Synodus dioecesana quam sub faustissimis auspiciis sanctissimi in Christo patris Pii papae sexti eminentissimus ... d. Alexander tit. S. Balbinae S.R.E. presbyter cardinalis Matthaejus archiepiscopus Ferrariensis in ecclesia metropolitana celebravit

발행: 1781년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

PARS SECUNDA

XIII. Error est multorum existimare , Unmonem hanc ideo dici extremam, quia de suscepturi vita actum jam est: quare quum administraturus adest Sacerdos, desperationi se quidam, & lacrymis dedunt, perinde quasi perniciem domui illi, luctumque attulisset. Atqui perturbationes hujusmodi vix ullum unquam inter Christianos locum haberent, si, quod facillimum est, intelligerent Sacramentum istud sic appellari, quia Unctionum, quarum est in Ecclesia usus, haec postremo loco fieri solet, quamquam nonnulli, ea suscepta, diu vixerint; de suscipientis vita desperandum ita non esse,

ut Parochia sit gravissime praeceptum , ne hoc Sacramentum ad supremos usque hominis anhelitus differant; vim Sacramenti eam esse, ut non solum animae salutem, sed etiam, si expediat, ipsius corporis ericiat, Sc revera interdum effecerit. Quare etiam hujus impetrandae fiduciam excitare par est; quandoquidem divina erga homines pietas ea semper nobiscum conditione certat, ut, sin minus quod optamus impertiat, quod nobis utilissimum est, quodque longe carissimum debet esse , perficiat. Haec cum aliis , quae paulo supra commemo-TaVimus , Vivide, atque perspicue exponenda i ) . XIV. Ad pervicaciam nihilominus, impietatemque quorumdam perfringendam, ne praetermittant Parochi illud publice denuntiare, quod in hanc rem a Conciliis, Summisque Pontificibus traditum est, nimirum tanti Sacramenti contemptum absque ingenti scelere, &Spiritus Sancti injuria esse non posse s et ) : ad haec Parochus profiteatur, illud sine gravi culpa negligi, & praetermitti non posse, si inde aliis offensio, & scandalum osseratur. Tandem hujusmodi contemptorem habendum , qui, si de gravi periculo vitae iactus suerit certior , extremam Unctionem sciens , & volens petere negligit, aut, quod horribilius esset, eam offerentem respuit, aut rejicit 3 Fuit autem in Synodo Coloniensi ) hujusce contemptus poena constituta, ut corpus hujusmodi hominum turpiter privetur Sepultura Ecclesiastica . XV. Iam Ministrum extremae Unctionis habemus ex Apostolo esse Sacerdotem 3); neque amplius dubitandum, an plures requirantur Presbyteri: Nos itaque tibi taliter duximus respondendum , quod Sacerdos, uno praesente Clerico , er etiam Iolus potes infirmμm Mn-

152쪽

PARS SECUNDA

gere I . Attamen unus Parochus Minister est: ordinarius, nec licet Sacerdotibus aliis tale Sacramentum ministrare, nisi aut in suin-ma indigentis necessitate, quum Parochus desit, aut quum Parochus jusserit, vel permiserit s a ). Si Sacerdotes Saeculares extra hujusin, di casus ministrent, poenas incurrent Nostro arbitrio statuendas 3)r& Parochos quidem, quum nominamus, sacere non possumus, quineis iterum commemoremus, ut ipsi omnino, quoad possunt, supremum hunc ovibus suis laborem impendant, nec facile in alium trans

XVI. Legitimus itaque Minister ad infirmum iturus, sacculum, quo sancti olei vas continetur, per funiculos collo sibi impositos pendere ante pectus jubeat; Clericum, si possit, quod quidem curare debet, sibi socium adsciscat, qui Ritualem Librum portet, VasAquae lustralis, Crucem sine hasta , ceteraque oleo excepto) in Sacramenti ad minit iratione usui futura . Verum siquando hoc oleum sit cum Viatico deferendum, ne ipse, si fieri possit, utrumque des rat ; at Sacerdos Eucharistiam , Sc Clericus majore aliquo Ordine in-sgnitus oleum Infirmorum . Quum primum Sacerdos fuerit infirmi domum ingressus, vas olei sancti reverenter expromat, ponatque in mensa candido linteo instructa ; vestem talarem , nisi induerit , induat, tum Superpelliceum, atque Stolam, sine quibus oleo sancto ad Sacramentum uti, nisi angustiae temporis omnino prohibeant, nefas est: infirmum, siquid sibi velit, prius audiat, tum ipsum, postquam ad contritionis actus excitaverit, ungere aggrediatur. I). XVII. Rem totam peragat omni cum pietate, ac religione. Eas

omnes liniat corporis partes, eo ritu , iis sormulis, de quibus luculenter, atque distincte in Rituali; sceminas tamen in renibus minime ; immo neque in maribus , quando infirmus commode moveri non potest : Sacerdotes ungat in parte manuum exteriore s6 . Si mors interim immineat, neque futurum singulis unctionibus peragendis tempus provideatur, una corporis pars seligatur ungenda, sed

praecipua, ut caput, sermaque aptetur peccatis sensuum corporis universis. At fi quis extra verami necessitatem id ageret, non esset a

gravi culpa excusandus . XVIII.

153쪽

PARS SECUNDA

XULI. Siqui carent usu alicuius sensus, aut tota etiam corporis parte , quae ungenda praescribitur, nulla idcirco e sacris istis una monibus praetermitti potest. Quare capti oculis, Vel auribus liniena di sunt in utroque oculo, Vel oculorum loco, ac in utraque aure;& qui carent brachio, Vel crure , iis in propiore parte unctio adhi

benda si ).

XIX. Sic uis prudenter dubitet, an ungendus spiret, nec ne, vel an puer satis unquam fuerit rationis particeps, istos inungat conditione interposita .

XX. Dubitatio interdum incidit, an Sacramentum eidem sit iterandum . Certe non licet in eodem mortis periculo : sed si infirmi post susceptam hanc unctionem convaluerint, iterum hujus Sacramenti subsidio juvari poterunt, quum in aliud simile vitae discrimen inciderint sa). Immo vero, si vis morbi ita decedat, ut periculum illud cessasse existimetur, ubi aegroto, antequam convalelcat, periculum rursus incesserit, non dubium, quin juxta praesentem Ecclesiae disciplinam 3) illi rursus hoc Sacramentum ministrari queat. De periculo quidem sententiam serre Medicorum est: si tamen hi desint, aut neque ipsis satis aperta res sit, eo animo esse Ministrum jubemus, ut in partem laboranti utiliorem inclinet, neque ad aliam disficiliter undi ionem veniat ). XXI. Illud etiam animadvertere prasitat, nullum esse aliud Sacramentum , in quo tot Ecclesia preces adhibeat; porro ipsae formula: unctionum quod est unicum in Latinae Eccles ae sormis exemplum) totidem sunt precationes. Nimirum ab Ecclesia admonemur, esse orationi hoc maxime morientis tempore instandum 3). Quod

quum optime quidam intelligant, quos maxime possunt, ac Sace dotes praecipue, quum extrema Unctio cuipiam administratur, congregare solent , ut tanti Mysterii effecta , multiplicatis intercessoribus, uberiora descendant. Raro tamen in medio populo id fieri posse confidimus , quod in Regularium Familiis moribundi feliciter assequuntur. Quare communis est solum pietas excitanda, convocandi consanguinei, 3c quicumque familiares; quos linter Clericus in pri- .mis , & siquos secum pios homines Minister aliunde adducere potuit; omnes supplices orent, neque precibus cessent, quin persectum fue

rit Sacramentum.

XXII.

154쪽

PARS SECUNDA

XXII. At Parochus quum anima est e corpore egressura, in men. tem sibi revocet, suos labores, studium, operam, curam, diligea. tiam hue denique omnem spectasse, ut ovem sibi creditam aeterno Pastori redderet, quam ad Paradisi semper amoena virentia deduceret, ibique eam suas inter oves agnosceret. Quare sit ei laboranti praesto, eamque, quibus maxime potest, praesidiis juvet: si veluti curasu defatigatam languescere, & confici Videat , animum addat , atque in spem aeternae gloriae erigat, ac suavissima Iesu Christi , IMariae Matris Nomina eius auribus frequenter ingeminet. Haec Parochus, quantum fieri potest, ipse per se. Quamquam vero vehementer optamus , in hoc etiam Clericorum , di Sacerdotum studium

versari, ut morientes juvent quacumque ipsi ratione valeant; a tamen probare non pol sumus, ut Parochuς patiatur Sacerdotes nondum Confessionibus audiendis probatos moribundis assi itere . Adsint Parochi, atque etiam Consessarii : neque facile inventum iri quem. quam ex nostris credimus , qui, administratis properato Sacramentis, morientem tranquille deserant, nihil de illo deinceps cogitaturi, nisi quum de cadavere sepeliendo nuntium acceperint. Anne hi digni habendi essent, quibus cura animarum crederetur, aut qui diutius relinquerentur impunes 8 Verum ut caussam id suspicandi minime habemus, ita huiusmodi dolore angi superfluum est.

CAPUT IX.

DE SACRAMENTO ORDINIS. E Si iam ab antiquis usque ad haec nostra tempora pervulgatum,

eorum, qui inter Clericos adscisci petunt, accuratissimum habendum esse delectum : nullum debere ordinari, qui judicio fui Episcopi non si utilis, aut necessarius fuis Ecclesis a j : meitus profecto esse pauciores habere Mini ros, sed probos , sed idoneos , atque miles, qηam ριures, qui in aedificationem Corporis Chrisii, quod es EmeIesa, nequicquam snt valituri sa). Iamque ab ipso sui Pontifica.

tus exordio SS. Dominus Noster Pius Papa VI. denuntiavit, praecipuum Ecelestis bonum ex eo derivari , ut nemo, nisi per omnia probatus, CI rieali adferibatur Militiae : hinc Episcopis omnib*s accurati sit me pe P ficien- Iὶ Trid. Sess. XXIII. Cap. m. De Res iaὶ ne M. XIV. Cens. Ubi

primum II. I. Buli. Tem. I.

155쪽

PARS SECUNDA

ficiendum, ut qui sanctitate morum non praestam, qui docti n Lege Domini non sunt, qui demum aut nMIIam, aut tenuissimam de se, Da. que industria praebent expectationem , iliis ad Ecclesiasticam Militiam nullus pateat aditus I ). Quum enim Sacerdotes novi Testamenti tantum divinae potestatis participent, quantum neque ' homines in terris, neque Angeli in Coelis donati unquam fuere; hine sane fit, ut ad tam praeclarum potestatis, honorisque gradum suscipiendum , tuendumque non alii sint accensendi, quam quos spectabilis morum integritas cum doctrina conjuncta, sive, uti aiebat Hieronymus ad Paulinum , docta jusitia commendet: Dinaque rusticitas solum sibi prodes ; c, quantum aedificat ex vitae merito Ecclesiam Chrisi, tam tum nocet, s deseruentibus non res x a . Nos itaque quum Episcopalis oneris magnitudinem, gravitatemque cogitamus, tanto imis

pensius a Deo optimo Maximo petimus, ne contra id, quod per Ap stolum scriptum est 3 , manus cito cuiquam imponere adducamur;

tum Fratrum Nostrorum auxilium reposcimus, quorum operam cum

in reliquis Pastoralibus curis subeundis, tum in hac maxime neceLsariam & sentimus, & profitemur. Interim ut, Nostra in tanti momenti negotio studia quaenam sint , cognoscatur , ea aperire , ac ce tis legibus definire instituimus. I. Quicumque Ecclesiasticae Militiae nomen dare cogitant, multo autem magis qui ordinum gradus conscendere, serio totos se se, nec semel, nec indiligentes explorent, an iure aliquot a Sanctuario prohibeantur; tum qua mente ad hoc vitae genus adspirent; an saecularis judicii fugiendi caussa; an Ecclesiastici sive honoris, sive

proventus cupiditate, an obsequio ma s erga Majores, aut consanguineorum consiliis, quam sponte prorsus sua; deinde, num eam pietatem , charitatemque se habituros, Deo adjuvante , confidant, qui

bus prudentes aliquando, ac fideles Mysteriorum Christi dispensatores inveniantur. Haec secum ipsi cogitent: nam siquod obsit impedi.

mentum, aut continuo tollendum, aut omnis de ordinum susceptione cogitatio abjicienda; sin autem terrena taliqua caussa se impelli sentiant, aut corrigenda, aut ab hujusmodi, proposito nota secus recedendum. Neque enim hi a Deo vocantur, ellierque portenti sitnile, eos in Ecclesiastica familia vere proficere. II. Immo provideant, an, quum de sacro Ordine agetur, iis suturi sint praesidiis , rebusque omnibus praediti, quae erunt necessariae,

156쪽

PARS SECUNDA

III unde prudenter confidant, se a sanctioris vitae instituto deflexuros non esse . Quamobrem multo. opus est consilio, quod est Spiritus Sancti donum, quodque obtinebitur tum implorata assidue eiusdem Divini Spiritus ope, tum rogata sapientiorum , ac praecipue Con. fessarii sententia. Noe certe monemur, neque prima Tonsura ullos

initiandos, nisi probabilis conjectura sit, eos, uν Melem Deo cuntum praestem, hoc vita genus elegisse s i ) . III. Quum denique constituerit quispiam, totum se Altari dedere , postulare a Nobis ei licebit, ut eum in hujusmodi Coetum emptemus; quumque idoneum iudicaverimus , scripto assentiemur. Ceterum neminem sere speramus, qui hisce insignibus, quibus f cer Coetus distinguitur, Nobis non consciis, ac non annuentibus, audeat se ipsum induere. IV. Qui autem Tonsuram, aut aliquem ordinem optant, pr mulgato Edicto ordinationis habendae , atque obtenta a Nobis ex minis subeundi facultate, legitima sibi colligant testimonia earum rerum omnium , quae in hac praesertim Synodo exigimus, ad normam Instructionis Appendici inserendae s et . V. At ii, qui de ordinandorum moribus sunt iudicium laturi, adVertant, satis non esse ad pietatem, quam poscimus, ut nihil mali se de his scire testentur; certi nempe esse volumus, utrum Verae pietatis iecerint fundamenta , pravos animi motus coercendo, Virtutum actus exercendo; utrum tale sit eorum ingenium, atque indoles, ut sperare liceat, eos idoneos aliquando Ecclesiae Ministros evasuros. Nam, ut monet Ambrosius 3 , merita debent praeire bono. rum operum , ut digui habeantur aὰ ordinationem ; utque docebat Bernardus 4 , viros probaros oporrex deligi, non probandos. Quare

siqui litigiosi sint, pertinaces, acerbi, sceminarum colloquiis indulgentes, choreis, ludis assidue, aut venationibus dediti, non ii sunt, ut de illa morum probitate, quam in ordinandis exigimus, testim nium ferre quisquam possit. Ipsi etiam Ludi Magistri, quum de o dinandorum Ingenio, studio, assiduitate , prosectu fidem fis tuti sunt, serio secum ipsi cogitent se se non levis momenti rem agere, neque posse sine gravi conscientiae convicio veritati deficere.

VI. Parochus uno ante ordinationem mense nomina eorum,

qui sunt ad singulos majores Ordines assumendi, quos habet in sua

157쪽

PARS SECUNDA

Parochia subjectos , frequenti populo denuntiet; jubeatque omnes, proposito gravis piaculi metu, ad se, vel ad Nos quantocius deseris

re, siquem eorum, quos nominari audierint, norint Ecclesiae iuri hus prohiberi, ne in ordines evehantur. Interea idem Parochus de ipsorum ordinandorum natalibus, aetate, moribus, & vita a fide dignis diligenter inquirat I : scire tandem euret, utrum qui ordinibus initiari petunt, ea omnia observarint, quae sunt a Nobis statuta de vita, & honestate Clericorum 1 . Omneg autem monemus, quorum fides reposcenda , ne plus tribuant gratiae, amicitiae, obsequio, quam conscientiae, veritati, utilitati Ecclesiae, immo vero communi. Siqui tamen Vereantur aperte quod sentiunt exponere , sacile eis erit, sive coram, sive per litteras Nos, vel Curiam Noostram de tota re tempestive monere, Nobisque eam curam fidenter eredare, ne, dum rationibus Sanctuarii prospicimus, ullum eorum dignitas, atque securitas capiat detrimentum.

VII. Etsi de iis, quae ad scientias, ac litteras spectant, pr batissima testimonia debeant Nobis afferri, examen etiam Nos ipsi instituemus; quod si ordinandi vitio male cedere deprehendamus , nulla ratione habita testimoniorum, ab Ordinatione repelletur. Qui primam Tonsuram petent, specimen dabunt, num legendo, M scribendo profecerint 3). Haec facient apud Nos ipsi pueruli: nam qui ex ephoebis excesserint, quum eos in aliis par sit studiis progredi, quomodo in his etiam se habeant, explorabimus. VIII. At quum assensus quaeretur ad ordines, praeterquam quod fingulorum , quos sibi quisque conferri petierit, rationem reddere

debebit, eorumque naturam, caussam, fines, onera, ac rite exercendorum modum tradere ; de aliis insuper studiis, quibus operam per aliquod tempus dederit, exquiretur. De his nempe praesertim et ab iis, qui minores ordines petunt, latinae linquae peritiam exigemus ), R sane, nisi experimento facto eam se intelligere praetu. lerint, repellentur. Qui vero primum ad majores ordines veniet,

praeterquam quod opus est, ut in Grammatices, ac Rhetorices prataeeptis fuerit ad aliquot annos ordinate , & cum fructu exercitatus,

omnino volumus, ut deinde Philosophia, ac Dialectica saltem per

annum audita, etiam Morali Theologiae operam navaverit ad minus per annum, Diaconus per duos, Presbyter per tres , integrum, eundemque novum percurrendo tractatum in singulos annos ; cuius

158쪽

pARS SECUNDA

rrTargumentum paratus quisque sit Nobis, ut libuerit, reposcentibuς exhibere. Unde ii tantum ad Sacerdotium assumentur, quos furem Tbeologiae Moralis competenser peritor noverimus I ) . Sed haec omnia pluribus aperiet Edictum Nostrum de studiis edendum in Ap. pendice , quod Synodali hac sanctione firmamus a). IX. Qui ab examine, a concordi aliorum de ipsis suffragio, atque a reliquis rebus videbuntur idonei, eos in Christo complexi suo tempore initiabimus. Interea qui sacros ordines postulant per decem continuos dies Exercitiis spiritualibus vacent 3 ): iisdem vacent, qui postulant ordines minores. Omnes Deum enixe orent, ut notam faciat eis viam , in qua ambulent, utque animus religiosa meditatione poliatur, unde magis, magisque Deo placere possint. Insuper illud sibi proponant, ut piaculari Consessione, quae solet eo tempore esse serventior, quaeque in illis, qui proxime sunt consecrandi Sacerdotio, opportunum esset, ut totum anteactae Vitae tempus comprehenderet, instituant vitae adhuc persectioris initium, atque sanctius cum Deo foedus ineant .X. Illud praeterea non levem a Nobis curam postulat, quod

spectat ad honestam Clericorum sustentationem. Atque Sanctissimus Pontifex sel. reta C MEMI XIII. omnes Episcopos, & singulos Vehementer hortatur, ac monet, ut cautiores hac in re, oculatiorenque se praebeant, nequa collusio, aut fraus sorte subrepat s). Et quidem Paupertatis titulo Subdiaconatus ordine consecrantur soli Regulares Professi, quibus mendicare gloriosuin est. At Clerici Saeculares , nequid unquam ad vitam alendam in Ecclesiasticae Hierarchiae dedecus agere cogantur, alio indigeat titulo. Triplex hic est, nem. pe aut Beneficium, aut Ecclesiastica Pensio , aut Patrimonium rite

constitutum 6 . XI. Ast aequalis esse non potest ea summa, quae ad id lassicere censeatur. Nos vero in tota Nostra Dioecesi , quod pridem constitutum invenimus, probamus, ac volumus, eae annuum censum

sex saltem, & triginta scutorum ejus pretii, cujus hodie usus apud Nos est 7 ; quae certo , integre , ac libere in ejus potestatem tesserint, qui erit Subdiaconatu initiandus . XII.

159쪽

113 PARS b SECUNDA

XII. Qui Beneficii titulum proserunt, tum de pacifica ejusdem

possessione Curiam Nostram doceant necesse est ' t), tuin de annuo censu, qui memoratam summam, detractis quibusvis seu publicis, seu privatis oneribus, constituat. Quam summam monemus sufficere, si Beneficium in Nostra Dioecesi situm sit, aut, si in aliena, nisi tamen illud continuam residentiam requirat: si eviri; in aliena

Dioecesi situm est , & hujusmodi residentiam requirit, servanda est summa pra scripta in Dioecesi , in qua tale est Beneficium, sive quam seri loci illius consuetudo a . Utrum onus Missarum, quod ipsi Beneficio interdum impositum est , detrahendum sit , an tioni

jam sacra Congregatio Concilii totam hanc rem ordinariorum conis scientiae, atque arbitrio reliquit 3 . Quare pro peculiaribus rerum adjunctis, quid agendum sit, Nostrum erit constituere . XIII. Quod si Ecclesiasticus landus sit. nimis tenuis, ut ad omdinandum pervenire necessaria summa non possit, hanc justis ex caussis impleri alterius generis reditibus non recusabimus, modo cetera adsint, quae requiruntur , ut titulo Patrimonii ordinari aliquis possit : caveat tamen ordinandus, ne tum Nobis se se ad solius Beneficii titulum exhibeat. XIV. Haec quoad titulum Beneficii . . At Pensione etiam , ac Patrimonio constitui titulum ad ordinationem permittit Ecclesia; quum tamen hujusmodi tituli dispensatiυe concedantur . iubemur , hosce obtinentes 3 . assumendos non esse, nisi pro necessitate , vel commoditate Ecclesiarum. Hinc siquis Ecclesiasticum Beneficium pos-sdeat, quod annuum fructum seratia Nobis statutum , etiamsi pingue in promptu habeat Patrimonium, non huius, sed Beneficii erit titulo promovendus 6 . Quum vero Patrimonii constituita fraudibus non parum obnoxia esse possit, nonnulla Decessoris Nostri Crescentii vestigiis inhaerentes declaremus, atque: sauciamus necesse est. Ac primo Patrimonium sit in certis, itidemque i immotis, atque fructiferis bonis constitutum,.nullo , aut aere alieno, aut alio quoVis jure, sive , ut ajunt, hypotheca gravatis, neque evictionis

Rom. Tin n. Cap. IV. Bened. XIV. De Syn. Lib. XII. Cap. m. n. a.

160쪽

PARS SECUNDA

21' periculo, aut alio hujusmodi vitio insectis; sed libera sint, libere

actu possideantur ab eo, qui Patrimonium constituit, dentque annuum censum jam definitum : quae omnia in Curia Nostra volumus authentice recognosci. . Volumus praeterea, ut in hisce recognoscendis constet omnino , nihil ratione Patrimonii constituendi minui, aut laedi legitimam portionem , quae ceteris filiis, siquos constituens habet, debetur: est enim ab Ecclesiae mente prorsus alienum, ut Vel minimum alieno iuri detrimentum inseratur. Quicumque autem sint, qui de fundis aestimant, eos severe monemus, ut rem tanti aestiment, quantum Sc certae scientia', & summa exigit fides . Siquid enim subsit fraudis, ac doli, praeter gravi ssimam, quam ipsi coram Deo contrahunt, culpam, cogentur suppeditare ex suis fortunis quidquid ad censum ordinando debitum deesse comperietur. XV. Immo vero, ut fundi, ac fructuum tum libertas , tum securitas in lucem prodeant, Parochus, tum ille, cui subjectus est ordinandus, tum ille , in cujus Parochia est fundus in titulum erigendus, praeter industriam, quam in hiice cognoscendis debent ipsi ponere , horuni honorum descriptionem, prout a Curia Nostra accipient, die festo id ter Missarum i Solemnia populo denuntient, moneantque, graviter quemque teneri aut Curiae Nostrae, aut sibi deserre, siquid juris super honis hujusmodi se habere contendat, aut alium s habere sciat. Curent etiam iidem Parochi , ut eadem bonorum descriptio per tres dies saltem haereat suarum Ecclesiarum val

XVI: Monemus deinde illos etiam, qui Patrimonium assignant, ne ullum ab ordinando pactum exigant, se fructus hujusmodi toros, Vel ex parte percepturos, caveantque admittere, etiam si Ordinandus id sponte sua promittat, immo juret: nihil enim aut promissio, aut jusjurandum retardaret, quominus Patrimonii Instituto. rem, atoue alium quemvis promissi, vel jurisiurandi consiliatorem, vel fraudis adjutorem ad erogandos eidem fructus adigeremus, ali, terque puniremus. i : .. '- i βVII. Ipsos denique ordinandos monemus, ne hac in re imponi sibi patiantur, neve consentiant Patrimonium sibi constitui falsum , fictum , fiduciarium , aut deficiens. Etenim si fraudis conscii Episcopum deceperint, & ad sacros ordines suscipiendos accesserint, jam suspensionis sententia lata in eos pridem est , quae irrogatam Deo ,

& Ecclesiae 'iniu iam ulciscitur, uti sacri Canones statuunt I quos

SEARCH

MENU NAVIGATION