Synodus dioecesana quam sub faustissimis auspiciis sanctissimi in Christo patris Pii papae sexti eminentissimus ... d. Alexander tit. S. Balbinae S.R.E. presbyter cardinalis Matthaejus archiepiscopus Ferrariensis in ecclesia metropolitana celebravit

발행: 1781년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

atque scientiam instituantur; ut eos semper habeat Ecclesia Ministros, quibus ad Dei Opti ini Maximi gloriam, suorumque filiorum salutem uti possit. Quod si aliquibus multa liceo, & magna fortasse videantur , secum ipsi persaepe , atque praesertim in annuo spiritualium Exercitiorum curriculo cogitent, quid Clericorum munera, quid di, gnitas postulent, quorum imaginem sic describebat Chrysologus si ): Clericus est, qui ante Dominum flat jugiter, versatur inter Altaria femper, neque a Dei oculis recedit unquam , qui peccatorum caussas, dolores populi fuscipit, fert, offert, ingerit preces, accipit, refri, roflituit impetrata, ex homine totus in Angelum substitutus.

DE DIGNITATIBUS, ET CANONICIS METROPOLITANAE NOSTRAE ECCLESIAE.

Uaecumque de Clericalis vitae honestate generatim complexi hactenus sumus, ad eos potissimum pertinere , qui majore inter ipsos honoris gradu praefulgent, facile per se quisque conjiciat. Est in omni honore pondus, labor: cadunt in Ecclesiasticas Dignitates insigniora animi ornamenta , atque virtutes ; atque ita cavdunt, ut, si absint, is, qui honor est, honor elsa desinat, vel sit etiam summa deformitas. Vos itaque nunc, Venerabiles Fratres huius Metropolitanae Ecclesiae Dignitates, & Canonici, Nostrum praesidium , vigiles muneris Nostri Adjutores , laetitia Nostra , & prae

cipuum Sponsae Nostrae decus, vos hoc loco appellamus, atque hu

jusce, quo assedii estis, honoris commemoratione nihil aliud facimus , quam vos hortari , ut vehementiore in Deum charitate flagrantes, quae ad ipsus Dei optimi Maximi cultum, Nostraeque Ecclesiae splendorem decernenda in Domino iudicamus, sic accipiatis, atque servetis , ut ceteri, siqui inter minores Clericos ad desidiam forem , vel negligentiam propensi , Vestram pietatem, Vestrum Ecclesiasticae disciplinae studium, vestram in divinis officiis assiduitatem, atque constantiam suspicientes , se se tam illustri exemplo ad Divina religiosius tractanda excitari, atque inflammari sentiant. Non est igitur, cur quisquam in tam praeclarum Coetum plura a Nobis expectet, quum sane quibus se legibus regat, satis per se possit, ac

debeat intelligere. I. i , Graii. XXVI. M. I.

242쪽

I. Quare si primo cura Venerabilis Capituli, propositis sibi

sacrosancti Tridentini Concilii, atque aliis Canonum, Sanstaeque Sedis Plaescriptionibus, ac simul hujus Ecclesiae Privilegiis, Statuta sua sibi ordinare, condere, ac rite componere intra sex menses ab hac Synodo edita. Quae deinde fuerint conitituta, Nostrum erit perpendere, rata habere, & quatenus opus fuerit exequenda curare. II. Est praecipuum Canonicorum munus Dei laudibus publice explendis vacare I , atque in Choro ad psallendum infituto hνmnis, ct eanticis Dei Nomen reυerenter, dissiucte, deυoteque laudare. Illud igitur curae potissimum habeant, ut exactum, ac diligens E clesiae suae servitium praestent: quaeque de divinis officiis rite ob undis , de tota Chori disciplina constituta a Praedecessoribus Nostris, aut a Nobis alibi sunt a), ea diligenter teneant, eaque non integre modo, sed debitis etiam horis, cumque omni pietate, ac religione persolvant. Omnes Canonici diligenter impleant quae sunt proprii Ordinis munia: Missas, prout sibi ex ordine obtigerit, per

se quisque decantet 3 ) .

III. Nobis Pontificalia in Civitate obeuntibus tenentur sedulo assistere, ac ministrare : neque id facere desint ipsi, Nobis assistentibus Missae solemni, aliisve divini Ossiciis ).

IV. Ut Lectionibus sacrae Scripturae , quae habentur in hac Metropolitana, utque Concionibus, quae per duadragesimam, & Adventum ibidem habentur, sedulo, ac frequenter intersint . iam commendavimus alias; idque irerum commendamus, sperantes in Domino sere, ut major semper eorum cum pietas, tum zelus elucescat ). V. Quae de Canonico Theologo decreta sunt , ea commemoravimuς alibi σ): modo de Canonico Poenitentiario. Iam sui muneris est Fidelium Consessiones audire 7). Ipse itaque se poenitentibus excipiendis facilem praebeat, quotiescumque in Ecclesia Metω- politana vocatur, neque diligentiam suam desiderari unquam sinat, quum eam populi necessitas postulet: quin immo statutis in anno temporibus, praesertim mane tenetur, quamvis non vocatus, sua

243쪽

in Sede, ut quemque audiat, adesse I .. Quoties autem in Ecclesia

astu Consessiones excipit, perinde ac si Chori Functionibus praesens esset, fiat ipse Distributionum, emolumentorumque particeps a , quibus Canonici reliqui praesentes gaudent tum in Choro, tum in Defunctorum Exequiis. Quae tamen omnia eidem decedant, sive in Consessionali Sede moretur otiosus, sive Missam celebret, aut Ho

ras Canonicas privatim legat 3 ) .

VI. Porro Canonicis curae esse debet, ut quemadmodum ipsi ex suis Praebendis commodum reserunt, ita in iis tuendis, augendi Lque Omnem, quam possunt, curam collocent: quidquid enim congruae ipsorum sustentationi superest in pauperes, aut tu pios aliquos usus erogandum. Idcirco qui eliguntur quotannis, ut hujusmodi bona, sortunasque visitent, diligenter observent quidquid ad

tuendos fundos, atque aedificia,. ad perficiendam agrorum culturam, ad cogendos uberiores cujusvis generis reditus necessarium, aut utile esse potest: totumque id Capitulo reserant, ut hac super re , quae oportuerit, sapienter deliberet. VII. Atque hoc loco illud in memoriam revocamus, quod eX BENEDICTO x III. injundium graviter est : nempe, ut medii fructus primi anni Beneficii cujuscumque, quod affectum non sit, aut Sanctae Sessi reservatum , sint in Ecclesiae Metropolitante Fabricam conserendi. Haec observentur : illi, quorum est hosce fructus colligere, diligenter cognoscant, quota fructuum summa ex obtento Benescio percipitur; deinde a Beneficiato dimidiam eorundem partem jubeant deponi in sacra AEde , aut penes publicum aliquem campsore in , ad hoc ut certa aliqua ratione veluti annua Cathedralis Ecclesiae Fabricae dos inde proveniat, nisi ea pecunia sin in ejusdem Fabricae commodum Nobis consentientibus statim impendenda . Atque haec omnia Sanctissimus Pontifex tanta diligentia procuranda imponit, sicque eorum conscientiam, qui in hujusmodi re sunt operam locatu-

i C. C. in Fofanen. I 8. Sept. I 637. ad 4. V. Nicolis V. Poenitentia n. I. in fine, in Verulana , aliiYque v. Crio. Vis Pas. Par. a. f. 24. n. I., ο 2. , ubi decre um , posse quosdam dies ab Episci de nari. SVnodus Croc. desina maxime jejuniorum dies , o solemniora Fesa , o eorundem octavas, nempe pag. 7 . omnium. a) Tria. Sess. XXIV. CV. VIII. De Res Cone. Rom. Tit. XXXII. Cap. m. S. C. C. in Theorin. I8. April. Iὸ q. s 3 S. C. C. v. ων De Benes. Par. Q. CV. IV. n. Ia , Ias. Vid. Lambert. Insi. CVII. u. an. f.,

o Gn. Fuis. Cap. V. Cons. Pius, & Misericors in Append. Cane.

Rom. N. XXIV.

244쪽

ri, onerat, ut siquod horum culpa Patrimonio Fabricae praejudicium emerserit, R ipsi, qui defecerint, dc eorum haeredes teneantur omnia illata damna reficere. VIII. At generatim nisi Capitulares Conventus statis, nec raro temporibus celebrentur, in quibus de tenendo divino cultu, atque amplificando, ac etiam de rerum admini liratione tuenda, seu moderanda agatur, utrumque paulatim deferveat necelse est. Elt itaque communiter statutum, ut cogantur Capitulares omnes semel ad minimum in mense I , non tamen die festo sa); citius vero , siqua urgeat caussa, nunquam tamen eo tempore, quo divina petasolvuntur ossicia. l

IX. Et Capituli quidem indicendi provincia iis relinquenda, qui

habent jampridem ex consuetudine: ad hos idcirco caulsas unusquisque deserat, ob quas Capitulum convocandum videatur. Ast is, qui Capitulares convocat, schedam ad singulos , qui in Civitate sunt , perserendam curet; in eaque legatur de conventus indictio, & bre. vibus lignificata conveniendi ratio. X. Simul ac quisque nuntium accepit, a Deo se Vocatum existimet, ut iis, quae Dei ipsius sunt, prudenter, Viriliterque, quantum in se est, prospiciat. Quanti hoc sit, utque hoc unum , si probe teneatur, sit valiturum, vix dicere possumus . Hinc certe fiet, ut, nisi valetudo aliud revera postulet, nemo alienas, aut inanes, ne intersit , caussas praetexat: in ipsa autem actione privatas utilitates, ac studia partium quilibet privatus abjiciet, jura Ecclesiae , quibus tuendis se se sacramento obstrinxit , mundana quavis cupidi. late posthabita , unice spectabit quumque satis habeat , unde in disceptandis rebus graviter, & utiliter dicat, totum id aget, ut nunquam facilitas , comitas , modestia desideretur; quae omnia facile habebuntur, si Deum, Dei cultum, Dei Ecclesiam singuli animo sibi

proposita habuerint. ' .

XI. Distincte illud in omnibus Capituli deliberationibus , ac

nominatim in electionibus servandum , ut omnes libertatem retineant : nemo igitur quemquam seu publice , seu privatim ossiciis , promissis, consanguinitatis, beneficiorum, amicitiae recordatione, si vealia quavis ratione in suam sententiam trahere velle videatur: sola rationum vi, & copia res conficienda. XII. Ea de caussa siquando hoc loco disceptandum incidat de re,

245쪽

PARS QUAR ΤΑ

quae speciatim pertineat ad Canonicum aliquem, vel ad alium illi

consanguinitate, sive alii nitate ad secundum usque gradum conjunis mim, sponte ipse sua e concilio decedat, neque ad illud antea revertatur, quam ea tractatio suerit absoluta si . XIII. Sustragia ad rem aliquam definiendam ne aliter unquam serantur, quam occulte sa): & quidquid major Canonicorum eo die congregatorum pars constituerit, firmum erit, atque decretum 3). Quod perfici pro rerum, ac temporum Varietate non poterit, denuo subjiciatur Capituli iterum convocati consultationi, atque sententiae.

Quidquid non fuerit in isto consessu hac ratione placitum, vel strututum, irritum esto ).

XIV. Quum animarum.cura huius Nostrae Ecclesiae Metropoli. ranae resideat penes Dominum Archipresbyterum , atque Capitulum, Capituli munus est, ut duos Sacerdotes ad eam exercendam eligat. Itaque Sacerdotes quoties eliguntur , ea sint aetate , doctrina ,

vitae sanctitate , quos Nostri Examinatores Synodales probare possint, Nosque ad id muneris possimus admittere sue .XV. Litterae ad Capitulum scriptae non alibi, quam in Capitulo legitime coacto resignentur, ac legantur, ac similiter quas ipsum rescribi jusserit. Erunt itaque a Capitulo eligendi duo, qui sibi 6)a Secretis sint, quique tum haec, tum responsiones, testifica. tiones, atque alia nomine, & praescripto Capituli agant: ac nequis Capituli auctoritate abutatur, illius sigillum est duarum clavium custodiae subjiciendum; harum unam alter habeat e Secretariis, alteram alter. Est quoque Secretarii Adia Capituli diligenter excipere , eaque fideliter Actuum Capitularium libro committere ).Jamque esset poena salsi damnandus, si vel minimum quidpiam addi. disse, mutasse, detorsisse, praetermisisse deprehenderetur. XVI. Est autem in Metropolitana Tabularium, seu locus,

quem vulgo Archivum dicunt, in quo Tabulae quaevis tum veteres locatae sint, tum novae inserantur in dies, atque apto disponantur ordine, quae eidem Ecclesiae, aut alicui ex peculiaribus ipsius

246쪽

PARS QUARTA

Coetibus, sue personis usui vel fuerint, vel olim futurae sint; Te. stamenta, Codicilli, Instrumenta, Fundationes, seu Erectiones Cano. nicatuum. Capellaniarum, Anniversariorum, varia Iura, Privilegia, Epistolae ad Capitulum. & a Capitulo, Capitulares Congrega.

tiones, ac Deliberationes, Apochae, Libri diversarum rerum, M similia. XVII. Et quandoquidem detrimentum , nec raro grave, caperent Ecclesiae Iura , & res, siquod ex hujusmodi monumentis periret, aut etiam vitiaretur, decernimus cum Praedecessbre Nostro e communicationem latae sententiae in eum , qui sine facultate sibi a Nobis facta scriptum quodvis, aut librum quemvis e Capitulari Tabulario transferat extra Capitulares aedes; ac similiter in eum, qui ex aliquo eorum quidpiam detrahat, immutet, abradat, seu rati ne quacumque corrumpat si). XVIII. Iam sunt duo a Capitulo electi Tabularii eiusdem Custodes: habeant hi ejusdem loci claves; ipsi autem res eas accipi. ant, quas subinde ordinate collocent, tum pervigilent, ac severe prohibeant, nequis deposito suae fidei commisso ullam e memoratis injuriis afferat. XIX. Rem hanc totam concludimus gregi Nostro significantes, Clericis Canonicali Dignitate insignibus quovis loco, ac tempore noctvulgarem esse honorem habendum: atque praesertim Omnes Sacrari rum Custodes, quotiescumque Canonicus ad faciendam in eorum Templis , vel oratoriis Rem Divinam accesserit, hunc honorem ita si. gnificent, ut eum reverenter excipiant, atque ipsi , prout serunt Decreta , primas in sacris indumentis, in eorundem sumendorum loco , in Altari ornato deserant sa). De resideudi obligatione actum Par. III. Cap. V. a N. AECA ri S uia. cresci pet. ioa. , Sub poena. ia) S. C. R. ag. Martii in

247쪽

DE MANSIO NARUS , BENEFICIATIS , CETERIM ECCLESIAE METROPOLITANAE MINISTRIS.

PRaeter florentissimum, quem allocuti hactenus sumus, Canoni.

corum Senatum , alios neque paucos, habet Metropolitana No.stra Ecclesia Ministros, suis quemque classibus comprehensum , qui generali cum Canonicis nomine Metropolitanae Clerus nuncupanis tur . Sunt qui dicuntur Mansionarii , ut satis ipso vocabulo pateat eos, quibus temporibus est Choro serviendum, in chorali Coetu adesse perpetuo , ac permanere : sunt Clerici, seu Presbyteri Capellani, qui etsi cum Mansionariis unum Corpus, unumque Collegium a Canonicis distindium, separatumque constituant, neque singuli semper ad eadem Chori ministeria eadem ratione teneantur, eo tamen omnes unice spectant, ut, sive Choro intersint, sive Missas , An ni versaria , Ollicia ad pias Testatorum voluntates celebrent, decorum semper, atque laudabile cum Deo, tum Ecclesiae famulatum exhibeant. Sunt alii denique, sive ex iis, qui jam Beneficio potiuntur,

sive aliunde acciti, quibus ut animarum curam exerceant committio tur, ut ea in tempore comparent, ac servent, quae Metropolitanae

Funiationibus , quae sacris Ritibus, quae Sacristiae Prauidum manda. tis conveniant si ) . I. Atque hi omnes, quoties praecipi Clericis quaedam audierint, intelligant, iis tanto se sortius obligari, quod Metropolitanae dignitas eo apud omnes loco est, ut in ipsam populus universus intueatur , non secus serme, ac olim filii Israel in suum illud Templum tanto honore dignum : hinc plus pietatis , continentiae , religionis , sanctitatis a suis Ministris , quam a ceteris jure suo sibi expectat, ac repetit. Nihil igitur attinet modo apud ipsos dicere , quae de vita, & honestate Clericorum perstrinximus . II. At potiuς generatim mandamus, ut quaecumque de divinis officiis rite obeundis, de Chori disciplina, de percipiendis Distributionibus statuta alibi sunt, ea ab ipsis rite serventur et . Haec autem speciatim a Mansionariis exigimus: nempe, ut in Chori servi-

248쪽

PARS QUARTA

tio strenue, ac sollerter munus suum exerceant, a quo maxime pendet, ut ceteri quoque ordinem, & concentum sequantur, utque retineatur in omnibus dignitas, quae religionem semper alere solet. III. Quare ut caveatur , ne dissonum quid inter divinas laudes incidat , nequis haereat, nequis procurrat , ne quid agatur cum clamore, praepropere, uno Verbo indecore, Missionarii mature ad ant Chorum, ibique singillatim cuncta provideant. Ita vero tonum, ac tempus, intersectis in recitatione pausis , moderentur, ut commode alii & sequi, & quod pronunciant mente assequi non impediantur I .

IV. In medio Choro est pulpitum , sive Lectorium : quoties aliquid ab eo sive separatim, sive conjunctim Mansionariis canendum sit, eodem semper accedant; neque antiphona ulla, neque toni ulli ab ipsis , nisi stantibus, instituendi. V. Subsint Praesecto Chori in rebus, quae ad universum Chori servitium pertinent: ac ille, si minus obsequentes sint, culpam , quatenus meruerint, punctationibus pleEtat. Vl. Ast ne cujusquam Mansionarii absentia Functiones Chori

minus decore obeantur, nemo ex eis vacationibus iure concessis utatur , quin Dominus Archipresbyter, vel qui Praefecti agit vices in Choro , annuerit. Hic autem annuet, si modo tot Manlionarii supera sint, ut nullo unquam tempore Chori servitium non impleatur. Praeterea, antequam aliquis absit, & Punctatorem admoneat, Scillum e Collegis suis, qui esset post se ex ordine acturus . Neque minus hosce omnes a Mansionario moneri necessarium est, quum in morbum inciderit: si quem eorum monere negligat , poena dimidiatae punctationis non carebit. Modo de Capellanis. VII. Atque hi primum advertant, ipsorum Beneficia in hoc Templo fui illa ea etiam mente instituta, ut ex Minittrorum numero major sacris Funestionibus & dignitas , & majestas accederet e quamobrem etsi eos ad perpetuum Chori servitium non compellat Ecclelia, tamen monemus, eos non posse ulla Distributionum partesiui, nisi cum reliquis intersint in Choro, ac suam cum iis vocem ad tu , operamque conjungant: deinde, ut diebus saltem solemnioribus id obsequii Deo, & Ecclesiae impendant, vehementer hortamur. VIII. In id universim incumbant, ut apprime cognoscant, impleantque onera Anniversariorum , atque Missarum quod ad Templum, Altare, dies, ritusve, ne suo muneri desint, neve jure per-

249쪽

cipiendorum fructuum excidant. Item observent, quum ex landatio. ne debent celebrare Misias per se , caveantque, ne alios sibi substituant.

IX. Jamque prostat in Beneficiatorum Sacrario Tabella nuperarime jussu Nostro consecta, typis edita, atque a Nobis plane probata, in qua ordinate leguntur onera quaecumque Beneficiatis imposita: extant ibidem jussu Nostro Codices juxta varias onerum species, quibus patent Voluntates quaecumque, Legata, & conditiones a Testatoribus , ac Fundatoribus peculiariter habitae, ad normam Instructionis sanctae memor. CLEMENTIS xI., 3c juxta sacrae Congrega. tionis Concilii Decreta. Extat Codex etiam describendis Missis adventitiis, quarum nempe stipendium libere identidem solet offerri. Insuper constituimus ex Beneficiatis, qui horum Codicum Custodes ,δc ex Canonicis, qui eorundem dicerentur Revisores, SP essent in solidum . Quare haec quae sequuntur edicimus, atque mandamus. I. Hi omnes Codices in memorato Sacrario asserventur , atque eo loco, ut in promptu semper cuilibet sint. a. Beneficiati, qui Missas celebrant ex onere sibi imposito, suum singuli nomen in parato Cο-dice adnotent; at die tim id faciant, quin cuiquam liceat plures uno die Missas describere: item qui per se celebrat, manu ipse describat sua; siquem substituit, qui substituitur, ille describat. 3. Edicimus, ut Custodes semel in mense, vel saepius etiam , si postulet res, hosce Revisoribus Codices obserant, ut ipsi recognoscant , num satis suerit omnibus, & singulis oneribus factum; possintque insuper, siquid peccatum, Nobis antea consultis, opportune prospicere. 4. Suus etiam

sit Codex, in quo describantur Missae Conventuales ipsius manu , qui celebravit. 5. Qui adventitias celebrat Missas, ipse eas in suo

separatim Codice adnotet; unde quotnam datae sint eleemosynae, &quomodo obserentium voluntas impleta, constare cuiquam aperte , ac facile possit. Tandem edicimuς, ne hosce libros a Sacrario uu- quam extrahi Custodes sinant, Nobis non consentientibus. X. Sacerdotes, qui a Capitulo eliguntur, ut animarum curam eXerceant, ea omnia ad se pertinere existiment, quae de Parochis statuta sunt si): hoc unum addimus, ut in Canonica Metropolitanae Ecclesiae eorum saltem unus continuo pernoctet. XI. Munus Caeremoniarum Magistri est opportune cognoscere,

an quo tempore habenda est quaevis Functio, ibi omnes adsint Ministri, qui necessarii suerint, & an supellex , quae pro diversa temporum ratione erit varianda, sive augenda, in promptu sit, necne;

250쪽

ac mature eos, ad quos spectat, admoneat, ut instructa sint omnia. XII. Ipsius maxime muneris eit enicere non solum, ut nulli epraescriptis Ritibus omittantur, sed etiam nequid geratur minus concinne, ac decore; quare exemplum ipse omnibus sit gravitatis. Siquando plures uno tempore errare viderit, ad magnam animi tranquillitatem se comparet, ac praesertim, quos in errorem lapsuros suis spicatur , eos instruere ante studeat, quam in ipsam veluti arenam

uescendant.

XIII. Ad ipsum deinde conficere pertinet annuum Kalendarium, idemque emendatissime imprimendum curare; ex eo enim debet quinque cognoscere, quanam ratione singulis diebus ex Breviarii , RMissalis Romani Rubricis, atque ex hujus Ecesesiae Privilegiis ordinandum sit divinum ossicium, & quaenam Missa legenda, ac praeterea quaenam praecipue in Metropolitana Funmones peragendae. XIV. Ad ipsum etiam vi Nostrae iussionis I se conserent novi Sacerdotes, priusquam Sacrum primo facere aggrediantur; ne- ue enim facient, nisi quos ipse ad id probaverit. Verum per ip-am Rei gerendae sanctitatem, perque Altarium decus caveat, ne quem-Vis probet, nisi quem experimento diligentissime capto apprime in tota Actione peritum deprehenderit.

niarum Magistrum, seu Praesectum habemus, alium habet Venerabile Nostrae Metropolitanae Capitulum : quorum uterque quum iu, sacris Ritibus peritissimus esse debeat, utrique etiam concedenda est facultas, ut Coetibus singuli suis, quae agenda sunt, praecipiant, eOrumque dicto quisque audiens sit. Id itaque jubemus; & siquis Caeremoniarum Magistri praeceptiones minus prompte eXequatur, pin

nam luet.

sertim Ritibus declarentur , ac illustrentur , iisque divina beneficia sensibus quodammodo objecta in memoriam redeant, atque in animis Fidelium infigantur, viderint qui sacris hisce Ritibus praesunt, quanta diligentia, quantaque sibi cura praestandum, ut quidquid magno consilio praescriptum in hac re habemus, adamussim etiam, tu

gnaque cum reverentia perficiatur.

praecipue, qui in ipsum convenit, ut siquis Poenitentiam, vel Eucharistiam postulet, nihil morae per ipsum sit, quominus haec mi-D d nil tre-Disiligod by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION