Synodus dioecesana quam sub faustissimis auspiciis sanctissimi in Christo patris Pii papae sexti eminentissimus ... d. Alexander tit. S. Balbinae S.R.E. presbyter cardinalis Matthaejus archiepiscopus Ferrariensis in ecclesia metropolitana celebravit

발행: 1781년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

qua oritur suspicio, intercipiat, resignet, legat, & siquidem sutilia, minusve religiosa in ipsiis contineantur, Nobis significet I).

XIX. Pleraque ex iis, quae dicta sunt, ad castitatem contuendam reseruntur: alterum religiosae Prosessionis Votum, Paupertas scilicet, quae omnium Regularium ordinum appellatur, vereque est quasi alter murus, severissime custodiendum. XX. Jamque altius Nos hanc custodiam exordientes, iubemus in primis, Moniales omnes animadvertere, nemini Paupertatis voto adstricto licere bona immobilia, vel mobilia, cujuscumque qualitatis fuerint , aut etiam quoVis modo ab eis acquisita, tanquam propria

possidere, vel tenere et : sic au

Paupertati conveniant, quam professi singuli sunt. XXI. Nulla idcirco Monialis apud se retineat pecuniam, quo modocumque aut ex annuis consanguineorum praestationibus, aut aliunde sibi obvenerit: at singulae eam conserant in capsam communium depositorum, quam custodiri volumus, atque mandamus a tribus ad minus triplici diversa clavi r nunquam vero id fiat ultra qua tuor. Ex hac eadem capsa quaeque Monialis singulis vicibus sumet quod fuerit sibi a Superiore concessum, ut expendat. At ista caveat, ne Moniali cuipiam facultatem tribuat retinendi apud se pecuniam ultra scutum decem juliorum : quod tamen de quotidianis usibus intelligi volumus; nam poterit majorem summam coucedere ob ea comparanda, quae ex Monasterii consuetudine ad singulas pertinet, & pluris valent. Quamquam si faciendus sit a Moniali sumptus ultra decem scuta, ne id Illi Superior Monasterii sine Nostra facultate permittat. XXII. Ac generatim, ubi nulla intercedat legitimorum Superiorum facultas, nihil omnino licet Evangelicam Paupertatem professis sive pecunia, sive rebus emere, Vendere, permutare , deponere, dare mutuum, commodatum. Quod si iaciat Monialis, in crimen incurrit, quod in Jure appellatur Proprietas, cujus poena est, ut biennio Voce activa, & passiva privata sit, atque etiam juxta suae Regulae, &ordinis Constitutiones puniatur 3 ).

XXIII. Quamobrem eo potius animum omnes intendant, ut quamvis ex sui Instituti, seu Monasterii consuetudine liberior ali.

quis rerum usus Varie permittatur, velint tamen omnia ita habere, ut a suae Superioris voluntate unice pendeant. XXIV. Vid. Crisp. De Vist. Par. II. XXXXV. n. 66. χὶ Trid. Sess. XXV.Can. II. De RepuI., ct monial. Trid. ibid. mitti, ut a Superioris Voluntate

292쪽

PARS QUARTA 23 I

XXIV. Interim res, quas habere sibi licet, sic habeant, quasi a Deo sibi ad breve tempus commodatas, & confestim in Superiorum manus integre , si juberentur, dimittendas, quin dolere, aut jure conqueri possent.

XXV. Huc mirifice conseret, si unaquaeque peculiarem sibi conficiat indiculum singularum rerum, quibus utitur, atque hunc ad Monasterii Superiorem perferat, omnia coram illa sponte dimittens: quumque divinae beneficentiae thesauris freta pro certo habeat, nihil sibi necessarium ad vitam sere negandum, aut unquam delaturum, eo item animo sit, ut nihil sibi deinceps, nisi quod invisibilis Deus per Superioris vocem permiserit, Velit retinere . XXVI. Id faciendum saltem singulis annis, ac in mortis periculo I : neque vero liceat Sanctimoniali quidpiam testari, aut rem quampiam alicui, quamvis sibi sanguine, aut amicitia junctae,

aut bene de se ob famulatum promeritae, velle suo nomine dari. At ejus morte consecuta, Superior res illas Monasterii nomine occupabit, & qua erit charitate, & prudentia poterit distribuere. XXVII. Ex his proclive etiam est assequi, quantopere curandum, ut omnis e Monasteriis mercimonii, aut quantus species exulet proliquam abjesta , & ne dum Deo, sed mundo ipsi invisas Quare quaecumque Nobis hac in re decreta fuere, iterum urgemuS, atque mandamus.

XXVIII. Munera, quae induxit consuetudo , ut a Monialibus ad quosdam grati animi caussa mittantur, efficiet ipsa Superior, ut

ea moderata sint, magisque Paupertate commendentur, quam luxum

praeserant a). Deinde ut nulli mittantur nomine ullius sibi sub dii se, sed totius Monasterii: praeterea ut in hac re cetera omnia serventur, quae decreta suerunt Constitutionibus Pontificum CLEMEM TIs VIII., 3c URBANI item VIII., quum violatores gravissimis poe

XXIX. Nos autem in virtute sanctae obedientiae', indictaque vocis activae passivae privatione ipso facto incurrenda praecipimus, ne ulla Monialis cujuslibet Instituti, & in quocumque Monasterio degens, quaecumque ea sit, Superior, Cameraria, Vicaria, Sacrario, vel rotae praeposita, ratione cujuslibet officii sibi demandati, sive dimittendi, sive occasione Festivitatum sumptus faciat, aut donet quidquam, uantumvis parvum Monialibus , Superioribus etsi Regularibus, offi-I i et cingesIὶ Syn. Cresci pag. I 23. Hac eadem sub finem. χὶ Syn. Cresci par I 24. Caveant. ) Clemens VIII. in Cons. Religiosae XXVIII., erin anus VIII. in Cons. Nuper CLVIII.

293쪽

cinae, vel Consessario, vel ministro cuilibet, ac ne ipsi quidem Ee.cletiae , seu Sacrario: eodemque gravi Praecepto obstringimus Superiores quascumque, ne id unquam fieri permittant I). Nam quid.

quid videatur in hoc genere necessarium, sive conveniens , totum id communibus Monasterii sumptibus fieri volumus, atque praecipimus: & quoniam neque eaedem sunt cujusque Monasterii res, neque consuetudines, quomodo unumquodque se gerat, Nostris Litteris declarabimus. XXX. Siqua ab externis commodanda petantur, sintque pauca quaedam , ac facile recuperanda, Superioris solius judicium esto, an dare expediat, jamque ut iis praesertam , qui sunt bene de Monasterio meriti, concedat annuimus . Sin autem sint multa, vel pretiosa , id prohibemus severe; ipsaque sine ulla nota se se hoc No

stro Praecepto apud quoslibet excusabit. XXXI. Horum tamen plura , ubi vita esset in rebus omnibus communis, facile praeciderentur, seu sponte conciderent. Atque hoc

quidem illud est vivendi genus, quod post Spiritus Sancti illapsum

amplexi sunt primitivae Ecclesiae Fideles ; nam uti ex Apostolicis Actis habemus : erant illis omnia communia et ; quod sanctissimi Religiosorum ordinum Patres Filiis suis praescripserunt, quodque veluti sundamentum spectavit Ecclesia , cui Religiosae vitae Institutum inniti voluit, dum , proscripta a Virorum, mulierumque Monasteriis proprietate, communia omnia inter eos esse voluit. Ast hoc ipsum vitae genus nondum rerum, ac temeorum dissicultatibus ii cuit in omnia huiusce Civitatis Monasteria inducere : quare iis Monialibus, quibus co uti deprehendimus, vehementer gaudemus, ac gratulamur in Domino, easque, quantum possumus, hortamur, ne tam pium, tamque laudabile Institutum vel minimum excidere patiantur. Reliquas hortamur, ut communem diligant Vitam , ut eam animo saltem, atque corde consectentur : sibique persuadeant, hac vivendi ratione sacras Virgines & tatius vivere, & securius mori 3 .

XXXII. De Obedientia sic omnes habeant, eam esse virtutem, quae virtutes ceteras menti inserit, insertasque custodit . Quantum

Vero

S. C. Discop., er Requi. jussu Bened. XIV. 26. Ianuar. I 2. Clemen XIII. in Chirogr. ad Vices gerentem in Urb. eto. Iunii I sq. kr d. 'pens. pam. I 6 . , ubi Iehit. Dis. Emi Praed. Nostri Cresci in hanc rem MVII. , o memorat. Chirogr. ιehit. in An nd. yag. I 6s. H. VIII. sal AH. 4. 2. 3ὶ De bac re plura apud Bened. XIV. De Syn. Lib. XIII. Cap. XII. n. 18., seqq.

294쪽

vero quaeque in Christianae persectionis Via progredi cogitat, tantum in ea excolenda, exercendaque studii sibi putet esse collocandum. Est autem ea praelianda non solum erga Superiores Monasterii, sed etiam erga quemlibet habentem ab his aliquam in Moniales potestatem. Idem namque sons est, nempe Deus, a quo omnis potestas, quam Vereri, ei lemque in omnibus necessarium est obsequi. XXXIII. Eam autem Obedientiae speciem sibi quaeque proponat, quae nunquam excusationes obtendit, nunquam ea sibi, quae optabiliora sunt, demandari curat; sed ita imperata excipit, ut in iis perficiendis summum obsequium , & charitatis in Deum argumentum constitutum esse iudicet. XXXIV. Peculiares amones moderatur , tanquam obedientiae pars, Regularis Disciplina : has inter, quum praecipuum locum habeant quae Dei cultum propius attingunt , eas ceteris anteponi, &cupidius suscipi iustissimum est. Chorum frequentent, ubi divinas laudes statis temporum intervallis studiose , devoleque persolvant memores, se in eo munere Angelorum socias esse. Ad sacram Verbi Dei Praedicationem humiliter, quandocumque habeatur, conveniant. Bis in die per semihoram in loco constituto dent piis meditationibus operam . Sacrosancto Missae Sacrificio summa cum religione, ac pietate quotidie intersint . Per decem dies quotannis spiritualibus Exercitiis vacent, quo potissimum tempore in solitudine, atque secessu recogitent annos suos in amaritudine animae suae, atque ad novum spiritus servorem excitentur. Neque ulla sane publicis hisce

Christianae Religionis officiis se se subducat sine Superioris facultate, cujus oneramus conscientiam , ne ullam sine justa caussa ab his liberet. XXXV. Omnes suscipiant Sacramenta Poenitentiae, & Sacrosanctam Eucharistiam saltem singulis mensibus: quamquam haec praetermitti nolumus iis quoque diebus, quos singula Monasteria praecipuos habent ex sui ordinis, vel consuetudinis praescripto I). XXXVI. Quod praeterea Tridentini Patres ab universis Christi Fidelibus optabant, ut crebrius, atque quotidie Corpori Christi communicarent, a quibus potissimum expectandum id esset, quam a sacris Virginibus, quarum spiritus eximia Vitae integritate mirifice parari , atque perfici potest Z Hac tamen in re Consessarii judicium singulae plane sequantur sa). XXXVII.

r) Clement. I. Ne in agro Sane De satu monachorum , o Trii. SUL V. De Regular. , O mniat. Cap. X. a Confessarii prae oculis ha

beant Demet. S. C. C. circa Commvn. quot id. relat. in spend. pag. 38.

N. II. , o quae dicemus infra hoc ipso Cap. N. LXXIX.

295쪽

XXXVII. Sunt aliae Christianarum Virtutum exercitationes, ut ieiunia, & variae carnis affli Elationes Regulis, vel consuetudine indu : illas Monialis quaepiam ne omittat sine debito permita; est. que semper privatis potius, sive sponte susceptis parcendum , ut quae publicae, vel communes sunt, impleantur. XXXVIII. Dum corpus esca reficitur, ne suum spiritui simul

pabulum desit, sacra scilicet pii alicujus Libri lectio, quam omnes curent, ut audiant, ac mente percipiant. Sed antequam ad mensam communem assideant, publica illius Benedictio praecedat; neque ulla e Monialibus a Triclinio discedat, quin asta Deo gratiae fuerint. XXXIX. Ad Christianam humilitatem tuendam, ad leviora peccata extirpanda, ad omnia Regularis observantiae munera diligentius obeunda illud est inter Regulares Familias sanctissime institutum, ut singuli sive propria in administrandis ossiciis, in Regulis observandis errata publice fateantur, sive eorum, quae Superior judicaverit, reprehensionem subeant, ac etiam postulent. Id ipsum apud Sancti. moniales servari jubemus. Quapropter singulis hebdomadis omnes in Caξitulum convocentur, ibique is ordo teneatur, ut ne singulis locus intra mensem desit id perficiendi: sunt huic operi adjun

Indulgentiae, quas sibi possunt acquirere, & magnum hinc sibi ad

virtutem incitamentum sentient I . XL. Sed capitularis Conventus cogendus interdum, ut de rebus graVis momenti deliberetur . Huc ita comparatae singulae veniant, ut eam partem sincere teneant, quam toti Monasterio utiliorem judicaverint, privatis quibusvis rationibus plane rejectis. Utilius autem illud primo habendum , quod utilitatem affert spiritualem , deinde quod ad familiarem rem magis conseri, Quae nisi prae oculis eo tempore habeant, severissimam Deo Iudici rationem reddent. Haec mens, atque animus si in singulis rebus, quae in deliberationem Veniunt, habendus est, tum vero maxime, quum agenda est Superioris , & reliquarum ossicialium elemo . At per mensem, antequam Superior cujuscumque Monasterii eligatur , Nos de hoc certiores fieri debemus, ut per Nos ipsi, aut per alium, prout magis in Domino judicaverimus , praesentes adesse possimus et ) .

XLI. Ut autem in capitularibus Comitiis suam quaeque sententiam liberius serat, suffragia secreta sint; quaenam in alterutram

pariss I) PauIus V. pro salutari hae exercit. concessit Indula. ann. 3., ct torta. Quadram in Cons. Romanus Pontifex XXI. χὶ Trid. Ses. ead. Cap. VIL,S' quod ad Monaseria exempta Gregorius Q. Cons. Inscrutabili XVIII.

296쪽

partem suffragium tulerit, herpetuo lateat I : siqua impediatur

morbo, quominus Capitulo intersit, scribat illa suffragium suum, obsignetque, non resignandum deinde, nisi per eam , quae in Capitulo est veluti a Secretis, ac Superiore ipsa teste; neque hisce unquam liceat pandere, unde alicui parti suffragium illud accesserit. Si neque scribere valeat, quae Capitulo est a Secretis ad aurem illud excipiat, fideliter perserat, & eodem silentio teneat. XLII. At quae in electionibus se omnibus Praepositam noverit, si unam ex illis en velit, quas Dominus prudentes praedicavit, diu, diligenterque perpendat, quanti ponderis sit aliis praeesse: simul etiam sibi persuadeat, hanc sui muneris molem imminui maxime post se, si munus ex obedientia suscipiat, seque humilem, omnibus comem, atque omni tempore humanam exhibeat, & auctoritate potissimum in eo utatur, ut nullam unquam a se arceat, ac singulas charitatis ossiciis cumulet. XLIII. Attamen charitatem reposcimus secundum Deum ordi.

natam, quae nempe nihil patiatur, quod ipsius Dei offensam redoleat, sed quibus remediis prudentia suadet, illud omni etiam vi emedio tollere enitatur.

XLIV. Locus autem, seu tempus, quo charitatis suae Viscera veluti effundat, illud est, quum aliqua sibi subdita aegritudine seu corporis, seu spiritus laborat: saepe ipsa potest, ac debet moerentem blande excipere, solari, atque proposito seu momentane praesentis vitae labore, M aeternae gloriae pondere, seu sanctissimorum hominum, ac potissimum Christi Filii Dei angoribus, atque aerumnis erigere et denique , ubi nihil aliud supputat, sciat cum flente humaniter flere. XLV. Item charitas emineat cum iis, quae corporis morbo ten. tantur: ne dies praetereat, quo non aegrotantes invisat, maternis soletur Verbis; neque cubitum eat, quin certior facta sit, nihil ipsis vel ad animi, vel ad corporis medelam necessarium deesse. XLVI. Efficiat, ut Medicus pluries etiam in die, si morbus exigat, aegrotas visitet, sicque Monasterium quidquid ad id nec ensarium est, suppeditet, ut Medentes nihil amplius ab aegrota possint exigere. Eniciat iterum, ut ii omnino parentur cibi, quos Medicus praescripserit: neque Superior ulla committat unquam, ut ad aures Nostras, quod profecto acerbe indignaremur, perveniat, aliquam coactam fuisse cibos communes , quum non alii sibi a Monasterio admini. i M. Sess. V. De Regia. m. Cap. n.

297쪽

ministrarentur, divendere, ut escam sibi compararet aptiorem I . XLVII Quotiescumque aliqua excedit e vivis, perficiat Superior, ut pro illius anima duodecim saltem Missae quam primum celebrentur, praeter eam, quae cantari solemniter solet, & reliqua juxta Regulas. At Superior non modo ipsa eximiam in filias charitatem exerceat, sed etiam curet, atque omni ratione perficiat, ut ipsae mutuam inter se, tanquam sorores optimae charitatem foveant. Quare siqua inter ipsas vel minima suboriantur dissidia , ea etiam statim componi suaviter studeat , omnemque dissidii caussam penitua tolli : neque ullam sinat alienum ab alia animum praeserre, quin eas invicem conciliet. XLVIII. Sed prudentiae etiam semper meminerit; ea enim primus est osscii fons, qui in ceteras virtutes derivatur, ac Virgines coelestibus nuptiis dignas reddit: quare ne facile sibi uni fidat, sed aliquas in Christo sorores, easque rerum usu peritiores, neque partium studiosas in consilium adhibeat. In paulo gravioribus Capitulum audiat: in gravissimis, vel difficillimis Nos consulat.

IL. Ceterum pervigilet, ut Monasterii munera accurate Obeantur, & omnes Regulam summa servent fide, ut totum denique Monasterium in iis, quae Dei sunt, occupatum coelestem in Terris Aulam, in qua millia millium Deo assistunt, & decies centena millium eidem serviunt, beatissime aemuletur. L. Nunc distincte de iis, quae admittuntur ad vitam in Monasteriis agendam. Nam duplex earum genus est: aliae scilicet Regularis vitae desiderio, ut in Novitias censeantur, postulant; aliae ut ad tempus dunt vae bonis moribus apud Dei famulas imbuantur. De his deinceps. Modo quod ad illas in medium revocamus celebre illud Concilii Tridentini Decretum a) excommunicationi subjiciens Omnes, ac singulas personas, quae aliquam Virginem, Vel Viduam, aut aliam quamcumque mulierem invitam, praeterquam in casibus in jure expressis, Monai ferium ingredi, aut habitum Religionis suscipere, aut Prosessionem quomodocunque coegerint emittere, aut consilium, auxilium, vel favorem dederint, aut scientes eas non sponte ingredi Monasterium , aut habitum suscipere , aut Prosessionem emittere, adhuc quoquomodo eidem actui vel consensum, vel praesentiam, vel auctoritatem interposuerint. Simili quoque censurae subjiciantur ii, qui sanctam Virginum, aliarumve mulierum Voluntatem veli accipiendi, vel voti emittendi quoquomodo sine justa caussa impedierint. LI. I) S u. Crest. pag. Ias. h. Abusum . a) Trid. ibid. Cap. XVIII.

298쪽

PARS QUARTA

LI. Quum igitur constiterit, plane voluntarium esse sacrificium, quod puella de se ipsa Deo offerre desiderat, neque eadem esse ad hoc vitae genus inepta videatur, admitti ad probandum poterit: non enim eodem die vestienda, quo Monasterium ingreditur. Interim Confessarius Monasterii, & Probandarum Magistra illius periculum erudenter faciant: ipsa etiam Superior certiorem sibi acquirat notitiam de puellae loco, moribus, ingenio, peritia legendi, & scribendi, v letudine, aetate ; neque enim hodie vestem Religiosam illi tradere

liceat, quae nondum decimum quintum vitae suae annum expleverit. Item edoceatur puella, quantum modestia serat, quidnam sint Vota in Prosessione emittenda, quid valeant, quid prosint, quidque oneris imponant; ac praeterea quaenam, quantaque sit vis Regularum, aliarumque Legum, atque consuetudinum, quibus omnis deinceps vita erit impendenda.

LII. Fraus esset, captiosaque smulatio, si quae in Monasterii disciplina ardua sunt , ideo Candidatam celarentur , ne illa in rerum difficultatem intuenς animo concideret, aut siquam notans in Regulis observandis negligentiain se se a Religiosa vita ineunda prorsus aVerteret: quamobrem Superior Regularum Librum illi legendum tradat, & quidquid possit difficile ad intelligendum occurrere , aperiat. Quod si a Superiore negledium deprehenderimus, illam m nere prohibebimuς; neque enim puellae habitum suscipienti, neque

Monasterio ipsi utile iariquαm sesse potest . ut aliqua Prosessionem improvida emittat.

LIII. Quod si puella propositum firmiter teneat, res ad Mos deserenda : in tanto siquidem negotio a Nobis , vel a Vicario Nostro Generali exploranda voluntas virginis I): quod Nobis sacere licet in Monasterio etiam Regularibus subjecto sa). Facti de vocatione , quantum cum Domino possumus, certi Capitulum cogi mandabimus , quod si postulanti faveat, haec moneatur, ut ad Religiosam vestem suscipiendam religiosius se comparet; atque, ne ullis a Daemone terroribus exanimetur, enixis precibus, atque aliqua corporis afflictatione , Sacramentorumque lusceptione divinam pietatem imploret, & exposcat. LIV. Sunt praeterea a Superiore curanda ipsius Candidatae alimenta, quae dotis nomine plerumque significantur: idque illi adeo injunctum est, ut nisi ea curet, sit jam Monasterii regimine inter-Κ k dicta

299쪽

dicta . At dotis nomine bona etiam stabilia, mobilia, annui num. morum census , privataeque apocae sine Apostolicae Sedis facultate nerccipiantur, sed numerata tantum pecunia legitime deposita apud Montem Pietatis, vel apud publicum aliquem Campsorem ad Monasterii creditum I , neque inde amovenda, nisi edita Prosessione solemni. Hanc porro pecuniam Syndicus ex Nostra facultate colloc bit in bonis, unde annuus, ac certus Monasterio fructus accedat : aam Nobiscum agere poterit de aliis etiam usibus , siquiderii necessitas exigat; nisi tamen Candidata sit praeter earum Choralium numerum, quas Monasterium alere potest tum enim semper in bonis, quae stabilia vocantur, aut si haec desint, in cenis sibus ejus dos impendenda sa).LU. Immo vero ipsa Superior essiciat, ut antequam Tirocini. um capessat puella, alimenta Monasterio solvantur per ipsum annum, quo illa inter Novitias detinebitur . Atque satis erit, si idoneam de hoc habeat cautionem. LVI. Hisce omnibus consti tutis, tempus est, ut Candidata per decem dies Exercitiis spiritualibus vacet a , tum Religiosum habitum induat, deinde tradatur Magistrae Novitiarum suae Religionis spiritu imbuenda . Ipsa vero Magistra in mentem sibi revocet , rem maximi momenti sibi creditam suisse; ac talem se se Monasterio , immo Deo ipsi Religiosam daturam, qualem ipsa formaverit Novitiam.

LVII. Regulas suae in Christo, alii α mimulin aperiat, singuis Ia Regularis observantiae exercitia in horas & praecepto, & exemplo reposcat, errores, ac Vitia vigilanter notet, ac emendet, sanctis monitionibus instet . eamque ad omnem virtutem excitet. LVIII. Distincte curabit, ut Novitia rationem ordinandi, ac recitandi Horas Canonicas probe cognoscat, & calleat, tum quotidie jubeat, illam aliquid ex divino ossicio, vel ex aliis publice te gendis apud se legere , ut quod in publico deinde faciendum erit,

non inepte fieri contingat . . . . . . LIX. Illud quoque necesse habemus ex Concilio Tridentino commemorare, nullam renuntiationem , aut obligationem antea factam, etiam cum juramento, vel in favorem cujuscumque caussae piae valere, nisi cum licentia Nostra, vel Vicarii Nostri Generalis sat

intrat t) S. C. Di cap. in Camerin. 28. ΜHi Is 88., in Interamn. a. milis ra. Ex Chiroerapho Clemen. XIII. in spend. edit. pet. 166. N. IX. Σὶ S. C. Discop. pluries . a J Juxta sed . Encyri. S. C. Disto , σR pti . iussu Ven. Pontis. Innoe. XI. ισend. in spend. pag. I 68. N. X.

300쪽

Intra duos menses proximos ante Prosessionem; idque etiamsi expresse quis huic ipsi favori renuntiasset r).

LX. Interim vero dum Candidata ad renuntiandum properat, caveant Moniales, ne illius Propinquos , sive Custodes gravioribus sumptibus onerent praeter eos, quos Nos permittimus, aut ipsi sponte sua omnino maluerint. Sed ipsae in suarum sororum Vestitione,& Prosessione hoc unum solemne esse velint, bonam scilicet de Canis didatae virtutibus famam, ac spem magnam in Domino: nam quae sensibus magnifice objiciuntur facile est vanitatem sapere, atque invidiam parere. Moniales vero in recipiendis ad Professionem Novi. tiis, sive etiam puellis ad habitum prohibentur sub poena excommunicationis eo ipso incurrenda quicquam a Candidatae propinquis exigere , ac petere nomine propinarum , strenarum , seu alio hujusmodi titulo, quae poenae Romano Pontifici reservatae a ). LXI Sed iam quum Prosessionis tempus accedit, iterum Virginis voluntas a Nobis, aut a Vicario Nostro Generali exploranda,

ut innotescat, utrum eadem animum ad saecularia vota converterit,

an ea adhuc sit voluntate totam se Deo inter sacras Virgines de-VOVendi. Itaque moneri debemus in tempore 3). Si Prosessura in sacro proposito perstat, si quaecumque de dote, de alimentis, deque reliquis rebus praescripsimus, suerint integre impleta, si Moniales in Capitulari actu a Nobis indicendo conveniant , iteratis , quas paulo ante innuimus, pietatis exercitationibus 4 , expleto decimo sexto aetatis, & integro post susceptum habitum Probationis anno Religiosum Institutum Novitia e ritu profiteatur, seque per solem ni a Vota Omnipotenti, ac Sempiterno Deo dedicet. LXII. Sit porro in singulis Monasteriis Liber, in quo scripta sint singularum nomina, aetates, dies' ue tum Vestitionis, tum Pro- sessionis: firmentur haec omnia quo die contingunt ipsius seu Novitiar, seu Prosessae subscriptione , tum duarum Montalium. Hoc ipso Libro quae Virgines, quoque die e vita decedunt, adnotandae. Quod si Tirocinii tempore Novitia in mortis articulo constituta ex suae pietatis sensu, & ut sacras Indulgentias lucretur, etiam annuentiis bus Monasterii Superioribus, Prosessionem emiserit, eadem tamen , si convalescat, complere debet integrum Probationis annum, & Q.

li) Trid. Sess. XXV. Cap. XVI. De Regui. e. t a J Ex Cap. Quoniam 4 De Simonia , o Extraυ. Sane eod. 3D. S. C. C. in Leodien. q. Febr. I 69 . Vid. Monacel. Par. I. rit. II. Form. 7. n. g. Trid. Sess. XXV. Cap. XVII. De Re ut. S. C. Discep. in Lap. a I. Mart. Ioa I. Iuxtaeanae Epist. Ven. Innoc. XL.

SEARCH

MENU NAVIGATION