum XX. , alia 6 dem Apostolici CXX. At II. Tctu. I. tres C p. . togdint. inanend. pag. 6 . N. XL, 66. N. XII., 7o. N. XIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION