Angeli Decembrii Mediolanensis, oratoris clariss. De politia literaria libri septe[m] : multa & uaria eruditione referti : ante annos centum scripti, & nunc tandem ab infinitis mendis repurgati, atque omnino rediuiui ; accessit quoq[ue] rerum & verbo

발행: 1562년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

RIA, LIBER VI. ' Persico bello, omnique scriptoris opere,in i psis maxime praelijs,&in persuadenda pace, Alexander eluserit.Ita debellato primum Dario sid quoque aduersari uidetur) Alexandrunulla occasione percipere potuisse,ad quae loca potissimum hostes confusissent: morem idcirco Persarum obstare, qui regum secreta mira taciturnitate contineant: denique nullum magis peccatum linguae castigari,multaque eo loco philosophice magis quam historice de silentij cura memorata.Quod quam uerisimile fuerit, ipsa iam rerum uicissitudo mosrabit.Non enim ex tanto Darij exercitu, praesertim fugiente debellatoque, tot transfugi Dse ad Alexandrum,qui transitare potuerint,ex Ploratoresq; conuenire, num saucius aliquis exanimatus, inops, despectus, desperatus ue, ut in magno solet exercitu,aut praelio:pollicitationeq; persuasus, aut metu supplici oue coactus protinus indicare,ubi locorum Darius insideret, suid rerum potissime agitaret. nam mulgo tritum est, castra portas non habere, an ut Homericis quoque uerbis fictis illudamus, eum ita deoru nube latitatem, ut sui uidere nopotuerint, quemadmodum Atrides Alexandrum frustra sequeretur. itaq; contrariu evenatum aspicite.Nam cum Darius exercitu repa- Iasiet,utrinque acie prςposita, tanta Persarum taciturnitas non fuit, ut non transfuga deficeret , Alexandrum euestigi h commonefaciens, cauendum militibus,qui penes equitatu consternati staret. Ita cum maxime silendo Dariuadiuuare debuissent, contrarium palam factu, in Alexandri suffragationem conuersi sunt. Dicet

542쪽

4 2 DE POLITIA LITER A is Dicet quis, transfugam illum ex Persaria forte natione non fuisse: igitur Sc alij ex multis, ut

erant, nationibus, iamdudum aduentare potuerunt,qui Darii fugam uel stationem indicarent.Caeterum ex humano genere ad ferinum

descendamus. Affirmat historicus, animal e quum ad omnia pauidum: cum forte aliquem equum pauidum iumentum ue praecipue copertum sit, & ad omnia uel non uisa prius,uel non usitata, pauidum Sc sternax, sicut experimur aliquando primis forte diebus desueto s, aliena stabula, nouosq; insessores abhorIerς. At Midem de omni equorum genere,ut Oratio scriptoris indicat, testatum non oportuit: quorum magis proprium constat nihil expauescere,atque aliquos ita compertos,ut si lan- Cearum aciem contra se directam uiderent,nihilo segnius praecurrere pergant. Ergo neq; tubarum armorum ue,8c horrisoni strepitus auditu absterreri,sed ardentius inflammari solis U.z. tos accepi mus. Inde est a poeta morali ter,ne- nos audire sonates: Fluviosq; innare rapaces. Ita cum ante domandu audacissimi sint, postquam domiti sunt no pauitare, sed obedire didicerunt, ideoque stimulis Sc habena gubernatur. Ad homines rursus accedamus, in primisque memorabilis error apparebit,uel insignis certe confusio .ubique enim duae omnino Da ris filiae memorarantur, ad quas adhuc puellas&Dari; matrem redimendas legatos uenisse, triginta milia pondo auri pro tribus asseren

tes: non autem triginta milia talentum, ut quidam inepte in uernaculum sermonem transtulerunt. etenim uxorem nouissime mortuam

543쪽

eonstabat, quam Iustinus Grqcique scriptores asseuerant sororem etiam fuisse: puerum aute pro obside apud Alexandrum relicturos. plu res ex Dari j liberis non habentur. Ad hoc postulabant,quod maxime errorem aggerat, uti filiam Darij Alexander uxorem acciperet, dotem fore omne quod ab Hellesponto in Euphratem extenditur. at quae nam illa Darij filia, cuius nulla est toto opere demonstratio' nec enim legati, nec ut alterutram ex ijs accipiant,indicarunt , neue in partibus etiam scriptoris eius mentio conuenit. Quod si alteruintra ex iis uirginibus, quo pacto, quoue consilio legati easdem repetunt,pro eis uiginti mi lia pondo auri pollicentes φ neque inter reges oportuit pro uxore restituenda,excepta dota li mentione,ultra polliceri , accipere ue tribu tum,quo despondendam in libertatem prius asserant ut ciuili fit consuetudine: & hoc prae sertim, si ab rege prius liberanda, alij deinde uito matrimonio locanda sit. at hic non alij, sed loli Alexadro nuptui danda erat,in cuius iam dudum foret libera potestate. Ad hoc,no Aleis cander legatos ad Darium mittit, pro eis tri inaus corporibus redimendis auri summam postulantes, quo magis Dario sit de redemptio inae prius, mox de uxoria pactione delibera nisium. uerium ultro a Dario ad Alexandrum ue/aiunt legati ,ea millia pondo auri frustra polli

entes: ut nunc contendamus, si de uxore dania constituunt .enimuero in hoc uersatur a min

iguum, ut soli dent Alexandro eandem, quaetb Alexandro dissoluitur: cuius nihil interest, in puellam redimant,an sibi sit despondenda.

Quod

544쪽

4 φ DE POLITIA LIΤERA AQubd si fiat, ipsa statim locationis agitatione ex captiuitate liberatur. Sic cum Rota ne ex captiua regione, plebeiaq; familia, matrimonio sibi copularet Alexander, neq; ipse rex, nec filia,de redimenda prius mentionem intuleriit. Quod si iuris periti de redemptione prius agitatum esse contenderint, nunquam tamen a

historico declaratum constat. quod nos admiramur scriptoris optimi uel Graeci uel Latini negligentia potuisse contingere: cum tamen neq; ueteru,neq; nostrorum, ut arbitror, reguexempla demonstrauerint: ne priuatoru qui dem,nisi cum eadem redemptione mentio si mul dotis inferatur: ut idem fere de Scipione magno legitur in Hispania,ad quem cum sponsus ipse procederet uxorem redempturus, reiecta in eos solutionis summa iussit amplificatae dotis esse monumentum. Quibus argumetis unicus huius controuersiae locus ad purgationem reditus est, & is quidem ridiculus a Tullio in ossiciorum libris castigatus,cum inuio latae fidei exempla de Romanorum iureiurando apud Carthaginenses rectissime asserutur: ut si forte Dari j legati, postquam eius filias re demissent, eius rei nulla mentio est ab historico facta ad Alexandrum, cum eius castra transissent,reuersi nouas matrimonij pactiones agitare conaretur. Ad alia pergamus cum eius dem Dari j oratione, cum iam bis uictus effugisset. nam dixit,Bis me fugientem persequuti estis .absurdum fuit,nec uerisimile relatu, iactare nihil sibi consili j cum fuga esse, praesertim cum paulo post iterum repetat, Semperne

sugiens per fines imperij mei, &c. quod est in

545쪽

R I A, LIBER V I.

fuga perseuerare. quasi uero cominus non potuerit ex curru descendens cum Alexandro dimicare, sed eum auriga potius ut inuitum,ia

bulose 'iun tiam extemplo in diuersa procul frie uictum

arriperet. Qui locus erroneus cum eodem Lucani errore conuenit qui Pompeium nouissi

me debellatum, fugientemq; describens, sed

tamen ut 1 ponte praelio discedentem, deniq; sibi bene confidentem,nihil pauescentem euestigio eundem turpiter su*ientem eXponit, adeo ut suorum insequentium ,& frondium uanos strepitus, formidaret. Cum de eadem fuga eodemque tempore mentio fia uiden tur sane haec non ita dici,uel fieri potuisse, ut ascriptoribus referuntur.Neq; enim ueI Roma norum ueterit,dum Curtius scriberet,seu Graecorum, si ad primos eius historiar scriptores intendimus, seu praesenti tempestati coueni

unt, quae de rege Indorum memorantur. Quo

satis percipitur,hunc Alexandrin et histori et potius,ut supra monstraui,transcriptorem quam

scriptore fuisse qui uti ab historico Gretco sumptum inuenit, de Indorum aliquo rege illius tempestatis ita scripserit. Sed quis nam tande ille rex fuit nempe non ab hoc historico percipimus,qui sc regis Indi mores, uitamq; describit,hominis appellatione no producit, ut tanquam unicus Indiae rex eiusdem semper uitae consuetudinisq; describendus uideatur quasi phoenix: quemadmodum nos unum summu pontifice ueneramur, cuius siue iunioris, siue senioris ad diuinum cultum spectantes ritus, cum omnium fere summoru pontificum ritibus,qui fueru quiq; demu consequetur,con ueniunt.

546쪽

η 's DE POLITIA LITER A ueniunt.Sed quid ambio nec Alexandri quidem temporibus unicus rex Indiae fuit, si eius acta perspexeris: sed eo plures reges, reginaevi fuerunt: nec dum omnes ab Alexandro superati, quod idem auctor paulo supra indicat, Indiae regnum non inquit, Regis luxuriam) ac plerosque Indorum regulos Alexandro non dum ad eos ingresso, obuiam processisse. per quod nec credibile est omnes aeque reges in

tanta natione, eosdemque mores obseruare,

ita ut quod de uno dictum est, pro omnibus dicendum intelligatur. Quo quidem relinqui uidetur,de quodam certo Indiae rege,non de aliquo incerto fuisse describendum. Quod si ea, quae de Indorum rege ueluti communia deis scripta sunt, ad Pyrrhum duntaxat referenda suscipias,quem Alexander multa cum bellicae rei ealliditate simul & uirtute superarit, nequaquam respondebit: primum,quod Pyrrhi me lio nequaquam fit: deinde non conuenit,quae de ebrioso temulentoq; rege significauerit,eadem optimo hellatori assignare. Quod si Sardanapalum concedas,egregie tamen in postremis occubuisse, idem de Pyrrho intelligi posse: utraque non conueniunt. nam &accensos rogos ultro Indorum mulieres ingrediuntur,& ille indignus Assyriorum rex arma no eXercuit. Quid uero de sagittandi more apud In dos intelligamus' miru est, uel incredibile magis,quod ait historicus, arcus ita praegrandes illis esse nam de arcubus pariter ut rege memorat , uelut per omnia tempora generaliter intelligendum)ut tendendo feriendoq; inuti

lles prorsus habeantur. Quod teli uel balistae

547쪽

RIA, LIBER VI. 'Igenus potissimum licet apud omnes gentes paululum forma differat, tamen ita fieri lc ex cogitari solet ab hominibus, ut tractando se riendoq; sit aptissimum. quin apud Indos pretcipue ii su i plurimo fui si e poeta demonstrat: ut,Et gens illa quidem sumptis non tarda pha Georg. r. retris.& profecto si uerum eXquiritur,' sagit- D eu sine si tandi fundis non dissicultate uel inscitia opus . . T. est. Iam uero Algxandri laudes in eius obitu 'sc ample commemorat, ut nullus locus viiijs 4ςtμr Vις minrelinquatur, quibus tuos quoque datos locos sus es: sigi esse superius non dissitetur, quos tunc fuisse itai peritia Inpost Darij mortem dixeris, cum in libidinem dis non dejici

penitus, amicorumque perniciem laberetur.

Sed quanam ratione postmodum ita laudes

in mortuum referuntur, ut uitia nunqua fuisse in eo confirmenturyan quemadmodum orationem pro amico funebrem diceremus, ubi uitia uel tacentur penitus, uel loco uirtutum numerantur mendaci oratione subornata ' nosat suis acta teporibus: sic enim superioribus expresse uitia detexit. Sic postremo non solutegere,uerti etiam protegere conatur, ut alterutrum frustra poni dijudices. asserit quippe, ut cupiditatem iracundiamq; facile per senectutem depositurum, quas prior aetas accendisset,de incerto futuroq; tempore disputans: eu tamen potationis immoderatae usum,multam, regis peccata fuisse deprehendas: iracunis diam quoque, crudelitatem & caedes amico rum non defuisse. Surdis ne i sta canuntφ proinde cum haec Alexandri facinora defendere conetur,quae superius multa esse testatus est,tanqua pro laudabili uiua non ' au te criminanda βrte , utiqua. I de

548쪽

DE POLITIA LITER A is describit. Cetterum scire desidere1 ia sene ς io deo iracundiam ebrietaterno; deponere soliti nam de senum consuetudine locus est ut de equorum natura superius) an multi, si tui iuris extiterint,in ijs uiti js, ut senectus est aquilae.

Sane Tullius de senectutis moribus accurate scripssit, eam qua potis est ratione defendens, non iram,iracundiam ue, ac caetera uitia a senibus remouet, quos superios aetas inquinauit. Ipsa etiam libidinosa & intemperans adolescetia effoetum corpus tradit senectuti: cum cer thnonnulli uisi sint, qui antea continentes exti tissent,in senectute sollitiores. unde elegans illud effluxit prouerbium, ultima primis peiora fieri solita: quod de senibus dictum est. Itaq;, nihil Alexandrum luxuriose , nihil libidinose

ausum asseuerat, quod praeter naturam censeatur. En quam attentioribus scriptis aduersae Conclusionis non meminit historicus, ut nunc Alexandri furiosas inter bibendum desponsationes omittamus, quibus cum spadonibus et exoletis consueuit agere. nec Grqci scriptores desunt, eundem Ephestione muliebriter usum attestantes, ipsum alterum appellantes Alexa drum .Quod ultimum sane apud bonos humano J: uiuentes ingenio, e X tra naturalem Usum exitii matur. nam idcirco pleriq; naturali usu Paulis ad Rou ad eum, qui praeter naturalem etiam sese turpi man. cap. a. ter conuerteriat. equidem an quicquam aliud sit, quod praeter naturam in luxuriosa uoluptate committi possit, ita in quod ab Alexandro feri soleret, &ab ipso auctore diei, non posse crediderim. non ipsis nouarum libidinum exis

cogitatoribus, eroni Tiberioq; nisi cum be-

549쪽

RI A, LI BER V I. 499uis congressum habituris,cessit. Ergo ridicua scriptoris commendatio, nec ad Alexandri audem uel defensionem quicquam pertinet: qui quantum in se fuerit, nihil ad corpoream

omisit delectationem. Demum magicam artem quamobrem palam ita confutet,ut eam

nihil est e,& ad hominis leuissimi dicacitatem

pertinere contendat,non minus admiror, imo

aehementius: quod non ab alijs solum auctos bus,ut Herodoto atque Iustino, sed ab ipso

etiam magorum ossicia memorantur. nam apud Persas &sEgyptios eius artis fuit,&astrorum non rarus euentus : indeq; futura praedicere solebant, quae potissimum ad famem, sitim, peltilentiam, Si ijs contraria, ut terrae uel aquarum ubertatem prosperam, mortaliu ua letudinem, animantium foecunditatem, adlige bellicosos tumultus, regum innovationes, dc quae ad eorum religiones pertinerent. Quoruego uirorum & sententiarum cognitionem haud magiam seu magicam artem appellare dubitauerim, ut philolophorum philosophia: non cuiusmodi uulgus existimat magicam dici peritiam quam Sc a graeco uocabulo nec romantiam uocant quam Graeci a mortuoru di Dinatione uulgar ut, ualijs & mille fictionibus Praeditam: ut mortuos in primis excitatos in cedere, loqui, & in choreis ad luna psallere,cueius quoq: generis hominu turba, qui relidiis domi corpo libus, per nomirna siletia euolare dicunt: aliquando poetaru, ut fert OpportUnitas, sed muliercularii & pueroru uaria figmenta. Quibus qui de si Betius ille magia ς sibi pluasum iri uolucrit, Alexandiu a se polle suscitari,

1 a haud

550쪽

oo DE POLITIA LITER A is haud iniuria eiusmodi magorum , imo desipientium nugas, & audaciam & temeritatem, contempsi illat, quum illa omnino arte nihil tamen essiciant, nisi stultorum corda deludunt.

Graeci certe eius furoris homines μα-κης, amagica arte denominant, quam ut maleficam

exercent,ijdem malefici dicit. Ita uero a Grae eis quondam ad nos tot hominum deorum mludibria processerunt. nam omisso nulic Curtio,de quo satis hodierna disputatione memoxauimus,quis non apud Herodotu multo plura deprehendit'ac magis quam hoc in transcriptore reprehendenda, noc est, minime credenda, quemadmodum historice referutur. Quid ais Guarine At ille ita essecosenties,iamduduLeonelli subtilitatem, ingenijq; memoriam, ut s*pe alias extollebat: addiditq; huius auctoris stylum inter caeteros interpretes perpolitueminere,ac eloquenti et cuiusda separatae inter

historicos, uti Plinii minoris in oratorib .esse. o D p ABULAE V vLGAREssunt, credi grypbes gemmas preciosus suis locis cinoodsentes:mirum tamen uideri,Plinium grubes er stria ges negare,cum virgilio er Ouidio , Graecisi auctooribus memorentur: ac nonnulla de ipsius Plinis incredibilibus. Ibidem de ueterum signis, statuis Coguris,ac artepictoria,no abhorrete a poetica. Pars L π PII L

nulosq; quos Latini uernaculo sermo ne corniolas, Hispani mira os appellat,gommasq; conspicuas,dc uniones ad Leon et

SEARCH

MENU NAVIGATION