Angeli Decembrii Mediolanensis, oratoris clariss. De politia literaria libri septe[m] : multa & uaria eruditione referti : ante annos centum scripti, & nunc tandem ab infinitis mendis repurgati, atque omnino rediuiui ; accessit quoq[ue] rerum & verbo

발행: 1562년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

RIA, LIBER III. igysolitus, ut lanceam, ensem, galeam, clypeum,&id genus: quod insignis quosdam fuit dignitatis, non gregari et conditionis seruulorum, uti nunc existimaturinam aurisς munus olim fuit mediocris munificentiae. Commilito

nes, in eodem exercitu sunt commilitates,uti 'conciues eiusdem ciuitatis: conterranei, contribules,& id genus. Sed ijdem sermonum cofusores solicitum accipiunt pro solerti uel se dulo,ut populari loquuntur consuetudine:sic ab ijsdem solicitudo pro solertia designatur, adeo ut ex nostris quidam inter scientissimos

habitus , ausus sit uersus edere praeceptoris, quorum primus, Solicitus,audax,patiens: quibus persuadere conaretur, lectorem ad bonos mores, seu rei familiaris curam solicitum esse oportere,audacem, patientemque se praestare. tria inuicem maxime contraria, cui solicitus ac solicitudo ad animi perturbationem, cura, anxietatem trepidationemque pertineant, uti superius de aegritudinis partibus dictiam. Sedulus igitur atque sedulitas, solers atque solertia ad strenuitatem , promptitudinem, continuationem, perseuerantiam,&gerendaxum confestim rerum occasionem & opportunitatem conuenit potius. Alius quoque ex doctissimis habitus, epistolarum uolumi na congerens, Dabitur, inquit, diligentia &solicitudo, ut quam optime fiant. At Cice Io contra in suis epistolis elegantius: Solicitus eram de rebus urbanis, ata tumultuosae conciones, ita molestae. & idem: Vehementer te esse solicitum, Sc in communibus miserijs praecipuo quodam dolore angi. cuius

Oratoris conciuis, eius aetatis vocabulum, apud Latinos autores

nusqua, quod

sciam, lectum.

lib. q.

222쪽

i33 DE POLITIA LITER Α- oratoris sermones, si ut quique locis suis eo mpositi 1 unt, diligentius aduerterent, ne utiqua tot improprietatum luto uolutarentur. Itaq; Libro r.eam. Horatius mordaces solicitudines appellat. Ac

Aecloga uitiis perbelle Virgilius, Solicitos Galli dicamus amores: cum eundem furentem & insanu ma

In eoistola ει η'Mςy- mirum igitur ab Ouidio dictu Pν Sit res soliciti plena timoris amor. Sicq; legun

rupta. tura pueris ueterum exempla doctissimoru, quae postea uiri reddere nesciunt, uulgaribus

magis dictis inquinati, per quae solicitus & solicitudo in promptitudinis & solertiae partes

accipiuntur tunc, cum maxime sese in literarueognitione praestare oporteret, ac longissime pueros anteire . Nec in nomine tantum huius sermonis significationem, sed in uerbo quoq; Amtιε3 . ualere poeta demonstrat. ut, Quid,6 pulcherrime coniunx Solicitas aegram φ ac in rebus etiasensu carentibus perturbationem tamen intastinam exprimit: ut, Mare solicitum stridet rein fluentibus undis. Terentius, Qui meam solicitas senectute: nempe cui quiete potius opus foret. Ita audax, ut positum modo, audaciaq; apud sermonum corruptores eosdem sane uerius audaces, in partem sanam distrahuntur, quae ad maleficium magis ac temeritate pertinerent. nam audaces proprie sunt impudentes, corruptores, facinorosi, praecipi tes,sicari j, arrogantes, libidinosidatrones, rebelles, proditores,discoli,cotumaces, uiolenti, Sc id genus. de Catilina Silustius di Animus audax, uarius,

subdolus. Cicero in Philippicis pulcherrime, Audacior quam L.Catilina, iosior quam Ρ. Clodius: idem unus inuentus est, qui id audereti

223쪽

RIA, LIBER III.

deret, quod omnium fugisset & formidasset

audacia. Item que, O incredibilem audaciam, o impudentiam praedicandam. Quamobrem

audens & audentia ad fortes ac magnanimos pertinebit, utcunque a uerbo audeo utraq; descendant, adeo nonnunquam eisdem uerbia utimur in diuersa significatione, non nomini bus. interdum nominibus eisdem,no uerbis. ueluti, Ausculto te,cu pro audio dicimus: tibi autem,pro pareo.Itidem, Te consulo,consiliu peto: consulo tibi consilium do,eandem temporibus suis significationis uarietatem demostrantia. Itaque Virgilius aliquando Pallante Micio. . audacem appellat utique AEneae uenientis imprudentia collapsum.Nam appetere uel impetere,quod non licet, audacis existimatur, tum praesertim,cum sacrificio dimisso, & cotra supplicem uirum cum pacificis signis subeutem, rapto telo properaret.Nec audacem Turnu in Aeneid.ν. dicare poetam admiremur,quem uult bellum impium contra Troianos Sc soceri regis consilium assumpsisse. Cur autem Ascanio,que uult

patri similem fore, audaciam quoq: assignat ut, Audacibus annue coeptis. nam dici potuit Amoc'. Audentibus, tum potissime, cum Remulum amarum hostem esset interempturus. Quia scilicet praeter aetatem id graue Martis opus aggrederetur, a quo mox desijt, satis illius moriste gloriosus. Ita confidentia in malis est, ut impudentia & audacia, praesertim cum aggeratur.ut, O confidentissime.quasi diceret,auda cissime,uel temerarie.nam confidens no semis

per improbus,sed aliquando constas grauissi3, cuiusmodi Terentius Critone dicit confidenis

224쪽

ryo DE POLITIA LITER histem, ipsius uicissim graeca nominis significiistione futurum iudicem ,& litis terminatore. Contra Phormionem pari uoce, sed non sensu confidentem, quem improbum,uersipelle, callidum notari uult, & eum proprio nomini conuenientem. At fiducia, sicut fidus in bonis: fidentia,non habetur. Continentiam quidam

asserunt, cum uoluptatibus abstinetur: abstinentiam in alienis non occupandis. sic eorum nomina possidentia continens & abstinens,& eorum uerba. Ad hoc,Vis,ui,uim, Eon continue in bonis sunt, sed pro multitudine interdum: ut, Odora canum uis. pro multitudine, uel quantitate: ut, magna uel ingens uis pecuniae, frumenti, uestis, armorum, supellectilis: ad eb ut cum magna uis hominum dicatur, pro multitudine potius, sicut manus non pro eorum uiribus accipias,at pro uiolentia, iniu-Itaque: ut,uirgini uel matronae uim inferre: interdum & pro fortitudine, non tamen quq sit uirtus appellanda, nisi uirtutem pro potentia sub ij ciamus, sicut uirum a uiribus dicimus. In Aeneid. i. de Virgilius, Auxilioque leuare uiros, vimque In proo .ca addere uictis. Et Salustius : Sed omnis nostra illis. uis in animo & corpore sita est. potentia scili- Eunuebo Graece ον me. Ac Terentius , Nouerauim militum: tametsi ironice pro eoru iactandis uiribus in quibus nullae forent. Ita Catilinam Salustius magna ui animi & corporis es se describit, quam in malo homine a natura

uult esse compositam. nam quae uirtus eius animo fuerit, cuius ingentu malum prauumq; detestatur φ At enim uires tam animo quam corpori scienter accommodantur. Quos sane

225쪽

sermones suis locis in oratione quam diligentissime, & pro ueterum more locari coueniet, non pro confusa uulgi cosuetudine. Copia, rerum abundantia frequentius,aliqua do pro fa cultate. potestate,licentia: ut, Coram data cQ- Aeneisti

pia fandi. 6c hoc in simplici numero, in plurali

autem ad militare spectat multitudinem. Sunt& multi sermones, quos instar tumultuari et sequar expositionis,in quibus etsi oratorie pertinti non aberrant, at certe qui lese peritos haberi conten d t, plerosque falli uideo: quam obrem pro illorum haud dubie utilitate disserendum est. Innocuus & innocue male ponitur in agente, si quicquam Virgilianae credimus

eloquentiae . nec mirum a nonnullis oratori

bus praue susceptum, cum Ouidius etiam ex antiquis errauerit,uel certe a Maronis eloquio Metamorpb. dissenserit, innocuos boves appellas circa ma 'ioris operis exitum, pro eo quod est,innocenis ' 'tes uel innoxios. Proinde cum in agente no cens & noxius sint, sicut sons & reus , qui bus contraria sunt innocens & innoxius: no cutim & innocuum intelligi par est pro eo, cui nocetur, uel non nocetur. Ita de patiente suexit, non agente .ecce exemplum in decimo RAneidis de nauibus Hethruscorum: Omnes innocuae, sed non puppis tua Tarchon . quam euestigio fluctibus laesam ostendit, ne propter id ipsam nauem intelli gendum relinquitur uiris nocuisse, quos me dijs aquis exposuerit, ideoque noctiam sicut nocentem restitisse. Non enim ipsa sibi, nec uiris, sed aqua nocuit . bene igitur reliquae innocuae hoc est illaesae a nautiagio, non autent

226쪽

tum,nunc legitur is virgis licto

Aenei

Quippe etia, habet edita exemplaria, Gesset.lo. .i s DE POLITIA LITEκA- autem pro innocentibus accipiendae. In tempestiuus Scintempestiue, haec duo extra tem poris opportunitatem intelligenda sunt, scili

cet cum non sit aptum tempori. non igitur est solum ante tempus, ut plerique arbitrantur,

Boeti1 exemplo decepti: qui si canos sibi dixerit intempestiue contigi sila, hoc est, ante communem aetatem incanuisse,non improprie di xit: unde intempestum mediae noctis tempus, seu noctem intempestam dixere. ut Virgilius, Et lunam in nimbo nox intempesta tenebat. non dictum constat sine tempore esse, sed sine certi temporis discrimine,ob tenebras densiores, &altiorem animantium taciturnitatem,

quod noctis tempus Graeci appellant. Aliquis & quidam ita differunt, ut primu de incerto si tria cui Virgilius, 'Audiat haec aliquis,uel qui uenit: adhuc incertum est denomine, sed de quodam tamen uiro .post certum subdidit: nam sequitur , Ecce Palaemon. nunc quidam homo,scilicet Palaemon intelligendus inter eos pastores incidisse, cum prius alia uis uenturus optaretur. Eodem pacto ex Didonis imprecatione cognoscitur,apud eam incertum fuisse que diceret, Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor: cum apud alios de certo Hannibale subintelligatur,&hoc certu est. Quin etiam festis quq da exercere diebus Fas&iura sinunt:cum statim addat, quae sint illa uulgo notissima. apud Graecos nulla uidetur differentia ex suo uocabulo. Avarus pro parco male confunditur, cuius est cupiditas ipsa auaritia,a Graecis expressius notata, ad amorem argenti seu pecuniae, o Imi . Parcus autems

227쪽

RIA, LIBER III. 393 autem, unde parsimonia, laudabilis est, idem continens modestusq; , sicut prodigus illaudatus. Alter & alteruter, de duobus temper intelligendum , in quibus dualitatis numerum, ut sic dixerim,Graeci composuere. Alius,alia, aliud, de tertio quolibet, seu de compluribus:

necnon in plurali numero eadem norma fer uanda,ut alteri uel alterae homines uel partes, altera litora.Sic alternatim, Sc alternus ad alterum pertinent,sed mutuo. Quin etiam in complurium enumeratione, cum de duobus tan tu electi uis eloquimur, rursus ad alterius mentionem accedere no est improprium: ut apud

Pomponium Melam in Cosmographia, cum de quinque mundi zonis edixerat, ad habitabiles descendens, alteram, inquit, antichtho

nas, alteram nos incolere. Item pro secundo saepe alterum per enumeratione eXponimus: ut,Primum hostem occidi,alterum cepi,tertiuuero fugaui.Contra in demonstratione perso narum,tametsi de duabus mentionem afferamus,non de altero tamen dicimus, sed de alio pronomine: ut hic isto, uel illo,' praestantior est. In rerum insuper multitudine tam incor-Porearum quam corporearum , quae duobus impartiri debeant,similiter per alius, more Salustiano, quam per alter potius explicabitur. nam de Catonis dc Caesaris aetate,genere,eloquentia, magnitudine animi, gloria dices sub

didit: Sed alia alij. sic de Pompeio & Lucullosi dicerem, Edes,uillet,diuersoria, rei militaris peritia,aequalia illis fuere, Sc gloria,item literarum studia: sed alia alij. Acta dici par est, non actus,cum de gestis uel factis indicamus: quon rectius Geuro.a valla Eleg.lia bra

228쪽

DE POLITIA LITE R Α - rectius poni uidetur de aeris, quam actibus Α-postolorum . nam & histrion tim actus in sceis

Aeneid. . nis, S magno mons improbus actu dicitur: quamuis utrunque ab agendo , alia tamen res est: praeterea gesta publice, maiora: acta priua Ge'. lib.s. ω- tim, bc minora. ergo annales quasi annuales, pite 13. gesta sunt, quae etiam aetate nostra esse poterunt, ut quae in annos singulos anno tentur. Historia praeter nostram aetatem & memoriar Diade historici,antiqua scribentes. nam a uer

bo i, νω, specto, quod mente spectare liceat,igo, Catuscois quae oculis intueri non possumus. Inde hisco ιumsiue cata pus genus nauis eXploratoriae, & epit copus stodivi OX plorator. Angiportus & angiportum, pro

V Dico quolibet angusto ru paruo, non quod exitu careat ut quidam putauere. Alumnus, qui nutrit,nutri jt,6 nutritus. Album, ut lac, lais Da, nix, dc albi flores: inter quos tamen candiis

da lilia, uirginumque colla candida, Virgilius

appellat: quo quidem apparet . album Sc canis didum solere confundi. nam candidum sicut nitens frequentius habeatur, & quadam luce praefulgens mi uitrum, aqua, grando, aer liquidus, & id genus. Ager non solum campus, ii et aruum ubi se itur, ted omnis tractus alicuisitis ciuitatis uel prouinciae,cum eius adiectio isne signincatur: ut, Romanus ager, uel Galliiscus. Caeterum aruum proprie ab arando, seren'Digest. de doque dictum, cum tamen ager dicatur ab a- ue gendo. Praedium omnis pollessio, ut campi, mi prati uineae, pascuorum,& id genus,Unico voLalirent Vsitu eabi, lo continetur. quanquam de huius gς ΠοElegant.M. 6. , is sermonibus in iuris libris antiquorum di- ωρ. 3. sertius recognoscatur: quid item fundare Sciunda ἄ

229쪽

RIA, LIBER III. 393fundamenta iacere: quid coenaculum , an superior locus sit ad coenandum accommodus , an coenationem inferiorem magis existimemus: si foenus solius tantum terrae tructus,an & aliarum rerum,ut pecoris atque domorum, an peculium ea omnia potius amplectatur: quid inter libertum & libertinum . nam & Terentius

libertum, & Salustium ex Libertina gente dixerunt: quid inter leges, instituta &institutiones interest: & id genus plurima, quae nobis

exequi no licet, frequentiori duntaxat nostrorum uoluminum lectione contanentur. Bar

barus non solum ille habendus, qui Africam incolit, cuius nationem a nobis remotissima uulgo Barbariam appellant,& qui cunctu e a latina familiaritate distentiens: uerum etiam ali quando contemptim pro hoste designatur. Scquidem pro inani & ciuili more, penitus alieno homine, cuiusmodi Virgilius usurpauit in Ti ro, Barbarus has segetes: cum tamen ex Italia gente fuisse constaret. Proinde Roma nae maiestatis intuitu,Barbaras saepe hi storici Gallias Sc Hispanias appellant, quamuis lati in

no sermone nobiscum utentes,& Persas: caeteras mundi remotioris nationes, graecorum coparatione, qui cum Alexandro militarent, in barbarorum numero recensuit. Vnde barbarismi ineptae loquutionis denominatio coperta. Quoniam uero de barbaro dc hoste c*px. yrteoraedatis mentio,id quoq; non omittendum .Hostes in f . ' , perditione peritos esse dicimus,lc ipsum duinollum plerunq; pro communi bello: ut Galeaὰ PI, p gQ tu sero duelli P cenitet. Hostes igitur Minimi- nes ostes apasos publicos dixere,qui nobis aut quibus nos pcdat,

na publice

230쪽

xys DE POLI ΤΙA LITER A is publice bellum indiximus: cq teri latrones aut praedones appellati sunt,& hostire aequare,unde hostes. Inimicum autem pro infesto quolibet, aduersarioque, que interdum ignoramus, perniciem tamen nobis machinantem. Quo

Aeneidis. in exemplo est Virgilius de Euryalo &Nitor

ut,Castra inimica petunt: non propter id solum,quod hostilia essent, sed eis exitio futura. Graeci hostem & inimicum uno saepe uocabulo Pisis comprehenderunt: π i etiam habentes , qui sermo a dimicando & praeliorum exercitio procedit. Praeterea tu de Gallijs mo/d b, Hispanijsq- diceremus, aduertendum cen sui, antiquati moris es E citeriores & ulteriores eas appellari, de Romana scilicet auctoritate,non ex eo tantum,quod cis uel trans monistes & alpes consistant nam ubicunq; sit cite rior uel ulterior, semper est ea prouincia iam dicta )cum longius aut propius Romano im perio constitueris:unde nonnulli falsa sunt, literis suis ulteriorem & citeriorem scribentes ex statμ, pro, 'ex statu scribentium. aippe qui reX est ult ex loco. rioris Hispaniae, quam ipsi barbaro uocabulo

Castellam dicunt, non prouinciam suam cite Iiorem recte appellare quςat, quod ante se Iberum flumen aduertit: ulteriorem uero,ubi Caeorraconensis sarea Augusta sit,eius 'terrae Comensis prouin

- ciae caput. Quamobrem non fluminum, non alpium interiectione sola hae prouinciae tales

gςη-μm' cognominationes sortitet sunt: sed Romani imperi j dignitate, in cuius memoriam uenerationemq; perpetua par est posteros eas sic regiones appellare. Barbam tantum uiris pleriq;, barbas caeteris rebus etia assignarunt: ut,barbato

SEARCH

MENU NAVIGATION