Synodus dioecesana quam sub faustissimis auspiciis sanctissimi in Christo patris Pii papae sexti eminentissimus ... d. Alexander tit. S. Balbinae S.R.E. presbyter cardinalis Matthaejus archiepiscopus Ferrariensis in ecclesia metropolitana celebravit

발행: 1781년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

nistrentur: similiter ut est optandum, nulla hora deesse, qui sacri. ficet, Sacri ita ne plures Sacerdotes veluti gregatim sinat e Sacrario ad Aras properare, sed aliquod temporis spatium enitatur, ut interuuius, Sc alterius Milla initium intercedat. XVIII. Universa loci supellex sibi commissa est, ut custodiatur, reficiatur, innovetur, augeatur. In primis autem ea petiaepr exquirat, qaae, quum usu quotidiano facile inquinentur, scindantur, obterantur, fiunt sacris Ministris inepta; quae continuo prohibeat, &alia satis concinna instrui jubeat. XIX. Pueri sunt in Sacrario, qui tum in rebus aliis, tum praecipue Sacerdotibus ad Aram ministrent : jubeantur ab eo, qui illis praeest egregie in suis ministeriis institui, ac summo mane adesse in veste talari, & Superpelliceo ad ministrandum , ubi primum advocentur, parati. Haec quotidie. XX. Sed diebus, ac loco, ubi ipsis traditur Christiana Doctrina, ita intersint & frequentes , & arrecti , ut res ad salutem necessarias ediscant , bonisque moribus informentur : item ad Poenitentiae, atque Eucharistiae Sacramenta accedant semel ad minimum in mense; at qui contumaces indociles, malo ingenio videantur, hi dimittendi. XXI. Fieri omnino non posse intelligimus, ut quo plures ad diversa saepe munia conveniunt, ibi silentium servetur . Quum nihilominus vehementer id in Sacrariis indecorum videatur, rebus interdum ibidem ordinandis importunum, persaepe etiam iis, qui Sacrificii caussa se colligunt, molestissimum accidat, Sacristae quidem diligentiam exquirimus, ut neminem saltem vociserari, disputare, aut similia agere permittat : verum nihil essiciet , nisi id omni studio curet quisque per se. Qui igitur in hunc locum conveniunt, id sibi persuadeant necesse est, & modestiam, & silentium, tum mutuae inter eos reverentiae, tum vero magis ipsius divini obsequii caussa esse servandum: quod nisi fiat, & confusio, & molestiae , dc osten. sones ubi, ac inter quos minus decet, consequentur. XII. Denique quod in bene constituta Republica Cives , quodque in familia domesticos beatos maxime facit, est rerum ordo tranquille servatus , quem jucundissimo pacis nomine designamus . Pacem autem sive gignit charitas , sive ipsa est vinculum, quo ordinem, pacemque servamus. Quum igitur ab conveniendi, 3c simul operandi assiduitate permultae soleant pacis sive colendae , sive vio landae occasiones existere , charitatis studi uni videtur esse, in quod

conti.

252쪽

continenter Nostrae Metropolitanae Clerus incumbat. Hi igitur omanes iuberi se ab Apostolo existiment, quum Ephesios excitaret, ut servarent unitatem spiritus in vinculo pacis.

DE VICARIIS FORA NE IS. ΜΟnet Nos Episcopalis muneris cura in id omni sollertia. atque studio Incumbendum esse, ut quae a sacris Conciliis , a Summis Pontificibus, a Praedecessoribus Nostris pie , prudenterque statuta sunt, sedulo, ac rite serventur. Verum quum pro Dioecesis amplitudine, atque gerendarum rerum copia neque singulorum aut indigentiis, aut periculis possimus occurrere, neque res Omnes, quae aguntur, per Nos ipsi cognoscere, necesse est , ut alii in Pastoralis sollicitudinis partem vocentur. Habemus quidem in Civitate Vicarium Nostrum Generalem, qui a Nobis in Ministerii Nostri adiutorem assumitur, maximasque cum eo muneris curas partimur. Sed uti mos olim fuit, ut in Pagis, ac Oppidis ab Episcopali Sede dissitis constituerentur Core piscopi, qui pro Episcopis ad-Vigilarent, eorundemque Vices in quibusdam supplerent , Corepiscoporum nomine, atque usu sublato suflecti sunt Vicarii, quos Foraneos Vocant, qui in partibus, ac locis apte distributis continuo vigilent, &, ne grex a Pastoris longinquitate ullum patiatur detrimen. tum , diligentissime curent. Nos Vicarios Foraneos declaramus, p o sua quemque Plebe, Plebanos : verum si ipsi commissi muneris rationem animo Versent , non erit, cur mirentur, summopere Nobis curae hujusmodi esse ministerium ;& si voluntate erunt in Ecclesiam, ejusque bonam administrationem propensi, praeteri tam , siqua fuit, in hoc munere obeundo desidiem acri deinceps diligentia compensabunt, neque spem Nostra in Dioecesi utilissimam frustrari sine caussa patientur . I. Eos Vicarios Foraneos esse volumus, qui tum Parochos totius Plebis, tum populos veluti e specula prospicialit ; & siquid illic hd aeternam salutem necessarium aut omitti , aut minus recte

agi deprehenderint , remediis per quos spectat adhibitis , perfici, D d a seu

253쪽

seu corrigi non segniter studeant. Itaque primum de Parochis suis pervideant, an iesi apud suos greges commorentur, an in Christia. nam rudium institutionem satis incumbant, an Sacramenta populis suis facile ministrent; quibus charitatis officiis prosequantur infirmos, qua diligentia, atque cura annua su nebria, & reliquas obligationes ex variis Testatorum praescriptionibus persolvant, num piorum locorum res, & sundi diligenter habeantur, num pareatur Decretis in sacra Visitatione, & in hac Nostra Synodo habitis: tandem semel

in anno Parochiales libros visitent, utrum ea sint ratione comparati, quam Romanum Rituale praescribit, eaque asserventur ratione, qua

opus est. Haec perscrutari maxime Vicarios jubemus; ac suluia a suis Rectoribus peccari in hisce cognoverint , prudenter quidem , atque perhumaniter, sed prompte tamen, ac libere Parochum ipsum, interposita Noltra auctoritate, moneant, atque erratum eme

dari jubeant. Quod si gravior esse res videatur, & gravius remedium exigere, ea Nobis, vel Vicario Nostro Generali deserenda. II. Sed Vicariorum sollicitudinem in ceteros quoque Ecclesiasticos proferimus. Est enim a singulis reposcendum quidquid fuit de Clericorum vita & honestate decretum ; a Clericis praesertim, ut doctrinam Christianam tradant, inserviant Ecclesiae, crebro Sacramenta suscipiant, ut impense studiis operam navent, nihil agant, quod Clericali Ordini dedecori esse videatur: & siquid Vicarii peccari deprehenderint, cum eorum Rectoribus communicent, quodnam alserri remedium possit. III. Quin etiam in Plebis Laicos a Vicariis inquirendum, maxime sicubi periculum Catholicae Fidei timeatur. Quo circa, ne pravi unquam libri in gregem irrepant, diligentissime curent, ne sint qui se vagis hominibus addant, ne Hebraei diutius morentur, quam concessum ipsis sit, nequis scholas aperiat, quin Fidei Professionem ediderit. Quae omnia et si Parochis singulis commendata in primis

ex proprio munere sint , earumque rerum ratio ab ipsis repeti debeat, pro iis tamen etiam Vicarios advigilare volumus. Item adis vigilare eosdem volumus, ut qui testamentum scribunt, aut recipiunt

ex jure, quod sibi impositum et , penitus impleant f I .

IV. Sed illud Vicariis etiam sit curae, ut Parochoς, Consessarios, Sacerdotes, Clericos sui Vicariatus semel quibusvis mens busapad se congregent, ubi de propositis conscientiae Casibus senten. tiam

ii Nempe Cap. VIII. N. VIII. Par. V.

254쪽

tiam dicant: quae igitur tradita fuit hujus Congregationis habendae ratio, ea tota Vicarii curae, atque sollicitudini credita est. Ipse vero & habitae Congregationis testimonium, & fasciculos eorum, quae scripta suerint, & quoties, quibusque de caussis in hujusmodi Con. gress is quis non interfuerit, ad Nos mittet I .

V. Quocumque tempore alicuius momenti negotium maxime urget, nec moram patiatur, Vicarius consilium in arena, ut a junt, capiat, & pro re nata continuo decernat, ac provideat : nihil autem expectandum, quo minus illud sive coram, sive per litteras N, his significet. Ceterum crebra intercedat necesse est Uicariorum cum Nostra Curia rerum, consiliorumque communicatio: idcirco praeter litteras, quas Nobis identidem dabunt, quoties in Civitatem venerint, ne eis hinc discedere liceat, nisi a Nobis, aut a Uicario Nostro Generali, siqua dicenda illis sint, ipsi petierint. VI. Quum Parochus aliquis in morbum incidit , huic Sacra.

menta ex consuetudine ministret vicinioris Parochiae Rector et attamen eundem conveniat ossicii caussa ipse etiam Vicarius. At, P

rocho vita functo, Tabularii clavem sibi accipiat Vicarius, & quaecumque Scripta deprehendet, vel Libros,. qui ad Parochiam spectant, sigillo obsignet suo; tum haec omnia nomine depositi custodienda committat idoneae Personae, quae poenam violati depositi dabit , siquid ex illis resignari, aut alio transferri sinat, nisi ab eo, quem Nos mandaverimus. Similiter moneat haeredes Parochi de gravi culpa , de excommunicatione, deque crimine repetundarum , si rem quampiam Ecclesiae occupent, sive subducant. Haec Vicarius Foraneus ex ossicio, nisi, rebus omnibus spe latis, haec ipsa iacere opportunius exilii met Parochus Vicinior , qui Sacramenta ministrat; erga quem malumus, ut Vicarius facile potius, ac benigne se gerat , quam imperiose. VII. Unum praeterea est, quod a duobus iam pridem Cardinalibus Praedecessoribus Nostris de Verme, & Crescentio sapienter conis stitutum suit, ut Vicarii Foranei simul omnes in Civitate quotan. nis adsint, atque in Archiepiscopali Palatio congregati de Dioecesi coram Antistite agant. Nos itaque praescriptionem, quae magnos, uberesque est fructus allatura, Vigere cupientes , eandem Legem edicimus, atque mandamus, ut ConVentus Vicariorum in Nostro Palatio singulis annis agatur: praefinimus ad id Feriam quintam post diem Pentecostes. Quae res, ut commodius, atque .utilius perficiatur, totam

255쪽

eonsilii Nostri rationem fusius in Appendice exponemus I . Atque

haec sane Congregario quamdam veluti annuae Synodi speciem habebit, a qua maximum fructum extiturum confidimus: hinc enim fiet, ut uno die, quid in tota Dioecesi agatur, penitus internoscere possimus, ataque collatis Vicariorum consiliis rebus universis melius prospicere. De D nodalibus Testibus screto designandis actum in Duodo est; nihiι autem de ipsorum munere: at quodnam hoc sit, constabit maxime ex pen . pag. I 4o. N. III.

DE PAR OCHIS. SEd jam vos alloquimur, Venerabiles Fratres. fideles Dispensata.

res Mysteriorum Dei, atque Coadjutores fidissimi in opus Ministerii, ad quod sumus assumpti. Magnus quidem Pastoris limnos, ac dignitas: nam qui animas in aeternam salutem dirigendas suscipiunt, non modo Apostoloruin, quos posuit Deus in lucem gentium, non modo Angelorum, qui missi. sunt propter eos, qui haereditatem capiunt salutis, sed ipsius aeterni Dei Filii similitudinem reserunt, qui evehendis ad Coelum hominibus factus es homo, vita inque, ac mortem huic operi charitate plane Divina totus impendit. Verum magnum etiam Pastoribus onus impositum : nam si cuique difficile futurum est suae tantummodo animae rationem Iudici severissimo reddere, quid expectandum illis, qui praesunt, quibus indictum

durissimum fore judicium λ Nos certe infirmitatem Nostram summo.

pere gravari sentimus, ac praeter alia, quae conamur efficere, hanc quoque Synodum magno sane animo celebrandam suscepimus , ut

gregi Nostro, Nobisque ipss tremenda illa die non sit leviter profutura : ipsi vero Parochi , ut tam praeclaro, ad quod vocati sunt,

muneri respondeant, tantumque onus Virtute Omnino pari sustineant, quaecumque pravis populorum moribus corrigendis, iisdemque ad virtutem , atque pietatem instituendis decrevimus, constanter pro vi. ribus urgeant: idcirco etsi eos tota hac Noltra Synodo appellemus, hoc tamen loco quaedam potiora in unum veluti collecta proponimus, eisque iterum, atque iterum commendamus. I. Placet tamen prius commemorare , quid agendum , simul ac de Pastoris officio suscipiendo quis cogitat: nempe secum ipse conis sidereti r Vid. Appen. pag. I . N. III.

256쪽

sderet, an ad illud vocetur, tanquam Aaron, ab ipso Deo, eo nimirum studio, ut operi vitam devoveat, quod acceptissimum Deo est, magnamque habet apud ipsum remunerationem. Veli illis, qui, ut ajebat Isidorus si , fuscipiunς sublimitatis culmen non pro pastorati munere , fed pro folius honoris ambitione, atque opere riguitatis ρ- Iam nominis appetunt diguitatem . Non enim Pastor bonus est, sed mercenarius, ut docuit Gregorius sa), qui terrenis commodis inbi. at , honore Praelationis gaudet, temporalibus lucris pascitur, O impensa sibi ab hominibus reυerentia Miatur. Siquis a praestituto fine defectat, praeter ruinam, quam animae suae struit, inane fore Nostrum quodvis erga ipsum, suumque gregem studium fatemur, inane ser-ine quidquid sanciri Legibus potest. II. Sit ergo eorum, qui Parochiam sibi optant, rectissima ad Deum mens, atque animus: sic etiam fiet, ut non solum quidquidsmoniam ad Benescia captanda sapere potest , penitus explodatur sed ut ne ipsae quidem admoveantur Ma*natum, aut praestantiorum Virorum commendationes , adhuc per se abjeEt e , ac nullum unquam apud Nos pondus habiturae; quandoquidem in auribus continenter habemus qui non intrat in oυile per ostium, ille fur ess, oe latro 3 ). Insuper fiet, ne dilationem, repulsam, electionem aliorum moleste serant; R eo honore , quandocumque quisque dignatus fuerit , ita latabitur, ut nihil nimium a se exposci sit judicaturus, & propositum iter alacri cursu consecturus. III. Quandocumque suerit quispiam Parochus renuntiatus, nihil ab eo antiquius habuerimus, quam si in aliquam Regularium domum digressus ibidem Exercitiis spiritualibus ad decem dies vacet, hunc in primis fructum percepturus, ut suae, aliorumque saluti se totum impendat: atque, hoc veluti jacto fundamento, omnem

subinde vitae suae rationem moderetur. IV. Et hoc omnium maxime opportunum est tempus, quo se

culari tumultu remoto, curisque dimissis , secum ipse serio perpendat, atque alte animo insculpat , quaenam sibi divinitus injuncta sint. Quare ex Concilio Tridentino , quod divinum plane Praeceptum animarum Pastoribus denuntiat, sic habeat: debere eos nempe o Des fuas agnoscere, pro his Sacrificium osterre, Verbique Diυini Prae

dicatione , Sacramentorum admini iratione, ac bonorum omnium sycrum

exempto pascere, pauperum , aliarumque miserabilium personarum cuis

257쪽

ram paternam gerere, o in cetera munia pastoralia laeumbere, quae omnia nequaquam ab iis praesari , oe impleri possunt , qui gregi suo non inυigilant, neque assistunx, sed mercenariorum more deferunt ... In qnae verba haec sibi fideliter servanda proponat. V. Ut Parochus oves suas cognoscat, ipse quum primum Par chiam coepit, adeat singularum domos, ibique singulas de iacie, ac nomine curet cognoscere, aedium ipsarum habitudinem notet, familiae numerum, Uariasque aetates, & vitae conditiones intelligat. Id enim ipsum poterit aliquando, nec fortasse raro, utile esse, ut varia peccata arceantur.

VI. Quos vero novos in Parochiam incolas venire audierit, curet hosce quamprimum cognoscere, aut eos ad se venire iubeat, ne-

1 ue id ultra quindecim dies admodum differat; quin, si externi ii

int, hoc est nondum in vicinitatibus noti, investigare opus est, tum quaenam eorum sit Vitae ratio, tum, siquando sceminas instar uxorum habeant, quibuscum vivant, exigendum est Matrimonii testimonium a Parocho, vel qui eos conjunxit, vel saltem a quo profecti proxime sunt.

rant, ut ad ovile reducat. Propterea assidue in singularum vitam, ac mores inquirat, num rixae, odia, inimicitiae inter ipsas exard stant, num In contractibus admittantur usurae, num sacris hominibus, rebus, locis reverentia habeatur, num exaudiantur blasphemiae,

num Sponsi commune habeant tectum , & sicubi Coniuges habeant sine Nostra auctoritate diversum an in alicujus domo obscoenae aD serventur picturae; qua in re vigilare Parochum diligentissime volumus , quo praesertim tempore domos , atque cubicula lustrali aqua aspergit : quod si ab aliquo pariete hu)usmodi tabulam pendere conspiciat , moneat dominum domus, ut eam inde penitus tollat. Quicumque tamen sint in populo abusus, ne animum unquam despondeat; quum enim peccatoris mortem Deus profecto nolit, sed ut magis convertatur, & vivat, ecquid est in hoc genere tam ab humanis viribus remotum , quod divina Gratia remediis interdum vel levibus facillime non superet, quae tamen saepe ab hominum mavult diligentia proficisci VIII. In eo itaque Pastoris industria versabitur, ut tota prius cognita sui gregis natura, morborumque conditione, ea remedia apis ponat , unde primo Vitia eradicanda suscipiat, quae horridiora sunt, quaeque grassantur latius . In Civitate metuendum semper a peste

258쪽

proscriptorum Librorum, sunt qui in Templis conspiciuntur parum

religiosi, nunquam non est sceminarum luxus castigandus . In agro , di villis praecipuus gravium malorum sons, & caussa sunt tabernae, atque cauponae, sunt vigiliae, & nod turni quidam per hyemem coetus, atque etiam cum diurni, tum nocturni per aestatem in areis: haec omnia , nisi cautissime habeantur, sunt periculi plena. Id nempe de. nuntiandum tum in Concione, tum in privatis sermonibus, agendumque cum Patribu sfamilias, ut sceminarum coetibus alius omnino , atque a marium coetibus locus deputetur, nec facile utrovis adituς pateat ; aut ubi sceminae admittuntur, ne alii certe mares tolerentur, quam ex ipsa familia, quos in ossicio Parentes omnino contineant. Quod si non Praestent, hi neque muneri, neque conscientiae satisfactynt suae, quum liberorum , aliorumve peccata ad Parochum tantummodo deferant . Qua in re servetur ad unguem Edictum Nostrum, quod promulgari quotannis solet. IX. Est tamen Parocho semper modus in correptione servandus: qui enim Pastores mittuntur cum virga , cujusmodi se fuisse te-itatur Paulus, charitatem primo proserunt , proserunt mansuetudinem, nec Virgam, idest proserendae potestatis insigne, & ulciscendi. initrumentum doloris adhibent, quin eorum ipsorum, quos arguunt, consulant voluntatem I . Praeceptum illud ne unquam ex Parochi memoria dilabatur; compertum siquidem est, patientia, & assiduis charitatis ossiciis plures flecti, quam terioribus, ac vi. Quae tamen publica sunt, & apta saniorem gregis partem inficere, quaeque tolerare non consuevit Ecclesia , publica quoque increpatione , minis adjectis, retundantur. Quae quidem si ad meliorem frugem reos non adducant, Nos ipsi ad extremum aggrediemur contumaciam perfringerer porro quae Nobis deferre quotannis singuli Parochi debent, te

neάnt, quodque in Appendice traditum est observent diligentissime et ).

X. Aliam nunc Parocho indicamns ovium suarum agnoscendarum rationem. Est enim muneris sui singulis annis sub initium

s quod erit opportunissimum ) Quadragesimae minutum , atque distinctum earum censum perscribere, unde tum ipsarum numerus, tum

etiam sexus , ac aetas legenti facile pateat: item qui nati , qui baptizati , qui confirmati, qui Matrimonio conjuncti, qui defuncti eo

anno fuerint. Inscribatur autem hic Codex: Status animarum : sitque a reliquis Codicibus diversus . Hujus exemplar apud se cum reliquis Parochialibus Libris asservet: aliud, cui se ipse subscripserit.

259쪽

quodque Parochiali sigillo obsignarit, volumus ad Curiam Nostram

uotannis pervenire. Is itaque Libellus Vicario Plebis tradatur, cu- Ius erit enicere, ut ad Nos perveniat, quum olea sacra a Metropolitana petet, vel petitum aliquem mittet. XI. Parochiales interim Libri erunt quinque : primus Baptizat, torum , alter Confirmatorum, tertius Conjugatorum, quartus Deis functorum, postremus Statum animarum in singulos annos continens: omnes firmiter compacti, atque ad regulas Ritualis Romani accura. te conscripti. Alia praeterea sint scripta, quae diversis nominibus ad Parochiam pertinent, Testamenta, Coscilli, Instrumenta. Inventaria, multiplicium redituum Rationes, Apochae, Litterae . quibus Reliquiae, vel Indulgentiae conceduntur, Ec quibus etiam revocantur, utrarumque Indices, Acta Pastoralium Visitarionum , Synodus Nostra, Edicta, atque alia. Habeant insuper Parochi sigillum Parochiale, insculptam reserens cum Parochiae nomine essigiem Titularis ejusdem Ecclesiae : hoc utantur in Actis Parochialibus, ac in litteris ad Nostram Curiam datis, praeterea minime. Quae omnia una Cum LLbris , quos Parochiales appellavimus , diligenter ordinauda , & custodien Ga . XII. Volumus enim, atque praecipimus, ut apud quemvis Parochum sit Tabularium , sive Archivum in apto aliquo loculo se-eretiore, quod sera, & clavi firmiter occludatur. Neque vero haec clavis alteri unquam permittenda. nisi coram Parocho, vel fiditamo aliquo viro, sitque gravissime cuique interdictum, quidpiam in illis tabulis vel leviter corrigere, detrahere, alio exportare. Quae omnia Nos ingentia veriti incommoda, perturbationesque ex hujusmodi Librorum incuria prosectas severissime servanda mandamus :quique minus accuratam in suo Tabulario custodiendo operam impenderent, rei apud Divinam Maiestatem fierent, quod metuendum maxime est, earum omnium calamitatum, atque damnorum, quae inde existerent . Extrinsecus inscribatur: Archiυum Ecclesia Par chialis. XIII. Iam vero illud exponamus, quo animarum Curatores iubentur pro ovibus suis Sacrificium offerre I est enim aperte declaratum eos, qui curam hujusmodi actu exercent, seu perpetua ea sit, seu temporaria, quocumque nomine donentur, nempe sive Parochi, sive Vicarii, sive etiam taconomi, sive Saeculares sint, sive Regulares, teneri se Dominicis singulis , aliisque per annum Festis ex Praeceis

pio Sacrum facere, M irustum medium applicare pro suo populo,

neque

260쪽

aeque posse illud pro aliis applicare , aut eleemosynam aliunde obis latam iis diebus percipere I). Immo vero ne morbo hinc quidem excusantur, sed alteri Sacerdoti id munus est ab ipsis imponendum sa). Igitur inter Missarum onera haec Parochialis distincte recenseatur ;jamque Revisores Missarum huius quoque oneris expleti rationem ab ipsis exigent : quemadmodum vero a pluribus diligentioribus factum novimus , ut in huiusmodi Missis describendis festum etiam, quo celebratae sunt, diem indicent; ita hoc ipsum a reliquis omnibus fieri optamus : quod sane in iis revisendis commodum erit. XIV. Qui tamen hac lege omnes animarum Curatores obstrinxit, idem Summus Pontifex cavit etiam, ut siqui ex illis adeo pau- Ires essent, ut serme ex eleemosynis, quas a Fidelibus pro Mi Drum celebratione percipiunt, vivere cogerentur, possent Episcopi eandem legem ita moderari, ut hisce Pastoribus concederent, diebus festis eleemosynam ab aliquo pio offerente recipere, & pro ipso Sacrificium applicare, dummodo ad necessariam populi commoditatem in ipsa Ecclesia Parochiali Missam celebrent, & mox tot infra hebdom dam pro populo applicent , quot in diebus sestis intra eandem hebdomadam occurrentibus juxta peculiarem alterius pii benefactoris mentem obtulerint : est itaque in Nostra potestate positum id judicare, &, quatenus opus sit, petenti concedere 33. Sed omnes praeterea, qui animarum curam habent, fundant saepissime pro suis ovibus ad Deum pre ces qui Nus aliquot corporis afflictationes coniungant, ut Divinam pietatem magis , magisque excitent . Quidquid enim homines ad populorum salutem procurandam essicimus , totum id tandem ab eo necesse est vires sumat , in cujus manibus sunt ho

minum corda.

XU. Item aliis muneribus instandum : inter haec Praedicationem di Vini Verbi, & Christianae doctrinae traditionem commemoramus. De quibus etsi plura diximus alio loco 4 , nunc Parochis considerandum proponimus: I. ipsos urgeri Praecepto plane divino pascendi oves suas divini Verbi praedicatione 3j : deinde Verbum divi-

Ee a num, i) Ese Const. Bened. XIV. Cum semper III. Buli. Tom. I. r. , ct seqq. 1 in S. C. C. in resp. ad dub. ab Emo Cres. propos in RH. Simur Eces. Ferror. se. Parochos item infirmitate impedites negat S. C. C. tutos esse in conscientia, nisi ab eo , qui vicariam iis proat in pasor

SEARCH

MENU NAVIGATION