장음표시 사용
191쪽
LSO Legis . Tabulae, ieiunando impetraverit. Sed quod omnium praestantissimum est , quodque omnem ieiunii laudem continet, Christus Jesus quadraginta integros dies jejunio traducens illud in se ipse velut consecravit, ac supra modum extulit, commendavitque : quo vel
maxime exemplo Sponsa illius Ecclesia jejunandi legem imponi sibi sensit, perpetuoque Praecepto sancivit. Eandem itaque sacratissimi jejunii legem dilectissimus grex Noster ita amplectatur , ut non modo eam sibi quisque , prout obstringitur , omni studio servandam proponat, sed ne ullam quidem ab aliis injuriam illi inserri patiatur . Nos autem, etsi quaedam sub Quadragesimam de Iejunio per Edictum
singulis annis commemorare opus sit, interim Sanctissimorum Pontificum sensa gravissima arripientes, quae in hanc rem magis facere possunt, hoc loco aperiemus. I. Ne sacrorum jejuniorum dies occupatis praesertim, ac rudibus ignorati praetereant, duo praestanda omnino sunt: alterum est, ut in
qualibet Parochiali Ecclesia populus quovis Dominico die publice moneatur de jejuniis hebdomada ipsa peragendis; alterum, ut singuli
jejunii dies , qui etiam per annum incidunt, in memoriam revocentur Fidelibus sub vesperam praecedentem , hoc est paulo post horam vicesimam quartam, aeris campani signo, in Civitate a Metropolitana edito, in Dioecesi a Parochiali Ecclesia: immo tale signum edi Volumus, atque mandamus ab Oratoriis in Dioecesi, quae a Parmchiali distant supra mille passus. II. Et Parochus quidem aperte esse. quosdam profiteatur, quos pia Mater Ecclesia Praecepto nequaquam vult adigi . Quare quos teneri, quos non teneri certum est, generaliter saltem edoceat: eruntque ii reprehendendi, qui ob qualemcumque sibi necessarium laborem ab hac sanctissima lege exceptos se se facile judicant; simul etiam edocendi, quinam labor ab hoc onere liberet. Neque enim Omnes liberari certum est, proptereaquod aut in Republica laborent , aut iter agant equitantes I). Quoniam vero a quibusdam post meridiem protrahi nimium solet hora prandendi , unde alienis praesertim servitiis addiEti occasionem violandi jejunii nanciscuntur, Dominos
omnes serio monemus, atque hortamur enixe, ut certam prorsus rationem ineant, qua ipsum servari ab illis, neque vero nimis dii6euiter possit. Neque enim , si secus secerint , se coram Deo culpa
192쪽
IS IIII. Omnibus deinde ea jejunii commoda, & laudes enumerent, atque depraedicent, quarum pleni sunt piorum hominum Libri , quasquci inter Ecclesiae Patres Leo praesertim, ac Basilius commemorant. Quum autem aliquis hujus abstinentiae fructus partim ad acuendam naturalem animi vim , partim ad ipsam corporis firmitatem reserantur hisce enim rationibus homines excitari etiam convenit , illud cum primis in jejunio commendando spectent, ut ipsum Omnes ea mento ae Voluntate aggrediantur, quae maxime Christianum decet; videlicet, ut Filio Dei, qui tanta pro nobis unice pati voluit , conse mes fiant, ut viam sibi parent ad Coelum, quo ingredi quicumque Velit, multa patiatur necesse est, ut aliquam divinae justitiae poenam pro contractis sceleribus luant, ut Ecclesiae, atque adeo Deo per i jam imperanti se se subjiciant, ut naturae .a vitia comprimant, ut eXemplo aliis sint in aedificationem, atque hujus generis alia, quae sunt copiosissima . Haec nempe si, populus in animum inducat , leve sibi
onus imponi sentiet, ac levioris deinde negotii Parocho erit errores solvere, disticultatesque quorumdam negligentiorum Obterere. IV. Postulat nihilominus multitudinis inscitia , ac ruditas , uellerato, patienterque edoceatur, diebus jejunio sacratis a carnibus ani-'malium terreitrium, ac volatilium, ac praeterea a dapibus illis , quae fementinam verbis utimur Canonis i carnis trahunt originem, laete midelicet, caseo , Ο Ουis , ella sibi penitus abstinendum . m. inde edoceatur, unico prandendi actu eum diem olfe transgendum, nec praeterea licere nisi per tenue aliquod jentaculum, esseque in hisce omuibus habendam horae rationem: quibus Parochus tradendis probatiores prae oculis scriptores habeat, atque potissimum propositiones, quas hac de re aliquot Summi Pontifices confixerunt. Haec ge
V. Nam declarandum insuper est, eis, quibus ex legitima caus-ua, atque facultate fas est uti vetitis cibis dummodo nulla certa , ' periculosa affectae valetudinis rario intercedat, ct aliter furi necessario exigat ia)), quasdam esse conditiones impositas a nempe , ut semel tantum in die hujusmodi sumant cibos; tum vero qui carnibus uti potest, etsi potest simul ovis, lacte, caseo, attamen eodem actu piscibus plane interdicitur; idque Dominicis etiam per Quadragesimam diebus, quibus unius comestionis lex minime urget. Insuper ientaculum esse debet iiς prorsus ex cibis, quibus utuntur viri me ita Mae
r Cap. Denique Sacerdotes se. Dis. et ) Bened. XIV. Const.
193쪽
conscientiae, quum ieiunant. Hora etiam ieiunantibus praescripta seru anda est I ); neque licet extra unicum illud prandii tempus poetionem sumere lacte permixtam sa). VI. At qui se se ad jejunandum minus sere idoneos suspicantur, ne judicio suo ieiunium violent.. Audaciae hoc esset in Ecclesia nequaquam serendae , in quam Concionatores, & Parochi acriter invehantur. Non enim nisi legitima ex caussa, & de utriusque Me.
dici consilio fas est 3 . Tune solum ergo , atque eatenus hac sese lege solutum quisquam existimet, quatenus Medicus scite, prudenterque judicet, non esse parem jejunio quoad hanc, illamve partem,& Canonici Poenitentiarii, praehabito consueto Parochi testimonio, in Civitate, & Parochi in Dioecesi facultas intercedat. Quae omnia scripto firmanda. Utrumque plane necessarium, quum neque Medicorum sit non servandi Praeceptum copiam facere , neque Sacerdotum de morborum genere judicare . At sicubi Medicorum copia non sit, solius Parochi licentia suffciat. VII. Medicus autem quum rogatur sententiam in hoo negotio suam dicere , meminerit rem sane gravem sibi committi , nec temere, squid Ecclesiae Praecepta veretur, finiendam. Prosecto quum
SS. Pontifici BENEDICTO XIV. visi quidam Medici fuissent, qui
facilitate quadam incredibili peculiares quidem cives a guadragesmae Praecepto liberos, o immunes decernere soleant, docti ab eo sumus, ut Medicos Nostrae Civitatis, ac Dioecesis gravissime moneamus, ne, quum de cujusquam imbecillitate judicant, rejiciant Vultum pauperis, aut potentis, sed haec sincere , quae subjicimus, perpendant. VIII. Nempe an morbus ille, qui indicatur, satis exploratus sibi siti, ac certus: deinde si non tam de morbo, quam de morbi periculo agatur, an hoc certum sit, idemque proximum, Vel tale, ut saltem dubitandi locus prudenter occurrat. Praeterea an tale sit periculum, cui sit hujusmodi remedio occurrendum: namque ubi satis suerit lacticiniorum eius , carnium concedi non potest ;, & ubi lacticiniorum, vel etiam carnium satis fuerit ad aliquot dies, ad plures protrahi plane nefas est. Denique eas duntaxat carnes permittant singulis , quas ad recuperandas , seu graviter non debilitandas corporis vires prolaturas cognoscant 4). IX.
194쪽
IX. Verum interim dum Medicos hisce finibus coercendos curamus, monendi Patresfamilias , ne privata sua auctoritate, quam pro uno , aut altero obtinuerant, facultatem ad filios , quosque habent domesticos facile extendant: illi quidem caussantur, duplicem epularum apparatum graviori sibi esse impendio, quam census serunt; at quemadmodum in hujusmodi excusationibus veritas interdum inest, ita non
raro simulatio, atque fraus. Itaque declaramus facultatem uni, aut alteri concessam ad alios extendendam non esse, nisi intercedat Parochi proprii judicium, qui testetur, duplicem expensam fieri non posse ; atque tum in ipsa facultate totam familiam volumus explicari . Viderit itaque pro sua conscientia Parochus tu singulis caussis, quid concedi, quidque negari queat. X. illud etiam interdum accidit, ut indociles quidam , ac tu bulenti Magistratus accusent primum Saeculares , deinde etiam Ecclesiasticos, quod generalem, totique Civitati, seu Municipio, seu
Coetui communem veniam vescendi lacticiniis , vel etiam . carnibus per Quadragesimam non quaerant, atque obtineant; quos quidem necesse est e Parochis , & Concionatoribus intelligere, ne peti id quidem sine aperto crimine posse, nisi vera eademque communis necessitas urgeat ; nempe aut ubi reipsa non suppetunt ea, sine quibus Praeceptum Quadragesimae observari nequit, vel communis item, gravis-
ue morbi alicujus pernicies cundiis impendere censetur ). Ac si
acultas hujusmodi obtineatur, eo etiam tempore reliqua observa a, quae jam recensuimus supra.
Xl. In publicis hospitiis necui esurialibus diebus dapes vetitae apponantur, Interdicimus, nisi hospes quilibet facultatem, qua illos sibi vesci liceat, rite subscriptam protulerit. Siquid enim licentius agi in hoc deprehenderimus, plectendum a Nobis fore denuntiamus et ). XII. Sed neque impunitum erit, sicubi choreae , seu tripudia , seu publici ludi, seu scenicae actiones, seu similia profanete iucundi. tatis spectacula celebrata fuerint 3): qui enim talibus per huiusmodi tempora indulget, merito audire potest , nescire se , quorsum ii fuerint dies instituti. Habet communis Mater Ecclesia dies sanctae laetitiae, & gaudii , suos quoque habet pii moeroris ac luctus , cujusmodi sunt illi, quibus voluntaria ipsa carnis afflictatione se se Deo subjicit, totaque in eo est, ut divinae justitiae satisfaciat, iracundiam mitiget, ac flectat, asperiora a se flagella , adjectis demississi-V mis
195쪽
mis supplicationibus, deprecetur. Idcirco Verbis utentes SS. Pontificis CLEMENTis XIII. I), Christi Fideles curae Nostrae concreditos mo nemus in Domino, & obsecramus, ut recurrente Quadragesimali tempore poenitentiae simulis tacti, minus fuaυitates exquirant in dapibus, minus sectentur cupediarum delicias , quae quamvis cum abstinentia a vetitis cibis nou discrepare videantur, tamen eas qui mense apponat fur, illum non immerito dixeris, non tam usitatas abjecisse delicias, quam cupiditatem suam ad inustatas illecebras traduxisse ; minus denique aut, quibus se subducant a jejunio, quaerant essugia, aut amguriis sudeant Ecclesasticam Legem infringere . . . . fed alacriter j junium aggressi, c T illiud ad praescriptas a Catholica Ecclesia Leges obferυent, o eleem Uynis etiam, atque orationibus sanctificent. Ad eos Vero , qui communem omnium Christi Fidelium poenitentiam, ac disciplinam servare nequeunt, alterius Pontificis a verba convertentes, vehementer hortamur, ne per alia pietatis opera ... peccata sua expiare, o Deo fatis facere negligant. . . . ut culpas de muudano pulvere contractas, dum cassa jejunia decoquere non possunt, pia opera, orationum fustiragia, oe eleemosynae munera redimant.
XIII. Sed distincte notari volumus, quantum inordinatum sit in medio Cliristiano populo integras interdum inveniri familias, nedum peculiares homines, qui celebriora convivia, ac solatia in ipsam noctem conserunt, quae quum bacchanaliorum sit suprema, simul est etiam sacri Jejunii prima ; eoque ipso injuriis, ac bene multis assicitur. Ut plura omittamus, siquis ne signum quidem, qaod aere campano ante mediam noctem e Metropolitana datur in Civitate, a Parochialibus in Dioecesi, audire voluerit, neque modum taΠdem , illo celsante, epulis, tripudiis, similibusve imposuerit, patientiae Nostrae vim inseret, quaeque congrua videbuntur, supplicia experietur. XIV. Quae conditiones iis impositae sunt, quibus per Quadragesimam conceditur cibis vetitis uti, eaedem plane tenendae in jejuniis, quae per a .anum solent incidere 3 .XU. At eum animum omnium esse volumus, ut quoties Ecclesia sacratissimum nobis Jejunium indicit, ita illud quisque aggrediatur , ut non solum , quae manifesto Praecepto urgentur, prorsus impleat, sed illud etiam culparum fuga, & demit sissimis precibus Deo acceptissimum reddat. Quare Ecclesia dum Jejunium mandat, magna etiam voce pronuntiat : jejunium magnum, o generale es abstinere
196쪽
sinere ab iniquitatibus, ct illicitis voluptatibus Deuli: quod es perfectum jejunium nihil enim prodes homini jejunare , nisi mens ab
DE DECIMIS, ET PRIMITIIS. idquid in diversis Nostra: Dioecesis regionibus de Primitiis, ae
Decimis persolvendis aliqua ex parte viget, est a populis pie retinendum. Praeterquamquod enim hujusmodi fructus impendendi iis Ecclesiae Administris, qui animarum saluti totos se se de-VOVent, tam multae, tamque praeclarae divinae I) hujus ordinati nis caussae supersunt , ut eas contemnere impium seret, negligere nec religiosum, nec providum. Est videlicet Summi Dei Condito. ris dominium , quod istiusmodi muneribus veneramur, & cui nosmetipsos , quemadmodum nostra, subjicimus : est praeterea quod ipsum Deum, quem nostris saepe peccatis offendimus , propitium nobis reddimus : est tandem quod alia nobis a Deo beneficia impetramus, quae tum praestabiliora sunt, tum magis necessaria. Haec plane sacri Doctores intuentur in illo: Decimas tuas, ct Primitias tuas non tardabis reddere sa), inque aliis hujusmodi divinarum Scripturarum locis 3 . Atque hinc Canonicis Ecclesiae Christi Sanctionibus declaratum est, esse eidem Praecepto inter ipsos Christianos locum , simulque sancitum , ut Primitiae, atque Decimae integre, ac fideliter Ecclesiis , eiusdemque Ministris a populo conserantur : quaeque in hanc rem Praedecessor Noster Crescentius statuit, hoc Nos loco confirmamus s 3)I. Quicumqne sint, qui sive iure, sive consuetudine vim legis
obtinente debent, prout in hac Nostra Dioecesi legitime constitutum. tribuere Ecclesiis, aut hominibus ab Ecclesia designatis certorum annuorum proVentuum Decimam, vel Primitias, haec ab iis omnibus prompte, & fideliter tribui omnino mandamus sub poenis, quas sacri Canones statuunt: ac distincte fraudulentos, contumaces in Decimis persolvendis, easque impedientes esse ab Ecclesiae communione se-
197쪽
separandos Concilium Tridentinum I Nos monet, neque ad ipsam secipiendos, nisi quidquid Ecclesiae injuste negarunt, eidem reddiderint. II. Deinde siquid fraudis tum in re tradenda sive deteriore,five ad mensuram minime justam, tum in majore, quam debita est, repetenda intercesserit, reus, licet Ecclesiasticus fuerit , non solum restitutione, sed & aliis, si videbitur, poenis damnabitur. III. Siqui immunes se se ab hujusmodi oneribus praedicent, hi, nisi immunitatem legitimis Tabulis in Cancellaria Nostra confirma
Verint , nequaquam audiantur : quo in Foro controversiae de hisce rebus omnes finientur, sola facti veritate inspecta, & praecisis forensibus actionibus, summatim. IV. E converso nemo audeat Ecclesiae nomine poscere Primitias, vel Decimas, vel Quartas partes, nisii legitime huiusmodi juris Tabulae extent, vel antiqua Parochiae consuetudo; quae omnia jura satis minute descripta ad Nostram Cancellariam perferri Praedecessorum Nostrorum jussione debuissent, & quatenus delata nondum fuerint, id quam primum fieri mandamus, atque praecipimus. U. Ad Ecclesiae reditus pertinent voluntariae quoque oblationes, quae nempe Fidelium pietate ad Ecclesias , Altaria , atque sacras Imagines asteri solent: eae cujusciuemodi sint ad Ecclesiae jus referuntur. Verum non idcirco in quoscumque usus quisquam convertere consu- se, & sine delectu illas potest : explorandus enim offerentis animus,
quodnam in pium opus insumi cupiat quidquid ipse exhibuerit, neque ab ea voluntate quidquam discedendum , sed eadem fidelissime
Omnis Pontifex ex hominibus assumptus , pro bominibus eonflisui. tuM in iis, quae sunt ad Deum , ux stero dona, Sacrificia pro peccaris s 3 . Porro inter Sacrificia , quae ab hominibus
Deo debentur, nemo dubitat esse etiam, quod Scripturae sacrificium labiorum appellant, quo mortalibus datum est , ut infinitam Dei Majestatem 3c laude, & honore prosequantur. Iamque ab ipsis Apin stolis certam quamdam orandi consuetudinem, tanquam opus Ecclesiae
198쪽
I 57 nomine habendum , in Ecclesiasticos subinde omnes derivasse CLEMENs Apostolicorum temporum vicinus Pontifex testificatur r quod deinde institutum δe divini ossicii, & Canonicarum Horarum nomine nuncupatum PELAGIUS, ac DAMASUS confirmarunt; GELASIus I., itemque duo GREGORII , scilicet I., ac II. Ritibus sacris auxerunt; PIUS v. ordinavit ad sermam , qua nunc in Breviario Romano uti solemus r . Quum vero ab iplo Ecclesiae nascentis exordio ad duo. decimum usque saeculum nemo Ecclesiasticae Militiae nomen daret, quin etiam alicui Ecclesiae , ut ajebant, Canoni, seu matriculae adstri. beretur, ejusdemque stipendiis aleretur , ac viveret, nulli per id temporis erant Clerici, vel minore ordine insigniti, qui non ad Horas Canonicas, & quidem publice in Templo recitandas convenirent: verum consequentibus saeculis, quum aliqui Patrimonii titulo adscisci coepissent in Clericos, hoc divini ossicii munus contractum pluribus est.
I. Nam praeter Regulares Professos Choro ex sui ordinis institutione addictos , de quibus non est, quod Nos dicamus , tenentur quotidie saltem privatim Canonicarum Horarum pensum persolvere omnes, & singuli Clerici, qui aut majore aliquo ordine initiati sunt, aut Ecclesiasticum Beneficium possideat; publice autem , & conjunctim in Choro , qui Beneficium habent a Cathedralibus , vel Collegiatis
Ecclesiis, prout in Beneficii institutione praescriptum et : quique
ex hisce Canonicis Horis sive nullas, sive notabilem earum partem nullo legitimo impedimento non recitat , eo die lethalis culpae fit reus 3); praeterea, si Beneficiatus sit, Beneficiorum suorum fructus pro rata omissonis .cii, oe temporis suos non facit, sed eos tamquam ivissee perceptos in fabricas ipsorum Beusciorum, vel pauperum eleemosnas erogare teneatur Haec autem fructus restituendi ob. ligatio non nisi post sex ab adepto Beneficio menses existit; sicque adimplenda, ut qui Horas omnes Canonicas uno ,-t pluribus diebus intermiserim , omnes Beneficii , seu Beneficiorum suorum fructus, qui ἐπi, υel illis diebtis responderent,s quotidie dividerentur , qui vero M
rutinum tantum, dimidiam, qui ceteras Horas omnes , aliam dimidi-- , qui barum sngulas, sextam partem fructuum ejusdem diei amit.
t i ὶ S. Aug. Dis. IIq., Clemens Rom. Lib. 8. Const. Cap. 4α, S. Hier Lib. De Officiis, S. Pius V. in Const. Quod a Nobis LXIV. sa in Conril.
Basilaon. Sess. XXI. Can. V. Concit. Later. IV. Can. XVII. S. Pius V. Const. Ex proximo Lateran. CXXXV s 3ὶ Innoc. III. Cap. Dolentes Ist. De
199쪽
II. Similiter qui Pensionem ex Ecclesiastico Beneficio, aut Ecclesiasticos fructus ut Clericus percipit, tenetur recitare quotidie officium parvum Beatae Mariae Virginis in totidem horas tributum; quique hujusmodi officium, aut totum, aut ex parte sine legitimo impedimento negligunt, similiter peccant, suntque amissioni fructuum
III. Hanc porro noxam siqui contraxerint, etiamsi nullis, prata ter suam conscientiam, testibus, nullisque, praeter suam voluntatem, judicibus, immo vero etiamsi antea largissimos in opera praescripta sumptus fecissent, eo, quo dictum est, modo castigent, nisi rei ve lint fieri etiam injustae illorum fructuum occupationis, seu detenti nis et . Quamquam Nos, ubi de hujusmodi crimine rescire continis geret, vim ipsam , ut id repararent, admoveremus , ac Beneficio, vel Pensione contumaces iis servatis , quae sacri Canones statuunt , spoliaremus. At si vocationem omnes suam tanquam insigne Dei beneficium existiment, & hoc ipsum , quod sibi injunctum est orandi munus magni semper facient, semperque gratum habebunt, quo &Deo propiores fiunt, δc fratrum suorum vota Angelorum more DLvinae Majestati onerunt. IV. Pronuntiandum est autem totum officium distincte, & clare . Nam quemadmodum qui legendo haeret, claudicat, errat, turpe audit, nec fortasse, quid ipse pronuntiat, assequitur, ita nec facile assequitur is, qui lingua sertur praecipiti ; immo si ob immodicam celeritatem verba ipsa non dicit, ne ipsi quidem obligationi satisfacit.
V. Ac ne animus a necessaria attentione deficiat, debet ad recitandum locus deligi . Eset magna coram Deo laude dignus , qui recitaturus in Ecclesia, aut in aliquo Sacello se se pie reciperet: Atis saltem sit locus, qui orantem haud dedeceat , quique sit a strepitu remotior, ne huc illuc peregrinari mens facile possit. VI. Tempus p terea , quoad fieri potest , servandum : quare ii praesertim, qui illud quasi ex consuetudine negligunt, & culpam vereantur, & poenas, quibus divinum officium praeter praescriptum tempus persolventes a Deo plectuntur ; quas ne ipsi quidem sanctis. simi viri ob leviusculam negligentiam evadere interdum potuerunt 3 .
VII. Ritus vero potissimum, ut omnes uno ore honorificemus
Deum , tenendus . Est enim distincte praeceptum , ut in Canonicis Horis legendis utamur Romano duntaxat Breviario, quod iussa
Petrus Damianus Opusc. XXXIV. Cap. n. Vid. Lambert. tot. Ins. XXIV,
200쪽
Kalendarium iussu Nostro edendum quotannis omnes, qui officium recitare tenentur, sibi comparent, atque eodem utantur: quamvis non idcirco excludi velimus peculiaria quorundam locorum olficia, prout Rubricae,& Romanarum Congregationum Decreta serunt.
VIII. Sed quidam, uti paulo ante docuimus, tenentur divini officii munus publice in Choro, conjunctim cum aliis, statis horis persolvere : atque hi quidem tale sacrificium laudis majore cum dugnitate , atque fructu Divinar Majestati obserre posse videntur. Qua. propter quotquot Metropolitanae Nostrae Choro addicti sunt, eos ,
quantum possumus, vehementissime hortamur , ut divinis laudibus recitandis, aut decantandis omni religione, atque cultu sedulo incumbant, praescriptamque omnes ore, habitu, corpore, ritibus disciplinam , ac legem teneant: nihil aut agant ipsi, aut etiam cogitent, quodia loci, & habitus, 3c muneris sanctitate, atque decore minus dignum Videatur. Interea quaedam generatim proponimus omnino servanda. IX. Ac primo, ut hora Chori, non solum editis aere campano
signis, sed etiam in loco rigide teneatur: est & sacris Mini liris, Apopularibus incommodum, & querelarum caussa, tum si antea, quam praescriptum est, sacrae Functiones inchoentur, tum si vel paulisper protrahantur. Attenuatam in hoc diligentiam quamquam severius privati non debent exquirere, neque tamen ut supervacaneam potest is, ad quem haec spectant, negligere.
X. Omnes insuper meminerint, teneri se Choro interesse congruo, & consueto ornatos indumento pro temporis, ac muneris sui ratione: quod nisi secerint, tanquam absentes habendi. XI. Deinde meminerint, teneri se , ceteris sive cantantibus, sive psallentibus, ea , qua decet, pietate, attentione, aet vigilantia Omnino cantare, vel psallere: decretum est enim, atque statutum, Cmnonicos Choro quidem interessentes , adsistentesque, minime vero cancntes , psallent que , nullo pacto ex Praebendis, Distributionibus facere frustus suos, atque adeo restitutioni obnoxios esse, ac fore a ) .
XII. Omnes Horae integrae singulis diebus recitentur in horo Metropolitanae, nec ulla harum, quaecumque incidat caussa, omittatur. Item quibus diebus recitari debet, ac solet in Choro ollicium Beatae Mariae Virginis, Defunctorum, seu Pialmi Poenitentiales, vel Graduales, nequid horum omittatur. XII.
I Bened. XIV. Litt. in forma Er. Praeclara decora 8. Buli. Tom. III. in Supplem. N. IV.
