장음표시 사용
141쪽
ETsi in Poenitentiae Sacramento rite susceeto semper, culpa dimissa, simul etiam aeternae poenae supplicium apud Inseros constitutum condonetur; docet tamen Ecclesia Catholica, non sem. per a Deo peccatorum reliquias, & poenam certo tempore definitam, quae peccatis debetur, omnino remitti I). Restat plerumque ingens poenarum cumulus aut in hac vita vario satisfactionum genere Deo Patri per Iesum Christum oblato, aut in altera acerbissimo igne deis tendus. Verum Oh eximiam Coelestis Patris pietatem l perinde quasi parum esset, quod perduelles, ae perditos filios in suam iterum gratiam ipse reciperet, deleto aeternae damnationis chirographo, ut magis etiam ostenderet divitias gratiae in bonitate, nostram iterum miseratus infirmitatem voluit nobis thesaurizare perficiens, ut unus ρος set pro alio satisfacere a , di quodam pacto alter alterius onera portare videretur 3 . Namque ex superabundantibus Christi meritis conflatus est in Ecclesia Dei infinitus satisfactionum Thesaurus, cui ex praeclaris sanctissimorum hominum, praecipueque Beatae MARI E VIRGINIS meritis accessiones factae undique sunt; eaedemque a multis pie quiescentibus fiunt in dies : atque hunc esse Thesaurum credimus, quem piissimus Pater non in Sudario repostum, non in agro absconditum , sed per Beatum Petrum Coeli G uerum, ejusque eessores suos in terris Vicarios eommisi Fidelibus salubriter dispensandum 4 . Iamque Pontifices Maximi, ut hanc potestatem ratione, ac lege exercerent, Indulgentias, quo nomine satisfactiones istae jamdudum coeptae sunt appellari, sic misericorditer elargiri coeperunt,
ut definitis quibusdam operibus a Fidelibus praestitis, hi tantum Deo
satisfacerent, vel quantum omnem cum divina justitia rationem aequa. rent, vel quantum soluminodo aequassent, si canonicas poenitentias per certum dierum , sive annorum numerum exegissent. Atque harum Indulgentiarum usum ab antiquissimis usque temporibus ita re- retinuits 1 ὶ Vid. Trid. Seg. XIV. Cap. VIII., n. XII. Catecb. Rom. Parr.
142쪽
tinuit Ecclesia Catholica, ut Tridentinum Concilium eos anathemate damnet, qui illas aut inutiles esse asserunt, vel eas concedendi in
Ecclesia potestatem esse neganx i .
I. Quare nosse Parochi curent Indulgentias, tum quae possunt acquiri quovis die, tum quae certis diebus, ac locis ligatae sunt: eas praesertim teneant, quae sunt tributae docentibus Doctrinam Christianam, quae Sodalitatibus , quae comitantibus Divinam Eucharisti. am , quae audientibus Verbum Dei. Idcirco communiores in Appen
II. Studeant Ecclesiarum Rectores, ne iis diebus, quibus fit Commemoratio Tituli Parochialis Ecclesiae, aliorumque Sanctorum, qui coli praecipue solent in populo, desit copia alicuius amplioris Indulgentiae. Quamobrem curent aut primum concedendas, aut, quae sunt, amplificandas , aut, quae brevi cessaturae , confirmandas , seu prorogandas . Meminerint Parochi, quod a BENEDICTO xIV. 3 ipsis in Virtute san&e obedientiae praeceptum est, ut singulis Feriis sextis tintius anni hora tertia post meridiem publicum edi signum jubeant , quo Passionis, 3c Agoniae Redemptoris, & Domini Nostri Iesu Christi memoria in omnium Christi Fidelium animis excitetur, ac soVeatur : atque Sanctissimus Pontifex iis omnibus , qui flexis genibus
quinquies Orationem Dominicam , ct toties Salutationem Angelicam devote recit erint, oe oraetinerint, ac pro Christianorum Principum concordia , haeresum extirpatione , ac Sanctae Matris Ecclessae exaltarione , nec non falutari perditorum hominum emendatione pias ad Deum preces uderint, eentum dies de injunctis eis , seu alias quomodolibet debitis paenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxat . III. Nullae tamen primo evulgentur in Ecclesiis sive Saecularium , sive Regularium, quin Nos ipsi concesserimus ). Duos in hac Nostra Synodali Actione Canonicos iuxta Tridentini Concilii mentem constituemus , ad quos Litterae Indulgentiarum , sive scriptae, sive typis impressae perserantur 3 . Quumque ab illis subscriptae fuerint, atque a Nobis, vel etiam a Nostro Vicario Generali probatae, tum demum Indulgentias, quae, & quatenus concessae fuerunt, licebit publice enuntiare . Qua in re siqui peccent, graVissimis plectentur poenis. - i in Trid. Ses. XXV. Deer. De Indula. χὶ Vid. pend. pag. 79. N. XVIII. Ad Passionis , de Agoniae Buli. Tom. I. N. IX. Vide
143쪽
IV. Omnes autem advertant harum concessionum initium non
peti a die, quo alicubi Indulgentia publice Proponitur, sed quo sue.
runt concessionis Litterae datae. Praeterea Indulgentiam, quae certo die acquirenda offertur, non posse per se, ac nisi aperte in Litteris Conocedentis significetur , acquiri die alio, etiamsi Festivitas, ob quam concessa suit, in hunc transferatur I . V. Solet Apostolicis Litteris haec clausula apponi: voLmus auistem, vi tat alias Grisi Fidelibus dictam Eecissam qualibet anni die vi stantibus aliqua alia Indulgentia perpetua, υσι ad te us nondum elapsum duratura , concessa fuerit , praefentes Litterae nulla sinν: at, nequis ob hanc clausulam perperam erret, expendat Decretum sacrae Congregationis hac super re a Sanctissimo probatum , quod in calce Synodi legendum apponimus. Indidem quisquis intelliget nova concessione neque tolli Altaris Privilegium pro Defunctis, neque Indulta, 'uibus donantur, & gaudent aut quidam hominum coetus, aut qui pia quaedam opera exercent in ipsa Ecclesia, sive ad ipsum Altare. Scilicet illae tantum ex ea clausula Indulgentiae sublata: habeantur , quae concessae sunt Fidelibus universim in ipsa, quam Apo. stolicae Litterae memorant, Ecclesia, aut ad certum Altare ipsius
. VI. Posse Indulgentias pro iis etiam acquiri , qui in Christicharitate desuncti Purgatorii igne expiantur, & ex Ecclesiae consuetudine , & ex Pontificum Decretis 3 ) certissimum est: quamvis illis non tanquam en potestate judiciaria uti Fidelibus vivis ), fed modo tantum fustragii prosint. Verum non eaedem sunt Indulgentiae pro vivis, & pro Dei unctis ; sed quae pro illis concessie directe sunt,
hisce adjicere, & vicissim, inane conlilium soret : eae tamen ita pro vivis quandoque conceduntur, ut etiam in Defunctorum beneficium impendi queant. Hoc ex Apostolicis Litteris cognoscendum . VII. Saepe ad Indulgentiam acquirendam postulant Pontifices sacramentalem Consessionem ab iis etiam , qui nulla lethali culpa gravari animum sentiunt: potest tamen Confessio die, qui Indulgentiam praeit, omnino fieri 3): immo vero declaratum est, Conses.
fionem spraeterquam pro Indulgentia instar Jubilaei necessariam illis
144쪽
Io non esse , qui frequenti pereatorum Confessione animam fludentes eata piare , femet fallem in hebdomada ad Sacramentum Poenitentis acee dere , nisi legitime impediantur, consumerum, nullius lethalis culpa
a se post peractam ultimam Confessonem commissae sibi ransiti sην i ,
Utraque Declaratio in promptu cuique erit in Appendice sa). VIII. Ne vero populus unquam censeat, coelestes hosce Thesauros ad quaestum veluti exponi , quum tantum divina largitate ad consequendam citius aeternam felicitatem distribuantur , volumus omisnino, atque praecipimus, ut omnes absint importunae eleemosynarum exactiones, ut omnis illarum publicatio & a Parochis, & ab iis, ad quos pertinent, gratis omnino fiat, ut ipsae eoncessionis Litteraeu unquam eo exponantur loco, aut affigantur, ubi praelio sit capsula, aut pelvis ad eleemosynam colligendam 3 . Siquid autem ex Fidelium pietate sponte obseratur, totum in pios usus erogandum. Tandem diligentissime caveatur, nequid unquam fiat, quod ex Indulgentiarum publicatione, atque usu vel minimum quaestum redoleat. IX. Item , ne sorte sibi quis stulte persuadeat, superVacaneum esse alias Deo satisfactiones offerre, quum ex Indulgentiarum benefici tantopere divinae justitiae satisfieri possit, popularis hic error, sicubi unquam irreperet, plane corrigendus. Iuvat quammaxime tolerare j junia , stipem egenis largiri , testare orationi ; nam praeter Vim ,
quam haec opera habent, satisfaciendi, maximo sunt aci ceteras viris tutes Chesl iano homini necessarias adjumento: praeterea cuinam hominum exploratum est, eo sibi mortis genere esse occumbendum , quo plenariae Indulgentiae praesidio juvari queat 3 Immo vero magno. pere metuendum, ne , quum satis Deo dare homo potuerit, nolueritique, hanc negligentiae poenam justo Dei iudicio subeat, ut, quum aenique velit, minime possit. Deinde licet magno quis studio Indulgentias sibi lucrandas proponat, utrum tamen lucratus vere sit, ecquis in terris constitutus affirmet, nisi ab ipso Deo certior fiat quique est Indulgentiarum studiosus, hoc ipse assequi iteratis crunatibus, multoque usu poterit, ut in spem quotidie majorem veniat, alicujus saltem Indulgentiae fructum animae suae inhaesisse. X. Est Nobis Apostolicae Sedis benignitate concessum, ut quovis Quadragesimae die, bc aliis per annum habeantur Indulgentiae, quae blationum dicuntur, in iis Ecclesiis, quas Nos ipsi designare
145쪽
mus; uti iam factum est in civitate, easque Ecclesias in Kalendario indicari iubebimus. Ubi Stationes habentur, signum aliquod optamus tum foris poni, quo transeuntes moneantur, tum Intus, quo
orantes ad pietatem facilius incendi queant. In tota Dioecesi pro. priam Parochialem Ecclesiam visitantes easdem, quae Stationum diis cuntur , Indulgentias possunt acquirere I). Insuper per idem duadragesimae tempus, immo etiam per aliud acquiri pollunt plenariae Indulgentiae orantibus, ubi ad Quadraginta horas Eucharisti cum Sacramentum publice exponitui. Est etiam Nobis ejusdem Sedis Apostolicae benignitate concessa facultas impertiendi dilectissimo Notiro gregi bis in anno Pontificiam Benedictionem, die nimirum solem. ni Paschatis, alteroque a Nobis eligendo. Utrumque diem Edicto
XI. Ea autem praecipua piae Matris Ecclesiae cura est, ut Fulii sui, quemadmodum pluribus aliis sub vitae exitum praesidiis, sic etiam Indulgentiis ita juventur, ut, si his rite acquisitis decedant,
animam corpore exutam nihil sit, quod remoretur, quominus itatim intret in gaudium Domini sui. Iamque Sanctissimus Dominus Noster PIUS VI. Nos ea facultate donavit, ut aut Nos ipsi, aut λlii a Nobis substituti modum servante , & formulam in Litteris BENEDICTI xIV. set praescriptam adhibentes impertiri possmus Apostolicain Benedictionem cum plenaria peccatorum omnium Indulgentia, & remissione omnibus utriusque sexus Fidelibus in articulo mortis constitutis, vere poenitentibus, consessis, ac sacra Communione resectis, vel, quatenus id facere nequiverint, si saltem contriti Nomen JESU Ore, si potuerint, sin minus corde devote invocaverint, 8c mortem, tanquam peccati stipendium, de manu Domini patienti, atque alacri animo susceperint. Nos ipsi tempore moniti nemini deerimus supremum hoc pietatis munus persolvere : Verum quoniam neque omnibus, neque ubique praesentes adesse possumus, alios quosdam ad id jam designavimus peculiaribus Litteris, quas iterum confirmamus, utque iacilius cuique pateant, in Appendice appositas volumus 3 . Quotquot autem hujusmodi pollent facultate, in eo omnem collocent curam, ut in moribundi anima illos affectus poe
t quid fibi Industentiarum in hujusmodi nationibus obeundis possin
146쪽
O nitentiae, charitatis, obsequii in Deum, qui mortem in poenam exi. git, quam possunt vehementissime excitent, unde ad Indulgentiam assequendam rite se comparent. XII. Haec omnia, quae sumus toto hoc Capite persecuti, Parochi suos saepe populos doceant, eosque coelestium horum munerum cupiditate tum sibi viventibus, tum aliis jam in Domino sunctis obistinendorum inflamment. Identidem id faciant, tum vero magis, quum dies appropinquat novam aliquam Indulgentiam , aut insigniorem, sive uberiorem asserens . Natura Indulgentiarum, & virtus est aperienda, & quamam in singulis opera sint necessaria, proponendum. Namque inultos fore, qui ex hoc Thesauro optent proficere, non dubitamus: at periculum est, ne, quae praescribuntur, fideliter plerique exequantur. Quidam enim non illa norunt omnia: quidam in alia permutari facile posse ducunt, complures eam non asserunt animi munditiem, quae necessaria senaper eli, quamque semper, atque praecipue Pontifices meminerunt. Quare haec omnia Catechistae, Concionatores, Consessalii, Parochi urgeant, sed rudibus praeserti in actiones pra scriptas enumerent, distinctimque explicent: praecipue Vero peccatorum Odium, detestationem, fugam doceant, & Concedentis nCnone praecipiant, immo excitare conentur. Tandem gratum in Deum animum studeant inducere , qui infinita honitatis suae largitate voluit, ut Christi, suaeque Matris, & Sanctorum abundantia u. stiae sit inopiae supplementum.
DE EXTREMA UNCTIONE. SIquando saevissimus humani generis hostis suas in homines virest
intendit, & exerit, tum n 1xime est, quum breve sibi ad sin. gulos decipiendos , devorandosque superesse tempus intelligit:
descendit Diabolus ad mos sic nempe scriptum divinitus est i )
habens iram magnam sciens, quod modicum tempus habet. Est igitur nobis cum hoste vaserrimo, atque insensissimo colluctandum acerrime , eoque tempore, quo sive ab istius furore, sive a corporis, animique nostri viribus tantopere debilitatis, sive ab imminentis severissunt Iudicii metu, nullum in vita dissicilius habuimus: ea ve-o ro
147쪽
ro animum vehementissime angit, atque sollicitat cogitatio. ne, si vel uno temporis puncto victas demus manus, adtiam de nobis perpetuo sit , R qui totum vitae cursum tenuerimus ad aeternam beatitatem , uno voluntario lapsu praecipites in aeternum cruciatum detrudamur. Tales igitur, tantasque animae aerumnas, hasce temporis angustias, acerbitatesque quum clementis,nus Redemptor nolleroptime providisset, praeter alia, quae toti sunt vitae communia, illud huius temporis proprium remedium protulit, quod est extremae Unctionis Sacramentum , suaeque Ecclesiae Filiis suis impertiendum reliquit, ut ad supremam luctam validius instruerentur, nova remisissionis peccatorum spe erigerentur, ipsam denique valetudinem corporis, quatenus non esset animae nocitura, consequerentur. Quod si beneficii magnitudin m auget ipsius utendi necessitas, nemo non Videt, quonam in amantissimum Redemptorem nostrum animo effedebeamus, quaque religione tale remedium tum parandum , tum
I. Materiam huius Sacramenti semper intellexit Ecclesia esse oleum ab Episcopo benedictum et ). Hoc custodiendum religiosi ssime. Itaque ponatur in vase, quod argenteum sit, aut saltem stanneum , haec Verba praeserens : Oleum Infirmorum: parva Crux in vasis operculo emineat. At ipsum decenti capsula contineatur ; haec intrinsecus sit serico violaceo subsuta, extrinsecus ad custodiam corio cooperta:
Haec ipsa serico ejusdem coloris sacculo similibus item sericis laniculis obstricto custodienda 3 .
II. Non tamen in aperto sacculus iste relinquendus, sed deponatur in cavo prope Altare maius, vel illud, in quo posita est Divina Eucharistia a latere Evangelii, ut ipsum sit quemadmodum Praedecessor Noster Cardinalis de Verme significaverat s 4 ) particeps luminis ante illam perpetuo ardentis. Cavum ad custodiam soribus obstruatur, & hae clave penes Ecclesiae Rectorem, aliumve fidelem virum habenda muniantur . Quamquam neque exterior absit ornatus:
nam sores deceret piam aliquam Redemptoris Estigem referre I ast certe legatur saltem inscriptio : Oleum Infirmorum. III. uum autem ex Ecclesiae praecepto singulis annis sacra sint olea renovanda 3), caveant quicumque ea asservandi jus habent,
148쪽
ne vetere utantur I ; insuper ne aliis utantur, quam quae per Nos fuerint stato tempore benedicta et ). Nam, si id sacerent, praeter gravem culpam, non possent a Nobis impunes abire. Quam oborem Feria V. in Coena Domini in Nostra Metropolitana ea petituri adsint Parochi Urbani, itemque , si possint, ex Dioecesi Vicarii Foranei , aut aliquem ad sumendum sacrum istud Depositum mittant : at omnino ille sit Clericus, & majoribus quidem initiatus ordinibus,& cui religio in eo transferendo fuerit serio commendata . Nam neque reprehensionem , immo vero ne poenas quidem effugeret , qui ad id laicum hominem , nedum qui humilem , ac sordidum mitteret , qui viliori cuique sarcinae sanctum oleum addere minime dubitaret . Distinifle Metropolitanae Nostrae Sacristis interdicimus, ne olea sancta praebeant laico homini , cujuscumque nomine ea petant. IV. Item haec sancta olea & apte, δc decenter componi volu mus , ut alio transferantur. Quare non erit Nostris curis indignum haec pariter, sicuti alia complura, minutim persequi. Singulae Ecclesiae capsulam sibi habeant affabre elaboratam , tribus intus cavis distinctam violaceo panno contectis : ibi hujusmodi vasa coriaceo singula cortice incluta , quaeque propriam praeierant inscriptionem , collocentur. Extrinsecus sit capsula corio & ipsa venuste obducta ,
totaque claudatur, atque sera obfirmetur.
V. Acceptis oleis recens benedictis, quidquid ex veteribus superest quam primum comburendum: nempe aut in lampade, quae ante Divinam Euchari itiam collucet, ad ardendum ponatur 3 ) , aut, sicuti mos obtinuit apud nos, tanta, quanta opus sit, gosi pii massa sacro illo liquore imbuatur, idque iterum, atque iterum, donec vasa probe extergantur ; gosii pium autem flammis vorandum detur , & cineres in Sacrarium dejiciantur. VI. Atque ex his facile quisque conjiciet, quam graviter laturi simus, si sacrosancta extremae Unctionis materia in domibus Saeculatibus relinquatur, ac si Parochus etiam, aut Capellanus eandem retineant in suis . Ecquid enim caussae esse plerumque potest, quare id faciant, praeter abjectissimum exiguae in ea collocanda, iterumve sumenda molestiae timorem P Sacra enim olea sunt in Ecclesiis
Par. II. Quae ad Sacrament. peri. 4 Parochus. 4ὶ Idem Conc. μου. III. Quae ad Sacrament. pertin. Sancti , est Sacrum. Vid. eun . Com. IV. Quae pertin. ad extrem. Unc . Quibus.
149쪽
VII. De iis, quibus hoc Sacramentum conserri debeat, docet Concilium Tridentinum I esse hane Unctionem in mis adbibeis dam , illis vero praefertim , qui tam periculos decumbunt, ut in exitu υitae constituti videantur: unde certo edocemur , nemini conserendum corpore non aegrotanti, in exitu licet Vitae sit constitutus : cujusmodi sunt ultimo supplicio assiciendi, dimicationem, vel naviga. tionem summo cum Vitae periculo inituri, foeminae etiam pariturae, nisi alia insuper iisdem accesserit peculiaris, & lethalis corporis aegritudo. Fas tamen senes inungere, licet non aegrotent, si prae senio deficere , atque in dies morituri videantur a ).
VIII. At saepe gravissime ad mortem aegrotant, qui ob rationis desectum peccare nunquam potuerunt: scilicet, praeter perpetuo amen. tes , pueri septennio suae aetatis , aut circiter minores. Hi igitur omnes, quum potioribus hujus Sacramenti fructibus perfrui nequeant, ne ipsius quidem participes fiant. Ceterum si pueruli sint doli CZpaces, proptereaque Sacramento Poenitentiae expiandi, & hi sacro oleo omnino liniendi, etsi nondum ad Eucharisticum Epulum fuerint evocati. Item mente capti inungendi, non solum si eo tempore mens eis sit integra, sed etiam si adhuc sit alienata, modo aliquo lanae mentis intervallo illud se desiderasse significaverint, aut eo. rum conjici desiderium prudenter queat, neque in peccato mortali aperte insanierint . Insuper & subito morbo correpti, ob quem usu sensuum destituuntur , si quod antea prassiverint Poenitentiae salutaris indicium, aut aliquod hujus Sacramenti desiderium praetulerint, aut saltem non imprudenter existimetur ex anteas ae vitae ratione , eos fuisse postulaturos. His itaque omnibus, quum legitime extrema Unctio adhiberi possit, ut etiam rei pia adhibeatur, praecipimus 3 . IX. Si qui vero hoc Sacramento deprehendantur palam indigni, hi, non secus ac de arcendis ab Eucharistia statutum est ), eodem
X. Sed generatim, ut sedulo extremum hoc Fidelibus praesidium suppeditetur, cum Optamus, tum praecipimus: quumque Romanum Rituale jubeat, adhiberi hoc Sacramentum periculose aegrotantibuς, ω eo quidem tempore, si feri possit, quum integra illis adhuc mens, o ratio vigent, servent id Parochi diligenter. Etenim, uti e Ca. techis s ij Seg. XV. D Minifr. huius Satri Cap. III. Σ) Rit. Roni. De Sacr.
exti. Unct. Debet, Non ministretur . Catechis Rom. de hoc Sacr.
150쪽
PARS SECUNDA reehismi Romani doctrina si) notum ipsis esse debet, ii graυUF
me peccant, qui illud tempus aegroti ungendi ob mare flant, quum jam omni salutis spe amissa, vita , oe fensibus earere incipiat. Idcirco saepe invisant aegrotum, Jc, quoad per tempus licet, extremam Undtionem commemorent, ipsam commendent, commoda ejusdem exponant, unde eam sibi administrari cupiat, Sc roget. Nostrum enim est curare, ut Sacramenta, etsi per se profutura, uberiorem adhuc ex operantis pietate fructum afferant: quum nempe aegrotus Sacerdotis precibus suas etiam valeat adjungere, atque pios actus elicere. XI. Haec apud singulos infirmos, ubi opus sit, & quidem propter temporis angustias, atque animi, corporisque aegritudines pauca , & ea summatim : verum non est extremae Unctionis dodtrina ad tam dissicilem locum transserenda, sed populo , dum adhuc valet corporis viribus, inter ceteros Christianae institutionis articulos dii findie ap rienda, ejusdemque desideri uin ita excitandum, ut, quandocumque illius suscipiendae necessitam urgeat, sponte ipsam aegro. tans petat, aut certe non multis tunc Opus sit, ut ad eam se com
XII. Itaque etiam huius Sacramenti naturam, munera, finem totamque rationem Christiano populo Parochi frequenter exponant ac praesertim, quo iacilius ad illud suscipiendum alliciantur Fideles , dum adhuc mente, ac sensibus vigent, nobiliores ejusdem effectus commemorent, quorum nequit aegrotus particeps fieri, nisi quosdam ipse vere atque ex animo adlus eliciat. Quidnam Θe hisce eLfectibus tenendum , aperte Tridentinum nos docet 3 . Norint Parochi , quae in hanc rem tum Catechismus Romanus 4 , tum passim Doctores ue , tum magnus ille Mediolanensis Antistes tra)iderat. Prima igitur so utilitas , Ο effectus bHus Sacramenti es, quod peccati
reliquias tollit, tanquam complementum Sacramenti Poenrtemia, quae
reliquiae peccata esse intelliguntur, sive mortalia, sυe venialia , qua post alia Sacramenta remanent : potest enim feri , ut ignorante eo ,
qui commist , vel non valente confieri, peccatum mortale remaneat
in quo delendo ita hoc Sacramento juυatur ut feri posset eum per hoc Sacramentum salvari, qui alioqui fuisset damnatus. XIII. s 1 in De hoe Sacr. n. q. t 2 ὶ Catech. Rom. ibid. n. r. ) Trid. Sebs. XIV.
