Angeli Decembrii Mediolanensis, oratoris clariss. De politia literaria libri septe[m] : multa & uaria eruditione referti : ante annos centum scripti, & nunc tandem ab infinitis mendis repurgati, atque omnino rediuiui ; accessit quoq[ue] rerum & verbo

발행: 1562년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

RIA, LIBER II. tot beatissimum nonne unica profecto librorum est familiaritas,aut certe possessio, quae id nobis munus,eamq; gloriationem pr stare que at'Cedant igitur librorum immortalitati & ipsae equestres statuae aliouando defecturae,cocedant aerea signa non longissime duratura. nam quem mihi dabitis ex ueterum praestantissimis tumulum regis, aut imperatoris monumentum' Dicet quis,Neq; uero doctissimi hominis,ne pulvereas quidem reliquias , maαgisq; Pompilij vel Pythagorae,non locum ubi sepulti fuissent. Attamen si scriptorum scientissime facta pertractes, quae ab ijs immortali

memoriae mandata sunt,nihil in terrarum orbe recentius,nihil ore mortalium celebratius intuearis .Hoc enim est, quod a Plinio sanctinsimo commonemur: Effinge aliquid, excude quod sit perpetuo tuum. O diuinam de coelo Vocem. Nam reliqua tuarum rerum post te alium atq; alium dominum sortientur, hoc nu- quam tuum desinet esse, si semel coeperit. per cuius exhortationem intuemini, non regia palatia,non summas apud popidum dignitates, tam longaeuam in posteritate celebrationem,

quam solus probitatis literarijq; studij praestatiam Uendicare.Hoc enim est, quod Salustio frequenter instruimur,uirtutem claram , aeternamq; haberi,caetera mortalium fragilia caducaq;.Hoc nempe est, quod ab eodem resonat, quoniam uita qua fruimur,breuis,rectius esse, memoriam nostri quam maxime longam efficere, ne silentio uitam transigamus .Hoc deni que est, quod a Marone diuinitus: Sed famam extendere factis, Hoc uirtutis opus. Quo ma-

132쪽

is illi detestandi mihi uidentur,nee in genere

Fumano eo putandi,siquidem huiusmodi studia humanitatis sint appellanda, quibus cum

opes abunde sussiciant,nulla unius tantum ii bri co parandi cura prouocatur: quibusq; etias filii sint erudiendi, ob paternam negligentia&ipsi minus fiunt uirtutis addiscenciae diligetes. Excusant nonnulli mercaturae solicitudinem,quidam Rei p. ministrandae, pars rei militaris ossicia sibi impedimento esse. nam suam qiiisq; culpa ad negocia transferunt: qui si meminerint,cuiusmodi fuerit ueterum consuetudo,apud quos cum maiora familiatium &publicarum rerustudia gererentur, haec insuper suaru artium testimonia non solum disertissime scribendi praecepta, uerum etiam honeste uiuendi nobis monumenta reliquisse: multo magis eosdem inertissimae uitae poeniteret, dicerentq; auctore Salustio, nihil minus naturae

hominum qindustriam deesse: quippe qui falso aetatis imbecillitatem, aeuiq; breuitate acculantes intelligerent, non in tortunae domi natione, sed solo animi imperio,vel immortalitatis,uel ignominiae nostrae summam consistere.Talia grauissime memorantem Leon et his ipse & admirabatur,& extollebat. Caeterucum iratiori fortasse uultu pronunciaret, Fel- trinus eques illudens: Habes ne plura inqui noster senex cu hoc tuo naso, quae de librariae politiae neglectoribus reprehendas φ Imo ue-TO,Ioannes excepit, Sc te tuiq; similes cum hoc cerebro tuo paulo minus ab ijs prae causiados

existimo, qui cum librum semel commodatuaccepeIint,uel Ieddere nunqua curant, qua ia

133쪽

sogiure quodam haereditario propria ue auctori tate eum sibi uendicantes: uel multo post temPore, multis etiam precibus adhibitis, & eum infringendae familiaritatis periculo uix tande extortum reddunt. Tali quidem hominu generi libros censerem uel nunquam eo modandos, aut firmissima pignora pro eis exigenda, cum id etiam comodandi beneficium iniuriae loco duxerint. Quo quidem tutius est cum in feriore hominum senere minus, q eum superbo rem habere: a quibus etsi non iusiurandu, neq; syngraphum exegeris,ultro tamen ij tempore indicto,ac gratias agentes librum domi no restituunt. in qua re penitus aduertendum Centeo,ne unqua prae domini sui ignauia libri scin alienas manus evagentur, quod interdust,ut per obliuione post nescias,unde sis peti turus. Hanc ego bibliothecae meae politia nucappellare malim,ne libros omitta,neq; tamen

mures, araneasq; reformide, quam praedato

res. Sed de his satis, ad me redeo. Dixi modo in Ciceronis operibus & Terentio me s pe studere: lego insuper Senecae morales epistolas, in quibus semper distrahor interpretandi ua Tietate. Quid nam tande in prima epistola locus ille demonstrat, ubi de teporis iactura, humanet uitς coditione tripliciter disputatur φequidem quo magis eo loco audio senteti/s, incertior fio. Sed de Seneca alias. Nunc omnino uelim edoceri, quaenam illa sit in Comico calliditas multiplex, uti modo Leonelle paruattigisti,cum de Hannibale Sc Scipione disputares .non enim satis aduerti, an cum irrisorie

in quempiam forte quid agitur,id no uni solii,

134쪽

οφ DE POLITIA OTERA sed pluribus dictu intelligamus: ut parasitus eum solum milite irridere uidetur,alios quoq; carpat audietes .unde illud uulgo tritu: Quod uni dicitur,idem omnibus dictum intelligi.DE'ΤERENTIANA NON SI Misplic ed multiplici ludificatione, ac super eum partem praecipue, ubi Gnatho inquit cum Thrasione . Nunquam ad te accedo,qum abs te abeam doctiori. non Isimpliciter uel ironice,ut dici uidetur,sed amphibologice,ac in exapressum magis Thrasoniε derisionem apud circunstunates accipienda:tum de quibusdam eiusdem Terenti, partibus,annotatione dignis. Pars X VIL

AT Leo nullus : Non hoc,inquit, est: sed

cum forte quidem dicitur, quod dupliciter per cotrarium seu per conuersa in similitudinem intelligi possit. una quidem ra. tione ab eo,in quem dicitur: seorsum uero uel adicente,uela circunstantibus. Nam quid igitur trahe, callide, astute dicta nobis innutant, nisi quidquam magis qsimpliciter,imo etiam ironice intelligamus φ Licet idcirco histriones intueri,alios minus industrios, quos uulgares & communes dicimus,simplicibus tantum io eis insistentes: qui primo ludificationis Ingressu, seu per corporis gestum cum proprij, tum bestiae, quam secu ducunt, siue per sermonem risun i commouent, celeriter evanescen

tem alios uero, qui uno proposito ioco suspensum ridentemq: populit tenentes, alio rursus quam expectatur, interposito loco cachinnosco citatiores exagitat. & hoc dupliciter iocari diciis

135쪽

R IA, LIBER. II. os

dicimus:in quo genere nec duplici lo Ium, uerum etiam triplici hoc exemplum fuerit. Si cuipiam ante focum stanti dixeris,nimia ignis focillatione abstinendum esse, quod per eius usum homines in dies magis senes fiant s& hic - . primus iocandi locus)ac propterea' officinarios fabros squalore situq; dies ac noctes de- appestat Vitru formari solitos, & rugas uultu cotrahere.nuc uius: Ossicina est quod ridiculum secundo loco statuitur. Il- rios no lagule autem ob id dictum ab igne recesserit credulus:hic alter succedat frigens,arridebitur quidem qui discesserit. Tunc uero subiugat: Quid

arridetis φ an non uerum arbitramini, moram teporis causam esse senectutis' quo magis an te fornacem immoretur, eo plus ferrarium fabrum insenescere φ Et hic tertio quartoq; loco

iocari dicitur. nam eadem ratione quo plus ante glaciem &fluuium obuersetur,igni contraαxia,itidem senescet magis. Est & aliud per simile triplici ioco exemplum .ut si cuipiam penu Iam habenti paulo ampliorem,breuioremque

quam cupiat alter,hoc modo consulat:Tu quidem a summo margine ambabus ea quam potes manibus protrahe,ego autem ab imo retraham,sicq; uestis producetur. Hoc nepe est ser mone,&primo loco deludere : quasi uero de ueste pariter,ut ligula ex corio fieri soleat. ac fac alios amictu utrinq; distrahere, ut delusor super alterum sua sponte decidat. Iam se cudo Ioco Sc in gestu,non in sermone tantum erit ludificatio: dicatq; An sic ideo me fefelli sti,ut humi luper te consternens & hic in sermone rursus,cum ipse ultro ceciderit. in quo ludificadi genere, ut alias innui. nam tot apud Plautum

136쪽

ios DE POLITIA LITER A & Terenti hi m,sed sane plurima in simplici ge

nere exempla combinerias: cuiusmodi est, Vul Canum in cornu coclusum gerere.Id in sermone latum est,&ioco simplici. Ideoq; cum PIautus seu iocosior sit, siue fabulosior,Teretius tamen astutior,qui risus etiam in cautelarum admirationem permutet, ad maiore scilicet pririndentiam, rerumq; discretionem accomodans. . an cum parasitus ad deos mirabundus exesa

mat: Dij immortales, homini homo quid prς- stat' stulto intelligens quid interest'ita simpliciter,ut moraliter dictum, intelligas de bonis ac malis tantum, siue de stolidis cum intelligotibus comparationem adferri' Non enim parasiti est philosophice disputare, quo meliorem partem eligant: sed boni prudentisq; serui, ut Parmenonis. Iactat enim Gnatho ille si diligeter aduertas, magnam inter astutum scilicet Meallidum hominem seu uersipellem assentatorem esse disserentiam, cuiusmodi se esse gloriatur,&hontinem simplici uita peragetem, que- admodum uult illum esse mustelinum . in qua Definitio, pro 'definitione parasitus se multo alteri pristare, enmohstis triu/ & meliore esse contendit,cum re longe lit peti λ ζ . simus.Contra Terentius subparasiti intentio Ici coηictioης ne. utili tamen sententiam eius philosophi ς capi Mid rur. suseipiendam, quod est duplici ratione argu In Eunuc. Act. mentari.Ita cum hoc loco non dupliciter acceq.sce.ultima: plus sit,nec illum quoq:,quem nunc de parasi

. nam cum apud Thrasone assentetur , Nunquadμον. μπο , te accedo,quin abs te ab ea doctior: per una

Ad te Titan quidem uult a milite rationem intelligi.Milio

137쪽

RIA, LIBER II. lortem scilicet a se parasito probari sapietem, que admodum solet discipuli a magistro uenire se

Plentiores, cum in re tamen non procedat .hqe autem unica omnium in Terentium expositorum sententia .Quod autem a Donato locus is

siletio pretiereatur,uelut intellectu facillimus, indicium est simplici modo intelligetis. Tum C ualengus intercipiens: Quid igitur obsecro princeps)aliud est, quam ut ironice de milite dictum intelligamus φCui Leon et lusi At longe disertius,callidius, & magis ambiguum apud

me sonat: nempe uult parasitus non ironice de se,sed expresse,in re circumstantibus innuere, se doctiorem semper esse milite, quo eunq; pacto seu ad eum accedat, seu ab eo discesserit. Nam per Deum immortalem, quis non eo cG-tinue doctior sit, ad quem itura doctiore φ Sic enim a discipulo ma sister doctior abscedit,uti modo disti pulum a magistro uenire doctiorem arguebatur. & hic secudus iocandi locus, cum in primo satis sit de milite ironice dicta intelligi: cui tertius accedit, non minus egre

fie Parasitum dicere, se multo magis doctumeri nam Fiam,dixit: non,Sum)cum ab eo re cedat. Quasi diceret : Quo magis tecum moror, stultior fio.&sane moris est arguere,quem Terentius hac in parte, eum fieri stultiorem

quod magis est, quam esse) qui stultum se.

quatur, qiro fit ut tertio loco militem Gnatho ludificet. Haesitabant Ioannes & caeteri stupe facti, qui nunquam quicqtiam tale cogitas sent. At Leonellus disputatione sua continua re: An ideo pro more uestro uitlgariq; conme

tudine hunc locum a Teientio uel sutissime positum di

138쪽

so DE POLITIA OTERA positum, ita duntaxat intelligendum arbitrabamini,ut ironice pro milite tantum,non in re etiam pro Gnathone caperetur'Non ita parasito uisum, qui Thrasonem pro insipiente penitus, sed ambiguo tamen sermone coram indi cauit. nouerat enim longam eius dormitione, non ut insomnes Neronis noctes . nam dixit:

Stertit noctesq; Sc dies ipse au te ultro gloriora sorum irrisor: nam subdidit, His ultro arrideo. , Quam longe ergo falluntur, qui hoc a Teretio Designat pro dictsi decerpentes,amico nonnunquam desi-

assignant. gnant, quem laudare maxime credunt: nonne

Dii uestravis inani turpitudine uterq; nescius alluditur' Itidem habet Te dQm addit Gnatho callidissimus: ' O deoru fimitiis, dςm, quanti est sapere quod pro se ipso magis

accepit,simulans a milite de se dictum intelligi oportere. nam hinc oritur : Homo homini

quid praestat' stulto intelligens quid interest

. Similiter de eo de erga Thaide: Non tam ex i- ρης miplQ pso dono laeta est , quam abs te datum est.Vult quidem dφsso enim parasitus a peritioribus intelligi, Abs te quam abs te hoc est, tali homine. quod est in secundo loco datum esse: iocari: hoc est,tam insipiente, de quo Thais i id uero serio pia triumpharet:uirginem scilicet, sine Vene triuinobhi ve rς3ςxiam setis factione, nedum collato precio. 8 subtractam cui potestas non foret repetendi. Π σmς π &huic persi imite parasiticum: Nemo hunc per si s iocis ηρ peti qui altu parare posset. Hunc, id est,talem,ta uerba, qua haud dubie pro misero positum uidetur,& se sententiam cis eundo iocandi loco. na dixerat: Apparet hunctat hic autor. seruum esse domini pauperis miseriq: .Et illud

non minus astute Parmenonis: Qui huic antismum assentari induxeris. natu perius est, Postrem o mihimet imperaui, scilicet tali uel tam ulli.

139쪽

RI A, LIBER II. ro'

Nili.nam si hunc ut istum, &huic ut isti susceperis,simpliciter dictum apparebit.Multa quidem limi huiusmodi scientii si me posita, quae Virgilium minime latuerunt. Ideoq;, 'Hunc ego te Euryale aspicio φQuin illud inluper co- Hunc d est,ta quinarij commilitonis responsum duplici seia Iem, charisiustentia dependet, ut sciamus hunc Comicum exponit. Eunuchum suas inter alias comoedias subtilissime composuisse,se scire quidem illa Thrasonis facinora sine militum sanguine fieri non posse. nam cum primo sensu fatis ridiculum sit ex periculi protensione: tamen illud ridiculosus considerandum,sub mendacii specie ueritate aperuisse, Sine sanguine scilicet, quouis cruore non adparente nulla ab hominibus agitari posse. EXPLICATIO CERTISSIMA SUPER principio epistola primae Senecae,ubi dicitur: Uenditate tibi,Cr lepus quod adhuc aut auferebatur, aut subripiebatur,aut excideba collige erferua.lbides: Quae dum enim tempora nobis eripiuntur, quaedamsubduaecuntur,quaedam effluuntatem,dum dicit: Magna pars uitae esubitur nihil agentibus:maxima, male agentibus:

tota,aliud agetibuo.Quae partes solita fiunt inpraesentem Leonesti principis expositionem,ub omnibus in

contrarium dilacerari. Pars XVIII.

MIx iuςundaq; audio prorsus, Ioannes

subdidit. Fateor segnitiem meam atq; secordiam,quae a pueritia,ut Comicus inquit,cum aetate accreuit simul . Dum enim

Terentium legere coepi,in hanc usq; postrema senectu

140쪽

aio DE POLITIA LITER A is senectutem nunquam eas partes ta recte,tani dilucide intelligere potui, quam abs te modo Leonelle explicatae sunt. an quaedam ingenio magis,hoc est, naturae bonitate, diuina q ut a iunt,inspiratione, quam omniti doctrina prae ceptorum intelligi possint,nimiru hunc a uo bis cotentionum morem politiam literariam appellari. nam quid emedatius quid politius Sed obsecro Leonelle, non etiam Senecae epi stolas tam acute discernis nam opinor aeque tibi familiares non esse, ac eloquentiae libros. Tunc Leonellus: Opera Senecae huius, quem moralem appellamus,itemo; alterius Tragici,

pueritiae meae erudimenta ruere,una cum Marone atq:Terentio: quasi pauper magis atq; desolatus in eo philosophiae genere consolari debuissem, quo minus mortalium infortunijs solicitarer . Haec omnium Senecae quaestionum summa est: itaq iamdiu cognoui. Caeterum scio quo tendis: nepe ex me auditurus, quq de

partibus illis principi j epistolaria sentia,in quibus cognoscendis uehementer modo lolicitari dixtiti, ob multiplices interpretantium opiniones. Igitur laqua in morbido ulcere, quod diu latuit, detegenda in primis occasio est, qua multi licet doctissimorum fama uindicantes, uarie in teipretando frustrati sunt:inter quos Franciscus Petrarcha, Collutius,&pleriq; ea tepestate praeceptores ipsi,&Theologi ς proseia fores,&magni ut at ut physici, metaphysiciqita

Qua patefacta expeditione cura conlequature ne tamen hac in parte longissimus fiam, sic aliorum uerbosas ambages recensendo, ut a se multis uoluminibus prodierunt, omnes duntaxat

SEARCH

MENU NAVIGATION