장음표시 사용
281쪽
Capellar, ad quas servandas, seu manu tenendas Lais , sive sodalitia Laicorum tenentur, Nostri plane iuris est & ea sive Altaria, sive Capellas vilitare, & qua fide, quaque diligentia pia legata impleantur , exquirere I ): quin si sorte in piis testamentis exequendis quod
nunquam futurum confidimus male se gererent Regulares quicum. que, possent ad rationem coram Nobis reddendam cogi, dc pro culpae ratione puniri a). . ' t. XVIII. Quod ad populum Fidelem sacrae habeantur Conciones, eaeque frequenter, tum Nobis pergratum esse professi sumus, tum ab Regularibus in suis Ecclesiis cum fructu semper habendas speramus. Nihilominus illud cavendum , ut qui ad id muneris a suis Superioribus designantur , Benedictionem ab Episcopo petant, neque ipso contradicente Concionem habeant 3). Si enim adversaretur Episcopus, tanquam Sedis Apostolicae Delegatus posset Concionantem censuris, aliisque Ecclesiasticis poenis plectere ). Idem servandum , quum ad Moniales eorum ordini subjectas, etiamsi januis clausis , nullusque saecularis intersit, Concionem sint habituri s). XIX. Sed ad Moniales Nobis subjectas, ac universim ad populum in Ecclesiis, quae suorum ordinum non sint, Concionem habere non possunt, nisi, Superioribus suis annuentibus , facultatem ab Episcopo obtineant 6 . No tamen Concionem habere in suis Ecclesiis aggrediantur, quum ad populum suum in Civitate verba sa-
XX. Postremo quum de Verbi Dei Praedicatione non pauca dixe imus, ea etiam legere Regulares, & omnia custodire studeant 8). XXI. Ad publicas Supplicationes sive annuas , sive publicam aliquam ob caussam interdum a Nobis indicendas veniendum a Regularibus est, nisi jure, aut Privilegio direete post Triden tinum conis cesso eximantur. Hoc ipsis auctoritate illa injungimus, qua eosdem,
si abessent, plectere etiam possemus s). XXII.
282쪽
XXII. Atque hoc tempore , ac loco siquae controversae inter diversorum ordinum Regulares, vel ipsos, & Clerum Nostrum fortania emergant, sciant, eas a Nobis ipsis quavis appellatione sublata ,& non obstantibus quibuscumque esse plane finiendas: quod idem ductum volumus de iis Processionibus, quae de serendis Defunctorum cadaveribus initituuntur. Quae omnia ad normam Apostolicarum Constitutionum spectanda si .
XXIII. Nemo Energumenos sine Nostra concessione in scriptis exorciZet, ne tu sua quidem Ecclesia, ne dum aliis in locis set . XXIV. Nemo mulieres a partu admittat ad Benedictionem 3 ), quam dicunt Purificationem. XXV. Nemo Aqua lustrali aspersum eat Saecularium domos Sab
XXV. Eodemque die usitatum illud erga Metropolitanam Ecclesiam in Civitate, & Parochiales in Dioecesi obsequium praestent, ne scilicet pulsent Campanas e Turri, antequam ab illis pulsari audierint I . 1 ηXXVll. Nova ne exponant Reliquias, nec Efigies insolitas; nec
noVa miracula, nec novas evulgent Indulgentias, quin totum id relatum Nobis fuerit, quidque, Sc quatenus sibi de singulis licuerit, legitime acceperint 6 . XXVIII. Quum sit quibusdam Regularium ordinibus potestas
Pontificiar Benedictionis aliquando populo impertiendae, advertant, ne facultate sbi tributa utantur, quin licentiam a Nobis in scriptis o tinuerint , antequam Benedictionis diem publico Edicto significent, si per Edictum fgnificare velint; sint minus vero, triduo saltem , antequam Benedictionem impertiantur, veniam impetrent. Huiusmodi autem Benedictio ne sit more Episcopali trina, sed simplex , neque adjunctam habeat Diaconi, & Subdiaconi solemnitatem . Omnia
tandem serventur, quae tum a BENEDICTO NIU., tum a CLE MENTE
XIII. hac in re statuta sunt XXIX. Regulares, in quorum Monasteriisti habenda est sacrae
283쪽
Scripturae Lectio, pro ea , quae hac in re Nobis tradita' est, potesta. te excitamus, ut sedulo recogitent, quid sibi facto opus si, quidque sibi a reliquis rebus liceat, ut satis jam declarata Concilii Tridem tini mens impleatur, neque id patefacere Nobis graventur x ). Insuper Regulares Saecularium Consessionibus audiendis approbatos monemus, ipsos eatenus tantum eximi ab iis Congregationibus , quae habentur de re morali in Nostro Archiepiscopali Palatio, quatenus in eorum Monasteriis, sive Coenobiis iuxta CLEMENTIS VIII. Decreis tum casuum conscientiae Lectio, & Collationes hujusmodi habeantur. Itaque tenendum sedulo, quod sacra Congregatio Sanctissimo Papa BENEDICTO XIV. approbante censuit et ). XXX. Superiores eorum ordinum , qui Sanctimoniales habents hi subjectas, quoties Nobis Sacerdotem obserunt, quem ad earum Consessiones audiendas probemus, is sit, qualem descripsimus, nempe prudentia, charitate non ficta, moribus ceteris commendabilis. Iidem Superiores quotannis statis vicibus ipsis Monasteriis Consessarium deputent extraordinarium, qui a Nobis, non secus ac ordinarius ad id approbetur. Hic autem esse debet saltem semel in anno Saecularis Sacerdos , aut alterius a suo ordinis. Quod si sacere Regulares negligant, Nostri juris erit, quem maluerimus ad haec Monasteria designare, atque mittere. Quidquid autem tum a Concilio Tridentino 3 ), tum deinde uberius hac de re a BENEDICTO xiv. suit constitutum, omni ex parte impleatur. Quamobrem quae Nos de Monialium Consessariis sive ordinariis, sive extraordina
riis in hac Synodo habemus 3 ), legant & ipsi Consessarii Regu
lares , serventque diligentissime. Ad ea tantum addimus : Regularis Consessarius intra Monasterii septa ingrediens socio utatur sui ordinis prove&e aetatis; huic vero nunquam fas sit per Monasterium
vagari; sed ita se habeat, ut Consessarius, ac socius videri invi-eem possint. Quae nisi serventur, suae innidia sunt poenae 6 .
XXXI. Meminerint autem Regulares omnes cujuscumque ordinis , atque Instituti, severissime sibi vetitum esse colloqui cum Mo. niali-
284쪽
nialibus, aliisque mulieribus in Monialium Claustris viventibus ψetiamsi Superiores eae sint, aut sui Ordinis, seu Instituti, seu sibi
subjectae : neque id sane liceat per quodcumque modicum temporis spatium, & ob quamcumque honestam, ac rationabilem caussam ;neque liceat. , etiamsi de rebus spiritualibus sermo habeatur, post Concionem , aut Missam in earum Ecclesia celebratam . Nempe &Apostolicae Sanctiones, & sacrarum Urbis Congregationum Decreta declarant, Regulares hujusmodi colloquio lethalis culpae reatum contrahere, privari voce activa, & passiva, posse a Nobis excommunicari. Neque hac tamen lege includuntur quod ad Monasterium, cuius curam gerunt, & eorum habent iurisdictioni subjectum, Confessarius, Superior, cui Monasterii ejusdem cura incumbit, Visitator ordinis. Insuper possimi cum iis, quas habent conjunctas primo ,
aut secundo consanguinitatis gradu, colloqui, modo facultatem a Nobis, aut a Vicario Nostro Generali in scriptis retulerint, quam tamen quater solum in anno laciemus , neque unquam Adventus,ac Quadrages mae tempore, neque nisi servatis aliis , de quibus Decreta I). Paucis tandem verbis cautum a GREGORIo xv. sa). Ad εας tum Regulares, quam Saeculares hujuymodi nullis Privilegiis, αμν ς emprionibus tueri se possint, quominus si deliquerim circa pe senas inrra septa degentes , aut circa clausuram ... Monasteriorum minniatium , etiam Regularibus Iubjectarum ab Episcopo loci similiter, tamquam ad loe Sedis Apsolicae Delegato, quoties, θ' quando opus fuerix , puniri, o corrigi vatiant. XXXII. Neminem e Regularibus ignorare arbitramur, esse e rum cuilibet jure Tridentini Concilii interdictum moram trahere e tia Claustra Superiorum etiam adeundorum obtentu, nisi ab eisdem missi, aut vocati fuerint 3). Hac in re peccantes ab Ordinariis plectendi. XXXIII. Regularis interim, qui in Nostra Dioecesi extra sua Claustra degens, quantumvis non sine suorum Praesidum facultate,
deliquerit, poterit a Nobis corripi, & puniri 4 .
XXXIV. Si Regularis vero in suo utique Monasterio degens, extra Claustra ita notorie deliquerit, ut dileistissimo gregi Nostro offensionem , & scandalum pariat, Nobis instantibus a suo Superiore. intra tempus a Nobis consti tuendum severe puniatus: Nosque i in
285쪽
si de hoc certiores fieri debemus I ) . Verum ne Regularis Superior committat, ut nocens e Nostrae Dioecesis finibus ante elabatur, quam poenas subeat, quin etiam si elapsus sorte fuerit, ad suum revocet Monasterium : quod nisi Regulares Superiores praestiterint, poenis ob stringentur a Concilio Tridentino, & a CLEMENTE UL constituistis a) . . . XXXV. Haec generatim quod ad omnes. Ceterum etiam aliquando sunt sive Domicilia, sive Conventus, in quibus nisi alantur duodecim Religiosi ; alia , in quibus nisi sex saltem actu exi stant , potest iis ordinarius & Pastoralem Visitationem indicere,ia rationem obligationum ab ipsis susceptarum exigere, ac alia mu.neris officia juxta Apostolicas Constitutiones, di S. C. Decreta exedi
XXXVI. Tandem Regulares omnes hortamur, ut quum Christianae Religionis ipsi sint speciosissima portio , singulare quoque inter Christianos reliquos virtutis specimen praeserant, sintque exemplo Fidelibus in verbo, in conversatione , in charitate, in fide, in
castitate, uno verbo digne ambulent vocatione, qua Vocati sunt. Deinde eos hortamur, ut Nobis, quemadmodum hactenus fuere,
subsidio esse pergant in omni opere bono fructificantes . Quum enim eorum, quos Deus palam a saeculo segregavit, & assumpsit, si non modo circa Praecepta omnibus communia versari, sed studiosissime etiam, quae sit voluntas Dei bona, beneplacens , R perfecta , inquirere, ac sequi, fieri sane nequit, quin animarum, quae Diviis no Redemptori Nostro tanti fuerunt, saluti procurandae pro suo qui stque Instituto animum vehementer adjiciat. CA 1 3Trid. Sess. xj. De ReguL Cap. XIV. Σ Trid. ibid. Clam. VIII Const. Wrax. Suscepti muneris . g ὶ Nempe oectand. Const. Innoc. X.
Intaurandae XXVII., er eis . Ut in parvis xXXII. , atque aha Innoe. XII. Nuper CLV. PIur. Deriari momoraii mer. Ut in parvis a S. C. superflatu Regul. edin , atque ab Aleae. VII. approb. , tegunt. apud muMel. Tom. I. in Anend. ad form. De rota bae re Bonia. XIV. De Srnis. Lib. III. Cap. n.
286쪽
Ubi s de Tertiariis. Uos hic, sacrae Virgines, alloquimur, quas candor lucis aeteris nae, Unigenitus Dei Filius arctissimo sibi scedere consecravit, quaeque sub Religionis jugo Christo Salvatori in castitatis holocausta famulari discupitis : estote stabiles in fide, in timore humiles, in pace concordes, quod solemniter Christo Sponso iurastis,
in charitate servate; & pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, impleat corda vestra. Interim, quum sub obtestatione divini Iudicii commissum ante omnes, & singulariter Episcopis fuerit, ut cla suram, quam BONIFACIUs VIII. I solemni Constitutione insta ravit, ac reliqui Romani Pontifices confirmarunt, diligentissime in quovis Monasterio, vel quomodocumque exempto, custodiant a ;quae iam sunt hac in re cuique notissima, iterum monemus, atqu. praecipimus . Praeterea quo in Deum, inque vestram Prosessionemaaimo esse debetis, ut vobis distincte ex Pontificum, Praedρcetarumque Nostrorum Statutis proponitur, habetote. . u I. Nulla Sanctimonialis unquam praeter casus a iure permis. sos, servatisque de iure servandis ) e Monasterii finibus elausura comis prehensis pedem efferat. Siqua id audeat, quod Deus maxime aver tat , ab Ecclesiae Dei communione se statim separat, ad quam redi. re, nisi per Romanum Pontificem, non possit. Deinde nemo cujusvis generis, conditionis , sexus, aetatis Monasterii cuiuscumque , ii
cet Regularibus subjecti , iisdem sub poenis , septa ingredi praesumat 3 . Item iisdem plane censuris obnoxiae sunt tum personae, quae Monialem egredientem comitentur , & eam recipiant 4 , tum Moniales, quae extraneos in clausuram inducant 5 . Quamvis vero infantes , qui ratione nondum utuntur, neque peccatum contrahere , neque censuris assici possint , prohibentur tamen Μoniales sub poenis violatae clausurae ipsos utriusvis sexus intra clausurae fines ad.
I p. Periculoso unis. De satu Renui. in 6. et ) S. Pius V. Cons. Decori VIII. Gν κεν ius XIII. Ubi gratiae XXVIII. Paulas V. Monialium LXXIV. Alexan. VII. Felici CLUL. Ben. XLV. salutare M. Bullar. Tom. I.
287쪽
mittere I . Neque id unquam faciant , etiamsi illi tantum is
rota ex clausurae parte consistant. Superiores Regulares, quibus suta sunt Monasteria, ne haec aliter unquam ingrediantui, quam serva.
tis ad unguem iis, quae praescribuntur in Apostolicis Constitutioni
II. Siqua mulier a Romano Pontifice ficultatem obtineat in aliquod Monasterium intrandi, eorum omnium, quorum eX primitur, consensus obtinendus, quod nisi fiat, neque impetrata facultas quidquam prodest, neque idcirco sermidandae violatae clausurae poenae que uni declinari. III. Nos autem, quandocumque iura patiantur, secultatem dabimus , ut Saeculares sacros hoste recessus penetrent; aliis ad annum, aliis, quorum ministerium non tam crebro exquiri videbitur, dabimus ad brevius tempus , vel singulis vicibus . At severitas Nostra palam tum fiet, quum ea negligi acceperimus, quae jam proponimus, quaeque servari plane volumus, atque jubemus. IV. De Consessariis quidem, quoniam praecipua eorum res est, agemus separatim. Nunc de Medicis, de Chirurgis, deque Variis
mechanicarum artium prosessoribus . Nam primo volumus, ut qui cumque Nobis proponuntur, ut in Claustra intrent, simi Viri aetate graves, tum vita admodum in Christo laudabiles: deinde, ne quicquam proponatur leviores ob caussas , sed eas, quas ipsa Superiordi justas, & graves censeat : porro nequis introvenire Permittatur , nisi quum caussa instat; ac, nisi necessitas aliter postulet, nemini ingressus pateat ante solis ortum, aut ibidem ille post occasum deti.
neatur 3 - .' , V. Quum autem quisquam est intraturus, audiatur a Moni Iibus certum campanulae signum , quo omnes intelligant secedendum
sibi esse. Interim duae e provectioribus, quas ipsa Superior Monasterii designarit, ad januam accedant, aperiant, hominemque itinere brevissimo deducant ad locum, ubi ejus opera fuerit necessaria; qua celerius expedita, eundem similiter, ceteris recedentibus , ad limen comitentur, & fores obserent 4 . VI. Ne fas sit iis, qui intrant, sermonem habere cum alia quapiam, praeter eas, quas postulat res, ob quam illis aditus patuit: multo autem minus fas illis sit moras ibidem inutiles ducere, cibum s I J S. C. Dis p., ct Retu . in Tuder . , in Nea L, O' alias. et in Const. Aleu. VII. Felici CLVI. 3ὶ Syn. Cres. pag. ra7. Licentias. ιδ S n. Cresc. ibid. Ministri , piar. Sonis. Possim.
288쪽
bum sumere, tellas, aut ossicinas, aut alio, quo non pertinet, di- vagari. Porro incessus, oculi, totus corporis habitus serium homi nem deceat, sermones praecipue non alii sint, quam quos modestia, gravitas, atque Christiana prudentia laudarint. Quas leges qui transgredi ausus fuerit, non leviter animum Nostrum laeserit, nec tulerit impune. VII. Quaecumque clausuram muniunt, parietes , sores, senestrae, eustodiantur severe e quaeque temporis injuria , aut usu ipso excidunt, uti murorum soliditas , aut continuitas, senestrarum repagula, januarum postes, fores, vectes, annuli, serae, claves, observentur identidem, ut reficiamur: arbores ad clausurae confinia nimium succrescentes succidantur ; & quidquid integrae securitati clausurae omiseere posse videatur, tempestive reparetur. Quibus in rebus parendum omnino Decretis a Nobis, atque a Praedecessoribus Nostris hic, illic pro locorum habitudine conscriptis. VIII. Porta curruum munienda clavibus intrinsecus, atque exintrinsecus: exterior habeatur a fido Monasterii ministro; interior a sola Superiore , quam janitricibus tradet, quamdiu tantum , & qu
tenus ea utendum: ac nisi necessitas urgeat, ne huiusmodi claves adaperiendum admoveantur ante ortum solis, vel post occasum. Quae portae clausuram defendunt longinquius, hasce mandamus eadem ratione custodiri. IX. Et alia porta clausurae sit perpetuo, ac rigide occlusa, nisi vera illius aperiendae superveniat caussa, resque intromitti ad vitae usus oporteat, quibus rota satis non sit: hujus autem portae claves ne sint cuique Monialium perviae; de die penes ianitricem serventur, de nocte penes Superiorem. Ipsa quoque Collocutorii claves recuperet statim a solis occasu, neque illud aperiri cuiquam iterum sinat, nisi mane postquam in Choro recitatum suerit Matutinum. X. Usum namque Collocutoria etsi omnino deleri non expedit, illud tamen sibi Moniales persuadeant, eum , si paulo frequentior sit, esse totius claustralis disciplinae perniciem : est ue experientia ubique locorum comprobatum, ea Monasteria Virtutibus florere, ac summa pace potiri , in quibus Μonia es ab exterorum consuetudine , quanto magis fieri potest, segregantur. Hisce de caussis consortium hujusmodi detestata semper est Sancta Mater Ecclesia , poenamque suspensionis in Clericos, excommunicationis in Laicos, qui Monia. sum Monasteria frequentare praesumpserint, serendam statuit I).
289쪽
Ut tanta praecaveantur incommoda, neque hasce poenas, alias carceris a Decessore Nostro sancitas I) sumere Nos ipsi unquam cogamur, caveant omnes sive Clerici, sive etiam Laici accedere ad Monasteria Monialium , cuicumque potestati subditarum, ut cum earum aliqua sermonem habeant, quin retulerint a Nobis , aut a Vicario Nostro Generali & adeundi , & colloquendi facultatem: excipimus consanguineos in primo, Vel secundo gradu, modo neque per
Adventum id fiat , neque in solemnioribus Festivitatibus, vel quo tempore Sacrosancta Eucharistia publice est ad adorandum proposita,
vel divina Ossicia peraguntur et )XΙ Αt siquis Monialibus larvatum se offerat, aut cum instrumentis musicis, aut profanas cantiones modulans, hunc sive Virum, sive mulierem, quicumque ille tandem sit, poena scutorum decem, vel etiam carceris dignum habebimus. XII. Districte praecipimus, ne mares colloquantur cum Moniali bus, aut sceminis intra Monasterii cujusque septa degentibus ad ianuas apertas, nisi expressam ad id facultatem a Nobis obtinuerint: quod Praeceptum si ipsi violaverint, non poterunt, nisi a Nobis, absol Vi . Sed ipsis etiam sceminis, qua cumque eae sint, prohibemus seVere, ne cum Monialibus ad easdem ianuas apertas sermonem habeant, nisi venia a Nobis impetrata: plectemus peccantes poenis, quibus videbitur. XIII. Quod siquis eo temeritatis, vel potius furoris eVadat, ut verbis, nutibus, scriptis, internuntiis, actu quocumque obscoenum aliquid cum sacra Virgine, sive etiam cum aliis sceminis in Monasterio quocumque degentibus agere, sive attentare', aut coram ipsis quantum satis advertentibus agere, loqui, attentare aggrediatur , a nemine, praeterquam a Nobis, aόsolvi poterit: & ob actus obscoenos in excommunicationem quoque illico incidat, quam tollere Nobis item unice reservamus. Quae de iis tantum dicta habeantur, qui externi Monialibus sunt, sive illi ad ipsarum crates deliquerint, sive etiam ex licentia Monasterium ingressi. XIV. Verum ne Leges hae Nostrae, totaque Pastoris vigilantia in irritum cedat, necesse est, ut ipsae Moniales iis, quantum fieri potest , seclusis , quae animam a Deo avocare facile possunt, suae sempe r vocationi Ossequi, atque ad eam vitae persectionem contendere curent, & studeant, ad quam omnes, qui se Deo in Claustris Q. lemniter dedicarunt, ex gravi sui status obligatione tenentur: qua
290쪽
re contracti cum Christo connubii in Votorum vinculo frequentissi mam, atque carissimam memoriam habeant, quae & acriores ad currendam persectionis viam stimulos addet, & suavissima animum consolatione perfundet. . XV. Ut pudor, qui Virgines ante Omnia ornat, atque commendat , integerrimus serVetur , nihil aeque conferet, quam ut Sanctimoniales , quum jam nuntium mundo publice miserint, rerum mundanarum odium , atque solitudinem in suis Claustris consectentur . Siquando cum Saecularibus agendum fuerit, modestiam nec sane mediocrem praeserant. At nulla ad crates descendat , nisi impetrata a sua Superiore venia ; neque veniam unquam roget diebus, horisve singulariter vetitis ; neque ad colloquendum cum Saecularibus adeat, nisi auditura adsit socia , quam Superior designaverit; colloquia autem ipsa sint de rebus non inutilibus , eademque studiose brevia .
XVI Utque longiuς removeatur quidquid laculi vanitatem sapit,
prohibemus, ne alantur in Monasterio canes , ac praeterea , ne ull3 unquam libros apud se habeat, quos non Consessarius probarit. XVII. Est etiam modestiae, quam praedicamus, haud sane congru ens , sacras Virgines , suis positis vestibus, viriles induere , ut ut joci
CaulIa faciant; jamque hoc facere omnino prohibentur I ) : sed etiam
minus decere videtur, eas unquam proprium mentiri habitum, ut agant in scena . Quare nunquam hoc; nisi Nos ipsi rogemur, utrum hac in re quidquam possi inus sine reprehensione concedere: quamquam ab iis , quibus cor sapit , vix unquam id seret ab auctoritate Nostra exquirendum s a ) . At non Moniales modo , sed & puellae ad educandum concreditae caveant omnino, ne unquam habitu
ementito se dent in Saecularium conspectum , aut nequando suam agendi in scena dexteritatem apud eosdem praeserant. XVIII. Sed elod solitudinis, ad quam sacras Virgines tantopere hortamur ,-s a Mnagna ex parte etiam eUerteret, earumque animos mundanaevia non sine mundi ipsius pulvere, ac sordibus detineret implicitum, id est, si cum externis commercium, mi Lsis, Sc acceptis mutuo epistolis, foverent. Est igitur hoc a singulis
cavendum: utque animus Deo sacer totus Deo vacet, efficiendum, ne saeculares sollicitudines gerat, immo ne mundanis tangatur eventibus . Superior interea diligenter animadvertat , ne quid nimis hac in re fiat: quare litteras Vel crebriores, vel e quibus prudens ali---ἰ λ qua
