Synodus dioecesana quam sub faustissimis auspiciis sanctissimi in Christo patris Pii papae sexti eminentissimus ... d. Alexander tit. S. Balbinae S.R.E. presbyter cardinalis Matthaejus archiepiscopus Ferrariensis in ecclesia metropolitana celebravit

발행: 1781년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

PARS TERTIA

itaque quum de Eucharistiae, ac Poenitentiae administratione, atque usu alibi egerimuς , ita de utroque Sacramento agendum hoc loco sumimus, ut quod potissimum praeceptum de ipsis fuit, in tuto pro Nostra virili parte collocetur. I. Hoc itaque Praeceptum ut magni omnibus sit, utque ab omnibus observetur, Parochi praecipue ratione quacumque perficiant. II. Opportunum proinde, si stata quaedam sibi tempora habeant, quibus illud gregibus suis in memoriam revocent, graviterque inculcent . Haec duo maxime sunto, inter Missarum nempe Solemnia I). Ac nequid ad animos permovendos omittatur, poenas etiam non languida oratione commemorent, quas ex tam sanctae Legis violatoribus sumendas ex Lateranensi Canone nuper audivimus. III. Separatim de Praecepto confitendi peccata in Sacramento P nitentiae illud distincte tradant, quod a memorata Tridentina Synodo probatur, & commendatur, nempe in universa Ecclesia cum in. genti animarum Fidelium fructu observari morem illum salutarem confitendi sacro illo, & maxime acceptabili Quadragesimae tempore saxIU. Ac verba illa Canonis confiteatur proprio Sacerdoti ne duis bitationem , anxietatemve cuiquam injiciant, docendum publice, satis quemque Praecepto sacere, cuicumque Sacerdoti confiteatur, quem

loci, in quo Confessio peragitur, Episcopus probaverit 3). Moneu-di tamen Fideles, nunquam Praeceptum impleri Consessione voluntarie nulla ).U Quin & illud monendi, alia esse tempora, quibus Consessionis Praeceptum sic urget, sive per se , ut aiunt, sive per accidens, ut, illud qui negligunt, novo se crimine implicent. Est namque illud, quum

necessitate naturae vita Periclitamur, vel eius periculum adimus sponte , ut milites in certamen euntes , navim ad difficilem navigationem conscendentes, aliique hujusmodi. Praeterea quum divinum Sacrificium celebrandum, seu Sacra Eucharistia sumenda 3 ). De aliis vero temporibus, quum ea sive tractare , sive suscipere aggredimur, quae a peccatore attingi minime licet, ea moneantur , quae in Rituali Romano distincte explicata sunt 6). Quae quidem omnia licet propius definiri non queant, ipsa tamen Ecclesia Fideles insuper admonuit x ὶ Vid. Ind. reri publicani. int. Mi f. Solem. ad GD. Syn. Σ Trid. Sess.

182쪽

ΡARS TERTIA

I Inuit, eisque mandavit, ut Poenitentia se se tum etiam expiari vellent, quum aegra asticerentur Valetudine.

VI. Quidnam hoc sit, & quomodo praecipiatur, Μedicos in pri.

mis latere non debet. Quare ipsos compellamus hoc loco, eisque inmemoriam revocamus gravissimam obligationem ipsis ab INNOCENTIO

III. I ), & a S. PIO v. distinctius impolitam a ), quamque tam graviter Romanum Concilium Episcoporum curae commisit 3 ), tamque

sedulo Praedecessores Nostri meminerunt ). Praecipitur nimirum corporum Medicis sub gravissimis poenis , ut ante omnia aegrotos , ad quos vocati fuerint, de Consessione peragenda commoneant, atque tertium post diem ab iis curandis abstineant, nisi ex testimonio Per Con-1essarium relidio eis constiterit de Confessione ab infirmo aut lam pem

adla sue), aut Consessarii ipsius judicio in aliud tempus rejicienda; &nisi sorte ita gravis sit morbus, ut sine eorum ope aegroto periculum mortis immineat s 6). VII. Quarum sanctissimarum Legum nequando irrepat oblivio, nemo Laurea in hac facultate donandus, nisi post emissam Fidei Professionem iuramento spoponderit, se se fideliter observaturum quidquid in Pontificum Constitutionibus ad Medicos spectans continetur. Alia de Medicis alibi ). VIII. Item ex Lateranensi Canone audivimus, Eucharistiam esse sumendam in Pascha. Quod quidem tempus ne unico ibi die finitum haberetur , Aeostolica declaratum auctoritate est 8 , illud

integros quindecim dies a Dominica Palmarum ad Dominicam in Albis comprehendere. Hoc nimirum intervallo qui rite Eucharistiam non receperint, Ecclesiae Praeceptum violarint, & Canonicis poenis suerint digni, nisi aut legitimo detineantur impedimento , aut longinquius

I) In Cone. Later. rel. in Cap. Cum infirmitas Ig. De Poenit. , Remigi 2 Cons. Super Gregem Dominicum III. 3 ) Tit. XXXII. Cap. I. , ο in Μοntiis de Medici oblig. in append. 6v . N. XXVIII. ) Ssn. Crescipag. 3. Id ipsum . Extanx Pasor. ejusd. monita ad Medici, quae in Anend. tegunt. pag. II 2. N. II. s). suanta obligatio insi Confessario relinquendi hujusmodi testimonium, praeter ea, quae dicta sunt Cap. VI.hui. Par. N. XV., vid. pend. pag. ri . Ed acci che &c., ubi constit. paena Iusp. a Confess avdi d. ipso facto s) Lamberi. Ins. XXII. n. I . Pluri de hac re idem Inst. ead. γ ὶ De qua Par. I. Cap. ΙΙ. N. n. huj. Syn. 'ὶ Quae servanae a Medic., antequam iudicent premitti posse es viat. diis. vettios cibos, tradit. Cap. seq. N. VI., ο Ieqq. s 8 Euhen. IV. Consi. Fide digna XV. Id probat Beu d. XIV. Epist. En cI. ad Primat. se. Polan. Magno XLVIII. χχ. Buli. Tom. III.

183쪽

PARS TERTIA

recipiendi tempus decernat ipse Consessarius. Haec, ut diximus, stu diose commemoranda, addendumque, Paschali Praecepto non fieri satis ab eo, qui Corpus Christi sumit sacrilege si . IX. Quanam quisque aetate hoc urgeri Praecepto incipiat, definitum quidem ab universali Ecclesia nondum fuit: verum hae veluti regulae haberi possunt. Certe quidem ii pueri ab Eucharistica Mensa prorsus arcendi, qui propter aetatis imbecillitatem nondum hujust Sacramenti cognitionem , & gustum habent sa) : illi autem ad hane Mensam evocandi, qui satis divinum hunc cibum a communi, & pro- sano pane sciunt discernere , ac possunt satis intelligere, quid sibi apud Christianos velit sacra Communio, & qua ratione a Fidelibus suscipi debeat 3 . Tempus vero, quo haec pueris cognitio affulgeat, non

aeque omnibus commune est: totum id Parochus, cujus unice sit pueros ad haec sacra Mysteria primum admittere , diligenter exploret, a parentibus percontetur, quid iξsi de eorum pietate, atque ingenio arbitrentur; Sacerdos, cui pueri confitentur peccata, nosse facile potest, quamnam illi hujus admirabilis Sacramenti cognitionem habeant . Ceterum quum hujusmodi cognitio intra decimum,& decimum quartum aetatis annum communiter haberi soleat s 3), hanc generatim servari regulam volumus, ut nemo hujusce sacratis. simi epuli ante decimum Vitae annum expletum particeps fiat, neque ab eo quisquam diutius prohibeatur , postquam attigerit annum decimum quartum s6 .X. Itaque Parochis omnibus distincte praecipimus, ut per Quadragesimam crebriorem, diligentioremque dent operam pueris, ac rudibus instituendis in iis praesertim , quae de hoc Sacramento divina Fide credenda sunt, quaque animi religione, ac pietate ad illud sit accedendum. Tum ex Libro, qui animarum status inscribitur ), puerorum aetatem, ex hac instructione, aliisque rebus, quas nuper recensuimus, eorum & pietatem, & scientiam recognoscentes, quos satis comparatos repererint eligant : qua in re eorum Oneramus conis

scientiam, ne aliquem diutius quam par sit a sacra Synaxi retardent, tantoque pueros auxilio destitui sinant. Quos vero elegerint, eos ad certum diem in Parochialem Ecclesiam convenire jubeant , ubi M

aget. Par. IV. Cap. V. N. X.

184쪽

ipsi Sacramento Poenitentiae expiati, Corpus Christi suscipientes Paschalia solemnia cum gaudio celebrent. Et Parochi quanto majore apparatu Functionem hanc perficere satagent, brevi termone praehabito, piisque additis cantibus, & precibus, tanto altius & pueris ipsis huiusce diei memoriam infigent, &: eo serventiora in circumstantibus, qui haec non sine lacrymis spectare solent, pietatis sensa excitabunt .

XI. Locus est etiam Ecclesiastica lege definitus, in quo quisque Praeceptum hoc impleat; nempe in propria Parochiali Ecclesia , &non alibi, ne in Metropolitana quidem I ), nisi ex Nostra , aut Pa-

rochi ipsius facultate: Parochi vero medium prudenter teneant, nempe ut ne in ea concedenda aut se se nimis faciles , aut dissiciles nimis praebeant. At iis, qui hujusce Praecepti causa Parochiam adeunt, Parochi suismetipsi manibus Eucharis iam porrigant ; tum ut OVes Pastoris sui faciem saltem in anno cognoscant, tum etiam quia, si quis esset ab hac Mensa publice repellendus, nemo omnium melius suo Pastore id nosse potest: itaque Paschali tempore ne hanc Functionem alteri facile ipsi committant. Ab hac lege adeundae Parochiae exci8i certum est vagos, peregrinos, advenas: hi enim, ubi libet Eucharistiam sumant, Praeceptum implent, nisi secus serant alicubi aut conluetudines, aut Synodalia Statuta sa). Deinde qui justis ex caussis a propria absunt Parochia, modo redeuntes certum serant Paschalium Sacramentorum testimonium: at siquis Paschali tempore a Parochia abesset, ut Pastoris sui vultum eflugeret, quamvis Eucharistiam alibi sumeret, obligationi satis non faceret suae. Tandem Sacerdotes, ubicumque Paschali tempore Missam celebrent , nulla amplius Praecepti lege obstringuntur. Quae licet ita se se habeant, Sacerdotes tamen, qui nulli Ecclesiae addicti sunt, & Clerico; similiter alios hortamur, ut, quod antiquissimo Ecclesiae ritu custoditum est, omnes Eucharistiam e manibus Nostris Feria Quinta in Coena Domini recipiant : inque hoc Coenam ipsam Domini, in qua Princeps Pastorum Christus Iesus panem vitae aeternae Apostolis manducandum tradidit, mutua pietate, & charitate recolentes imitabimur. Quid de

Samularibus famulatui addictis Regularium, alibi 3 .

XII. Ad illos autem , qui vel auctoritate publica carceribus,

185쪽

4 ΡARS TERTIA

vel domi diutius afflicta valetudine detinentur, Christi Domini Conpus est per id tempus solemniter deserendum, eo nempe nomine, ut Ecclesiastico Praecepto obsequantur I . XIII. At Parochi tempestive sibi comparent schedas quotannis

novas, easque diversas; eas minister, pone sequens Sacerdotem Euch ristiam porrigentem, singulis, quum communicaverint, tradat, atque hi manibus sumant, ac servent. At diligenter admodum caveat minister , necui tradat non communicanti , aut necui communicanti plures, quam unam . Nam si consulto id faciat, saecularem multabi. mus carcere, Clericum suspensione a divinis.

XIV. Exacto Paschali tempore Parochus singillatim illas repetet; unde iacile quinam Praeceptum impleverint, qui non, colligere poterit. Hoc igitur, quoad sibi liceat, exequatur ipse per se, nec iu- diligenter quidem: etenim non desunt, qui Parocho schedulam ipsam reddentes illudant; quidam vero tempore Paschali absentes, ac reversi domicilium transserunt suum in aliam a priore Parochiam : quod idem de iis, qui apud nos studiorum caussa morantur, idemque de iis, qui aliorum servitiis addicti sunt, fieri haud raro solet . Hi omnes

facile queunt Communionem ementiri. Quare ne in re gravissima Parochorum elanguescat industria, inter se ipsit conveniant, atque numii praesertim omnes, quos diximus, ac ubinam Paschalem Communi nem sumpserint, inquirant diligenter, neque conquiescant, donec saeti veritas in aperto posita sit. XV. Atque utinam nullus Parochus quemquam eorum deinceps offendat, qui coeleste convivium respuunt, amantissimamque Pastorum suorum curam frustrari satagunti Quod si ejusmodi aliquem nihilo.

minus compererit, continuo tanquam bonus Pastor eum conveniat,

amice loquatur, caussas exquirat, quibus a Communione abstinuerit, moneat, hortetur, obsecret, seque ipsum, quibus eum juvare rebus potest, peramanter Obserat: neque ab hisce charitatis ossiciis cesset, nisi quum oviculam, quae errabat, humeris suis impositam ad ovile deduxerit. Haec privatis sermonibus. Si tamen nihil ista prosuerint, jam ad ipsum baculi Pastoralis usum veniendum . XVI. Itaque dum ea omni charitate geruntur, Dominica ipsa secunda a Paschate, tum tertia , tum etiam quarta elata, voce generatim, tacito nempe cujusvis nomine, in Missa significet Pastor, siqui adhuc Praecepto Communionis Paschalis non obtemperaverint,

eos diutius non fore expectandos, sed poenas illis ab Ecesesia prorsus s i ) Rii. ibid. aegrotis .

186쪽

PARS TERTIA

sus Impendere. Et qui obsequi abnuerint, eorum nomina, cognomina, aetatem , & Parochiam in indiculo descripta volumus ad Nos transis initti ante sestum Ascensionis Domini Nostri diem . Nostrum erit, iis praehabitis, quae ius postulat, declarare eos in poenas Canonicas iniscidisse, utque interdictorum nomina publice Templi Januis assigantur,

edicere. Interim caveant Parochi, ne Eucharistiam ministrent eorum cuiquam , quos declaraverimus nominatim interdicto suppositos, nisi testimonium serant Confessionis habitae in Curia Nostra recognitum. XVII. Quod si nihilosecius obduruerint, atque contumaces esse perstiterint, eo tandem coacti, atque dolentes deveniemus, ut in ipsos nominatim excommunicationis majoris sententiam seramus, eruntaque evitandi ab omnibus Christi Fidelibus, tanquam ab Ecclesiae communione praecisi.

XVIII. Sed praeterea tenentur Fideles in mortis periculo constituti Eucharisticum Sacramentum accipere I 3, utque communis DO ctorum vox est, jure divino et . Quum vero Nostrum sit curare, ut id ipsum juxta Ecclesiasticas Sanctiones servetur, atque impleatur

Propterea animarum Ρastores serio monemus hoc loco, ut sedulo in-Vigilent, ne quisquam suorum tantia prassidiis non munitus e vivis excedat. Ubi igitur primum cognoverint decumbere aliquem non leviter aegrotantem, ipsum.conveniant, blandeque solantes in memoriam revocent, quae tum maxime Christianum hominem cogitare par est; deinde, nisi apud alium Consessionem peregerit, de hac agant, tum de Eucharistia, quam ex charitate in Christum Iesum expetere homo iter in Coelum iam iam facturus sponte sua deberet. Quare ne unquam hac in re curam suam, operamque omnem Parochi deside

rari pallantur.

XIX. Neque semel tantum in eadem infirmitate, sed iterum, ac similiter tertio Sacrosanctum Viaticum deserri potest, ac debet, praesem tim si ipsi met aegrotantes iterum coelestem hunc Panem esuriant s3 . Sin autem quis citra vitae periculum satis incommoda valetudine ad longum tempuS utatur , hunc hortetur Parochus , ut saltem in solemni ribus Festis Eucharistico se Pane reficiat, neque hunc sponte petenti deneget : si enim negaret , culpae reus fieret non in parvo plectendae. XX. At postulare nescient pueruli divina hac nunquam daperesecti, gravissimis licet languoribus sentiant sese ad mortem conten

s a ) Trid. Sess. XIII. Cap. VI. a in Vid. Bened. XIV. De Gn. Lib. VII. Cap. XI. N. r. s 3 Bene.. XIV. ibid. Cap. XII. N. s. sub suom.

187쪽

ri .uitur, omnes pueros indiscriminatim interire sine Christi Combries 'Viatico, illudque iis praebendum praecipimus, quos ipsi, diligenti prae. milio examine, tanta compererint pollere ingenii perspicacia, ut la tentem sub speciebus sacramentalibus Christum & firmiter credant,ia reverenter adorent I . Idque sibi persuadeant, non leviter eos delinquere , qui pueros etiam duodennes, & perspicacis ingenii sinunt

ex hac vita migrare sine Viatico , quia nunquam antea Eucharisticum panem degustarint : itemque secum ipsi considerent, tantam non desiderari aetatem , ut quis in mortis articulo & possit , & debeat Sanetissimo Viatico muniri et . Sint igitur Parochi hujusmodi pueris male se habentibus praesto , suumque esse existiment eos , quos ad exitum vitae properare noverint, summatim de sacris hisce mysteri is edocere, atque iis, quos satis divinum panem a vulgari . distin. guere, atque aliquo pietatis erga illum sensu tangi intellexerint, tuto, libenterque gustandum praebeant. XXI. Quibus rebus omnibus perspicuum fit, necessarium prorsus esse, ut Parochi frequenter infirmos invisant: ipsi vero per se

Sacramentum deserant; &, quatenus vere nequeant, substituant Sacerdotem Consessionibus audiendis probatum, nisi hic aegrotanti jam adesset 3). Quum vero quovis semper tempore urgere possit Via. tici deserendi necessitas, perficiant omnino Parochi sui alibi injunctum ), ut ne consecratae unquam Particulae desint. Nam si foriste desint, non idcirco licet Sacerdoti non jejuno Sacrum facere, ut aegroto jam iam decessuro sacrum Viaticum paret S). Immo etiam. si post oblationem illi praebeatur particula consecranda aegroto, qui

brevi moriturus videtur, eam mente prius oblatam consecrare quidem poterit, si nondum Canonem coeperit: at si Canonem coepit,

illi potius licebit Hostiam , quam ad Sacrificium consecravit, abrumpere, ejusdemque particulam ad infirmum deserre 6 . XXII. Haec omnia tamen gerenda, quanta maxime fieri potest, religione, ac pietate i. Namque indecorum plane est, quod ab aliquibus inter spectabiliores familias fieri indoluerat Praedecessor Noster Crescentius ), deserri scilicet tremendum Mysterium ad ipsa. rum infirmos privatim, secreto, nullo signo, nulloque comitatu; per

188쪽

PARS TERTIA

147 inde quasi aut leviter se se Coelestis Regis Majestas in subeundis ter.

restribus nostris domibus, stetidisque nostris corporibus demitteret, aut Christianis esset in ejusmodi Hospite excipiendo, quod erubesce. rent. Caveat igitur Parochus, nequid simile citra periculum morae impatiens in Nostra Dioecesi geratur, aut geri sinat: Nostrum enim haud leve sibi subeundum esset judicium. XXIII. Quandocumque igitur Sacrum erit Viaticum deserenis

dum, etsi magnificum saepe apparatum cogi non sinent nimia, praesertim in villis, & agro, viarum longinquitas, ac difficultas, repentina , ac urgens infirmi necessitas, ipsa etiam interdum noctis ho. ra tardior, haec tamen servari, ubicumque possit, mandamus. Primo ut aere campano populus aὸ Parochialem Ecclesiam Sacramento comes iturus convocetur: deinde ut super illud toto itinere tendatur umbella utrinque obducta serico panno albo γ, tum praeeat, qui tintinnabulum identidem pulset, eumque sequatur populus ordinatus : hic , si fieri posset, ardentibus cereis iacibus instrudius incedat ;at saces saltem qua tuor, eaeque Sacerdoti propiores includantur , quo securius ardeant, laternis. Sacerdos vero Eucharistiam portans aperto incedat capite; neque sane contra aeris injurias uti pileolo

posset per Urbes, & oppida, nisi venia ab Apostolica sede impetrata, per Villas ab Episcopo suo sa); ne gressum proeeret , Pialmos, Hymnos , aliasve Ecclesiae preces cum suo agmine recitet, oculos in id, quod manibus complectitur, defixos teneat, sicque se

habeat, ut ipsum prae omnibus credere, ac Venerari videatur . Quumque ad infirmi domum pervenerit, facram Pyxidem in mensa deponat, quam antea ornandam ipse curaverit. Cetera peragat, de quibus Rituale Romanum .

XXIV. Si cui necesse omnino sit Sacrum Viaticum noctu ministrare quo tempore alioqui, quoad aicet, abstinendum) publicum detur signum ad primas noctis horas: at mulieres domo ne pedem eismrant; satis enim suae singulae pietati faciant, si Corpus Christi venerentur privatim, proque infirmo illo orent, sicque Indulgentias lucrari , & pari apud Deum merito cum aliis certare poterunt. XXV. Ceterum nullus est dies, quo vetitum sit Sacro Viatico Fideles decessuros munire: ia ipsa Feria sexta in Parasceve omnino id licet. Haec tamen per hosce dies servanda: nempe, ut populu. convocetur sine ultri aeris sonitu; deinde ut preces in itinere reci-T a tentur ὶ Haee umieli. pluvio telii p. permittitur sver. νecta cerata tela, o subtus obis

189쪽

PARS TER ΤΙ Α

tentur omnes voce submissa, & Psalmis addatur praeter eorum die rum consuetudinem Gloria; tum in reditu ad Ecclesiam ne populus cum Pyxide benedicatur si .

XXVI. Nani duae communiter, quum ad infirmos Sacramentum desertur, Particulae assumendae ; quarum altera , peracta Communione infirmi, ad Templum iisdem ritibus revehatur. Et Parochus antequam Sacramentum in Tabernaculum inferat, ad populum conversus pauca , si non importunum sore intelligat, verba faciat

sive de tanti Mysterii dignitate, & cultu, qui illi debitus est, sive

de humanae vitae brevitate, ac mortis horrore , & acerbitate mat rius praecavenda. Monere saltem adstantes nunquam praetermittat de

Indulgentiarum Thesauro, quarum particeps est quicumque comes Sacramento fuerit a ), utque omnes, quae sibi quisque necessario , ac difficili tempore exoptaturus esset a Deo optimo Maximo, pie infirmo illi deprecetur. Deinde Benedictionem ipsa Pyxide elargiatur. XXVII. At si homini in extremis laboranti conserenda conse-yim sit extrema Unctio, si habitet ille in parte ab Ecclesia remota, si ad ipsum accessus, non nisi per asperas, aut quavis de caussa dis-ficiles vias concedatur, si conveniendus sit nocte , quodcumque ex hisce adjunctis urgeat , unam tantummodo satis erit Sacrati Panis Particulam ad illum perferre , & aegrotante munito Sacro Viatico, populus dimittendus. Pyxidem autem Parochus inanem seponat, quam secum deinde reseret. XXVIII. Omnibus denique Christi Fidelibus commendatum maxime volumus, ut, quum Venerabile Sacramentum e sua Sede ad infirmos transferri contigerit, frequentes conveniant, atque illud quanta maxime possunt religione, atque cultu comitentur: essetque maxime religiosum, ac pium , ut ex Patribus milias, quibus congruae suppetant facultates, singuli unam, aut plures cereas saces domi ad hoc pium ossicium sepolitas haberent, & quoties deserendae ad aegrotos Eucharistiae signum audirent, vel ipsi, vel eorum filii natu maiores, veI famuli ad templum accurrerent, Viaticum accensis facibus comitaturi.

XXIX. Hactenus ut ea serventur, quae nobis sunt ex Praecepto injunicta. Ceterum quotiescumque Christianos illos mente repetimus, qui in exordiis E sesiae erant perseverantos in communicatione fractionis Panis 3), unde tanta morum integritate vivebant, ut quotidie

190쪽

PARS TERTIA

I 49tidie ad sacra Dominici Corporis Mysteria sumenda parati invenirentur si), quumque deinde oculos ad consequentia tempora deflectimus , quibus Ecclesia paulatim eo devenit, ut filios silos ejusdem Fidei professores gravissimo Praecepto adigeret ad eluendas animae suae

maculas semel saltem in anno , atque ad Eucharisticum cibum sumendum saltem in Paschate , ecquis Christianus animus a lacrymis temperet 8 Vix sane unum esse arbitramur, qui non temporibus illis invideat, vicemque nostrorum tantopore in deterius commutatam non doleat, quique, si grandi sit charitate, non primaevum illum morem revocari cupiat, & a divina pietate vehementissime exoret. Hoc quidem optaret universalis Ecclesia, quemadmodum in

Concilio Tridentino congregata professa est et ), ut in svulis MURFideles adflantes non solo spirituali ab sectu , sed iuramentati etiam Euchariseide perceptione communicarent , quo ad eos fanctis i hujus Sacri ii Iructus uberior prooeniret. Quaproter etsi alibi commend

Verimus, ut omnes ad haec Sacramenta frequenter accedere satagant, hoc etiam loco Nos ipsos temperare non possumus, quin eandem it rum rem paterno charitatis affectu urgeamus. Sit una igitur Parm

oliorum , Concionatorum, Catechistarum omnium vox , qua in Fid lium animis infigantur, quae ad utriusque hujus Sacramenti desiderium excitandum valent ; unde non solum nemo se se deinceps ab ipsorum sumetione Praecepto urgente subducat, sed redeuntibus potissimum majoribus Ecclesiae Solemnitatibus, immo multo etiam si pias omnes ad illa cupide, ac religiosissime accedant.

DE IEIUNIO.

Trim vetus est jejunium, animadvertit S. Basilius, ut semul eum homine eondito coeperit 3 ). Nempe ut homo in ipso Paradiso Voluptatis , ubi politus suerat, se se Conditori suo subjectum singulari aliquo argumento testaretur, Conditor ipse a quodam illi cibo abstinendum indixit ): & D. Hieronymus 3) insigne praemium duxit, quod a Deo Moyses, ut sibi denuo conscriberentur Legis

SEARCH

MENU NAVIGATION