Synodus dioecesana quam sub faustissimis auspiciis sanctissimi in Christo patris Pii papae sexti eminentissimus ... d. Alexander tit. S. Balbinae S.R.E. presbyter cardinalis Matthaejus archiepiscopus Ferrariensis in ecclesia metropolitana celebravit

발행: 1781년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

PARS TERTIA

Psalmi, sive aliae precationes, suis singuli coetibus, uti seri consue

tutis, eredia Voce edant, nec importuna unquam silentio intermit.

tant. Hoc nempe Deo gratissimum , hoc Mater Ecclesia iubet, hoc boni omnes ab Ecclesiae Ministris postulant, atque expectant rtotum id igitur singuli, quantum in te est , implere satagant, ut jucundi isimum Deo, atque hominibus spectaculum praebeant, utque

ea consequantur, ob quae saetrae hae Functiones sunt institutae. VIII. Interea viae, per quas est comitatus pertransiturus, mun. dentur , quaevis ossicinae , non modo sint clausae, sed etiam nullus

inde strepitus exaudiatur r ) .

IX. Itemque severe mandamus , ut coram illo abstineat quisque& festis ignibus, & mortariorum, & cujusquemodi ballistarum fra. goribus; quem morem cum Praedecessore Nostro Crescentio plane improbamus a) : & si qui secus facere audeant, poenis plectentur, nisi 1orte id esset e satis dissita a Processionibus parte Civitatis, vel agri. Ac potius in Turri Ecclesiae, a qua Supplicatio proficiscitur , 3c alia. rum , prope quas deducitur, campana aera festive pulsentur. X. Quid autem esset , si , quo tempore pium agmen instrue.

re, ac publicis precibus vel solemnes Deo gratias agere, vel nova ab eo beneficia poscere contendimus, populus ad pietatem compositus aliud easdem per vias spectaculum offenderet, ipsius oculos, ac mentem longe avertere aptum, coelestemque indignationem acrius inflammare 8 Atqui metuendum id scilicet esset, quum sceminae, quae sacro agmini adjungi deberent, ad senestras spectatum prodirent, perinde quasi muliebri curiositati illud pararetur. Rem sane scedi Lsimam quam si propterea, uti optamus, & sane quidem Vehementer hortamur, immo praecipimus, arcere unusquisque satagat, nullo deinde asperiore remedio opus fuerit. 'XI. Intrabit interdum cum suo Capitulo in aliquod modo Saecularium , modo Regularium Templum Archiepiscopus. Iam vero ipso in limine occurrenti instrumentum Aquae lultrali aspergendae nemo alius eidem ministret, quam ille , a quo majus obsequii argumentum erga Prassulem offerri potest, ille nimirum , qui in eo Mona. sterio , sive ea in Ecclesia lummam obtinet dignitatem 3 . XII. Quum die Sancti Marci, ac tribus Rogationum fit indicta Processio, Missa itidem, quemadmodum praescribitur, canenda est:

212쪽

haec autem non inchoanda , nisi totum Capitulum , Sc Clerus prati sens intersit. XIII. Verum inter eas Processiones, quae sunt toti Ecclesiae communes , vel aliquibus locis peculiares , illae prae ceteris majore tum animorum pietate, tum extrinseco splendore, atque pompa celebrari debent, quibus adorandum Christi Domini Redemptoris Nostri Cor pus circumfertur. Illas autem potissimum denuntiamus hoc loco , quas Ecclesia Catholica in Solemnitate Corporis Christi indicit, quasque jam ubique locorum maxime solemnes, & carissimas habet. Ad has igitur frequentissimi ex Nostro grege conveniant: ii quidem omnes, qui de jure, vel consuetudine tenentur interesse, & mature adsint,& cereas faces accensas deserant; & quicumque seu Clerici, seu Laici, nudo semper incedant capite.

XIV. Utque nostrum omnium erga communem Dominum obsequium testemur, Viae, quacumque sacrum agmen facturum est iter, non solum mundentur, sed floribus etiam, atque odoratis herbis aspem

gantur, parietes aulatis, facibus, pistis tabulis pium aliquid reserentibus nam prosanas, ludicras, minusve honestas severissime interdicimus), vasis, aliave splendidiore supellectile fulgeant. Quin etiam, ubi fieri potest, telae, eaeque non inornatae iter ipsum a sole tunc ferventiore , vel ab imbribus defendant; quod ipsum & magnificentiam quamdam praeseri, & Venerationem conciliare solet. Singuli certantibus quodammodo studiis quodvis pietatis, ac religionis officium isti Mysterio persolvant. XV. Et qui amantissimum gloriae Dominum comitari hoc die non possunt, eum saltem priVatim adorent, gratias illi pro tanta

erga mortales charitate agant, eidemque praeclarum triumphum, quem in ipsius honorem universa Ecclesia agit, gratulentur ex animo ; curentque Christiani omnes in terris aliquando imitari , quod fratres in Christo , qui nos praTesserunt , una cum Angelis assidue

iaciunt.

XVI. Ita si dilectissimus grex Noster afficiatur, nihil erit, quod

vereamur , nequis ad hasce pompas spectandas ducatur curiositate, vel otio, neVe ullum edat levis, sive impudentis, si ve irreligios animi indicium : quod sane Nos egerrime 1erremus , atque vehementius excitaremur, ut pro reparandis Divino Servatori injuriis quanto pos

semus Zelo zelaremus.

XVII. At Parochi adventante Solemnitate Corporis Christi suum gregem moneant, hunc ex iis diebus esse, quibus maxime ex.

Y a pedit,

213쪽

PARS TERTIA

pedit, ut Poenitentia animam expient, ac salutifera eiusdem Divini Corporis dape reficiant: eundem hortentur, ut per omnes octavae

dies sacris Functionibus, ubi peragi solent, satagant interesse; mone. antque, eosdem insuper dies esse allaturos iis, qui Divinum Christi Corpus speciatim coluerint, atque Ecclesiastica Ossicia in Templis frequentaverint , uberes Indulgentiarum fructus, de quibus fusius in Ap. pendice si). Ac simul etiam populus edocendus, quos ob fines Ecclesia pompam hujusmodi solemnius agat: curandum enim sedulo est, ut hae extrinsecae pietatis actiones, ad quas fortasse populus non dissiculter solet impelli, religioso semper animo & ineantur , & habeantur, ne uberrimi fructus dispereant, qui ab iis percipi queunt. XVIII. Quae Supplicationes cum Venerabili Eucharistia sive in Ci Uitate, sive in Dioecesi fieri solent, hae habeantur quotannis, Q.

cris ritibus ad unguem servatis. Verum Supplicationes cum eadem ad incendia restinguenda, ad procellas, aut flumina coercenda instituendas non esse tum plurium Antistitum exemplo, tum BENEDICTI XIV. auctoritate edocemur et ) . XIX. In Metropolitana Augustissimum Sacramentum a Nostro Clero circumsertur per Templum tertio quoque Dominico die in singulos menses, seque sacro Coetui comites praesertim adjungunt Sindales Societatis SS. Sacramenti nomine insigniti: optamus vehementer, ut Fideles reliqui frequentes intersint , quum etiam huic religionis actui Summi Pontifices Indulgentiarum munera addiderint . XX. Sed neque hujusmodi consuetudo sit in Metropolitana singularis; verum ut eadem Vel inducatur, Vel instauretur, vel retineatur , praecipimus, in quavis Parochia Dioecesis , in qua memorata SS. Sacramenti Sodalitas sit instituta.

II. ρ r. 72. De praecepxo G c. v. Cautum.

214쪽

DE FUNERIBUS, ET EXEM IIS, UBI ET DE SEPULTURIS.

HUmanum est, cultisque gentibus celebre, eorum corpora conis dere, quibuscum communem in vita naturam habuimus; negligere, aut projicere barbarum, atque immane. Immo Uero nihil, inquiebat Ambrosius I), hoe incio praestantius ei conferre, qui tibi jam non possit reddere; vindicare a volatilibus, vim dicare a bestiis confortem naturae . Nostra vero Fides oculos ipsa suos quum altius adhuc attollat, quumque Christianorum corpora, uti initrumenta consideret, quorum ministerio anima iis conjuncta, quae Templum fuerat Spiritus SanEti, divinarum saepe virtutum actus exercuit, idcirco ea veneranda quodammodo censet . Nec enim, inquit Augustinus a ) , contemnenda , abicienda sunt corpora D functorum , maximeque justorum , cI' Fidelium, quibus tanquam Oraganis ad omnia bona opera Sanctus usus es Spiritus . Quae in momtuos pietas in viventium utilitatem convertitur: honores enim, quibus eorum corpora efferimus, terraque contegimus, in cogitationem

nos sacile ducunt, uti Augustinus advertit 3 ea iterum fore

divinitus ad vitam revocanda. Quod vero talia pietatis ossicia Divinae Majestati maxime placeant, dubitare nemo potest : nam magnus ille Tobias, qui derelinquebat prandium suum , & mortuos abscondebat per diem in domo sua , & nocte sepeliebat eos , plenam bonorum omnium retributionem percipere dignatus est. Itaque Christianorum funera, veluti rem sacram, Ecclesia propriis adornare ritibus voluit , Nobisque non pauca suppetunt , quae de eisdem proponamus. I. Ignorare non debet Parochus, quinam Ecclesiastica Sepultura sint digni 4 , quique privandi. Itaque simul ac aliquem e suis

Ecclesiastico ritu sepeliendum e vivis excessisse intellexerit , cum in Civitate, tum in Dioecesi populum aere campano admoneat, quoia mortalem se esse unusquisque meminerit, & Deum oret pro anima illa, quae nuper egressa e corpore est 5 . Expedit tamen , Cam. panasi x D. Ambros. Lib. De Tobia Cap. I. χὶ S. Aug. Lib. I. De Civit. Dei Cap. I 3. Ibid. Rit. Rom. De Exequiis Tit. Quibus non

Iices G. Ignorare . Plura in hanc rem Sacrament. Eces. Ferrar. pa .

215쪽

panas longe post horam noctis minime pulsari; sed si noctu mora contingat, aut mortis nuntius noctu deseratur ad Parochum, satis est, si pulsentur mane ad diluculum. II. Curandum interea est cadaver , componendum , operiendum: quae quidem a steminis erga foeminas omnino perfici debent, a maribus erga mares, atque inter hos, ubi fieri potest , ab Ecclesiasticis erga Ee clesiasticos. Vestes Clerico snt Clericales, immo vero illius Ordinis propriae, quem vivens obtinuerat s I ; Laicis sint aptae suo cujus que loco, seu dignitati, aut a pia aliqua Sodalitate concessae: eae sint hujusmodi vestes, ut cadaver totum decenter usque ad pedes operiant, ejusdemque generis Vestibus, quibus ad Ecclesiam effertur,

sepeliendum est et .

III. Uerum nemo generatim tumuletur , nisi post viginti quatuor saltem a morte horas. Immo puerperas, vulneratos, repentino morbo oppressos, ex aquis extractos, utcumque efflasse animam existimentur, terra contegi vetamus, nisi post horas penitus quadraginta 3 . Quo tempore, etsi cadaver nunquam sine alicujus accensae facis honore , & interdum non sine custode est deserendum , ne tamen istius custodiae nomine mares, ac sceminae conveniant, ibique excubias praesertim nocturnas agant. Nam sicubi adhuc illauda. tus hujusmodi mos vigeret, atque Eminentissimi Praedecessoris N stri Decreto nondum fuisset sublatus, Nobis, ut tandem a rumperetur, esset agendum severius. IV. Siquis violenta morte occubuerit , sintque a laica potesta. te mittendi Ministri, qui cadaver explorent , ne hoc antea ad Ecclesiam deferatur, quam , illud fuisse extra locum sacrum, atque immunem exploratum, Parocho constiterit. Qui Curiae Ministri si moniti plus justo morentur, corpus illud efferri Parochus jubeat, &Ecclesiastico ritu condi. Tum vero in quacumque Ecclesia conditum illud perpetuo sit, ex humari amplius non debet, nisi veniam Nos ipsi icriptos firmatam demus : quamquam, si de Ecclesiastici viri cadavere agatur, sit hujusmodi venia a sacra Congregatione Immuni

tatis impetranda ue ) .

I) Rit. Rom. De Exequiis Sacerdos, ct seqq. saὶ S n. Crescci ibid. q.

216쪽

V. Neque vero Christianorum cadavera sine ulla pompa sunt deducenda. Igitur haeredes emortui, vel illi, ad quos vivens perti. nebat, ex tellatoris voluntate praescribant, quot, & qui corpus sint

eomitaturi, vel, si non sit illa cognita , sponte deligant I . In hoe

tamen delectu servetur hujus Civitatis consuetudo, ut, quum ad su-nus deducendum Regulares aliqui invitantur, quatuor etiam invitentur Parochi propiores Ecclesiae Parochialis Defuncti; quamquam duae Parochiales Ecclesiae, Nostra videlicet Metropolitana, & Sanm Romani hoc sibi singulare jus habent, ut, quoties mortuos tumulaui, Sacerdotibus suis ad funus utantur. VI. Spectandus in funeribus dies, & hora: namque agmen simnerum minime ducendum noctu a ; immo , nisi ex graviore caussa

a Nobis, vel Vicario Nostro Generali probata, neque ante ortum solis, neque post occasum : item neque dum in Templis divina celebrantur officia, vel Sacra Eucharistia publice prostat. Item ne eL serenda quidem , quantum fieri potest, cadavera diebus Festis, maxime vero solemnioribus. Siquod in hisce rebus incidat dubium, il. lud Nobis, aut Vicario Nostro Generali deserendum. VII. indicat itaque Parochus horam , qua invitati conveniant. Si ad funus invitatum fuerit Nostrae Metropolitanae Capitulum, Omnes ad Metropolitanam conveniant 3 ); illud si desit , ad Parochialem Ecclesiam Deiuncti unde ad ipsius Deiuncti aedes procedendum, atque hoc quidem ordine, ut Puellarum coetus, uti apud nos Viget consuetudo, omnibus praeeant, has sequantur Sodalitia virorum, deinde Clerus Regularis, praeterea Saecularis: Puellae , R So. dalitiorum Fratres vestibus utantur suorum coetuum propriis; Regu. Iares iis utantur, quibus solent in actionibus Chori; Ecclesiastici Sae. culares talari veste, atque Superpelliceo. In Civitate vero praeseratim serre non polsumus, ut Superpelliceo superimponatur pallium, nisi vera necessitas urgeat. Siqui haec minime servarint, aut tempestive non adsuerint, ne largitione in hujusmodi comitatum facienda digni habeantur. VIII. Parochus item imperet, quanam eundum sit via , quae

quidem x commodior semper sit, A brevior 3 : sint praesto, qui

eadaver deserant, prout suerint designati. IX.s 1 Pluries S. C. Disci, re Rexul. sa) S. C. C. I s. Mart. I o . S.

217쪽

IX. Est proprio Demortui Parocho ius, ut ejusdem laneri intersit ipse per se , vel per eum, cui id ipse committat I ). Ergo

ne violetur; adeoque Parochus semper invitandus, neque ante cada.

ver esseratur, quam ipse intersit. Indictae sunt enim ipso jure transgressoribus poenae, quas, aliasque ad arbitrium Nostrum luent. X. Sed suum est etiam Defuncto ius, quod a Pastore suo plane repetit, ne suum scilicet corpus efferatur, quin adsit Sacerdos Ecclesiasticos in illud ritus persolvens. Itaque serre non possumus, ut Christiani cuiusquam , vel infantis cadaver e domo unquam esseratur , perque vias ducatur , quin Parochus, vel aliquis Sacerdos adsit ex Ecclesiastico ritu et . Hoc itaque a Parochis omnibus in Dioecesi universa servari volumus , atque mandamus. Quod si colonorum ardes sint a Parochiali Ecclesia longe distantes, sintque viae interjectis aquis, aut aliis ex caussis adeo incommodae , atque difficiles , ut Sacerdoti toto illo intervallo seretrum praecedere nimis dissicile, ac serme periculosum censeatur , aliam ipse breviorem, securioremque habeat viam : nihilominus haec tria semper omnino servanda . I. Ut cadaveri efferendo adsit semper e ritu Sacerdos : 2.

ut in illius comitatu nunquam desit aliquod lumen, neque Crucem qui gerat, atque si cadaver plaustro impositum feratur , ne Crux praeeat, sed sine hasta ipsum comitetur: 3. ut cadaveri Templum Versus deportato obviam eat , quo longinquius potest, Sacerdos, i insumque usitatis subinde Benedictionibus, & Psalmis prosecutus in Ecclesiam inducat. XI. Quod ex Ecclesiae ritu, procedente lanereo agmine, recitandum, seu canendum est, canant, seu recitent more suo quotquot ad illud vocati sunt; atque praescripti Psalmi devote, distinae, gravique voce recitari debent usque ad Ecclesiam : quique hactenus apud aliquos invaluit abusus , tolli omnino volumus, atque sancimus 3 ). XII. Quum deinde ad Ecclesiam ventum fuerit, Puellae, si quae funeri interfuerint, abscedant; at ceteri omnes cum in Civitate , tum in Dioecesi , si Parochus statim est Exequias persoluturus, in Templo consistant,&, Parocho praecinente, Exequias & ipsi persolvant. Quo tamen Decreto non ea Nobis mens est, ut, siqua legitima in contrarium vigeat consuetudo, eadem tollatur.

XIII.

beri. Ins. XXXVI. n. 13.

218쪽

PARS TERTIA

177XIII. Est iam pridem in hac Nostra Dioecesi moderate, sapienterque constitutum, quid singulis ad funus accitis debeatur, optime. que nomine Taxae funeralis cognitum s I) . Eam denuo in hujusce

Synodi Appendice impressam dabimus et ) , maxime quum aliqui

etiam ex Parochis id a Nobis poposcerint , ut omnis quaecumque hac in re illiberalitas, atque etiam varietas longissime arceatur. At districte prohibemus , nequis audeat quidquam praeterea , vel minimum postulare; caveantque Parochi omnes, nequid plus ab exteris, quam ab incolis repetant 3) : quidquid autem ea Taxa sancitum est. Synodicae Legis vim, ac robur obtineat. Quod si praescripta stipendia differri contingat, caveant summopere Parochus, aliique Ministri. ne cadaver sepulturae mandare morentur, neve fidejussionem , aut pignora pro iis exigant; sed omnes controversias, omnesque caussas ad Nos deserant: Nostrum enim erit lentos , seu litigiosos debitores , seposita iudiciorum solemnitate , compellere, ut quidquid Ecclesiae Ministris debent penitus solvant. XIV. Eripiuntur autem e vivis inopes, Sc quibus honeste humandis nihil post mortem superest, aut ita parum, ut propriis impensis humari non possint. At illi gratis omnino a Parocho sepeliantur, essiciatque suis ipse sumptibus, ne sine luminibus , ceterisque saltem necessariis Ecclesiae ritibus terrae mandentur 4): curet etiam, ut aliquis Sacerdos, vel Clericus Psalmos secum in comitatu recitet, ac Exequiis intersit. Illud potissimum nunquam patiatur, quemquam in sua Parochia sepulturae tradi , quin illius anima oblato saltem

semel Sacrificio expietur ue . Quare vel Missam ipse Parochus

gratis celebret, vel saltem eleeomnia Parochi, aliique Ministi U T se ferant, nequis sorte laicorum deberet eis per contumeliam objicere, Ecclesve Ministros de hominum videri mortibus gratulari, si ex eo. rum cadaveribus studeant quaerere quolibet modo compendium s 6 3.

ruff. in Rit. hoc Tit. n. 77. sὶ Rit. ibid. Quod antiquissimi est. 6 Vid. Cap. Questa est Iz. caus. 13. q. a. celebrari possit, vel ea ratione

219쪽

PARS TERTIA

vit, praeter eleemosynam, quae reliquis Sacerdotibus ad funus convenientibus datur, nihil ipse plane pecuniarum, cereorumque ab ejus. d. m Defuncti haeredibus exigat caussa funeris, campanarum, sepulturae: quam exactionem uti nimis absonam cum Praedecessore Nostro de Verme improbamus I).

XVI. Nam ceteroquin quum quodvis cadaver in propria Parochia tumulatur, cujuscumque generis cerei, tum qui ad illud efferendum arserunt, tum qui ad feretrum, atque in Aris collocati ipsius laneris caussa, utcumque in aliud tempus ab humatione translati, omnes, justis consectis , in jus cadunt ipsius Parochialis Ecclesiae. Quod si in alia Ecclesia, sive Regularium ea sit, sive alia quaecumque , cadaver tumuletur, propterea quod vel ibi Majorum suorum sepulchrum extet, vel sibi ipse aliquis vivens illud elegerit, integra semper sit Parocho saltem quarta pars funeralis cereorum Omnium, de quibus nuper sa), spectata legitima hujus Dioecesis consuetudi ne . At Nostra Metropolitana nulli portionem Canonicam debet irae. terquam ex cereis in associando cadavere accensis. Quod si in alia a Parochiali Ecclesia condatur Cadaver, quod domestici, sive haereades petierint, tunc omnia Parocho emolumenta debentur, perinde ac si in Parochiali sui ipsius Ecclesia tumulatum cadaver suisset 3). XVII. Extineta eorum corpora, qui sunt in communione Fidelium defuncti, in sacro aliquo loco tumulanda. Hujusmodi locus ex antiqua Ecclesiae consuetudine est Coemeterium : quae consuetudo, ubi viget, conservanda, atque ubi fieri potest, restituenda s ). Itaque nulla Parochialis Ecclesia suo carere Coemeterio potest : sitque agellus non longe a Templo dissitus, ab Episcopo, vel a Sacerdote ex ejus licentia benedictus, excelsiorem in medio Crucem praeserens , nullis occupatus arboribus, quae siquae sunt , continuo eX-cidendae, immo ne humilioribus quidem virgultis, aut herbis, quas crebro inde extirpare necesse fuerit. Postremo est parietibus, vel den. sitsima saltem sepe undecumque vallandus, ne ullus in illum aditus relinquatur, nisi per januam sera instructam, cujus clavem Paro lius, vel Sacrarius servet. Ita praeterea hunc locum custodiri mandam , ut, quoniam sacer est, nunquam pateat nundinis, saltationibus si I) Sνn. de Verme pam Ia. s. aconomis . set Const. Benedicti XIV.

Romanus Pontifex, ut in Append. Convi. Rom. sub N. n. Vid. resoLS. C. C. in Pisauri I s. Μ i I 28. on. Cresci par Iso. Cum vero ad finem. Stat. CDr. Rom. 4ὶ Rir. Rom. De Exequiis Ubi viget.

220쪽

PARS TERTIA

179nibus , ludis circulatorum , ac ne aliis quidem communioribus , ut pila, trocho, aut similibus , quibus quodammodo pollui videretur, ac ne deceret quidem, eo in serri lapidum, lignorum, palearum acervos, . aut ipsum cuipiam minus sacro usui haberi: quae omnia proinde vetamus I) . Quoties autem aliquis in Coemeterio tumulandus , fovea illi ad tres saltem pedes sodiatur, terraque injecta operiatur,

ne cadavera bestiarum morsibus pateant, aut molestius circumstanti. bus oleant: nunquam vero duo In eadem sivea condantur corpora.

XVIII. Sed multi hodie Christiani quiescere post mortem malunt in Templis; neque id ex recentiore Ecclesiae disciplina abnuendum: idcirco praeter Coemeterium quaedam sint in omni Parochia. li Ecclesia sepulchra. In parte, quae Aram maximam versus jacet, primum esse convenit Ecclesiasticis unice destinatum ; immo, ubi commodum fuerit, aliud pro Sacerdotibus, aliud pro in serioris Omdinis Ecclesiae Ministris paratum sit sa) : alterum, in quod inserantur parvuli Baptismate abluti, morte ante praeventi , quam rationis compotes fiant: tertium omnium amplissimum ceteros eXcepturum. Quibus etiam quartum addendum, in quo solae deponantur foeminae; res enim erit multo laudabilior. XIX. Verum nulla unquam sepulchra sub Altari, nullaque sub Altaris gradibus effodiantur, a quibus abesse debent ad passus saltem duos. Quod si sub Altari, seu ipsius gradibus sepultum cadaver fuerit, nefas est ibi Sacrum sacere, donec illa ossa alio tianslata non fuerint 3). Item nulla sepulchra in loco excelsiore construantur ), sed omnia satis alte infra terrae RPerficiem descendant ,

ad omne latus muris, & superne opere fornicato muniantur, in quo os non angustum pateat. Hoc tamen quemadmodum est accurate marmore claudendum , & calce, vel aptiore caemento , nequa hi et rima, oblinendum, ita curandum, ne pavimentum idcirco exasperetur , neve quidquam in ipso extet , quod ostendiculo esse incedentibus possit. XX. Praeter haec sepulchra nihil prohibet, quominus aliquis sibi, vel suorum alicui monumentum ad sepulturam consti tuat, quod nemini praeterea habeatur commune: sed praeter ea , quae hactenus

ediximus, in Ecclesiis , quae Nostrae subsunt jurisdietioni, ne id qui LZ a quam

SEARCH

MENU NAVIGATION