Synodus dioecesana quam sub faustissimis auspiciis sanctissimi in Christo patris Pii papae sexti eminentissimus ... d. Alexander tit. S. Balbinae S.R.E. presbyter cardinalis Matthaejus archiepiscopus Ferrariensis in ecclesia metropolitana celebravit

발행: 1781년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

PARS PRIMA

pascendis, praecipimus, ut Parochi Dioecesis in sua Etiam Parochisi

parvum, quem nuper diximus, Catechismum cum Actibus, Theolo gicarum Virtutum ad postremam Mitam tradant, vel tradendum penitus curent I . Atque utrum hac ratione fatis omnibus consul. tum censeatur, ipsi praenoscant, quorum conscientiam. Oneratam reis

XIII. Sed omnibus, qui coelestis hujus indigent panis, erudiendis unus par esse Parochus nequit: itaque illi adjutores adjungimus. Ac primo huc vocari, atque adeo cogi possunt quicumque cogitant Sacros ordines, aut etiam Minores susciperer neque ad altiorem sa. ne aditum patere cuiquam sinemus, ut jam pluries fuit consti. tutum qui certas Nobis litteras non exhibeat, quibus constet, illum ad erudiendos pueros in Christiana Doctrina laudabiliter incubuisse s a ). Sacerdotes , ut id ipsum praeitent, paterno sane affectu in nemus , hortamur , & si hanc a Nobis vocem expectent, obsecramus; quique id praestiterint, eis paternae Nostrae charitatis ampli in semper, ubi se occasio dederit, argumenta daturos recipimus.

Immo vero, ut a BENEDICTO XIV. monemur , denuntiamus aperte,

ad ea obtinenda, quae in Nostra sunt potestate, plurimum apud Nos ponderis habiturum studium, ac diligentiam in hoc opus ab eis col. latum a XIV. Pios etiam viros, ac foeminas, item Nobiles adolescentes, atque Matronas hortamur, ut quo spectabiliores, sive genere, sive opibus, sive doctrina, sive dignitatibus fueri ut, eo majorem, quam potant, in hoc operam conferant. Vix enim dici potest, quantum eorum, qui in populis eminent, cohortationes, instructiones , praesentia ipsa apud populares Valeant, quamque ipsos vehementer

XV. Sed quum tam salutare , ac necessarium opus levibus etiam eaussis turbari possit, aut etiam impediri, toto Catechesis tempore a Foro, a viis, multoque magis ab area ante ipsum Templum di. stricte prohibemus ludos, cantus, saltationes, strepitus, spestacula quailibet, quae populum facile avertunt: ac si in tabernis, quae jam clausae esse debent, vel secretus cuique aditus concedatur, gravissimas dabunt poenas tum qui admittuntur, tum qui audeot ad

72쪽

nem aversentur, aut nolint ad eam suos liberos, aliosve sibi subdi tos mittere, suaeque obligationis commonefacti, elapsis duobus mensibus, nondum moestis pareant, rem totam ad Nos, vel Vicarium Nostrum Generalem. Paroclii deserant: Nosque ipsi, ne frustra delata sit, emcere enixe conabimur.

XVII. Sunt vero pueri, ac puellae, quos Christiana Doctrina erudire debent, qui eam aetatem aliis artibus sibi sumunt imbuendam 1 . Harum igitur artium Magistros, ac Magistras iubemus, diem sibi statuere, quo singulis hebdomadis de Fidei rudimentis in

suis Ludis agatur. Inter illo , qui sunt tenerae aetatis, usus erit parvi Catechismi a ),, quem secum ad Ludum deserre, ac memoriattenere debebund u: iurochorum autem sit scholas illas opportuno tempore ingredi, atque: de hujusmodi ossicio rationem exigere : quamquam optimum quoque esset, ut hujusmodi discipuli, ac discipulae gregatim a suis Magistris eo deducerentur , ubi publicus Catechis

XVIIL omnium similiter piorum Locorum Praefecti operam dabunt, ut Dominico quoque die, aut alio opportuniore alumnis suis salutaris Doctrina tradatur. Erit id ordinarii Consessarii munus . Id ipsum praestare satagant Consessarii Monialium erga puellas unicuique innasterio ad educandum concreditas. i XIX. Quod ad Nos ipsos attinet, ut Decreta Nostra observentur , instabimus: Nostrum erit in Civitate, alieno etiam a Visitatione tempore, Doctriaae Christianae scholas invisere. Longe quoque Q. lemnius volumus quotannis specimen dari, quo nobis constet, quid

pueri , quidque puellae profecerint, iis nempe servatis, quae alias statuimus 3 ). Utinam id saepius facere in reliqua etiam Dioecesi liceret Sed Parochis fidimus: ac merito quidem, quum permulta in generali Visitatione, tum in aliis , tum hac ipsa in re observari

contigerit, quae magna animum Voluptate permulcere potuerunt .

Item tu civitate operam dabimus, ut, quod S. PIUS V. Praesulibus omnibus commendaverat ), sodalitium instituatur, cui summa sit cura tradendae Christianae Doctrinae opus : quosque pios, atque pro hac sancta exercitatione inflammatoς viros comperiemus, illos tribus quibusque mensibus in Archiepiscopali Nostro Palatio cogi iubebi.

73쪽

PARS PRIMA

mus; cumque iis agentur, quae tanto operi stabiliendo, authndoque omnium maxime utilia videbuntur. Neque minus in quavis Dicemiasis Parochia essiciendum esset. Certe quidem Indulgentias, quibuς di-rtati fuere qui huic operi inserviant ,l statis diebus. I populo Lia Parochialibus Ecclesiis perlegi, atque explicarii mandamus . Diri T. XX. Post haec, quae a Nobis sunt consti tu ta, quaeque ab illis, ad quos pertinet, quosque ad hoc sanctissimum opus excitavimus , strenue suscipienda confidimus, ecquis certiores Nos . faciat, nullos: exinde in Christo Filios extituros, qui non adhuci huiusce Nostrae industriae , Nostrorumque laborum fructibus careant i Velit nobis Paustoribus, siqui vitio nostro in rerum, quae ad aeternam salutem sunt necessariae , ignoratione versentur in eaque. adolescant, consenescant, vivant, immoriantur Zi Itaque, utrum horum quisquam apud nos extet, sagacissime pervestiget sedulus Pastor, eo praesertim remis pore , quo novi in sua Parochia incolae fiunt: ac si aliquos in teia

nebris jacere deprehendat, hosce ut factum alibi novimus certis

diebus ad erudiendum convocet, aut jubeat eosdem tu, ipsa, patenna domo ab aliquo erudiri . At senes , sit turpi. laboramut inscitia , opportunius seret convenire, eosdemque privatim , ad erubescentiam prohibendam , instruere. Quidam consultius duxere unam , i vel alia teram familiam ad se hiberno praesertim tempore accire, ac singulos de hujusmodi rebus cum amanter tum diligeuter imbuere. Quid in singulis locis, temporibus, caussis agere expediat, erit nostrorum Pastorum charitatis, ac prudentiael cognoscere , atque exequi. Certe quum res maxima sit, neque Nobis suppetat quid amplius facere valeamus, Parochorum conscientiarn, quam ceterum ipsi in muneris susceptione oneratam' intelligunt, iterum Nos gravando iisdem iniungimus, ut aeternae suae, suorumque salutis memores se.

pius secum ipsi sedulo cogitent, atque in Domino repetant, humvel unus ex suis parvulis sit, qui coelestis hujuscera. panis jejunus evadat. Quod enim Christus Dominus Patremi: orabat memorans, se se ex eis, quos ab illo acceperat, non perdidisse quemquam et ), id ipsum necesse est, ut vere queat Parochus AE tertio animarum Paustori, atque Principi assirmare, ne suum ab eo Sanguinem in die

74쪽

DE VERBI DEI PRAEDICATIONE.

ia vero Fidei confirmandae, augendaeque non minus , quam Christiana Doctrina, necessaria est Praedicatio Evangelii, R

hae praecipuae sunt Pastoralis muneris partes ; idcirco si omnes, quibus est animarum cura concredita, huius ossicii magnitudinem inecessitatemque serio meditentur , dubitandum non est , quominus illud summa cum diligentia, tum animi contentione implere cons tituant. Nos quidem pro nostra imbecillitate dilectissimum NOLtrum Gregem salutari hoc pabulo , quanto frequentius potuimus , per Nos ipsi alendum curavimus : neque sane Episcopali huic muneri, nisi Nobis deficiant vires, delaturos unquam, divina ope confidimus. Hoc etiam Parochos sedulo, in suis quemque Parochiis, iacere gratulamur, semperque facturos Nobis ipsi pollicemur. Immo vero, quum in Domini agro spinae perpetuo enascantur, quibus er dicandis multis est opus cultoribus, quumque cuilibet divinorum

mandatorum viam currenti locus adhuc sit, ut charismata meliora aemuletur , seque Deo serventiore charitate conjungat, Vehementer OPtamus , ut sint alii, atque alii ex utroque Clero comparati pietate, atque doctrina, qui possint, quotiescumque suerint legitime missi .

falcem in uberrimam messem immittere. Ut autem omnia & constanter fiant, & eo, quo par est, ordine ad Dei Gloriam, atque animarum salutem ea, quae sequuntur, edicimus.

I. Iam celebre est , non posse sine temerario ausu Laicum quemquam hoc sibi sumere, quod maxime est EPiscoporum, atque P, storum Ecclesiae. Verum neque ex Clero, nisi mittatur, praedicare quemquam decet I). Itaque nemo prorsus excepto Parocho intra suae Parochiae fines ) in hac Civitate , aut Dioecesi, sive publice in Ecclesis, sive privatim in oratoriis, etiamsi Parochi annuant, sueritque ad id muneris alias probatus, praedicare aggrediatur, nisi expressam fuerit a Nobis, aut a Vicario Nostro Generali facultatem consecutus : quid de Regularibus, alibi set . II. Parochi, quique eorum vices implent , cum in Civitate ,

Ε tum - I Cum ex iniuncto Ia. de Haereticis. set in Vid. Cap. VII. N. XVIII. , XVIIII. Par. IV.

75쪽

tum in Dioecesi diebus saltem Dominicis , & FestIs solemnioribus praedicent sacrosanctum Jesu Christi Evangelium si): neque hoc se onere liberos putent, propterea quod sacrae alibi Conciones habean. tur a . Sint igitur hac in re gravissima nari, & assidui, ne , si sorte muneri suo graviter desint, Divinae, ac Nostrae ultioni subja-

eere cogantur.

III. Tale autem munus per se ipsi Parochi exerceant: si aliquo die se se impediendos prospexerint, eum esse virum satagant, qui apte suppleat : neque facile illorum dierum vel unum sine sacra ad plebem allocutione elabi patiantur. Si diutius legitimo detineantur impedimento, quem ipsi sufficiant, a Nobis omnino impetrent. IV. Quin immo vehementer optamus, ut ne in frequentioribus Regularium Ecclesiis in Civitate desint, qui post Vesperas quovis die festo breviter aliquid populo dicant excitandis ad vitiorum su-gam , vel ad virtutem animis accommodatum. Qui hac dicendi laude floruerint, eos magnopere in Domino commendatos habebimus. U. Ceterum quemadmodum Adventus, & Quadragesimae tem. pora sunt Ecclesiae sacratiora, ita hoc potissimum tempore Christia. nae Conciones habendae, quibus Fidelis populus ad divina Mysteria recolenda praeparetur: singulis propterea locis a Nobis constituentur, qui Verbum Dei per Quadragesimam annuntient diebus ab Locorum consuetudine praescriptis; quos quidem commutare, nisi Nobis consentientibus, prohibemus. VI. Si velint Parochi per Adventum habere ad plebes suas e suggesto Concionem , non repugnamus ; quamvis , ut alius a Parin cho per illud tempus id agat, & optamus , & hortamur. Si vero Parochus aliquem malit sibi deligere, ex Praedecessorum Nostrorum more indulgemus. Volumus tamen , ut, quinam deligantur, in Curia Nostra constet mense Octobri 3 . Quod nisi fiat, Nostrum deinceps erit eos mittere, quos Parochi ad istud munus excipiant, solitisque alimentis, ac stipendiis impertiant ). Quod si Parochus Conciones hoc tempore habeat, ne eleemosynas accipiat, quibus extranei munerari consueverunt, nisi sponte oblatas, vel ex Legato debitas 3, VII. Quae deinde res populo tradi, quique teneri debeat in

76쪽

dicendo modus , satis aperte a Tridentino Concilio Parochi omnes docentur: lecto itaque statis per annum diebus Evangelio Missae , ipsi plebes sibi eommissas pro sua, oe earum capacitate pascant δε-

ιuraribus verbis, docendo ea, quae scire omnibus necest artum es ad fritatem, annuntiandoque eis cum brevitate, oe facilitare fermonis mitia, quae eas declinare, c ' virtutes, quas fectari oporteat, ut poenam

aeternam eυadere , ct caelestem Gloriam eo equi valeanx I . Ressatis jam patet. VIII. Atque hoc Concilii praeceptum ex Apostoli exemplo, aemonitis haustum saepe sibi Christiani oratores proponant , quod rerum omnium ratione habita , earumque praesertim , ad quas mittuntur, gentes exequantur. Quod ex Evangelii Praedicatione exiguus saepe sit fructus, interdum etiam nullus, non tantum ex auditorum aut pravitate, aut oscitantia proficisci, sed etiam ex eo, quod oratores suo muneri desunt, dolendum est. Non omnes praedicant Iesum Crucifixum: sunt qui speciem Evangelicorum operariorum publice induere , ac praeseserre enituntur; ceterum ut animus aliunde assicitur , sic & oratio, & actio simulata deprehenditur , inani tantum facundiae lenocinio, atque sumtis, ut lamentatur Gregorius, sermonibus illita. Quod vitiosissimum dicendi genus utinam a Christiano Oratore ablegare possemus : at siqua in iis , qui a Nobis mittentur , damnosiora vitia constabunt, scurrari nempe, fabulari, sacras Scripturas ad alienos sensus detorquere, populos aut novis , aut dubiis doctrinis perturbare, errores quod longissime Deus prohibeat serere, aliave id genus, impunita prosecto nunquam abire patiemur.

IX. Quamquam suinmopere etiam vetamus, nequis aut miracula minus certa, aut apocryphas narret historias, ac ne recenti

res, quas mulgari a Nobis nondum concessum sit et . Item ne Processiones, Indulgentias, aut alia hujusmodi annuntiet sine Nostro, seu Vicarii Nostri Generalis manὸato. X. A subtilioribus quoque , ab obscuris, ac dissicilioribus tractationibus abstineant: hora enim frustra in rebus hujusmodi teritur; iamque peramplus superest ager, unde uberrima seges excidatur,

tum vero in quo omnium virtutum semina partim jaciantur, partim excolantur. Itemque caveant, ne, dum peccatum aliquod redam

guendum sibi proponunt , ita describant, ut notari possit quispiam

nominatim: multo etiam studiosius caveant, nequando in Magistra- E et tus, s 1 Trid. Sef. V. Cap. II. de Ref. χὶ T. Carol. Cencit. Provinci L. Par.

I. de Praedicat. Verri Dei. Plur. San. Ferrar.

77쪽

PARS PRIMA

tus sive Iaicos , sive sacros, neve in hominum quorumcumque Q. eietates, ac coetus seratur reprehensio; quippequae detrimentum quidem saepissime attulisse compertum est , utilitatem nunquam I .XΙ. Plura in hanc rem recensere abstinemus: miserrimum namque seret sollicitudinis Nostrae solatium, si tam multis Decretis hoc unum extudissemus, ut nequis Verbum Dei scandalis, ineptiis, improvida oratione adulteraret. Multo sane latius Nostrum patet desiderium, ut omnes nempe lalutare possint epulum degustare. Itaque ad ipsum, quem nuper attulimus, Tridentini locum redeuntes edicimus , & vehementissime hortamur, ut sacri oratores peccata prudenter, graviterque insectentur , cum omnia, tum illa distincte, atque acrius, quae aut sint communiora, nefarios contractus, surtorum diversa genera, odia, impudicitiam, blasphemias , ebriosit tem ; aut in quae unaquaeque gens, ad quam missi sunt, proclivior esse videatur. E contrario ad ea, quae Christiani aedificii fundamentum sunt, atque robur, quanta maxima potiunt, vi adhortentur ,& excitent ; nempe ad Virtutes Theologicas exercendas, ad Christianae Doctrinae studium , ad Sacramenta rite suscipienda, ad Templorum , rerumque sacrarum Venerationem , ad prolem omni pietate educandam , ad charitatem, atque humilitatem a ). Illud omnibus in Dioecesi nominatim praecipimus, ut per octo dies nempe a Dominica Passionis ad Dominicam Palmarum Catechismum ad populum habeant, quo ipse ad Sacramenta Poenitentiae, & Eucharistiae in Paschate praesertim suscipienda se comparet. Denique, ut Prosperi verbis utamur, non vocibus delectentur populi acclamantis

sibi, fed fleribus; nec plausum a populo sudeant expectare , sed g mi=um 3): scilicet tum praeclarissime secum actum putent, si lacrymae in auditorum oculis oboriantur, si crebrius, ac fructuosius Poenitentiae, atque Eucharistiae Sacramenta expetantur, si restituantur aliena, si pax, injuriis condonatis, revocetur, si tandem ipsa peccandi pericula studiossime removeantur 4 . XII. Noverint excitandos Fideles, ut uberem eleemosynameIargiantur sanctissimis locis asservandis in Terra sancta, quae Infidelium subest ditioni. Id nempe efficiant his per Adventum,& bis

per Quadragesimam jussu SS. Patris D. Nostri PII VI. ue ). Fiat in

si) S. Carol. ibid. Vide ov. Crese. Ineptas, In reprehendendis. sa) S. Carat. ibid. 3 S. Pro . Lib. I. de Vita eonte L s 4 Vide Lambrex. IV. XXVII. an. res s SS. D. N. Pius Pap. VI. Consiti Inter cetera 3I. Iulii I77S.

78쪽

Concionibus semper distinctis. Hoc ipsum eraestent quater in anno

Parochialium Ecclesiarum Rectores, praesertim quum plebem inter Missarum solemnia alloquuntur, mi seramque tum eorum locorum , tum Fidelium ibi degentium conditionem studeant exponere . Haec omnia ex Edicto Nostro constabunt ad Synodi calcem si . Neque tamen Concionatores omittant consuetas eleemosynas petere Christianis e barbarorum captivitate redimendis. XIII. Ceterum pro peculiari aliqua caussa id ne in Parochialibus Ecclesiis fiat, omnino prohibemus . Nos ipsi facultatem, siquando oportuerit , rogati dabimus et . Illud autem hoc loco vehementer urgemus, nequando mutetur quaesitae eleemosynae finis :certe quidem acerbi doloris argumentum paterno cordi Nostro pauperum clamores praeberent, siqui in alienum traducerent compendium , quod in pauperum subsidium fuit a populorum pietate e petitum , atque obtentum. XIV. Qui concionaturi ad Moniales mittentur, id muneris obeant in Ecclesia ad crates : sint interim sores occlusae, ut ne quisquam extraneus intersit, nisi sorte ordinarius ipsarum Consessarius. At Concionator summo studio caveat, ne ad dicendum imparatus accedat , neve quid unquam sibi excidat, quod minus grave sit, aut minus decorum : quin immo magnopere sibi in Domino elabo. randum proponat, ut quaecumque ad sacrarum Virginum aures deis veniunt, sentiant illae suo Instituto, suisque moribus maxime con- Venire; namque non una, teste Gregorio 3 , eademque eunctis ex.

. hortatio convenit , quia nec cunctos par morum qualitas adstringit;

ope enim aliis inciunt, quae aliis profunt; & ut inquit Augustinus, quum eadem omnibus debeatur charitas , non eadem es omnibus adhibenda medicina 4 .XU. Insuper curanda auditorum frequentia: horam Concionis seligant Parochi, quam cognoverint populo Omnium maxime commodam. Si habeatur a prandio, ea ne sit Doctrinae Christianae impedimento. Noctu nulla unquam Concio, niti Nobis consentientibus, habeatur s . Provideant Parochi, ne sorte Concionis tempore quovis strepitu, aliisque caussis, aut molestia dicenti, aut audientibus distractio procreetur: immo ne ulla interim Missa celebretur,

79쪽

l38 PARS PRIMA

ne ullus cautus, 'aut intra, aut prope Ecclesiam fiat, ne Fidelium quidem Consessiones excipiantur I ). Nos Vero praecipimus, ne in Dioecesi , antequam Parochialis habeatur Concio, ullum divinae Rei faciendae signum edatur , ac ne in quibusdam oratoriis Sacrum fiat sa). XVI. Item Ecclesiasticos omnes cum in Civitate, tum in Dioecesi , atque praesertim Cathedralis Nostrie Canonicos vehementer hor tamur , ac obsecramus, ut ad audiendum Verbum Dei alacres , dc frequentes confluant, sintque reliquis gentibus incitamento , atque exemplo. Certe quidem invisam Nobis de se opinionem Ecclesiasticus vir ingereret, si quum alii Evangelico semini spargendo elaborant , ipse in sero , in plateis otiari, perque vias evagari conspi

cere tu T. .. .

XVII. Iam vero qui mittentur Verbi Dei Praecones ad suas quisque Parochiaes tempore venient. Hos adventantes humanissime Parochi excipiant, tanquam Miniseros Chrisei , Ο dispensatores M'steriorum Dei 3 , utque Parochiales incolant sedes , invitent; ac liberaliter hospitentur. Quod sicubi nequeat id commode fieri, illos ne unquam , nisi quam honestissime, atque ab Saecularium , praecipue mulierum consortio, rerumque tumultu seiunctos habitare permittant.. XVIII. Quemadmodum quidquid stipendii quavis, seu iuris, seu consuetudinis caussa Concionatori debetur , fideliter illi solvendum est , quin detrahatur quidquam sine Nostra auctoritate );

ita ne quaestus ullus fiat Concionatori ultra Parochiae fines, in qua operam suam insumpsit, plane interdicimus. XIX. Ab ipsis vicissim Concionatoribus non expectamus modo, sed etiam exigimus , ut summa degant charitate cum Parochis; ne ulla unquam in re ipsis sint importuni, aut molestiae quidquam asserant: verum eisdem sint praesto in subeundis .conjunctim Ecclesiasticis curis, atque laboribus, praecipueque in audiendis Consessionibus . . XX. In ceteris exemplum se se quisquis exhibeat bonorum operum, a familiaritate sceminarum , atque aliorum Saecularium, a splendidis conviviis , a venatione , a ludis, a spectaculis abstineant: ratio vitae universae ejusmodi : sit ψ quae. cum Mangelicisi quas solemniter annuntiant, Veritatibus plane consentiat , ne factis i destruant , quod

verbis aedificare tantopere elaboramus 3 ). Quidquid porro hisce in

rebus peccetur, a Parochis quibuslibet citissime moneri volumus . Nos I S nossi Cresci pa . zo. In ea Ecclesia . et in Par..II. C. V. N. XIX,

ο) i. ad Cor. 4. I. Lambert. Insi. XXVII. svi S.C.C. in Viterbien. anno I 628. t s)-Lambert. Insi. eadem, ubi plura in sane rem a n. IO. ad I 6.

80쪽

PARS PRIMA

Nos vero uberiorem Appendici subjici instructionem iubebimus, quam

sedulo legant, observentque omnes, qui Apostolicum hoc munus exercendum suscipiunt r γ.

XXI. Tandem quemadmodum Apostoli eo enientes ad Iesum renuntiaverunt ei omnia, quae egerant , oe docuerant a , ita etiam qui a Nobis mittentur Apostolici homines, ut laboribus suis exactis, ad Nos revertantur, & optamus, & petimus. Ista nimirum consolatione tanquam factae iam expeditionis Nostrae fructu recrea. bimur ; ac siquid praesertim praeclarius in Dei optimi Maximi Gloriam gestum alicubi fuit, ex ore ipsorum audire volumus, ipsisque gratulari. Erit etiam opportunum ab ipsis cognoscere, quae adhuc efficere aut opus esset, aut saltem expediret, quo Divini Numinis cultus , animarumque in via Domini profectus magis , magisque au. geatur . Siqui venire nequeant, de tota hac re Nos litteris moneant.

DE SACRAE SCRIPTURAE LECTIONE IN METROPOLITANA.

Tota tum credendarum, tum recte agendarum rerum summa divinis iis, ut cuique notum est, Voluminibus continetur, quae ab immensa Spiritus Sancti liberalitate, tanquam munus habet Ecclesia utilitatis , ac boni cujusque plenissimum : omnis enim Scriptura disinitus inspirata utilis es ad docendum, ad arguendum , A corripiendum, ad erudiendum in justitia sa). Verum quidem est, ita Scripturas nobis fuisse divinitus traditas, ut non manifestis solum rebus nos pasci, sed etiam obscuris exerceri debeamus : quod enim in Epistolis Pauli animadverterat Petrus s esse quaedam di ilia intellectu, in plurimis aliis quoque divinis Libris contingit. Quod quum Divinus ipse Spiritus in nostram fuerit utilitatem moderatus sis ), ad edomandam labore superbiam, mentemque a fastidio revocandam, indocti, atque instabiles homines ad suam ipsorum perniciem, ac perditionem, Scripturas omnes depravan-

SEARCH

MENU NAVIGATION