Synodus dioecesana quam sub faustissimis auspiciis sanctissimi in Christo patris Pii papae sexti eminentissimus ... d. Alexander tit. S. Balbinae S.R.E. presbyter cardinalis Matthaejus archiepiscopus Ferrariensis in ecclesia metropolitana celebravit

발행: 1781년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

PARS TERTIA

quam licenter aggrediatur, nisi auctoritas Nostra intereegerit si : porro in Ecclesiis Montalium nequit id fieri, nisi & ab Ecelesiasti.

ca auctoritate suerit impetratum, & earundem Montalium consensus accesserit.

XXI. Immo in Ecclesiis, in quibus Nostrum est perpetuum s pulchrum permittere, ne semel quidem liceat pavimenta ad sepulturam perrumpere , nisi Nos ipsi, aut Vicarius Noster Generalis dato scripto concesserimus et . Quod si itinerum seu longinquitas, seu dissicultas aliquando imeediat, quominus ad Nos Veniant, qui N

stram voluntatem excipiant, cadavere interim celeriter, graviterque putrescente, ne sacrae circa illud caeremoniae differantur, atque alicui sepulturae committatur depositi nomine; quumque innotuerit

quid decreverimus , illud perficiatur. Sed Parochi sit incere , ut quaecumque fuerint appositae conditiones rite serventur.

XXII. Item Nostrum , aut Vicarii Nostri Gen. est concedere, ut inscriptiones, stemmata, dignitatum insignia Metropolitanae Nostrae parietibus assigantur. XXIII. Quod tamen quis malit uno sepeliri loco, quam alio, liberum est cuique pubertatem adepto, neque a ratione destituto 3 ) . Haec tamen electio constet necelse est vel ex ultima Delancti voluntate tegitime significata, vel saltem ex duobus testibus, qui fide digni habeantur ), neque ad id admittuntur Personae ejus loci , sive Ecclesiae, apud quam sepultura electa dicatur. Immo hac in re solius Parochi testimonium admittitur, modo non testetur ad proprium commodum s): hoc idem de Confessario solet haberi. Insuper

haec electio nequit alterius voluntati committi: tandem locus, qui eligitur, sacer esse debet, quique jure cadaveris perpetuo habendi potiatur . Hanc vero sepulturae sibi deligendae libertatem Summi Pontifices tam sancte tuendam suscepere, ut excommunicationem latae sententiae, a qua liberare ipsi unice valeant, in eos omnes Ecclesiasticos tum Saeculares, tum Regulares intorserint, qui quempiam impulerint, ut voveat, seu iuret, seu promittat, se mandaturum, ut apud eorum Ecclesias sepeliatur, vel nunquam mutaturum locum,

quem sibi constituit. Hujusmodi praeterea sive juramentum, seu U tum irritum declaratur 6 . Hisce aliae etiam sunt additae poenae. XXIV.

222쪽

XXIV. Qui nullam sibi, dum inter vivos agebat, sepulturam delegit, in sua Parochia tumulabitur; vel si sepulchrum habeat Maioribus suis peculiare, his Demortuus addetur I); pariterque uxor apud illum iacebit, quem postremo habuit maritum sa). Quod ad impuberes, qui carent eligendi jure, liceat Patri, aut Matri, si Pater desit, pro ipsis nondum extinctis eligere, nisi forte huic parentum juri consuetudo adversetur 3 .XXU. Infantes apud nutricem , similiter famuli, seu famulae apud dominum obeuntes sepeliantur a Parocho, in cujus finibus sita est sive nutricis, sive domini domus, quin ius ullum sibi retineat ipsorum domicilii Parochus. Item siqua familia domum habeat intra alicujus Parochiae fines, & extra hanc aedes domui adjacentes, ubi aliquis obeat, hujus cadaver efferendum , ac tumulandam a Parocho, cui tota familia subest, eidemque emolumenta omnia supersunt. Atque haec unice ex conventione inter Parochos in hac

ipsa Synodo inita in.

XXVI. Siquis moriatur Sodalitio alicui adscriptus, non est idcirco in illius Oratorio statim sepeliendus. Etenim, nisi libera ipsius elemone, sive pactione, vel Apostolico Sodalitii Privilegio secus constiterit, ejusdem cadaver pertinet vel ad Sepulchrum suoruin Gentilium, vel certe ad suum Parochum . Quod si revera in hujusmodi Sod, litatis Oratorium sit transserendum, atque humandum, consuetudiisne, atque Ecclesiasticis Decretis constitutum est, ut Exequias celebret Parochus ille, in cuius Parochia Oratorium ipsum litum est, integris semper pactis in Oratorii erectione mutuo inter partes hae

XXVII. Siquis ibi decumbat, atque emoriatur, ubi neque da. micilium, neque quasi domicilium habet, Parochus, in cujus curae

finibus id contingit , omnia adversus tum aegrotantem , tum mori. bundum boni Palloris munia exerceat; at sepulturae omnino tradendus in Parochia, in qua ille vivens habitabat, nisi aliam sibi desi gnaverit, vel ad aliam ius habeat. Si longius distet ipsius Parochia, quam ad tria passuum millia, in ea, ubi decessit, est tumulandus s)rsi propinquior, Parochus Demortui proprius tempore moneatur, ut ad asportandum cadaver Vel accedat, vel mittat, & , quae sui juris sunt, possit

223쪽

PARS TERTIA

possit ipse exercere. Quamquam si tempus patitur, quum ingravescit morbus, eundem domicilii Parochum certiorem fieri par est, ut ejus familiares ad ea, quae sunt ipsis tali tempore procuranda, excitet. XXVIII. Iam a Praedecessoribus Nostris Beatissimi Caroli exem

plo i sancitum pluries est , eos, qui a laneribus, ac senebri ossi

cio absunt, sive illis non intersunt ea ratione, quam praescribit Episcopus, sive iis nondum expletis abscedunt, privandos eleemosynis, quibus munerari ceteri consueverunt set . Plura se l. rec. Praedecessores Nostri de Verme, atque Crescentius decernunt de Oificiis, quae in Dioecesi pro Animabus purgantibus fieri solent; quorum alter prohibet, quamcumque eleemos nam dari absentibus, ne Paroesus injustus

arbiter fiat, recipiens injustus detentor 3) ; alter sancit , ut

eleemoona , quae ultra consuetum Missae stipenAum erogari solet, .... non nisi personaliter interessentibus diseribuatur 4). Nos itaque volentes , nequis hac in re abusus irrepat, horum , aliorumque ue vestigiis inhaerentes , & quorumdam impulsu sic edicimus. Non solum dum funus agitur, sed quum Exequiae, ossicia, Anniversaria persolvuntur, nequis adsit, sive Sacerdos ille sit, sive Clericus, qui

non sit veste talari cum Superpelliceo indutus. Quotquot fuerunt ac- eiti tempestive conveniant, & ne ante discedant, quam expleta Omnia suerint. Quae siquis minus integre praestet, ac nisi actu illis omnibus praescriptis intersit, eleemosynis, quae Functionibus hisce re. spondent, omnino privetur. XXIX. Illud etiam ad Nos plane pertinere visum est, ut Nostro Decreto certam rationem statuamus pro Generalibus iis ossiciis, Iuae in Dioecesi per annum pro Animabus Deiunctorum ex eleemo-ynis pia Fidelium largitione in capsis collectis celebrari solent; utque pecuniae summam statuamus, quam singuli Parochi sibi repetant ratione cerae, Ossicii, Missarumque tempore ad Cenotaphium , atque in Aris ad ardendum constitutae: tale enim consilium iniri posse censemus, quo, suo cuique iure servato, plura in posterum Animabus expiandis obserenda Sacrificia supersint. Verum quum non una, eademque omnibus Ecclesiis sit ratio, re cum iis ipsis, quorum interest, communicata, quae Nostra sit quod ad hanc alteram partem

mens s

224쪽

mens , singulis Parochis peculiaribus Litteris aperiemus. Interim haec

habeantur.

XXX. Parochus teneatur pro hujusmodi summa, quam statue. mus, eas candelas, ejusque ponderis constituere, quas in Taxa lanerea describimus I . Quae autem in Aris minoribus ponuntur, eae satis est, si ardeant tempore, quo ibi Sacrum fit. XXXI. Nulla celebrentur officia Generalia, nisi sex saltem Sacerdotes intersint, quorum unus Missam cantet: id proprie est Parochi , in cujus Ecclesia celebratur Officium, nisi alius ab ipso ro. gatus sponte id faciat sua. At non ita propiores omnes Sacerdotes intersint, ut aliqua Parochialis nullam per eum diem Millam habeat, uti censuimus alibi sa). XXXII. Parochis omnibus, Confraternitatum Prioribus , alii Dque quibuscumque districte prohibemus, ne Officiorum caussa cuiquam eleemosynas mittant, aut tribuant, nisi actu ipse Sacerdos in ipsa officii Ecclesia & Sacrum secerit, & reliquis sacris Functionibus actu praesens eo habitu , eaque ratione , quam Nos ipsi praescripsimus de Funeribus, atque Exequiis, pie, religioseque Interfuerit.

XXXIII. Ex capsula, quam memoravimus , extrahatur eleemosyna, qua celebretur Missa pro eo, qui vere pauper obiit, etiamsi exter

ille sit, sive advena, sive peregrinus, nisi huic rei alia suerit ratione consultum . Sed de hoc ipso , quemadmodum etiam de tota hac Nostra Synodali Sanctione, moneri quotannis universum populum Volumus , atque iubemus : id fieri potest recurrente Festo Epiphaniae Domini Nostri Iesu Christi. Sic integrior servabitur justitiae , ac fidelitatis ratio. Quid de eleemosynis , quas superesse constat in ca

psulis , iam statuimus alibi 3 ) .

XXXIV. Rem totam conficimus omnibus, ad quos haec Nostra

Synodalia Edicta spectant, adprecantes ): faciat υobiscum Dominus misericordiam , sicut fecistis cum mortuis : quod omen ut selicissime omnibus vertat , contendant, ut quaecumque praescripsimus debita cum pietate, ac religione peragantur . Procul a sacris hisce Funstionibus quaelius cujuscumque nedum aviditas, sed suspicio a sit. Ecclesiastici Ritus plane serventur, cantus praecipue sit clarus, suisque intervallis rite divisus , ut audientibus citius sit ad pietatem incitamento , quam Offensioni cuiquam, vel contemptui. Quod etsi curae singulis esse debet, majori tamen Parocho ipsi, qui in Ecclesia,

225쪽

ubi ossicia huiusmodi celebrantur, prassit: id igitur ipse curet, suum id esse desinimus, atque praecipimus; & sane istiusmodi cura, ac studium minime in ipso desiderabitur, modo hoc unum animadvertat, inanes deinde sere suos apud populum, si in hoc negligens videatur, conatus, quum illum ad proximorum, atque adeo propinquo. rum suorum animas piacularibus, iisdemque acerbissimis flammis ad dictas levandas, ac liberandas cohortabitur. Quod tamen charitatis ossicium non modo saepe est illi inculcandum , Ied etiam quotidie edi. to campanae ad primam noctis horam signo commemorandum , ataque exigendum.

PARS

226쪽

PARS QUARTA

DE PERSONIs ECCLESIAE, ET FORI NOSTRI.

Nimarum Pastor aeternus, ac Princeps Christu; Dominus etsi ad Dexteram Dei sedens in gloria Patris Ecclesiam , quam suo sibi Sanguine peperit, continuo gratiae suae praesidio tueatur , ac regat; voluit tamen , quum ex hoc mundo discessurus esset ad Patrem , eam i p. sis hominibus exteriori, ac sensibus objecto regimine gubernandam committere . Iamque -- , --δ Apostolos ipse primum divino huic operi praefecit OtunTe unit eo positi Episcopi regere Ecclesiam suam. Verum quum multiplici opus sit Ministrorum varietate , atque copia , qui ex hominibus assumpti in iis constituantur, quae ad Deum sunt pro hominibus, Episcoporum Praesertim muneris est, ut horum Ecclesiae Ministrorum mores, ingenium, munera, ossicia, consuetudinem, vitamque omnem diuturna, atque eximia ratione instituant. Debet potaro Ecclesia ia suas res, & sacros Ministros, eorundemque jura, ac dignitatem tueri, quin haec ad alienum Tribunal deduci sinat. Ita. que nihil tota hac Synodo perfecisse plane arbitramur , nisi de Ec- A a cle.

227쪽

clesiasticis Personis, earumque diversis ordinibus, ac Ministeriis egerimus, quod jam facere aggredimur: quaeque maxime ad Personas Archiepilcopalis Nostri Fori spectant, complectemur brevi.

CAPUT L

DE VITA, ET HONESTATE CLERICORUM. amvis interna animi pietas, & sanctitas curanda in primis Cleoricis sit, sine qua sane neque vera potest esse virtus , neque con- ltans, neque ulla dignum laude quidquid in conspectu homi. num geritur, id tamen maxime sacri Canones toto hoc Titulo a Clericis videntur repetere, quod ad externam eorundem honestatem, vitamque pertinet: nempe ea distinctim, minutimque persequuntur,& agunt, tum quae ipsi facere extrinsecus debent, tum a quibus in totius humanae vitae consuetudine, atque usu caUere, ut non modo omnem a se impietatem, ac vitium removeant, sed ut ne minimam de se impietatis, ac vitii praebeant suspicionem. Magno id quidem consilio: mirum enim, quantum vel exterior ipsa di lciplina ad veram animi pietatem, atque Virtutem excitandam, alendainque conserat. Porro necesse est, ut eorum, qui in sortem Domini vocati sunt ,

in quos, tanquam speculum, reliqui oculos conjiciunt, bonus ubi. que odor distundatur . In hosce igitur fines , quae per Conciliorum Canones, Summorum Pontificum Scita, ac Praedecellorum Nostrorum Decreta jampridem lata sunt, promulganda in hac Synodo, seu potius instauranda suscipimus. I. Ac primo de Vestibus Clericalibus. Iam decretum centies est, ut superior vestis, qua perpetuo Clerici utantur, nigra sit, eaque ad talos usque producta; sit adeo simplex, ac inornata, ut tantum globulis distinguatur, huic porro superimpositum sit ejusdem coloris,ia longitudinis pallium. Quod si locis quibusdam, aut temporibus brevior permissa est vestis , ea sit clauia ante pectus, infra genua delabatur , serma deinde, colore, ornatu nihil admodum a talari disserat . Sic enimvero Ecclesiastico semper esset in publicum exeundum I), isque tantum Nobis probari omnino poterit, qui sic Vestitus

si) De Habitu cieri L, ejusdemque forma, de potesate, quam in bae ro, habet Episcopus , viri Lamb. Inst. LXVI. Item de .s,n. Lib. XL. C. VIII. n. 3. , Ο 4. Plur. S. Car. Cone. Prom I. Par. II. Tit. de Clerici vestitu .

228쪽

stilus appareat. Verum quum ad humanae vitae commoda, & usus tolerata quaedam suerint, horum quae jam edicimus, ne fines unquam praevertantur.

II. Edicimus I., ut Sacerdos, quicumque Civitatem incolit, ho. ris saltem antemeridianis nunquam videndum se praebeat sine velle talari, nisi a Nobis habuerit veniam utendi breviore: a. edicimus, ut in ipsa breviore veste, quatenus ea uti liceat, semper farina: simplicitas enitescat : nunquam seremus , Clericum iis uti formis, iaquibus decor, & honestas ordinis minus eluceat. Caveant itaque sibi continuo eas sermas adsciscere, quae inter Laicos invehuntur iadies, quum potius gloriandum illis esset: expoliaυi me tunica mea, tuomoao induar illa s I) οῦ Nominatim caveant, ne pilei sint moreaicorum incisi, quod fuit aliquando in Dioecesi reprehendendum: edicimus 3. , ut nullus sive Sacerdos, sive etiam Clericus in Minoribus constitutus tam in Civitate, quam in Dioecesi aliis utatur vestibus, quam nigri coloris; vestes alius coloris tolerabimus tantum rusticandi, vel itineris habendi caussa, modo subobscurus ille sit: item subobscurum tantum tolerabimus colorem in pallio breviore, quo quis per brumalem , vel pluvialem tempestatem utatur; siquis aliquam horum Edictorum partem violet, multabitur tribus libris cerae elaboratae. 4. sub eadem poena severe prohibemus, ne Clericus, sive Sacerdos, quicumque sit, utatur pallio, aut quocumque vestimenti genere, quυd sit auro ornatum parte vel minima sa); dignus praeterea, qui id saceret . haberetur, a quo aurum illud statim diripi

juberemus . ac vendi in usus pios: I. quotquot horis etiam pomeridianis Templum adeunt divina Ossicia celebraturi , omnes hortamur, ut & advenientes, & abscedentes veste incedant talari: 6. Clerici , & Sacerdotes omnes lineam Vittam collo circumductam gerant semper, quoties domo exeunt, etiamsi noctu; eam insuper in omni.bus ejusdem plane coloris, subalbi nempe , decet esse 3 .

III. Praeter Vestes, uti statuimus, Clerici neque admodum te. viter caesariem detondeant, neque eandem nutriant s4ὶ: praeterea, tanquam suae Dignitatis insigne, coronam habeant in occipitio, G.

Aa et pillis

t) Cant. s. 3. a) Vid. Cap. Clerici ossicia r s. De Nisa, ct hones. Cl rita, ubi prohibentur Clerici quidvis deauratum, aux aliam superfluitatem gerere. Plur. Onod. 4ὶ Cap. Prohibete 2I., Clerici 22. , Non liceat 32. Dis. 23. , o alibi de visa, oe bones. Clericor.

229쪽

PARS QUARTA

pillis in orbem rasis I , sitque paulo semper amplior in eo, qui

altiore subinde ordine insignitur sa): qui eam continenter serre neglexerit, Canones poenis subjiciunt . Nulli autem Clerico fas est adhibere comam fictitiam, sive integra ea sit, sive dimidiata, nisi obtenta a Nobis sacultate 3 , neque idcirco gestare illam liceat Sacerdoti in Ara Sacrum facienti ). IV. Quod si haec omnes Clerici agant necesse est, multo id sibi magis agendum persuadeant, qui Ecclesiae praecipientis Beneficio habent, unde alantur: qui si aliter secerint, etiam poena privati suis Beneficiorum erunt plectendi. Porro siqui ex hisce Clericis Ecclesialticae Dignitati injurii Clericalem habitum dimittere, ac laicalem induere non erubescunt, sancit BENEDICTUS xIII. s ), ab ipsis Beneficiorum fructus minime fieri suos, immo nec percipi posse; sed eos penitus, non expectata Iudicis sententia, esse sub poena letha

lis culpae convertendos in commodum fabricae Ecclesiarum, in quibus erecta sunt Beneficia . Sancit insuper, ab hujusmodi restitutionis onere a nemine , praeterquam a Romano Pontifice reos absolvi posse; tandem locorum ordinariis potestatem impertit, ac imperat,

ut in hujusmodi Clericos sententiam serant, qua obtentis Beneficiis aliquando priventur 64. V. Sed ne Clerici quidem minorum ordinum, siquidem Privilegiis frui Clericorum velint praeter reliqua, quae requiruntur ,

tonsuram, coronam, Clericale vestimenti genus unquam deserant:

neque hunc habitum deserant Clerici conjugati, si Privilegiis tum Canonis , tum Fori in Caussis & Civilibus , & Criminalibus frui velint, praeter reliqua a S ipsis servanda ).

VI. At vehementer sollicitatur Ecclesia, ut Clerici non modo a quovis impudicitiae genere abhorreant, sed etiam effugiant quidquid vel minimam praebere potest hujusce vitii suspicionem. Ipsi igitur tantae Matris & Praeceptis , & voluntati obsequentes apud se statuant, omnem in primis sceminarum familiaritatem, immo &praesentiam, solius praesertim cum sola sibi esse vitandam, neque ad

collo. t ri Con ii. Rom. Tit. XVI. CV. III. Edict. Urb. sub. Ben. XIII. rel. . Appen. Guc. Rom. N. XVIII. I. 2 in Sis omn. S nod. ex D. Car. Cone. N.I. ibid. s 3 Cons. Rom. ibid. Bened. XIV. De S nod. Lib. XI. CV. IX. n. s. s in Vid. Par. II. Cap. V. N. n. sin Benia. XIII. Consi. Catholicae Ecclesiae regimini res. in spen. Conc. Rom. N. V. s) Vid. I rid. Ser. XIV. Cap. VI. De Ref. 7ὶ Via. Trid. Ses XXIII. Cap.

VI. De Res. Cone. Rom. Tit. VI. CV. H. Bened. XIV. De Onia. Lib. XII. Cap. II. n. I. Cap. unici De Cier. Conjug. in s.

230쪽

colloquia ipsa veniendum, nisi necessitas , vel charitas urgeat I . Qui Scripturarum monita, qui sanctissimorum hominum vitam in tuetur, qui saltem profanorum judicia, quae saepe de Ecclesiasticia serunt, haud prorsus ignorat , is prose to nihil in hisce cautioni bus durum, nihil nimium, nihil non maxime prudens, ac debitum tum ad pericula arcenda, tum ad Ecclesialtici ordinis Dignitatem

tuendam intelliget. VII. Ea propter est Clericis diligentissime cavendum, ne habeant domum cum iceminis communem , praeter eas, quas sive sanguine, sive affinitate sibi conjunctas natura obtulerit ad arctiores tantum gradus ). Foemina extranea, neque rei familiaris curandae caussa subintroducatur, nisi ea sit quadragenaria, & a Nobis, vela Vicario nostro Generali probata set . Quaecumque autem sint , utcumque conjunctae, siquando mala fama laborare coepissent, ne cum

iis habitet Clericus 3).

VIII. Sed in Parochiali domo illud insuper vetamus, quod Umtandum judicarat Praedecessor quoque Noster Rusus Cardinalis, ne ibi habitent Parochi fratres conjugati, sorores, vel neptes nubileS, quin totum id Nobis innotescat, ac placeat .

IX. Ne audeat Clericus mulieri brachium inter deambulandum offerre, vel cum ea nocturno tempore inaedere ; id enimvero erubescat manus sacris Mysteriis tractandis deputata : ac similiter nesceminam ullam doceat legere, scribere, musica instrumenta pulsare, aut similes artes. Nam siquando id expedire videbitur, veniam

dare Nos ipsi volumus ue ).

X. Meminerint, quod statutum alibi est, ne insantes de sacro Fonte suscipiant, aut puellorum fiant in Confirmatione sponsores C: hoc quidem etsi ex aliis potissimum caussi ς decretum, ad id etiam proderit, ut ne Clericus quisquam spirituali cognatione abutatur ad aliquam cum foeminis consuetudinis familiaritatem ineundam. XI. Sed pudicitiae seque, ac sanctitatis omnis inimica est crapula, & ebrietas ): Clerici igitur Nostri vinum sibi temperent, & se

vino I in Cap. Clericus 2G, Volumus et . , Clerici a. Di t. 8 r. Nempe ad I. , a. r ira communiter a A Nobis q. De cohabitatione Clerici, er Mulier. CV. Interdixit I 6. Did. gr. CV. Oportet 23. , Crseqq. Dis. 8 I. Conci Rom. Tir. XVI. Cap. III. Beneae. XIV. De Syn. Lib. XI. Cap. IV. n. Φο seqq. Idem. Inst. LXXXII., o LXXXIII. 3ὶ Cap. Inhibendum I. De tabcbitatione Clerici, Mulieri S n. Emi Rufo pae. go. Edicimus. sin S. Car. Cone. P m. II. TD. II. Deer. XXXII.

SEARCH

MENU NAVIGATION