장음표시 사용
171쪽
I 3 offularem quamcunque pompam agere I . XVIII. Siqui autem Canonicas sanctiones nihili habentes co ram Parocho inscio, aut invito, nullis praehabitis denuntiationibus, neque obtenta a Curia Nostra facultate Μatrimonium contrahere per summum facinus ausi suerint , hosce certo multabimus poena tum earceris, tum pecuniae, aliisque ad arbitrium : quas etiam poenas su ire cogentur testes, qui hujusmodi Matrimonio scienter adsuerint , R quicumque hujusmodi facti seu consilio , seu opera participes , vel quomodocumque adiutores extiterint. Interim Conjuges simul habitare prohibentur, neque id ipsis conceditur, nisi postquam debita poenitentia, uti Nobis videbitur, Deo, & Ecclesiae satisfecerint set . Si vero Parochus tales conjunctiones prohibere contempserit, aut eis praesumpserit interesse , hunc per trientum ab ossicio suspendendum Canones monent , gravius etiam puniendum, si culpae qualitas po
XIX. Illud vehementer commendamus, ut, quando licet Sponsam solemniter traducere, nullae cantiones habeantur, quae Sacramenti dignitatem, majestatemque vel minimum possint offendere. Siqua ignea arma exploduntur, ne id fiat , nisi ultra quingentos ab Ecclesia passus. Quod vero conveniant quidam noctu, atque inconditis vocibus ante eorum obstrepant seres, qui alteras nuptias recens inierunt, petulans hoc est , neque iis certe dignum gentibus, quae Matrimonium, veluti rem sanctissimam revereri summopere debent. Quare talis criminis reos cum bonae memoriae Predecessore Nostro de Verme subjicimus poenae carceris, aut aliis arbitrio. XX. Statim ac suerit celebratum Matrimonium, Paroebus manu sua describat in Iibro matrimoniorum nomina conjugum, oe testium,ca' alia juxta formulam praeseripiam; idque licet alius Sacerdos, vel a se, vel ab ordinario delegatus Matrimonium celebr erit 3 in. Fiat id in Libro ab aliis diverso, sed una cum aliis diligenter observando : id iterum, atque iterum commendamus, ne Parochi negligentiam, si qua suerit, sive in illis describendis, sive in custodiendis
XXI. Conciliatis itaque , conjunctisque cum honeste, tum ei. Christianis Nuptiis, ne omnem Parochus existimet, licere sibi conju
172쪽
13 gum cogitationem seponere, perinde quasi tutissima iam in statione navis fuerit collocata. Improvidum id quidem sibi vulgus persuadet, quod aerumnas imminere nunquam existimat, nisi quum sentit. Tanta nihilominus moles sive hominum vitio, sive naturali rerum humanarum conditione interdum in conjugatos incumbit, ut si paulo accuratius, quum de Nuptiis cogitant, prospicerent, vix esset , qui recusaret amplecti quod Apostolus se de omnibus velle ad Corinthios scribebat I . Parochus tamen in Christo prudens ovium suarum casus prospiciens, pacem in primis ,& charitatem, qua lites , injuria & quodlibet animorum dissidium arceatur, conjugibus saepe commendet , interque eos laveat, siquid eam sustulerit, denuo excitet, siquid impediat, quantum maxime potest . tollat e medio. Eas proterat rationes, quae ex Fidei Clitinianae sontibus petuntur: sed eti
am commemoret. eie, mu charitate invicem certent, nullam serme
aliam superesse rationem , qua labores, & curas tolerare posse Vi
XXII. Siquando offensiones graviores inciderint, quibus praesertim emciatur, ut Coniuges degant palam disjuncti, sicque obfirmata partium discordia surdae sint aures cohortationibus, mentesque obcaecatae, ut neque graviora hujus vitae mala, neque longe gravissima alterius perhorrescant, Nos ipsos tempore moneri volumus : conabimur enim externis saltem iuris remediis duritiem perfringere , atque occasionem objicere, qua illi ad sanitatem revocentur, nolint. que in suam, & aliorum perniciem Sacramenti sanctitatem, expressamque divinae cum Ecclesia conjunctionis imaginem aperte, aut saltem impune violare. XXm. Praeter charitatem inter Conjuges, illud etiam commen
dent, ut, si prolem suscipiant, eam, sicuti docuimus et diligentissime
tueantur: tum , ut eandem pietate , atque artibus sive liberalibus, sive mechanicis, uti seri cujusque conditio, imbuant; plurimam enim malitiam docuit otiositas. Saepe etiam prudenter, graviterq ue exponant eorum periculum, qui grandiusculos pueros in maritali thoro cubare secum faciunt; iubeantque, conjuges etiam minusculae aetati
haud plurimum fidere: item, ne pueros saltem post quinquennium cum sceminis , quocumque sint invicem vinculo conjucti , dormire
sinant 3 . Nec vero ait D. Carolus paupertatis, anginaeve
173쪽
XXIV. Efficiant Parochi , ut Conjuges graVisamam perhorrescant injuriam, quam & Christo , R Ecclesiae inserunt, quoties peccant in corpus suum, utque individuam illam, quam hoc Sacramentum exhibet, Christi cum Ecclesia conjunctionem ipsi turpissima carnis suae divisione deformetit, inclamante Chrysostomo I : m. trimonium es M ierium, seu Sacramentum , oe rei magnae inus , T si ipsum non reverearis, reverere id, cujus es x pus. Hinc Sacra. menti contemptum , iuris alieni laesionem, poenasque declarent in adulteros tam graviter sancitas; maxime Vero, si ter moniti minime resipiscunt, jam ab Ecclesia Vinis i . tanquam putrescentia membra,
XXV. Atque hoc loco Parochos etiam monemus, ut, quum existeri homines, peregrini, atque vagi in suam veniant Parochiam, videanturque mares simul cum sceminis degere, inquirant, qua ratione id faciant, num Matrimonii, num consanguinitatis ; neque sane acquiescant, quin rem, uti cst, satis aperto compererint argumento. Quod 1i nequeant ipsi rem per se conficere, Nos monitos faciant. XXVI. Quod viri uxorum suarum , aut Patres, Matres filia. rum pudicitiam, tanquam lupi immaniter devorent, neque illius pretium facere eerhorre mi, hoc lenocinii scelus tale, tantumque habent ipse Caesareae Leges, ut illud nefandum appellent, ipso jure infame declarent, ac supremo dignum supplicio 3). Neque sane nisi atrox,
atque gravissimum haberi potest crimen eorum Patrum, Matrum, virorum, seu aliorum, quicumque sint, qui in aliquam foemnam Patris, aut Matris Vicem gerunt, si eo impietatis, atque etiam inhu- inanitatis deveniant in filias, uxores, easque sceminas, ut earum libidinis nuntii, atque ministri fiant , easque ad turpes actus cum aliis habendos inducant, immo ut turpiter cum aliis agant, sive exis presse, sive etiam tacite solum consentiant. Quare horum omnium
criminum absolutionem, etiamsi nullo id fieret quaestu, etiamsi nihil turpe inde contingeret, Nostro reservamus judicio. XXVII. Haec omnia de Matrimonio publice & solemniter inito; eamque semper suisse novimus piae Matris Ecclesiae vigilem curam, ut illud publice, & palam a Fidelibus celebretur : temporum
174쪽
I 33 tamen varietas, atque calamitas, sive hominum infirmitas, ab Ecclesiae pietate postulavit, ut eam disciplinam temperaret interdum ,& animarum quarumdam periculum anteVertens, Iisdem permitteret, occulto Matrimonio sociari, quod conscientiae Matrimonium vocatur. Quibus autem, quomodo hujusmodi Matrimonia sint permittenda, quibus conditionibus celebranda , dc quomodo proli consulendum, satis explicatum est, ac late patet in Constitutione BENEDICTI XIV. , quam Appendici inseremus ). Eam rite cognoscant Parochi, ean. demque, siquando opus sit, quoad omnem sui partem, ad unguem
observent. Bened. XIV. Const. Satis Nobis XXXV. BuII. Tom. L. Vid. AE eud. Pag. IOI. N. XXVII.
.Guο-do se gerant Parochi Confessarii, quum debem configero ad Card. Poenitentiarium, o exequi, quae ab illo praecipiamur, 'α- fertim in disseultatibus ad matrimonium pertinentibus, tra/itur tu Ap. pcnd. pag. 93. N. XXVI. De Sacramentalibus Par. III. Cap. n.
175쪽
DE AUIBUSDAM PRAECEPTIS, ET FUNCTIONIBUS
Raecepta novae Dei Ecclesiae tertia hac Nostrae Synodi Parte urgenda suscipimus, ac solemnio. res quasdam ejusdem Functiones: Sc Praecepta quidem hujusmodi sunt, ut hominum animos, atque etiam corpora Summo Deo rite subjiciant, & conjungant: Functiones vero mirificas tum ad ipsum supremi Numinis cultum, tum ad Religionis Mysteria declaranda, tum ad ceteram pietatem fovendam, alendamque afferunt utilitates . Utriusqus tamen generis non omnia capita persequemur, sed ea, quae esse Videbuntur ad explicandum utiliora, ac di gniora. Atque e reliquis Christianorum Functionibus tres solummo. do seligimus, videlicet BenediStiones, Processiones, & Funera: nam de aliis plurimis ibi agi oportet, ubi sacrae eae Nobis se se obserunt res, quae aliquo ritu ornandae, atque perficiendae sunt. CA,
176쪽
lla in orbe terrarum Natio inventa hactenus est, quae quum 1 se ab aliquo esse Numine intelligat, illud identidem revereri, atque colere non conspiciatur. Deus autem ipse populum, quem singulariter diligere instituerat, definita quoque olim tem ra docuit, quibus id ipsum, quod a natura cuique inditum erat, certis legibus exerceret. Nos quavis hebdomada diem, qui Dominicus vocatur, estque ob maxima a Deo in humanum genus collata beneficia longe, quam apud Hebraeos Sabbatum, solemnissimus, & paucos alios dies habemus, ut pro innumeris, quibu* Deo nostro obstringimur, vinculis, infinitam illius majestatem festo honore , &cultu publico prosequamur. Iamque nullum aliud tempus, si Christiani saperent, in mediis ipsis negotiis, & curis vehementius exoptarent, quam diem illum, quo se se totos Deo, a quo sunt , in quo sunt, & ad quem redire necessario debent, studiosius variis Religionis exercitiis conjungerent. An autem hoc animo Christiana gens festos suos dies concelebret, ita plerumque dubitatur, ut saepe magna voce querendum Pastoribus sit, iis potissimum diebus apluribus vitio indulgeri, eosdemque in suam perniciem dehonestari. I. Ergo diem communi Ecclesiae more a dimidio noctis , quae praecedit, ad dimidium ejus, quae sequitur, statuentes , prohibitum cuique per se esse denuntiamus quodcumque opus servile die sesto exercere: super iis autem, quae vel pietas suaserit, vel humana necessitas exegerit , novimus Christi Fidelibus juxta sacros Canones consueta misericordia subveniendum I). Verum an reipsa hujusmodi caussie urgeant, ne quisque per se iacile judicet, sed eos consulat, qui sapiens conlilium dare queant, neque operari audeat, quin Ecclesiae auctoritas intercesserit. II. Namque petenda in Civitate facultas a Vicario Nostro Generali: in Dioecesi, si ad ipsum non pateat aditus, a Parochis. Hi auctoritatem habent a Nobis id concedendi, quibus, & quoties concedendum prudenter judicaverint. At ipsi necessitatem, quam proponi sibi audiunt, explorent, tum quoties julte Possunt, benigne au-nuant , scriptumque permissum elargiantur: qui Vero obtinuerint ad
177쪽
hortatione monendi, quatenus ex eo, quod illis utilitatis obfenerit Eo-elesis circumpositis, O' Dei pauperibus aliquam tu alicritis veluti cultus re
pensum faciant portioncm I ). Siqui vero ad petendum se deserant
irreligiosi homines, si ii, importuni, hoste coarguant, eosque Prae cepti pondus sentire jubeant, rejiciantque : nam etiamsi facultatem extorquerent, protegerentur hi quidem in sero externo, verum Prae cepti coram Deo Violati rei penitus existerent. III. Quare si qui per diem festum mechanicis artibus, vel aliis quibuscumque vetitis operibus Vacare deprehensi fuerint, neque striaptum expromant, quo ejus rei faciendae Veniam impetraverint, neces sitatis, quam ultro caulsari quisque posset, nulla habebitur ratio, sed poenas debitas luent: ac particulatim qui jumenta vehunt onusta ,
nisi sorte ad prosequendum iter die non se sto inchoatum, sex juliis
IV. Mercatores itaque, opifices, aliique ne ullo sesto die ossicinas aperiant suas: & quamquam primo mane, atque post Vesperas semiapertae tolerentur illae, ubi pilos tonderi, atque mercari quivis possit seu quae ad medicinam , seu quae ad quotidianum victuin sere sunt necessaria , tamen divinorum officiorum horis omnino lint clausae: quod severius etiam custodiendum quibusdam Ecclesiae die bus, qui omnium maxime soleannes habentur, idest Natali Domini, Epiphania, Paschate, & Pentecoste. Sed quae potissimum opera diebus sestis exercere nefas sit, quaeque permittere, seu tolerare ex Ecclesiae benignitate censuerimus, pluribus significabit Edictum Nostrum in Appendice edendum a ) , cui Synodica: Sanctionis vim, ac robur adjicimus. Hoc porro a Parochis frequentiori populo inter Missarum solemnia statis in anno diebus proponendum, atque explicandum 3 . V. Mercatus die festo nusquam habeantur , sed vel omittantur, Vel celebrentur alio die. Quum autem aliquibus diebus se-stis semel in anno, vel admodum raro haberi celebriores mercatus soleant, quas Nundinas dicimus, hasce ita permittimuS, juxta mentem san. mem. BENEDICTI x IV., ut horis, quas Nos peculiari Edicto mandabimus, neque ullae apertae sint apothecae, neque mercari cui
VI. Debet etiam hisce diebus omnis iudicialis se re i tus conquiescere : itaque ne reus ad quaestionem Vocetur, ne jus)urandum e -
178쪽
I 3 quiratur, ne instrumenta, aliave acta publica a Tabellionibus, CavLsidicis, aliisve Fori Actoribus conficiantur, ne Iudex, etsi ab utroque litigante rogatus, jus dicat, sacri semper Canones vetuere; a que inania haec per se, ac nulla esse jussere, nisi pietas, aut necesi ria caussa ad ea etiam praestanda compelleret I). VII. Alia deinde spectacula , quae frigidos, levesque multitudinis animos facile, cumque periculo occuparent , Vel etiam ad malefacta aperte perducerent. est Episcopalis Nostrae curae, ut arceantur,
vel ut aliquis saltem illis modus, praeceptis, ac suppliciis in delinquentes, quotiescumque innotuerint, irrogatis imponatur. Ac I. diebus festis venationes clamorosae ne instituantur . 2. Circulatores a suis venditionibus, ac ludis abstineant. 3. Prope Templum ne quidpiam venale, licet pietatem praeseserens, exponatur. 4. Ne ulli cantus edantur, maxime tempore Supplicationum, Catechismi. Conci
nis, Missete, quae Maior in Metropolitana dicitur, Parochialis in Dioeces, ac universim divinorum ossiciorum . 3. Prohibemus districte , ne hisce praesertim horis pateant, nisi sorte peregrinis, cauponae, Vel tabernae, in quas tum neminem plane ad ludendum, vel compotandum recipi permittimus, quamvis id occlusis soribus, atque secreto
VIII. Iam vero tot prohibitis rebus, quae Fidelium animos a Domini Dei sui cultu plurimum avertunt, Christianus meminerit hujusmodi namque vocabulo hominem alloquitur, & admonet ipse Deus sa) , meminerit diem sestum non esse sibi otiose, inaniterve insumendum, sed, quemadmodum divinae Litterae loquuntur, sanctificandum 3). Meminerit, quod SS. Pontifex BENEDICTUS x IV. tradiderat ), dies fisi non ad id instituri sunt, ut Chrisianus populus epulis , ebrietatibus, ludis, spectaculis, aliaeque id genus licentiae liberius τacet, sed tit Fideles in precibus , diυinisque laudibus Irmquentes , oe asidui sint, ut Ecclesiis 3ntersint, Sacrameuta ad annmae vulnerum curationem instituta adhibeant, seduloque δε exercean in iis operibus, quae veram pietatem continent, oe ut Sanctos una eum Christo regnantes, tanquam Patronos, congruis ossiciis, ct honoribus prosequantur.
IX. Postquam igitur quisque sacrosancto Missae Sacrificio pie intersuit, longe plurima illi superest diei par quam divinis obsequiis dedicet. Ea propter de hisce pietatis operibus exercendis unum-s quem-s I ὶ Cap. Omnes dies I., Conquestus s. De Feriis . χὶ Exod. ro. 8.
179쪽
quemque monemus ex animo: iamque, benedicente Deo, nedum in Civitate, sed in Dioecesi etiam Parochorum pietate, atque cura defuturum non est, quo populi pluribus queant Missis interesse , Sacramenta recipere, sacras Conciones audire, Christianam Doctrinam seu tradere, seu discere , sacrum B. Mariae Virginis Rosarium alternis recitare, cantui Vesperarum adesse, Actus Fidei, Spei, & Charitatis ante Divinam Eucharistiam, quod summae utilitatis est, ite. rare, ordinatas supplicationes, & pompas, Ecclesiasticosque alios se. cundum tempora Ritus adire, & pie contemplari, aliis denique orandi rationibus diu, & abunde in Dei laudem, suamque ipsorum salutem detineri. X. Porro in singulis domibus alte recinant opus est ipsi Patres. familias magnum illud, Memento ut diem festum Ianctifices ; curentque subinde, ut primarium quidem omnibus opus Isit Sacro interense; at neque e suis familiaribus quemquam sive domi, sive foris sine aliquo religionis ossicio hunc diem praeterire sinant. XI. Solent non pauci, ne perdant dies suis aptos laboribus , heros, negotiorum socios, alios aliis de caussis per diem sellum con- Venire, cumque iis, quid opus sibi est , diu, multumque agere. Hos
graviter moneant Parochi, & ipsos moneant heros, ne terrenis rebus tractandis ita animis distrahantur, ut sacras Conciones, vel Catechismos audiendi tempus sibi invicem eripiant. XΙΙ. Itaque de sestis diebus saepe agant quicumque ad populum dicunt, δc maxime Parochi; hi nempe in eos invehantur, 3c Vehementissime urgeant, qui sellis diebus, audita Missa, otio se dedentes , illos in ludis, aleis, ebrietatibus, commessationibus transigunt non sine maxima animarum pernicie . Insuper Solemnitatum, quae ab Ecclesia celebrantur, identidem originem, naturam, caussas dilucide exponant, ac divina, quae tam san Et is diebus commemorantur, in homines beneficia, tum Dei parae, Apostolorum , aliorumque Sanctorum egregia facta, virtutesque diserte concelebrent: neque sane fieri potest, quin repetita harum rerum commemoratione excitari sese Fideles sentiant, ut iis saltem diebus Deo, ac sibi impensius vacent, utque illustres nostrae Fidei Heroes una cum Christo regnantes, tanquam Patronos congruis ossiciis, & honoribus colant, ac Venerentur.
XIII. Inter quos Heroes cum Chrillo jamdiu regnantes siqui nobis singulari benevolentia, atque honore afficiendi, duo illi prorsus sunt praeclarissimi Martyres GEORGIUS, & MAURELIUS , quorum patrocinio Majores nostri Civitatem, totamque Dioecesim supplices tradidere ,
180쪽
I 39didere, quosque optimos semper apud clementissimum Deum Patronos fuisse sumus experti : hosce igitur impensius coli quemadmodum iustissimum est, ita & volumus, & commendamus. Ipse vero N talis Divi GEORGII dies, qui nobis Principalis Patroni loco est, inquavis Parochia tum Civitatis, tum Dioecesiis aliquo pietatis ossicio saltem privatim Pastoris cujusque cura praeveniatur, isque, non secus at que alii, quos Ecclesia solemnissimos habet, ab omnibus celebretur: neque bonum se quisquam esse Civem existimet qui non communes hosce. ac benevolentissimos Patres, atque Auspices sibi, suisque demereri studeat.
DE CONFESSIONE, ET COMMUNIONE.
DIvinum quidem Praeceptum est, quo Fideles rationis usu potilentes saepius in vita urgentur, Eucharistica se se dape reficere a ) . Neque alio sane jure , quam divino necessarium, &institutum est , ut iidem Fideles sua peccata confiteantur sa). At
quum Scripturae nullum tempus. quo Sacramentis istis Christiani uterentur, certum praefiniant, Ecclesia, cujus id auctoritati, ac judicio demandatum est, Praeceptum ejusmodi, quod temporum pravitate latius percrebrescente in desuetudinem sere prolabebatur, explicare, &finibus saltem aliquibus circumscribere aggressa pluries est 3 , Rc tandem celeberrimo illo Lateranensis Concilii Canone ), qui si elegitur : Omnis utri que sexus Fidelis, tosi quam ad annos discretionis permenerit, omnia fua flus peccara saltem femeI in anno fideli. ter eo reatur proprio Sacerdori , oe injunctam sbi poenitentiam propriis Giribus sudeat adimplere , fuscipiens r erenter ad minus in P Icha Eucharisiae Sacramentum . nisi forte de proprii Sacerdotis eonflis ob aliquam rationabilem eaussam ais tempus ab hujusmodi perceptione duxerit absinendum : alioquin Ο visens ab ingressu Ecelesiae arce tur , ct moriens Ecclesassica emeat sepultura. Quam Legem ratam
habuit Tridentina Synodus s , sancteque servandam statuit. Nos
Euchar. Iumenda ter in anno Conc. Agathen. rei. in Cap. saeculares Ist
De Cons. Dis. a. , Cap. Etsi non frequentius I s. ibid. Ca omnis utriusque ra. De Paruit. , s Remi . sin Sus XIII. Can. IX. ,σSess. XIV. Cap. V., o Gn. VIII.
